De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT X. Quod secundum Plotini sententiam minus miseri sint homines in corpore mortali quam daemones in aeterno.

Plotinus certe nostrae memoriae uicinis temporibus Platonem ceteris excellentius intellexisse laudatur. Is cum de humanis animis ageret: Tater, inquit, misericors mortalia illis uincla faciebat.\' Ita hoc ipsum, quod mortales sunt homines corpore, ad misericordiam Dei patris pertinere arbitratus est, ne semper huius uitae miseria tenerentur. Hac misericordia indigna iudicata est iniquitas daemonum, quae in animi passiui miseria non mortale sicut homines, sed aeternum corpus accepit. [*]( 19 Enn. IIII, 3, 12 ) [*]( 1 no s!llet, tribus erasis litteris, C 2 prodiderunt C2ek 3 alterum nobis cum dis corr. m. in marg. b 6 dominum] dfli 1 miseris habentes p s v; habentes om. rell. Domb. (quid ex uerbis Maduigii Gr. 23 i, 6, ad quae Domb. prouocat, ad defendendam constructionem omisso habentes colligi possit, equidem non uideo 7 disiecti I; deiecti sunt s 8 haec e 14 platoni C; platonis p 15 corpore mortali] corporali C 16 eternū p 17 protinus l temporibus uicinis e platonis, is tn. 2 in e corr., C 19 mis. inquit b 20 uincla C bat k; uincula rell. c ipsud a )

423
Essent quippe feliciores hominibus, si mortale cum eis haberent corpus et cum dis animum beatum. Essent autem pares hominibus, si cum animo misero corpus saltem mortale cum eis habere meruissent; si tamen adquirerent aliquid pietatis, ut ab aerumnis uel in morte requiescerent. Nunc uero non solum feliciores hominibus non sunt animo misero, sed etiam miseriores sunt perpetuo corporis uinculo. Non enim aliqua pietatis et sapientiae disciplina proficientes intellegi uoluit ex daemonibus fieri deos, cum apertissime dixerit daemones aeternos.

CAPUT XI. De opinione Platonicorum, qua putant animas hominum daemones esse post corpora.

Dicit quidem et animas hominum daemones esse et ex hominibus fieri lares, si boni meriti sunt; lemures, si mali, seu laruas; manes autem deos dici, si incertum est bonorum eos seu malorum esse meritorum. In qua opinione quantam uoraginem aperiant sectandis perditis moribus, quis non uideat, si uel paululum adtendat? Quando quidem quamlibet nequam homines fuerint, uel laruas se fieri dum opinantur, uel dum manes deos, tanto peiores fiunt, quanto sunt nocendi cupidiores, ut etiam quibusdam sacrificiis tamquam diuinis honoribus post mortem se inuitari opinentur, ut noceant. Laruas quippe dicit esse noxios daemones ex hominibus factos. Sed hinc alia quaestio est. Inde autem perhibet appellari Graece beatos εὐδαίμονας, quod boni sint animi, hoc est boni daemones, animos quoque hominum daemones esse confirmans. [*]( 14 de deo Socr. p. 18, 11 ) [*]( 2 beatum animum v 12 qui p 14 et ante ex om. I ex om. s 15 ilares 8 boni meriti Cv; meriti boni rell. Domb. 16 sel. u eras., s larbas a1; larbus et aiJ sed l 18 perditisque 8 19 nequaquam s homines nequam fuerint a; nequam fuerint homines v 23 et, in marg. ut, e 25 aliqua e 26 beatos om. a beato feudaemones C\'; beatol;feudaemones Cae heudaemones 8; ee demones l sunt et animo a daemonis a )

424

CAPUT XII. De ternis contrariis, quibus secundum Platonicos daemonum hominumque natura distinguitur.

Sed nunc de his agimus, quos in natura propria descripsit inter deos et homines genere animalia, mente rationalia, animo passiua, corpore aeria, tempore aeterna. Nempe cum prius deos in sublimi caelo, homines autem in terra infima disiunctos locis et naturae dignitate secerneret, ita conclusit: \'Habetis. inquit, interim bina animalia: deos ab hominibus plurimum differentes loci sublimitate, uitae perpetuitate, naturae perfectione, nullo inter se propinquo communicatu, cum et habitacula summa ab infimis tanta intercapedo fastigii dispescat, et uiuacitas illic aeterna et indefecta sit, hic caduca et subsiciua, et ingenia illa ad beatitudinem sublimata, haec ad miserias infimata..\' Hic terna uideo commemorata contraria de duabus naturae partibus ultimis, id est summis adque infimis. Nam tria quae proposuit de dis laudabilia, eadem repetiuit, aliis quidem uerbis, ut eis aduersa alia tria ex hominibus redderet. Tria deorum haec sunt: loci sublimitas, uitae perpetuitas. perfectio naturae. Haec aliis uerbis ita repetiuit, ut eis tria contraria hnmanae condicionis obponeret. \'Cum et habitacula, inquit, summa ab infimis tanta intercapedo fastigii dispescat\', quia dixerat loci sublimitatem; et uiuacitas, inquit, illic aeterna et indefecta sit, hic caduca et subsiciua,) quia dixerat uitae perpetuitatem; (et ingenia illa, inquit, ad beatitudinem [*]( 8 ib. p. 8, 23 ) [*]( 2 De terrenis p 3 et hominum q v dιι̣ṣstinguitur, C 4 discribsit l 9 inter b/ona s 12 fastigii om. C dispiscat Cn; diasipescat, in marg. dispescat, e 13 subsiciua C2 b elp 8 at k2 f; aubsicaua C\'; subsciua k\'; suc cisiua, e[ cis tn. 2 in ras., a; succidua as; subcisiua v 14 in beat. a bl kt.f 15 //terna duabus erasis litt. C bua 16 ultimis om. s 18 aliqui? e alia tria adu. v 22 infirmis s dispescat, in marg. tsipescat. e 23 illic inquit 8 v 24 Bubsiciua C b e l p s a k f; succisiua, cci in ras., a; subcisiua v 25 inquit illa I )

425
sublimata, haec ad miserias infimata\', quia dixerat naturae perfectionem. Tria igitur ab eo posita sunt deorum, id est locus sublimis, aeternitas, beatitudo; et his contraria tria hominum, id est locus infimus, mortalitas, miseria.

CAPUT XIII. Quo modo daemones, si nec cum dis beati nec cum hominibus sunt miseri, inter utramque partem sine utriusque communione sint medii.

Inter haec terna deorum et hominum quoniam daemones medios posuit, de\'loco nulla est controuersia; inter sublimem quippe et infimum medius locus aptissime habetur et dicitur. Cetera bina restant, quibus cura adtentior adhibenda est, quem ad modum uel aliena esse a daemonibus ostendantur, uel si eis distribuantur, ut medietas uidetur exposcere. Sed ab eis aliena esse non possunt. Non enim sicut dicimus locum medium nec summum esse nec infimum, ita daemones, cum sint animalia rationalia, nec beatos esse nec miseros, sicuti sunt arbusta uel pecora, quae sunt sensus uel rationis expertia, recte possumus dicere. Quorum ergo ratio mentibus inest, aut miseros esse aut beatos necesse est. Item non possumus recte dicere nec mortales esse daemones nec aeternos. Omnia namque uiuentia aut in aeternum uiuunt, aut finiunt morte quod uiuunt. Iam uero iste tempore aeternos daemones dixit. Quid igitur restat, nisi ut hi medii de duobus summis unum habeant et de duobus infimis alterum? Nam si utraque de imis habebunt aut utraque de summis, medii non erunt, sed in alterutram partem uel resiliunt uel recumbunt. Quia ergo his binis, sicut demonstratum est, carere utrisque non possunt, [*]( 3 tria sup. lin. C 6 si ne C1 8 utrisque p sunt p 10 de loco nulla est om. a sublime e 14 Sed ..... possunt om. I 16 esse summum v 17 secuti Cl 21 ne aetern. e1 22 morte/, m eras., C 24 de duob. summis om. s 25 de ante duob. om. e de imis .. utraque sup. lin. C 26 mimis i 27 in alterutram, in marg. in alteram, e 28 bonis l )

426
acceptis ex utraque parte singulis mediabuntur. Ac per hoc quia de infimis habere non possunt aeternitatem, quae ibi non est, unum hoc de summis habent; et ideo non est alterum ad conplendam medietatem suam, quod de infimis habeant, nisi miseriam.

Est itaque secundum Platonicos sublimium deorum uel beata aeternitas uel aeterna beatitudo; hominum uero infimorum uel miseria mortalis uel mortalitas misera; daemonum autem mediorum uel misera aeternitas uel aeterna miseria. Nam et quinque illis, quae in definitione daemonum posuit, non eos medios, sicut promittebat, ostendit;. quoniam tria dixit eos habere nobiscum, quod genere animalia, quod mente rationalia, quod animo passiua sunt; cum dis autem unum, quod tempore aeterna; et unum proprium, quod corpore aeria. Quo modo ergo medii, quando unum habent cum summis, tria cum infimis? Quis non uideat relicta medietate quantum inclinentur et deprimantur ad infima? Sed plane etiam ibi medii possunt ita inueniri, ut unum habeant proprium, quod est corpus aerium, sicut et illi de summis adque infimis singula propria, di corpus aetherium hominesque terrenum; duo uero communia sint omnibus, quod genere sunt animalia et mente rationalia. Nam et ipse cum de dis et hominibus loqueretur: \'Habetis, inquit, bina animalia\', et non solent isti deos nisi rationales mente perhibere. Duo sunt residua, quod sunt animo passiua et tempore aeterna; quorum habent unum cum infimis, cum summis alterum, ut proportionali ratione librata medietas neque sustollatur in summa, neque in infima deprimatur. Ipsa est autem illa daemonum misera aeternitas uel aeterna miseria. Qui enim ait animo passiua\', etiam \'misera\' dixisset, nisi eorum cultoribus erubuisset. Porro quia prouidentia summi Dei, sicut etiam ipsi fatentur, non fortuita [*]( 2 qui s 3 alterutnw e 0 miseria a bl 7 infirmorum e 13 passiba C sint 11 14 et.... aeria om. C\' hunum 1 17 inclinantur 1 adj in 1; om. s ibi etiam v 19 aereum I 21 sunt 11 22 de om. C 27 liberta el 28 illa om. al till 30 cultores a 31 dei summi C )

427
temeritate regitur mundus, numquam esset istorum aeterna miseria, nisi esset magna malitia.

