Breviculus Collationis cum Donatistis

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.

Tertio decimo loco recensitis et recognitis praesentibus catholicis qui subscripserant cognitor obtulit potens, ut considentes potius agerent quam stantes. Donatistae autem recusauerunt, gratias tamen agentes, quod talibus senibus obtulisset consessum, et in ea recusatione multa dicentes in laudem suam et in laudem ipsius cognitoris, quae legat qui uoluerit in conscriptione gestorum. pertinet enim ad rem, quomodo quem sic laudauerunt, ut dicerent honorificum iustum reuerentem benignum, causam tamen, propter cuius actionem tam multi conuenerant, apud eum agi nolebant.

Quarto decimo loco mandatum etiam Donatistarum prolatum et recitatum est breuiter factum, ut hi quos elegerant agerent uelut aduersus traditores et persecutores suos. recitata sunt etiam eorum nomina, cum hoc catholici fieri petissent, ut constaret, utrum apud Carthaginem praesentes subscripserint. sed Donatistae multo instantius hoc ut fieret cognitori extorserunt, ut eorum quoque numerus appareret, quod se magna intentione uelle monstrabant. in ea sane recitatione inuenti sunt quidam, pro quibus absentibus alii subscripserunt. inuentus est etiam unus, qui cum suo nomine recitato non responderet, dixerunt eum in itinere esse defunctum. et cum quaererent catholici, quomodo potuerit apud Carthaginem subscribere qui fuerat in itinere defunctus, illi diu fluctuauerunt perturbati et nescientes quid responderent. nam primo dixerunt non de ipso, sed de alio fuisse suggestum. et cum catholici putassent de alio, id est de clerico, eos dicere, qui pro mortuo subscribere potuit, quaesitum est, utrum clericus suo nomine an illius pro mortuo subscripserit. sed postea responderunt ipsum quidem subscripsisse praesentem, cum octauo Calendas Iunias mandatum fieret, sed quoniam aeger subscripserat, remeantem ad propria in itinere defecisse. quo audito catholici petierunt superiora eorum uerba recitari, ut ipsa uarietas deprehensa claresceret. quod cum factum fuisset et appareret, quaesiuit cognitor, utrum saltem sub dei [*]( 3 autem] tamen v 11 loco] hoc f 15 subacripseriiit Engelbrecht subscripeerant fv 28 postea] potius / )

47
testificatione firmarent eum fuisse Carthagini, quando praesentes praesentibus mandauerunt ut subscriberent. ubi uehementius perturbati responderunt: quid, si se alius pro eodem opposuit? hanc eorum falsitatem deprehensam iudicio dei relinquens iussit cetera nomina recitari, quibus recitatis quaesiuit de numero episcoporum partis utriusque. respondit officium nomina Donatistarum episcoporum esse ducenta septuaginta nouem annumeratis etiam illis, pro quibus absentibus alii subscripserant, computato et illo defuncto. catholicorum autem omnium praesentium nomina esse constitit ducenta octoginta sex. uiginti enim non subscripserant, qui tamen suam exhibentes praesentiam et in medium procedentes, nisi quos infirmitas corporis illic apud Carthaginem tenuit, praesentibus gestis se mandare et consentire professi sunt. in loco ergo collationis, hoc est in thermis Gargilianis, quia ipse postea locus placuerat, ex his catholicis, qui mandato subscripserant et qui praesentes gestis mandauerant, hi soli defuerunt, qui illic apud Carthaginem incommoda ualetudine tenebantur. ex his autem, quorum nomina Donatistarum subscriptio continebat, non solum illi deerant, quos apud Carthaginem aegrotare responderant, sed etiam illi, pro quibus absentibus, id est apud Carthaginem non constitutis, alii subscripserant. quoniam itaque se Donatistae de numerositate iactabant, excepto eo, quod catholicos plures uenisse Carthaginem constitit, dictum est a catholicis alios episcopos centum uiginti non uenisse Carthaginem, quod quidam eorum senectute, quidam infirmitate, quidam diuersis necessitatibus (sint) impediti. quod cum audissent Donatistae, responderunt etiam suos multo plures non uenisse Carthaginem et multas esse apud se cathedras uiduatas episcopis, cum in sua notoria, quam cognitori dederant, apertissime dixerint usque adeo se omnes uenisse Carthaginem, ut nec grauissimos senes aetas et labor potuerit deterrere, eosque solos non [*]( 1 praesens f 2 manduuerit / 3 se scripsi et fv, cl. Post gesta 23, 40 oppoauit scripsi apposuit fv, cf Post gesta l. c. 27 sint inserui essent coni. v )
48
uenisse, quos aduersa ualetudo in suis sedibus uel in itinere tenuisset. sane propter cathedras, quas episcopis uacuas apud se esse dixerunt, responsum est etiam a catholicis sexaginta esse, quibus successores episcopi nondum fuerant ordinati. ac per hoc in istis utriusque partis subscriptionibus et falsitates in Donatistis constitit fuisse deprehensas et eorum numerum episcoporum minorem, quandoquidem soli aegroti non uenerant Carthaginem, pro quibus tamen in itinere aegrotantibus alii subscripserant. et omnium nomina cum ipsis etiam, pro quibus alii subscripserant, ducenta septuaginta nouem subscriptio continebat, neque ullo modo credibile fit multo plures quam centum uiginti, hoc est tertiam partem omnium eorum in suis sedibus aegrotasse potuisse et ideo non uenisse Carthaginem.

Quinto decimo loco egressis omnibus, qui iam superfluo praesentes erant, et remanentibus eis, quos necessarios utrique delegerant, in perendinum diem collatio dilata est utrorumque consensu, quoniam dies praesens iam uidebatur emensus.