Si igitur beati recte dicuntur eudaemones, non sunt eudaemones daemones, quos inter homines et deos isti in medio locauerunt. Quis ergo est locus bonorum daemonum, qui supra homines, infra deos istis praebeant adiutorium, illis ministerium? Si enim boni aeternique sunt, profecto et beati sunt. Aeterna autem beatitudo medios eos esse non sinit, quia multum cum dis conparat multumque ab hominibus separat. Unde frustra isti conabuntur ostendere, quo modo daemones boni, si et inmortales sunt et beati, recte medii constituantur inter deos inmortales ac beatos et homines mortales ac miseros. Cum enim utrumque habeant cum dis, et beatitudinem scilicet et inmortalitatem, nihil autem horum cum hominibus et miseris et mortalibus: quo modo non potius remoti sunt ab hominibus disque coniuncti, quam inter utrosque medii constituti? Tunc enim medii essent, si haberent et ipsi duo quaedam sua, non cum binis alterutrorum, sed cum singulis utrorumque communia; sicut homo medium quiddam est, sed inter pecora et angelos, ut, quia pecus est animal inrationale adque mortale, angelus autem rationale et inmortale, medius homo est, sed inferior angelis, superior pecoribus, habens cum pecoribus mortalitatem, rationem cum angelis, animal rationale mortale. Ita ergo cum quaerimus medium inter beatos inmortales miserosque mortales, hoc inuenire debemus, quod aut mortale sit beatum, aut inmortale sit miserum. [*]( 1 temeri/tate, e eras., C 3 hi daemones, hi m. 2 erasis eu litteris, C non sunt eud. daemones om. C (in fine paginae) 4 daemones om. o1 deos!:, in margine superiore m. 2 I: et cetera eudaemones & sunt eudaemones daemones quos inter homines et deos, C et in e in medio om. 8 5 qui] si I 7 et om. e 8 eos sup. lin. C non sinit esse l 9 cum dis C; cum om. rell. v 11 sij sint m. 2 sup. lin. I; sic e recte om. a 18 bonis a alterutrum l sed .. utrorumque om. b1 19 utrum que l 21 adque ... rationale in marg. 8 rationalis et immortalis e 22 est sed p; esset Cab l V; esse 8; est e a2 Domb. 24 querimur 01 25 mis. mortales om. Is )

428

CAPUT XIIII. An homines, cum sint mortales, possint uera beatitudine esse felices.

Utrum et beatus et mortalis homo esse possit, magna est inter homines quaestio. Quidam enim condicionem suam humilius inspexerunt negaueruntque hominem capacem esse posse beatitudinis, quamdiu mortaliter uiuit. Quidam uero extulerunt se et ausi sunt dicere sapientiae compotes beatos esse posse mortales. Quod si ita est, quur non ipsi potius medii constituuntur inter mortales miseros et inmortales beatos, beatitudinem habentes cum inmortalibus beatis; mortalitatem cum mortalibus miseris? Profecto enim, si beati sunt, inuident nemini (nam quid miserius inuidentia?) et ideo mortalibus miseris, quantum possunt, ad consequendam beatitudinem consulunt, ut etiam inmortales ualeant esse post mortem et angelis inmortalibus beatisque coniungi.

CAPUT XV. De mediatore Dei et hominum, homine Christo lesu.

Si autem, quod multo credibilius et probabilius disputatur. omnes homines, quamdiu mortales sunt, etiam miseri sint necesse est, quaerendus est medius, qui non solum homo. uerum etiam deus sit, ut homines ex mortali miseria ad beatam inmortalitatem huius medii beata mortalitas interueniendo perducat; quem neque non fieri mortalem oportebat. neque permanere mortalem. Mortalis quippe factus est non infirmata Verbi diuinitate, sed carnis infirmitate suscepta; non autem permansit in ipsa carne mortalis, quam resuscitauit [*]( 4 utrum et mss.; Utrum autem et v 6 capacem] compotem C 7 posse m. 1 sup. lan. C, rell. v; om. Domb. 9 posse Caelpsv; om. b a kl; inclusit Domb.2 10 inter mort. mis. et om. II 12 com immortalibus C 15 ut etiam a bel p a. k f; ut et etiam C v pos C; p\' a 19 probalius e 22 homines om. al 25 permanere 02; peraenire C1 )

429
a mortuis; quoniam ipse est fructus mediationis eius, ut nec ipsi, propter quos liberandos mediator effectus est, in perpetua uel carnis morte remanerent. Proinde mediatorem inter nos et Deum et mortalitatem habere oportuit transeuntem et beatitudinem permanentem, ut per id, quod transit, congrueret morituris, et ad id, quod permanet, transferret ex mortuis. Boni igitur angeli inter miseros mortales et beatos inmortales medii esse non possunt, quia ipsi quoque et beati et inmortales sunt; possunt autem medii esse angeli mali, quia inmortales sunt cum illis, miseri cum istis. His contrarius est mediator bonus, qui aduersus eorum inmortalitatem et miseriam et mortalis esse ad tempus uoluit, et beatus in aeternitate persistere potuit; ac sic eos et inmortales superbos et miseros noxios, ne inmortalitatis iactantia seducerent ad miseriam, et suae mortis humilitate et suae beatitudinis benignitate destruxit in eis, quorum corda per suam fidem mundans ab illorum inmundissima dominatione liberauit.

Homo itaque mortalis et miser longe seiunctus ab inmortalibus et beatis quid eligat medium, per quod inmortalitati et beatitudini copuletur? Quod possit delectare in daemonum in mortalitate , miserum est; quod posset offendere in Christi mortalitate, iam non est. Ibi ergo cauenda est miseria sempiterna; hic mors timenda non est, quae non esse potuit sempiterna, et beatitudo amanda est sempiterna. Ad hoc se quippe interponit medius inmortalis et miser, ut ad inmortalitatem beatam transire non sinat, quoniam persistit quod [*]( I fructus est v meditat ionis 1 2 liberando 8 3 remanerent, ent I In. 2, C 4 oportut C 6 et om. I per id 8 transferre Cl 14 per immortalitatis iactantiam s seducere e et sue mortalitatis humilitate, in marg. et sue mortis hutilitate (siel) e 15 suae om. at bonitate superscripto i benignitate b; dignitate a Domb.\' dextruxit e 16 mandans, na ex m corr., C 17 eorum 81 18 se, superscripto m. 1 iunctus, C 20 posset aes 21 inmortalitatem C posset a bit: P 8 a k f Domb.; possit Cb2lv 23 esse non 8 v 24 amando e quippe se v )

430
inpedit, id est ipsa miseria; ad hoc se autem interposuit mortalis et beatus, ut mortalitate transacta et ex mortuis faceret inmortales, quod in se resurgendo monstrauit, et ex miseris beatos, unde numquam ipse discessit. Alius est ergo medius malus, qui separat amicos; alius bonus, qui reconciliat inimicos. Et ideo multi sunt medii separatores, quia multitudo. quae beata est, unius Dei participatione fit beata; cuius participationis priuatione misera multitudo malorum angelorum. quae se obponit potius ad inpedimentum, quam interponit ad beatitudinis adiutorium, etiam ipsa multitudine obstrepit quodam modo, ne possit ad illud unum beatificum perueniri, ad quod ut perduceremur, non multis, sed uno mediatore opus erat, et hoc eo ipso, cuius participatione simus beati, hoc est Verbo Dei non facto, per quod facta sunt omnia. Nec tamen ob hoc mediator est, quia Verbum; maxime quippe inmortale et maxime beatum Verbum longe est a mortalibus miseris; sed mediator, per quod homo, eo ipso utique ostendens ad illud non solum beatum, uerum etiam beatificum bonum non oportere quaeri alios mediatores, per quos arbitremur nobis peruentionis gradus esse moliendos, quia beatus et beatificus Deus factus particeps humanitatis nostrae conpendium praebuit participandae diuinitatis suae. Neque enim nos a mortalitate et miseria liberans ad angelos inmortales beatosque ita perducit, ut eorum participatione etiam nos inmortales et beati simus; sed ad illam Trinitatem, cuius et angeli participatione beati sunt. Ideo quando in forma serui. ut mediator esset, infra angelos esse uoluit, in forma Dei [*]( 26 Phil. 2, 7 ) [*]( ini 1 autem se v 2 ac beatus s 5 inicos C 8 priuatione sup. lin. C 11 quod ad modo Cl illud om. p beatificum C abl s ak f; pacificum, in marg. uk ad illud unum beatificum, p; beneficium e; beatificum bonum v Domb, peruenire & e 13 ipso eo v sumus a 14 sed V per e 15 est om. C1 maxime, v m. 2, C 17 ostendens utique v 23 ad] sed e 26 participatione om. I 27 6/, e eras., e )
431
supra angelos mansit; idem in inferioribus uia uitae, qui in superioribus uita.

CAPUT XVI. An rationabiliter Platonici definierint deos caelestes declinantes terrena contagia hominibus non misceri, quibus ad amicitiam deorum daemones suffragentur.

Non enim uerum est, quod idem Platonicus ait Platonem dixisse: \'Nullus Deus miscetur homini*; et hoc praecipuum eorum sublimitatis ait esse specimen, quod nulla adtrectatione hominum contaminantur. Ergo daemones contaminari fatetur, et ideo eos, a quibus contaminantur, mundare non possunt omnesque inmundi pariter fiunt, et daemones contrectatione hominum et homines cultu daemonum. Aut si et contrectari miscerique hominibus, nec tamen contaminari daemones possunt, dis profecto meliores sunt, quia illi, si miscerentur, contaminarentur. Nam hoc deorum dicitur esse praecipuum, ut eos sublimiter separatos humana contrectatio contaminare non possit. Deum quidem summum omnium creatorem, quem nos uerum Deum dicimus, sic a Platone praedicari adseuerat, quod ipse sit solus qui non possit penuria sermonis humani quauis oratione uel modice conprehendi; uix autem sapientibus uiris, cum se uigore animi quantum licuit a corpore [*]( 8 de deo Socr. p. 9, 6 21 ib. p. 8, 1 ) [*]( 1 super a v que e 8 dixisse Platonem v 10 adtractatione ali 11 fatentur e 13 contractatione C a2 14 hominum ......contractare (sic) corr. m. in margine b et si a et sup. lin. C contrectare C\' l p s a k f ; contrectari at e; contractari aJ 15 misceriqu/e, m. 2 c i c superscripto miserisi (sic!), C; miserque l 16 illis e miserentur l 17 Nam, in marg. Nec, e 18 contrecio e 19 creatorem de deo uero, glossa marginali in textum recepta, e 21 quod] quo modo p a fortasse recte penuria sennonis (\'2 a bel p s a. k f v, penuria om. C\' Domb. 22 quamuis C a ei autem] a ter e 23 post uiris inserta est correctura: uiz saltem a sapientibus uiris, e )

432
remouerunt, intellectum huius Dei, id quoque interdum uelut in altissimis tenebris rapidissimo coruscamine lumen candidum intermicare. Si ergo supra omnia uere summus Deus intellegibili et ineffabili quadam praesentia, etsi interdum, etsi tamquam rapidissimo coruscamine lumen candidum intermicans, adest tamen sapientium mentibus, cum se quantum licuit a corpore remouerunt, nec ab eis contaminari potest: quid est quod isti di propterea constituuntur longe in sublimi loco, ne contrectatione contaminentur humana? Quasi uero aliud corpora illa aetheria quam uidere sufficiat, quorum luce terra, quantum sufficit, inlustratur. Porro si non contaminantur sidera, cum uidentur, quos deos omnes uisibiles dicit: nec daemones hominum contaminantur aspectu, quamuis de proximo uideantur. An forte uocibus humanis contaminarentur, qui acie non contaminantur oculorum, et ideo daemones medios habent, per quos eis uoces hominum nuntientur, a quibus longe absunt, ut incontaminatissimi perseuerent? Quid iam de ceteris sensibus dicam? Non enim olfaciendo contaminari uel di possent, si adessent, uel cum adsunt daemones possunt uiuorum corporum uaporibus humanorum, si tantis sacrificiorum cadauerinis non contaminantur nidoribus. In gustandi autem sensu nulla necessitate reficiendae mortalitatis urgentur, ut fame adacti cibos ab hominibus quaerant. Tactus uero in potestate est. Nam licet ab eo potissimum sensu contrectatio dicta uideatur, hactenus tamen, si uellent, miscerentur hominibus, ut uiderent et uiderentur, audirent et audirentur. Tangendi autem quae necessitas? Nam neque homines id concupiscere auderent, cum deorum uel daemonum bonorum [*]( t 1 remonerunt (remone ... run C) codd. excepto e, qui remouerint habet, sic v intellecto huius modi et hunc//quoque a huius dei patere dixit. id quoque p id Cb1 e l a I; et id b2 q kv 4 quadam ax.. e 5 curusc. e 6 adest] ide, i ex a com., e 11 inlustra///tur C 17 iam om. e 19 possint l 22 sensu a e l p a f Domb.; sensum Cbkv mortalis ur;guentur 11; mortalis uitę|ur|guentur, 12 23 fame om. C\' C adati C 24 contractatio C a2 25 actenus l 27 namque l e 28 nec auderent, nec m. 2 sup. lin, e )
433
conspectu uel conloquio fruerentur; et si in tantum curiositas progrederetur, ut uellet: quonam pacto quispiam posset inuitum tangere deum uel daemonem, qui nisi captum non potest passerem?

Videndo igitur uisibusque se praebendo et loquendo et audiendo di corporaliter misceri hominibus possent. Hoc autem modo daemones si miscentur, ut dixi, et non contaminantur, di autem contaminarentur, si miscerentur: incontaminabiles dicunt daemones et contaminabiles deos. Si autem contaminantur et daemones, quid conferunt hominibus ad uitam post mortem beatam. quos contaminati mundare non possunt, ut eos mundos dis incontaminatis possint adiungere, inter quos et illos medii constituti sunt? Aut si hoc eis beneficii non conferunt, quid prodest hominibus daemonum amica mediatio? An ut post mortem non ad deos homines per daemones transeant, sed simul uiuant utrique contaminati ac per hoc neutri beati? Nisi forte quis dicat more spongiarum uel huiusce modi rerum mundare daemones amicos suos, ut tanto ipsi sordidiores fiant, quanto fiunt homines eis uelut tergentibus mundiores. Quod si ita est, contaminatioribus di miscentur daemonibus, qui, ne contaminarentur, hominum propinquitatem contrectationemque uitarunt. An forte di possunt ab hominibus contaminatos mundare daemones, nec ab eis contaminari, et eo modo non possent et homines? Quis talia sentiat, nisi quem fallacissimi daemones deceperunt? Quid quod, si uideri [*]( 2 uellet Clp at; uellent a b v Domb. quon/am, i eras., C 3 uel daem. om. a 5 uisibilibusq;, bili punctis delet., e se om. s loquendo et sup. lin. C 6 possint 1 8 incontaminabiles, in margine glossa erasa m. 2 leguntur De mediatore dno nro diu xpo, e 10 post mortem ad uitam beatam l post mortem beatam sup. lin. C 14 meditatio C 15 An ut] aut e 17 sphongiarum C211; sphongearum C\' el2; spongiarum e in marg.; fongeartl uel spongearū a 20 contaminatio. ribus, r m. 2 in n corr., I; contaminatoribus es\' 21 nec e prop in . quitate e 22 possunt diijjs 23 daemones mund. I 24 et ante eo °1. s eoque p possint l; possunt a ) [*]( XXXX Aug. opera Sectio V pare I. ) [*]( 28 )

434
et uidere contaminat, uidentur ab hominibus di, quos uisibiles dicit, \'clarissima mundi lumina) et cetera sidera, tutioresque sunt daemones ab ista hominum contaminatione, qui non possunt uideri, nisi uelint? Aut si non uideri, sed uidere contaminat, negent ab istis clarissimis mundi luminibus, quos deos opinantur, uideri homines, cum radios suos terras usque pertendant. Qui tamen eorum radii per quaeque inmunda diffusi non contaminantur, et di contaminarentur, si hominibus miscerentur, etiamsi esset necessarius in subueniendo contactus? Nam radiis solis et lunae terra contingitur, nec istam contaminat lucem.

CAPUT XVII. Ad consequendam uitam beatam, quae in participat participatione a est summi boni, non tali mediatore indigere hominem qualis est daemon, sed tali qualis est unus Christus.

Miror autem plurimum tam doctos homines, qui cuncta corporalia et sensibilia prae incorporalibus et intellegibilibus postponenda iudicauerunt, cum agitur de beata uita, corporalium contrectationum facere mentionem. Ubi est illud Plotini, ubi ait: Fugiendum est igitur ad carissimam patriam, et ibi pater, et ibi omnia. Quae igitur, inquit, classis aut fuga? Similem Deo fieri.\' Si ergo deo quanto similior, tanto fit quisque propinquior, nulla est ab illo alia longinquitas quam eius dissimilitudo. Incorporali uero illi aeterno et [*]( 1 ib. p. 6, 14 2 Verg. Georg. I, 5 21 Enn. I, 6, 8; 2, 3 ) [*]( 6 terram s 8 miserentur C\'; c̃miscerentur l 10 radii l 14 medi/atore, eraso t, C indigo med. p 16 unus est q v 17 quam s 18 corporalia C elps a k\'l; corporea a, in marg. e. v Domb. prae om. p; quae s corporabilibus e 19 igitur ps 20 facerent s 21 platonis ex plotunis corr., C; platoni bl II at 22 classis inquit V inquit om. a clausis lIps aut om. p aut simile, superscr. m. rec. fugiit, l 23 tanto deo similior fit quanto quisque a 25 incorporabili I illi om. s )

435
incommutabili tanto est anima hominis dissimilior, quanto rerum temporalium mutabiliumque cupidior. Hoc ut sanetur, quoniam inmortali puritati, quae in summo est, ea quae in imo sunt mortalia et inmunda conuenire non possunt, opus est quidem mediatore; non tamen tali, qui corpus quidem habeat inmortale propinquum summis, animum autem morbidum similem infimis (quo morbo nobis inuideat potius ne sanemur, quam adiuuet ut sanemur); sed tali, qui nobis infimis ex corporis mortalitate coaptatus inmortali spiritus iustitia, per quam non locorum distantia, sed similitudinis excellentia mansit in summis, mundandis liberandisque nobis uere diuinum praebeat adiutorium. Qui profecto incontaminabilis Deus absit ut contaminationem timeret ex homine quo indutus est, aut ex hominibus inter quos in homine conuersatus est. Non enim parua sunt haec interim duo, quae salubriter sua incarnatione monstrauit, nec carne posse contaminari ueram diuinitatem, nec ideo putandos daemones nobis esse meliores, quia non habent carnem. Hic est, sicut eum sancta scriptura praedicat, mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus. de cuius et diuinitate, qua patri est semper aequalis, et humanitate, qua nobis factus est similis, non hic locus est ut conpetenter pro nostra facultate dicamus.

CAPUT XVIII. Quod fallacia daemonum, dum sua intercessione uiam spondet ad Deum, hoc adnitatur, ut homines a uia ueritatis auertat.

Falsi autem illi fallacesque mediatores daemones, qui, cum per spiritus inmunditiam miseri ac maligni multis effectibus r [*]( 19 1. Tim. 2, 5 ) [*]( 7 bonis, in marg. nobis, e 9 coartatus I; quoaptatus a inmortalis b1 es i! 10 excellentiam C 14 homo a 18 praed. sancta script. v 20 qua ..... humanitate om. (/1 22 c5petentur Z1 27 x qui ca spiritus immunditiam miseriae maligni, in marg, i al. lib.: q cd ipf immunditia miseri ac maligni, e miseri ac] miseriae s ) [*]( 28* )

436
clareant, per corporalium tamen locorum interualla et per aeriorum corporum leuitatem a prouectu animorum nos auocare adque auertere moliuntur, non uiam praebent ad Deum, sed. ne uia teneatur, inpediunt. Quando quidem et in ipsa uia corporali (quae falsissima est et plenissima erroris, qua non iter agit iustitia; quoniam non per corporalem altitudinem, sed per spiritalem, hoc est incorporalem, similitudinem ad Deum debemus ascendere) — in ipsa tamen uia corporali. quam daemonum amici per elementorum gradus ordinant inter aetherios deos et terrenos homines aeriis daemonibus mediis constitutis, hoc deos opinantur habere praecipuum, ut propter hoc interuallum locorum contrectatione non contaminentur humana. Ita daemones contaminari potius ab hominibus, quam homines mundari a daemonibus credunt, et deos ipsos contaminari potuisse, nisi loci altitudine munirentur. Quis tam infelix est, ut ista uia mundari se existimet, ubi homines contaminantes, daemones contaminati, di contaminabiles praedicantur, et non potius eligat uiam, ubi contaminantes magis daemones euitentur et ab incontaminabili Deo ad ineundam societatem incontaminatorum angelorum homines a contaminatione mundentur?

CAPUT XVIIII. Quod appellatio daemonum iam nec aput cultores eorum adsumatur in significationem alicuius boni.

Sed ne de uerbis etiam nos certare uideamur, quoniam nonnulli istorum, ut ita dixerim, daemonicolarum, in quibus [*]( ..T 1 clarent I; calleant, in marg. careant, e 2 a prouectp s; a profectu l; ac prouectum p 3 dominum a 4 et in] etiam s 5 corporalisque e 6 quoniam] quia l 7 spiritualem v -8 dominum s corporaU uia v 10 aeris s; eteris, et m. 2 in ras., e demoniis e 13 humana... potius om. 01; m. 2 extant in margine superiore ab sup. lin. C 15 tam s 17 incontaminabiles s 18 elegat l 19 incontamiuabili, in marg. et incoillutabili, e 23 nec iam p 24 in signum p 25 de om. I )

437
et Labeo est, eosdem perhibent ab aliis angelos dici, quos ipsi daemones nuncupant, iam mihi de bonis angelis aliquid uideo disserendum, quos isti esse non negant, sed eos bonos daemones uocare quam angelos malunt. Nos autem, sicut scriptura loquitur, secundum quam Christiani sumus, angelos quidem partim bonos, partim malos, numquam uero bonos daemones legimus; sed ubicumque illarum litterarum hoc nomen positum reperitur, siue daemones, siue daemonia dicantur, non nisi maligni significantur spiritus. Et hanc loquendi consuetudinem in tantum populi usquequaque secuti sunt, ut eorum etiam, qui pagani appellantur et deos multos ac daemones colendos esse contendunt, nullus fere sit tam litteratus et doctus, qui audeat in laude uel seruo suo dicere: \'Daemonem habes\'; sed quilibet hoc dicere uoluerit, non se aliter accipi, quam maledicere uoluisse, dubitare non possit. Quae igitur nos causa conpellit, ut post offensionem aurium tam multarum, ut iam paene sint omnium, quae hoc uerbum non nisi in malam partem audire consuerunt, quod diximus cogamur exponere, cum possimus angelorum nomine adhibito eandem offensionem, quae nomine daemonum fieri poterat, euitare?

CAPUT XX. De qualitate scientiae, quae daemones superbos facit.

Quamquam etiam ipsa origo huius nominis, si diuinos intueamur libros, aliquid adfert cognitione dignissimum. Daemones enim dicuntur (quoniam uocabulum Graecum est) ob scientiam nominati. Apostolus autem spiritu sancto locutus ait: Scientia [*]( 28 1. Cor. 8, 1 ) [*]( 1 Labeo] ab eo 8 quod s 8 reperitur] est a 13 tam doctus e 14 quilibet C1 elpsk2 Domb.; cuilibet C2 a b e (in marg.) α Ϝ ν hoc codd. praeter C, in quo haec; sic Domb. 15 uoluisset C dubitari I i 16 qua b nos] non C1 a ut om. a 17 utj et e qui s 18 consuenerunt v 26 liberos e afferent cogitatione s 27 ob scientiam Cpv; ab scientia a b e 1 s Domb. )

438
inflat, caritas uero aedificat; quod recte aliter non intellegitur, nisi scientiam tunc prodesse, cum caritas inest; sine hac autem inflare, id est in superbiam inanissimae quasi uentositatis extollere. Est ergo in daemonibus scientia sine caritate, et ideo tam inflati, hoc est tam superbi sunt, ut honores diuinos et religionis seruitutem, quam uero Deo deberi sciunt, sibi satis egerint exhiberi, et quantum possunt aput quos possunt adhuc agant. Contra superbiam porro daemonum, qua pro meritis possidebatur genus humanum, Dei humilitas, quae in Christo apparuit, quantam uirtutem habeat, animae hominum nesciunt inmunditia elationis inflatae, daemonibus similes, non scientia sed superbia.

CAPUT XXI. Ad quem modum Dominus uoluerit daemonibus innotescere.

Ipsi autem daemones etiam hoc ita sciunt, ut eidem Domino infirmitate carnis induto dixerint: Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Clarum est in his uerbis, quod in eis et tanta scientia erat, et caritas non erat. Poenam suam quippe formidabant ab illo, non in illo iustitiam diligebant. Tantum uero eis innotuit, quantum uoluit; tantum autem uoluit, quantum oportuit. Sed innotuit non sicut angelis [*]( 17 Mr. 1, 24; Mt. 8, 29 ) [*]( h 3 ac C 4 Est om. I in orn. p 5 id est p s v 6 diuinis s 7 satis egerint C a b e l p s α k f Domb.; sategerint v exiberi e l 8 aput quos possunt om. hi aput Cae I; et apud p s v Domb. agant C lp ex f Domb.; agent s; agunt a be k v 10 que ex qui corr. C in christo C elp s ak* f Domb.; in forma serui a b kl v quantam] quam a 12 non scientia sed superbia C; superbia non scientia reM. v Domb. c. XXI numerus adscriptus est uerbis l. 18: Clarum est, C 14 quema ̣ṃmodum C noluerit p 15 innotiscere p 16 etiam sup. lin. I idem l 18 nazorene a naharene uenisti m. 2 in ras. e uenisti Cabeps Domb.; uenisti ante tempus et 1 v 20 quippe suam e l p v in om. 01 )

439
sanctis, qui eius, secundum id quod Dei Verbum est, participata aeternitate perfruuntur, sed sicut eis terrendis innotescendum fuit, ex quorum tyrannica quodam modo potestate fuerat liberaturus praedestinatos in suum regnum et gloriam semper ueracem et ueraciter sempiternam. Innotuit ergo daemonibus non per id. quod est uita aeterna et lumen incommutabile, quod inluminat pios, cui uidendo per fidem, quae in illo est, corda mundantur, sed per quaedam temporalia suae uirtutis effecta et occultissimae signa praesentiae, quae angelicis sensibus etiam malignorum spirituum potius quam infirmitati hominum possint esse conspicua. Denique quando ea paululum subprimenda iudicauit et aliquanto altius latuit, dubitauit de illo daemonum princeps eumque tentauit, an Christus esset explorans, quantum se tentari ipse permisit, ut hominem, quem gerebat, ad nostrae imitationis temperaret exemplum. Post illam uero tentationem, cum angeli, sicut scriptum est, ministrarent ei, boni utique et sancti ac per hoc spiritibus inmundis metuendi et tremendi, magis magisque innotescebat daemonibus quantus esset, ut ei iubenti, quamuis in illo contemtibilis uideretur carnis infirmitas, resistere nullus auderet.

CAPUT XXII. Quid intersit inter scientiam sanctorum angelorum et scientiam daemonum.

His igitur angelis bonis omnis corporalium temporaliumque rerum scientia, qua inflantur daemones, uilis est: non quod earum ignari sint, sed quod illis Dei, qua sanctificantur, caritas cara est, prae cuius non tantum incorporali, uerum etiam incommutabili et ineffabili pulchritudine. cuius sancto [*]( 1 eis 1 3 quodammodum C 6 incommutabileip C 7 iml,ios s per fidern] pdg e 8 per sup. lin C 9 occultissimae Celpsuf v; occultissima. abk praesentiae eel p 8 (.( k2 f v; sapientiae a b A\' II possint Clps; possent a b e v Domb. 16 sicuti e 17 ministrabant e per hoc his e 24 scientia C 26 inflatur et ll a 27 dl vi. 2 sup. lin. C )

440
amore inardescunt, omnia, quae infra sunt et, quod illud est, non sunt seque ipsos inter illa contemnunt, ut ex toto, quod boni sunt, eo bono, ex quo boni sunt, perfruantur. Et ideo certius etiam temporalia et mutabilia ista nouerunt, quia eorum principales causas in Verbo Dei conspiciunt, per quod factus est mundus; quibus causis quaedam probantur, quaedam reprobantur, cuncta ordinantur. Daemones autem non aeternas temporum causas et quodam modo cardinales in Dei sapientia contemplantur, sed quorundam signorum nobis occultorum maiore experientia multo plura quam homines futura prospiciunt; dispositiones quoque suas aliquando praenuntiant. Denique saepe isti, numquam illi omnino falluntur. Aliud est enim temporalibus temporalia et mutabilibus mutabilia coniectare eisque temporalem et mutabilem modum suae uoluntatis et facultatis inserere, quod daemonibus certa ratione permissum est; aliud autem in aeternis adque incommutabilibus Dei legibus, quae in eius sapientia uiuunt, mutationes temporum praeuidere Deique uoluntatem, quae tam certissima quam potentissima est omnium, spiritus eius participatione cognoscere; quod sanctis angelis recta discretione donatum est. Itaque non solum aeterni, uerum etiam beati sunt. Bonum autem, quo beati sunt, Deus illis est, a quo creati sunt. Illius quippe indeclinabiliter participatione et contemplatione perfruuntur.

CAPUT XXIII. Nomen deorum falso adscribi dis gentium, quod tamen et angelis sanctis et homiuibus iustis ex diuinarum scripturarum auctoritate commune est.

Hos si Platonici malunt deos quam daemones dicere eisque adnumerare, quos a summo Deo conditos deos scribit eorum [*]( 30 Tim. p. .40 ) [*]( 3 perfruatur s 4 ea iā, in marg. etia, e 6 quibus ..... reprobantur in marg. e 14 et mutabilem om. C motum b 16 in aeteniis om. a 22 quod beati a 25 c. XXIII in C significatum est p. 441, «. 7: Nam: lib. X, c. 1 p in indice capitulomm 26 daeorum C 30 affummo e )

441
auctor et magister Plato: dicant quod uolunt; non enim cum eis de uerborum controuersia laborandum est. Si enim sic inmortales, ut tamen a summo Deo factos, et si non per se ipsos, sed ei, a quo facti sunt, adhaerendo beatos esse dicunt: hoc dicunt quod dicimus, quolibet eos nomine appellent. Hanc autem Platonicorum esse sententiam, siue omnium siue meliorum, in eorum litteris inueniri potest. Nam et de ipso nomine, quod huius modi inmortalem beatamque creaturam deos appellant, ideo inter nos et ipsos paene nulla dissensio est, quia et in nostris sacris litteris legitur: Deus deorum dominus locutus est, et alibi: Confitemini deo deorum, et alibi: Rex magnus super omnes deos. Illud autem ubi scriptum est: Terribilis est super omnes deos, quur dictum sit, deinceps ostenditur. Sequitur enim: Quoniam omnes di gentium daemonia, Dominus autem caelos fecit. Super omnes ergo deos dixit, sed gentium, id est quos gentes pro dis habent, quae sunt daemonia; ideo terribilis, sub quo terrore Domino dicebant: Venisti perdere nos? Illud uero, ubi dicitur: Deus deorum, non potest intellegi deus daemoniorum; et rex magnus super omnes deos absit ut dicatur rex magnus super omnia daemonia. Sed homines quoque in populo Dei eadem scriptura deos appellat. Ego, inquit, dixi, di estis et filii Excelsi omnes. Potest itaque intellegi horum deorum deus, qui dictus est deus deorum, et super hos deos rex magnus, qui dictus est rex magnus super omnes deos. [*]( 10 Ps. 49, 1 11 Ps. 135, 3 12 Ps. 94, 3 15 Ps. 95, 4 sq. 19 Mr. I, 24 23 Ps. 81, 6 ) [*]( 1 autem auctor s 2 si enim sic enim a 3 ut tamen] uitam 8 et ei p Domb.; etsi v per om. e 4 aderendo 8 5 hoc omn, e quod icimus C appellant 6o\' 6 sapientiam I 7 et de otn. e 8 quod Celps; quo a v Domb. 9 ideo et inter a inter sup. lin. C I I domino C; deo rell. v 17 quos gentes pro diis habent m. 2 in ras. e 19 uenisti ante tempus I 21 et rex e 22 sed et, et m. 1 sup. lan., C 23 did om. V 24 itaque] inquid s )
442

Verum tamen cum a nobis quaeritur: si homines dicti sunt di, quod in populo Dei sunt, quem per angelos uel per homines adloquitur Deus, quanto magis inmortales eo nomine digni sunt, qui ea fruuntur beatitudine, ad quam Deum colendo cupiunt homines peruenire: quid respondebimus nisi non frustra in scripturis sanctis expressius homines nuncupatos deos, quam illos inmortales et beatos, quibus nos aequales futuros in resurrectione promittitur, ne scilicet propter illorum excellentiam aliquem eorum nobis constituere deum infidelis auderet infirmitas? Quod in homine facile est euitare. Et euidentius dici debuerunt homines di in populo Dei, ut certi ac fidentes fierent eum esse Deum suum, qui dictus est deus deorum; quia etsi appellentur di inmortales illi et beati, qui in caelis sunt, non tamen dicti sunt di deorum, id est di hominum in populo Dei constitutorum, quibus dictum est: Ego dixi, di estis et filii Excelsi omnes. Hinc est quod ait apostolus: Etsi sunt qui dicuntur di, siue in caelo siue in terra, sicuti sunt di multi et domini multi: nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia et nos in ipso, et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum.

Non multum ergo de nomine disceptandum est, cum res ipsa ita clareat, ut ab scrupulo dubitationis aliena sit. Illud uero, quod nos ex eorum inmortalium beatorum numero missos esse angelos dicimus, qui Dei uoluntatem hominibus adnuntiarent, illis autem non placet, quia hoc ministerium non per illos, quos deos appellant, id est inmortales et beatos, [*]( 17 1. Cor. 8, 5 sq. ) [*]( 1 dicti sint s 2 quem] quod s 3 quantumagiB e 6 in alii. s homines om. s 7 deos] dies s et om. s 9 infideles C\' 10 ui- C tire s 11 deburint C diJ dei s 12 fiderent e esse eum v 13 etsij et ipsi e ac beati s 16 est dictum v fili Cl 17 dicantur Is 19 et domini multi sup. lin. C 21 in ipso a 22 non enim a disputandum a 23 clara sit s a ti sit aliena s 25 angelos esse v 26 quia] qui ad s 27 quos om. II )

443
sed per daemones fieri credunt, quos inmortales tantum, non etiam beatos audent dicere, aut certe ita inmortales et beatos, ut tamen daemones bonos, non deos sublimiter conlocatos et ab humana contrectatione semotos, quamuis nominis controuersia uideatur, tamen ita detestabile est nomen daemonum, ut hoc modis omnibus a sanctis angelis nos remouere debeamus. Nunc ergo ita liber iste claudatur, ut sciamus inmortales et beatos, quodlibet uocentur, qui tamen facti et creati sunt, medios non esse ad inmortalem beatitudinem perducendis mortalibus miseris, a quibus utraque differentia separantur. Qui autem medii sunt communem habendo inmortalitatem cum superioribus, miseriam cum inferioribus, quoniam merito malitiae miseri sunt, beatitudinem, quam non habent, inuidere nobis possunt potius quam praebere. Unde nihil habent amici daemonum quod nobis dignum adferant, quur eos tamquam adiutores colere debeamus, quos potius ut deceptores uitare debemus. Quos autem bonos et ideo non solum inmortales, uerum etiam beatos deorum nomine sacris et sacrificiis propter uitam beatam post mortem adipiscendam colendos putant, qualescumque illi sint et quolibet uocabulo digni sint, non eos uelle per tale religionis obsequium nisi unum Deum coli, a quo creati et cuius participatione beati sunt, adiuuante ipso in sequenti libro diligentius disseremus. [*]( 2 certe mortales ac a etJ ac p v et beatos om I. 7 clauditur l 8 etj ac p a v quolibet e; quolibet nomine a et v.eati et creati s 9 ad inmortalem beatitudinem Cab e Ips V; ad inmortalitatem beatitudinemque Domb. 10 miseria et differentia I 13 sunt miseri v inuideant l 14 possunt om. Cl l, post praebere habet e praebeant 1 amici ont. e 16 uitare Clps; euitare v Domb. 19 beatam om. C 23 in consequenti a disserimus 01 EXPLICIT. LIB. Vim. DE CIVITATE DI CONTRA PAGANOS \' INCIPIT. LIB. X. I AMEN. C. c̃tuli corr. m. Desinit C )
444

LIBER X.
CAPUT I. Veram beatitudinem siue angelis siue hominibus per unum Deum tribui etiam Platonicos definisse: sed utrum hi, quos ob hoc ipsum colendos putant, uni tantum Deo, an etiam sibi sacrificari uelint, esse quaerendum.

Omnium certa sententia est, qui ratione quoquo modo uti possunt, beatos esse omnes homines uelle. Qui autem sint uel unde fiant dum mortalium quaerit infirmitas, multae magnaeque controuersiae concitatae sunt, in quibus philosophi sua studia et otia contriuerunt, quas in medium adducere adque discutere et longum est et non necessarium. Si enim recolit qui haec legit, quid in libro egerimus octauo in eligendis philosophis, cum quibus haec de beata uita, quae post mortem futura est, quaestio tractaretur, utrum ad eam uni Deo uero, qui etiam effector est deorum, an plurimis dis religione sacrisque seruiendo peruenire possimus: non etiam hic eadem repeti expectat, praesertim cum possit relegendo, si forte oblitus est, adminiculari memoriam. Elegimus enim Platonicos omnium philosophorum merito nobilissimos, propterea quia sapere potuerunt licet inmortalem ac rationalem uel intellectualem hominis animam nisi participato lumine illius Dei, a quo et ipsa et mundus factus est, beatam esse non posse; ita illud, quod omnes homines adpetunt, id est uitam beatam, quemquam isti adsecuturum negant, qui non illi uni optimo, quod est incommutabilis Deus, puritate casti amoris adhaeserit. Sed quia ipsi quoque siue cedentes uanitati [*]( 4 diffinisse p 5 ad hoc p 9 sint sup. lin. a 10 dum] din a magne multeque a 11 cogitatae a 12 contribaerunt a 14 octauo egerimus e 17 est deorum effector v 18 possumus b 20 adminiculari pv; adminiculare a b e s l Domb. 22 sapere mss.; sicut sapere c 26 beatam uitam a quamquam a 27 uno e quod bel p 8 0. k2 qui oA:\' v 28 adheserint a )

445
errorique populorum siue, ut ait apostolus, euanescentes in cogitationibus suis multos deos colendos ita putauerunt uel putari uoluerunt, ut quidam eorum etiam daemonibus diuinos honores sacrorum et sacrificiorum deferendos esse censerent, quibus iam non parua ex parte respondimus: nunc uidendum ac disserendum est, quantum Deus donat, inmortales ac beati in caelestibus sedibus dominationibus, principatibus potestatibus constituti, quos isti deos et ex quibus quosdam uel bonos daemones uel nobiscum angelos nominant, quo modo credendi sint uelle a nobis religionem pietatemque seruari; hoc est, ut apertius dicam, utrum etiam sibi an tantum Deo suo, qui etiam noster est, placeat eis ut sacra faciamus et sacrificemus, uel aliqua nostra seu nos ipsos religionis ritibus consecremus.

Hic est enim diuinitati uel, si expressius dicendum est, deitati debitus cultus, propter quem uno uerbo significandum, quoniam mihi satis idoneum non occurrit Latinum, Graeco ubi necesse est insinuo quid uelim dicere. Aatfistav quippe nostri, ubicumque sanctarum scripturarum positum est, interpretati sunt seruitutem. Sed ea seruitus, quae debetur hominibus, secundum quam praecipit apostolus seruos dominis suis subditos esse debere, alio nomine Graece nuncupari solet; Xatpeia uero secundum consuetudinem, qua locuti sunt qui nobis diuina eloquia condiderunt, aut semper aut tam frequenter ut paene semper ea dicitur seruitus, quae pertinet ad colendum Deum. Proinde si tantummodo cultus ipse dicatur, non soli Deo deberi uidetur. Dicimur enim colere etiam [*]( 1 Rom. 1, 21 21 Ephes. 6, 5 ) [*]( 1 si s 2 ita] aut p 3 uelj aut p uoluerunt, Úł marg. uolunt, e 4 senserint a 6 donet, e ex corr., b 7 principatibus om. a. bl 8 et sup. lin. a 10 sunt al uelle a nobis a b21; uel ea nobis ps; uel a nobis bl; uelle coli a nobis a 12 eis om. a 16 uni e 17 greco. in marg. greco uerbo necesse 8 insinuem, a 18 latrian mss. 21 praecepit a seruis e 22 subiectos a 24 semper aut omn. s tam om. a 25 aut paene aes ea om. a dicatur b 27 uideatur ab2 )

446
homines, quos honorifica uel recordatione uel praesentia frequentamus. Nec solum ea, quibus nos religiosa humilitate subicimus, sed quaedam etiam, quae subiecta sunt nobis, perhibentur coli. Nam ex hoc uerbo et agricolae et coloni et incolae uocantur, et ipsos de os non ob aliud appellant caelicolas, nisi quod caelum colant, non utique uenerando, sed inhabitando, tamquam caeli quosdam colonos; non sicut appellantur coloni. qui condicionem debent genitali solo, propter agriculturam sub dominio possessorum, sed, sicut ait quidam Latini eloquii magnus auctor:
  1. Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni.
Ab incolendo enim colonos uocauit, non ab agricultura. Hinc et ciuitates a maioribus ciuitatibus uelut populorum examinibus conditae coloniae nuncupantur. Ac per hoc cultum quidem non deberi nisi Deo propria quadam notione uerbi huius omnino uerissimum est; sed quia et aliarum rerum dicitur cultus, ideo Latine uno uerbo significari cultus Deo debitus non potest.

Nam et ipsa religio quamuis distinctius non quemlibet, sed Dei cultum significare uideatur (unde isto nomine interpretati sunt nostri eam, quae Graece ϑρησϰεία dicitur): tamen quia Latina loquendi consuetudine, non inperitorum, uerum etiam doctissimorum, et cognationibus humanis adque adfinitatibus et quibusque necessitudinibus dicitur exhibenda religio, non eo uocabulo uitatur ambiguum, cum de cultu deitatis uertitur quaestio, ut fidenter dicere ualeamus religionem non esse nisi cultum Dei, quoniam uidetur hoc uerbum a significanda obseruantia propinquitatis humanae insolenter auferri. [*]( 11 Verg. Aen. I, 12 ) [*]( 3 quidam p s 3 sq. quae subiecta ......,.. agricolae aIR. p s nos. in marg. J. a nobis, e coli perhibentur v 8 conditioni a 10 autor e1 12 ab agric. aelpsv; ab om. al kl Domb. 17 signari * cultus ont. a 21 trescia p s; threstia a 22 latine a 24 necessitatibua a 25 cum] dum a a 27 a oni, b 28 insolerter e1 Jfc1 offerri b )

447
Pietas quoque proprie Dei cultus intellegi solet, quam Graeci εὐσέβειαν uocant. Haec tamen et erga parentes officiose haberi dicitur. More autem uulgi hoc nomen etiam in operibus misericordiae frequentatur; quod ideo arbitror euenisse, quia haec fieri praecipue mandat Deus eaque sibi uel pro sacrificiis uel prae sacrificiis placere testatur. Ex qua loquendi consuetudine factum est, ut et Deus ipse dicatur pius; quem sane Graeci nullo suo sermonis usu εὐσεβῆν uocant, quamuis εὐσέβειαν pro misericordia illorum etiam uulgus usurpet. Unde in quibusdam scripturarum locis, ut distinctio certior appareret, non εὐσέβειαν, quod ex bono cultu, sed ϑεοσέβειαν, quod ei Dei cultu conpositum resonat, dicere maluerunt. Utrumlibet autem horum nos uno uerbo enuntiare non possumus. Quae itaque λατρεία Graece nuncupatur et Latine interpretatur seruitus, sed ea qua colimus Deum; uel quae θρησκεία Graece, Latine autem religio dicitur, sed ea quae nobis est erga Deum; uel quam illi εὐσέβειαν, nos uero non uno uerbo exprimere, sed Dei cultum possumus appellare: hanc ei tantum Deo deberi dicimus, qui uerus est Deus facitque suos cultores deos. Quicumque igitur sunt in caelestibus habitationibus inmortales et beati, si nos non amant nec beatos esse nos uolunt, colendi utique non sunt. Si autem amant et beatos uolunt, profecto inde uolunt, unde et ipsi sunt; an aliunde ipsi beati, aliunde nos? [*]( 7 2 Par. 30, 9; Eccli. 2, 13; Iudith 7, 20 19 Pe. 81, 6 ) [*]( 2 eusebivan, e subscripto puncto deletum) p tamen] autem a 5 Deus mandat v uel prae sacrif. oMn. e 7 ipse omn. a • sane] tamen s 8 sui a εὐσεβη̃ν] euseben mss.; E(>3S£Elv v. Dombart Diibnerum secu- tus εὐσεβη̃ scripserat, sed formam E!J(niHjY sermoni in Nou. Test. usitato respondere, ipse postea monuit in Annal. phil. 1850, t. 121 p. 149 11 sed .... cultu om. e\' sl ex cultu dei a 12 quodlibet a, in marg. e 15 thriscia a, thrischia b 17 eusebian ab 1 p 8 Cot k Ii thcosebian e; ϑεο- cefJeiav v uero non uno om. a uno sup. lin. a 21 nos esse 11 nos, in marg. fi, e 23 an aliunde ipsi sup. lin. s sunt aliunde nos a )
448

CAPUT IIDe superna inluminatione quid Plotinus Platonicus senserit.

Sed non est nobis ullus cum his excellentioribus philosophis in hac quaestione conflictus. Viderunt enim suisque litteris multis modis copiosissime mandauerunt hinc illos, unde et nos, fieri beatos, obiecto quodam lumine intellegibili. quod Deus est illis et aliud est quam illi, a quo inlustrantur, ut clareant adque eius participatione perfecti beatique subsistant. Saepe multumque Plotinus adserit sensum Platonis explanans, ne illam quidem, quam credunt esse uniuersitatis animam, aliunde beatam esse quam nostram, idque esse lumen quod ipsa non est, sed a quo creata est et quo intellegibiliter inluminante intellegibiliter lucet. Dat etiam similitudinem ad illa incorporea de his caelestibus conspicuis araplisque corporibus, tamquam ille sit sol et ipsa sit luna. Lunam quippe solis obiectu inluminari putant. Dicit ergo ille magnus Platonicus animam rationalem, siue potius intellectualis dicenda sit, ex quo genere etiam inmortalium beatorumque animas esse intellegit, quos in caelestibus sedibus habitare non dubitat, non habere supra se naturam nisi Dei, qui fabricatus est mundum, a quo et ipsa facta est; nec aliunde illis supernis praeberi uitam beatam et lumen intellegentiae ueritatis, quam unde praebetur et nobis, consonans euangelio, ubi legitur: Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Iohannes; hic uenit in testimonium, ut testimonium per perhiberet de lumine, ut omnes crederent per eum. Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet [*]( 2 De] Ad a 4 [sed] non est [nobis ullus cum his excellentioribus] philosophis, uerba cancellis inclusa eadem ut uidetur manu superscripta sunt, b his om. a 7 et om. s obiectiuo a; obiectitio k; obiectio / 8 quam ex cum corr. b 11 nec a 13 sed mIl. a 14 inlura. intell. om. s ad illa incorpoream e 16 ille] ipse 8 18 rationabilem s 19 etiam et b 20 intell. esse e sedibus om. a 23 praebere e 24 cui consonat euangelium e 27 ut.. per eum om. a )

449
de lumine. Erat lumen uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. In qua differentia satis ostenditur animam rationalem uel intellectualem, qualis erat in Iohanne, sibi lumen esse non posse, sed alterius ueri luminis participatione lucere. Hoc et ipse Iohannes fatetur, ubi ei perhibens testimonium dicit: Nos omnes de plenitudine eius accepimus.

CAPUT III. De uero Dei cultu, a quo Platonici, quamuis crea- torem uniuersitatis intellexerint, deuiarunt colendo angelos seu bonos seu malos honore diuino.

Quae cum ita sint, si Platonici uel quicumque alii ista senserunt cognoscentes Deum sicut Deum glorificarent et gratias agerent nec euanescerent in cogitationibus suis nec populorum erroribus partim auctores fierent, partim resistere non auderent: profecto confiterentur et illis inmortalibus ac beatis et nobis mortalibus ac miseris, ut inmortales ac beati esse possimus, unum Deum deorum colendum, qui et noster est et illorum.

Huic nos seruitutem, quae Xatpeia Graece dicitur, siue in quibusque sacramentis siue in nobis ipsis debemus. Huius enim templum simul omnes et singuli templa sumus, quia et omnium concordiam et singulos inhabitare dignatur; non in omnibus quam in singulis maior, quoniam nec mole distenditur nec partitione minuitur. Cum ad illum sursum est, eius est altare cor nostrum; eum Unigenito eius sacerdote placamus; ei cruentas uictimas caedimus, quando usque ad [*]( 6 Io. 1, 6 sqq.; 16 20 Cor. 3, 16 sq. ) [*]( 11 seu bonos sea malos C; bonos sen malos omisso priore seu p; siue b. siue m. q v .12 si; et nt. 2 in ras. e alii philosophi a 13 et gratias.. euanescerent om. a bl 17 et beati s; sup. lin. a posseet mus a 18 et ante noster om. a 19 huic b 24 ad eius altare a 25 eum Unigenito eius p s (hanc uerborum collocationem postulat anapltora per quattuor membra continuata); eius Unigenito eum rell. v Domb. 26 eij et b ) [*]( XXXX Aug. opera Sect!* V pari I. ) [*]( 29 )

450
sanguinem pro eius ueritate certamus: eum suauissimo adolemus incenso, cum in eius conspectum pio sanctoque amore flagramus: ei dona eius in nobis quoque ipsos uouemus et reddimus; ei beneficiorum eius sollemnitatibus festis et diebus statutis dicamus sacramusque memoriam, ne uolumine temporum ingrata subrepat obliuio; ei sacrificamus hostiam humilitatis et laudis in ara cordis igne feruidam caritatis. Ad hunc uidendum, sicut uideri poterit, eique cohaerendum ab omni peccatorum et cupiditatum malarum labe mundamur et eius nomine consecramur. Ipse enim fons nostrae beatitudinis, ipse omnis adpetitionis est finis. Hunc eligentes uel potius religentes (amiseramus enim neglegentes) — hunc ergo religentes, unde et religio dicta perhibetur, ad eum dilectione tendimus, ut perueniendo quiescamus, ideo beati, quia illo fine perfecti. Bonum enim nostrum, de cuius fine inter philosophos magna contentio est, nullum est aliud quam illi cohaerere, cuius unius anima intellectualis incorporeo, si dici potest, amplexu ueris inpletur fecundaturque uirtutibus. Hoc bonum diligere in toto corde, in tota anima et in tota uirtute praecipimur; ad hoc bonum debemus et a quibus diligimur duci, et quos diligimus ducere. Sic conplentur duo illa praecepta, in quibus tota lex pendet et prophetae: Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua, et: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum. Ut enim homo se diligere nosset, constitutus est ei finis, quo referret omnia quae ageret, ut beatus esset; non enim qui se [*]( 22 Mt. 22, 37 sqq. ) [*](1 ut editur codd.; ei suauissimum adolemus incensum v 2 conapectum p 8; conspectu rell. v Domb. fraglamus l 3 ei] et b2 e ei] et 061 6 sacramus a 7 igne feruidam caritatis alps; igne (igni el feruidae carit. b e v Domb.; ignem feruidam carit. k; in ignem feroidom carit. a 8 poterit mss.; potest v cohaerendo, 0 In. 2 in ras., e 9 malorum 61 12 religentes, superscripto m. 2 recolimus, b 20 et ante a quibus om. a diligamur bl 21 sic] ei ea 25 homo] bona s se ab Ip 8 a k; si e f; sese v contra statutus a 26 refert « )
451
diligit aliud uult esse quam beatus. Hic autem finis est adhaerere Deo. Iam igitur scienti diligere se ipsum, cum mandatur de proximo diligendo sicut se ipsum, quid aliud mandatur, nisi ut ei, quantum potest, commendet diligendum Deum? Hic est Dei cultus, haec uera religio, haec recta pietas, haec tantum Deo debita seruitus. Quaecumque igitur inmortalis potestas quantalibet uirtute praedita si nos diligit sicut se ipsam, ei uult esse subditos, ut beati simus, cui et ipsa subdita beata est. Si ergo non colit Deum, misera est, quia priuatur Deo; si autem colit Deum, non uult se coli pro Deo. Illi enim potius diuinae sententiae suffragatur et dilectionis uiribus fauet, qua scriptum est: Sacrificans dis eradicabitur, nisi Domino soli.

CAPUT IIII. Quod uni uero Deo sacrificium debeatur.

Nam, ut alia nunc taceam, quae pertinent ad religionis obsequium, quo colitur Deus, sacrificium certe nullus hominum est qui audeat dicere deberi nisi deo. Multa denique de cultu diuino usurpata sunt, quae honoribus deferrentur humanis, siue humilitate nimia siue adulatione pestifera; ita tamen, ut, quibus ea deferrentur, homines haberentur, qui dicuntur colendi et uenerandi, si autem multum eis additur, et adorandi: quis uero sacrificandum censuit nisi ei, quem deum aut sciuit aut putauit aut finxit? Quam porro antiquus sit in sacrificando Dei cultus, duo illi fratres Cain et Abel satis indicant, quorum maioris Deus reprobauit sacrificium, minoris aspexit. [*]( 2 Ps. 72, 28 12 Exod. 22, 20 ) [*]( 1 esse uult v 6 Deo debita] deum decuit a 8 subditus 8 9 Deo priuatur v 12 quia a sacrificandis diis e 16 nam, in marg. non, e 18 soli deo 8 19 deferuntur bes uerba humanis usque ad deferrentur I. 21 m. 1 in marg. e 20 ut om. bl ut a quibus a 21 deferentur bx 8 22 eis multum v et om. e 8 25 caim, m m. 2 ex n corr., a ) [*]( 29* )

452

CAPUT V. De sacrificiis, quae Deus non requirit, sed ad significationem eorum offerri uoluit, quae requirit.

Quis autem ita desipiat, ut existimet aliquibus usibus Dei esse necessaria, quae in sacrificiis offeruntur? Quod cum multis locis diuina scriptura testetur, ne longum faciamus, breue illud de psalmo commemorare suffecerit: Dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Non solum igitur pecore uel qualibet alia re corruptibili adque terrena, sed ne ipsa quidem iustitia hominis Deus egere credendus est, totumque quod recte colitur Deus homini prodesse, non Deo. Neque enim fonti se quisquam dixerit consuluisse, si biberit; aut luci, si uiderit. Nec quod ab antiquis patribus alia sacrificia facta sunt in uictimis pecorum, quae nunc Dei populus legit, non facit, aliud intellegendum est, nisi rebus illis eas res fuisse significatas, quae aguntur in nobis, ad hoc ut inhaereamus Deo et ad eundem finem proximo consulamus. Sacrificium ergo uisibile inuisibilis sacrificii sacramentum, id est sacrum signum est. Unde ille paenitens aput prophetam uel ipse propheta quaerens Deum peccatis suis habere propitium: Si uoluisses, inquit, sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non spernet. Intueamur quem ad modum, ubi Deum dixit nolle sacrificium. ibi Deum ostendit uelle sacrificium. Non uult ergo [*]( 7 Ps. 15, 2 21 Ps. 50, 19 sq. ) [*]( 3 offerri C q; referri uel offerri p; obseruari v Domb. 6 testatur bzs 7 de] in e cum commem. s 9 pecora uel quaelibet alia corruptibilia atque terrena b; pecoribus uel quibuslibet aliis corruptibilibus atque terrenis a 10 nec a 11 deus colitur a 13 consuluisse mss.; profuisse v ne s 14 alia mss.; talia v sint p in om. e 18 sacrificii om. al 22 olocaustis al bl 23 contribulatus aepsv; contritus b l a k f Domb. 24 spernit s 25 intuemur at bt 26 ibi deum ostendit uelle sacrif. om. b I )

453
sacrificium trucidati pecoris, sed uult sacrificium contriti cordis. Illo igitur quod eum nolle dixit, hoc significatur, quod eum uelle subiecit. Sic itaque illa Deum nolle dixit, quo modo ab stultis ea uelle creditur, uelut suae gratia uoluptatis. Nam si ea sacrificia quae uult (quorum hoc unum est: cor contritum et humiliatum dolore paenitendi) nollet eis sacrificiis significari, quae uelut sibi delectabilia desiderare putatus est: non utique de his offerendis in lege uetere praecepisset. Et ideo mutanda erant opportuno certoque iam tempore, ne ipsi Deo desiderabilia uel certe in nobis acceptabilia, ac non potius quae his significata sunt crederentur. Hinc et alio loco psalmi alterius: Si esuriero, inquit, non dicam tibi; meus est enim orbis terrae et plenitudo eius. Numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo? Tamquam diceret: Utique si mihi essent necessaria, non a te peterem, quae habeo in potestate. Deinde subiungens quid illa significent: Immola, inquit, Deo sacrificium laudis et redde Altissimo uota tua et inuoca me in die tribulationis, et eripiam te et magnificabis me. Item aput alium prophetam: In quo, inquit, adprehendam dam Dominum, adsumam Deum meum excelsum? Si adprehendam illum in holocaustis, in uitulis anniculis? Si acceptauerit Dominus in milibus arietum aut in denis milibus hircorum pinguium? [*]( 12 Ps, 49, 12 sq. 17 ib. 14 sq. 20 Mich. 6, 6 sqq. ) [*]( 1 pecoris trucid. a sed p s v; et a bel ex k f Domb. 2 quo e dixit a b e p; dicit l s v Domb. hoc om. a 4 nam et si b2 6 pęnitentis a 7 desiderare reputatum a 8 ueteri b2e 9 ne ipsi de his significata, in marg. de ęo, e. omissa uerba m. 1 in inferiore margine posita sunt 11 et in alio b 15 sic utique a ei mihi ..... peterem quae om. a bl necess. essent v 17 inquit om. os 19 eripiam p s; eximam rell. v Domb. magnificabis p s; honorificabis a; glorificabis rell. v Domb. 21 deum ab 22 illum] eum a 23 dens a 24 aut in multis milibus hyrcorum pinguium, in textu omissa m. 1 in margine, p denis] multis 8 )
454
Si dedero primogenita mea inpietatis, fructum uentris mei pro peccato animae meae? Si adnuntiatum est tibi, homo, bonum? Aut quid Dominus exquirat a te nisi facere iudicium et diligere misericordiam et paratum esse ire cum Domino Deo tuo? Et in huius prophetae uerbis utrumque distinctum est satisque declaratum illa sacrificia per se ipsa non requirere Deum, quibus significantur haec sacrificia, quae requirit Deus. In epistula, quae inscribitur ad Hebraeos: Bene facere, inquit, et communicatores esse nolite obliuisci; talibus enim sacrificiis placetur Deo. Ac per hoc ubi scriptum est: Misericordiam uolo quam sacrificium nihil aliud quam sacrificium sacrificio praelatum oportet intellegi; quoniam illud, quod ab omnibus appellatur sacrificium, signum est ueri sacrificii. Porro autem misericordia uerum sacrificium est; unde dictum est, quod paulo ante commemoraui: Talibus enim sacrificiis placetur Deo. Quaecumque igitur in ministerio tabernaculi siue templi multis modis de sacrificiis leguntur diuinitus esse praecepta, ad dilectionem Dei et proximi significando referuntur. In his enim duobus praeceptis, ut scriptum est, tota lex pendet et prophetae.

CAPUT VI. De uero perfectoque sacrificio.

Proinde uerum sacrificium est omne opus, quod agitur ut sancta societate inhaereamus Deo, relatum scilicet ad illum [*]( 9 Hebr. 13, 16 12 Ose. 6, 6 20 Mt. 22, 40 ) [*]( 1 primogenita mea inpietatis a bel Domb. respiciens cod. Alex. cptutoToxdt (JLOO aes,Rsias; primogenitum meam pro scelere meo ant fractam ps; primogenita mea pro impietate mea v 3 deus s 4 exquirit abs diligere] exquirere 8 5 paratas es a ire om. a 6 Et in] ex m. 2 in ras., e 8 haec] illa a 9 scribitur e 8 11 placatur dens m. a in ras. e 13 sacrificio sacrificium v 14 ab hominibus ab 16 paulo om. a 20 significando & elps Domb.; significandam a; significandum p 24 perfectuque C 25 quod elpskv; quo aba Domb.; que f )

455
finem boni, quo ueraciter beati esse possimus. Unde et ipsa misericordia, qua homini subuenitur, si non propter Deum fit, non est sacrificium. Etsi enim ab homine fit uel offertur, tamen sacrificium res diuina est, ita ut hoc quoque uocabulo id Latini ueteres appellauerint. Unde ipse homo Dei nomine consecratus et Deo deuotus, in quantum mundo moritur ut Deo uiuat, sacrificium est. Nam et hoc ad misericordiam pertinet, quam quisque in se ipsum facit. Propterea scriptum est: Miserere animae tuae placens Deo. Corpus etiam nostrum cum temperantia castigamus, si hoc, quem ad modum debemus, propter Deum facimus, ut non exhibeamus membra nostra arma iniquitatis peccato, sed arma iustitiae Deo, sacrificium est. Ad quod exhortans apostolus ait: Obsecro itaque uos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora uestra hostiam uiuam, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium uestrum. Si ergo corpus, quo inferiore tamquam famulo uel tamquam instrumento utitur anima, cum eius bonus et rectus usus ad Deum refertur, sacrificium est: quanto magis anima ipsa cum se refert ad Deum. ut igne amoris eius accensa formam concupiscentiae saecularis amittat eique tamquam incommutabili formae subdita reformetur, hinc ei placens, quod ex eius pulchritudine acceperit, fit sacrificium! Quod idem apostolus consequenter adiungens: Et nolite, inquit, conformari huic saeculo; sed reformamini in nouitate mentis uestrae ad probandum uos quae sit uoluntas Dei, quod bonum et bene placitum et [*]( 9 Eccli. 30, 24 11 Rom. 6, 13 13 Rom. 12, 1 sq. ) [*]( 2 si propter Deum non fit v 5 Dei om. p 6 et dl uofuf, in marg. et d5 uotll, e deuotus bps; uotus rell. v. Domb. mundo] modo be 10 temperantia mss.; per temperantiam v 11 faciamus IX 13 eIortans be 14 uos itaque p 14 misericordiam apsk; miserationem rell. v Domb. Ii) uiuentem 8 16 rationale e 17 quod e inferiori b1 IS anima ipsa a 23 ex sup. lin. a 26 sensus uestri, in marg. flitia ute, e 27 bonum est et a )
456
perfectum. Cum igitur uera sacrificia opera sint misericordiae siue in nos ipsos siue in proximos, quae referuntur ad Deum, opera uero misericordiae non ob aliud fiant, nisi ut a miseria liberemur ac per hoc ut beati simus (quod non fit nisi bono illo, de quo dictum est: Mihi autem adhaerere Deo bonum est): profecto efficitur, ut tota ipsa redemta ciuitas, hoc est congregatio societasque sanctorum, uniuersale sacrificium offeratur Deo per sacerdotem magnum, qui etiam se ipsum obtulit in passione pro nobis, ut tanti capitis corpus essemus, secundum formam serui. Hanc enim obtulit, in hac oblatus est, quia secundum hanc mediator est, in hac sacerdos, in hac sacrificium est. Cum itaque nos hortatus esset apostolus, ut exhibeamus corpora nostra hostiam uiuam, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium nostrum, et non conformemur huic saeculo, sed reformemur in nouitate mentis nostrae: ad probandum quae sit uoluntas Dei, quod bonum et bene placitum et perfectum, quod totum sacrificium nos ipsi sumus: Dico enim, inquit, per gratiam Dei, quae data est mihi, omnibus, qui sunt in uobis, non plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad temperantiam; sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei. Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eosdem actus habent: ita multi unum corpus sumus in Christo; singuli autem alter alterius membra, habentes dona diuersa secundum gratiam, quae data est nobis. Hoc est sacrificium Christianorum: multi unum corpus in Christo. Quod etiam sacramento altaris fidelibus noto frequentat ecclesia, ubi ei demonstratur, quod in ea re, quam offert, ipsa offeratur. [*]( 5 Ps. 72, 28 17 Rom. 12, 3 sqq. ) [*]( I sunt s 2 in proximo e 5 mihi... bonum est in marg. s 7 ciuitas dei a 8 offerat s 10 haec enim b 12 itaque] igitur a 14 et non] ut p 8 15 huic saeculo sed reformemur om. p 8 21 fidei mensuram v 23 eundem actum e 29 in ea oblatione a e )
457