De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT VIII. De interpretationibus naturalium rationum, quas doctores pagani pro dis suis conantur ostendere.

At enim habent ista physiologicas quasdam, sicut aiunt, id est naturalium rationum interpretationes. Quasi uero nos in hac disputatione physiologian quaerimus et non theologian, id est rationem non naturae, sed Dei. Quamuis enim qui uerus Deus est non opinione, sed natura Deus sit: non tamen omnis natura deus est, quia et hominis et pecoris, et arboris et lapidis utique natura est, quorum nihil est deus. Si autem interpretationis huius, quando agitur de sacris Matris deum, caput est certe quod Mater deum terra est, quid ultra quaerimus, quid cetera perscrutamur? Quid euidentius suffragatur eis, qui dicunt omnes istos deos homines fuisse? Sic enim sunt terrigenae, sic eis mater est terra. In uera autem theologia opus Dei est terra, non mater. Verum tamen quoquo modo sacra eius interpretentur et referant ad rerum naturam: uiros muliebria pati non est secundum naturam, sed contra naturam. Hic morbus, hoc crimen, hoc dedecus habet inter illa sacra professionem, quod in uitiosis hominum moribus uix habet inter tormenta confessionem. Deinde si ista sacra, quae scaenicis turpitudinibus conuincuntur esse foediora, hinc excusantur adque purgantur, quod habent interpretationes suas, quibus ostendantur rerum significare naturam: quur non etiam [*]( 1 illa om. e 2 elegit C; eligit a elf admittit q v 8 nos uero a 9 quaeriinua C ab delpkf; quaeramus q v Domb. (cf. p. 149, 2. 168, 3) 11 na//tura, tu eras., C sit Deus v sit] est I 12 est] sit It 14. 15 deorum e 18 teriginae Cl sic codd.; sicuto. 19 UerQ quoquo, omisso tamen, d quo C l 21 muliebria, in margine muliebri habitu e 25 excu//santur, fa eras., C; excausaotur et )

288
poetica similiter excusentur adque purgentur? Multi enim et ipsa ad eundem modum interpretati sunt, usque adeo ut, quod ab eis inmanissimum et infandissimum dicitur, Saturnum suos filios deuorasse, ita nonnulli interpretentur, quod longinquitas temporis, quae Saturni nomine significatur, quidquid gignit ipsa consumat, uel, sicut idem opinatur Varro, quod pertineat Saturnus ad semina, quae in terram, de qua oriuntur, iterum recidunt. Itemque alii alio modo et similiter cetera.

Et tamen theologia fabulosa dicitur et cum omnibus huiusce modi interpretationibus suis reprehenditur abicitur inprobatur, nec solum a naturali, quae philosophorum est, uerum etiam ab ista ciuili, de qua agimus, quae ad urbes populosque adseritur pertinere, eo quod de dis indigna confinxerit, merito repudianda discernitur, eo nimirum consilio, ut, quoniam acutissimi homines adque doctissimi, a quibus ista conscripta sunt, ambas inprobandas intellegebant, et illam scilicet fabulosam et istam ciuilem, illam uero audebant inprobare, hanc non audebant; illam culpandam proposuerunt, hanc eius similem conparandam exposuerunt, — non ut haec prae illa tenenda eligeretur, sed ut cum illa respuenda intellegeretur, adque ita sine periculo eorum, qui ciuilem theologian reprehendere metuebant, utraque contemta ea, quam naturalem uocant, aput meliores animos inueniret locum. Nam et ciuilis et fabulosa ambae fabulosae sunt ambaeque ciuiles; ambas inueniet fabulosas, qui uanitates et obscenitates ambarum [*]( 1 excausentur e excusantur.. purgantur a 2 ipsi l ut sup. lin. I 5 quicquid C2e 6 consummat Cl 8 recidunt, u m. 2 in a corr., C; reċ̣cidunt V 9 et tamen m. 1 in marg. I 11 a om. a 12 ciuili , in margine m. 2 theologia C pertinere asser. v 13 confinxerint l2, 14 consilio!. ex consilium corr., C 15 homines atque doctissimi in marg. infer. I ita Cl 20 sed ut cum] seducta d 21 ciuilem] in d sex uersus lineolis deleti eunt. scriba enim ad superius ciuilem v. 17 aberrauerat et uerba inde ab illam uero usque ad eorum qui u. 21 bis posuerat theologia an d 22 ea;, m eras., a 23 inuenire i ciuilea d 24 fabulosa ambae 011&. d )

289
prudenter inspexerit; ambas ciuiles, qui scaenicos ludos pertinentes ad fabulosam in deorum ciuilium festiuitatibus et in urbium diuinis rebus aduerterit. Quo modo igitur uitae aeternae dandae potestas cuiquam deorum istorum tribuitur, quos sua simulacra et sacra conuincunt dis fabulosis apertissime reprobatis esse simillimos formis aetatibus, sexu habitu, coniugiis generationibus ritibus, in quibus omnibus aut homines fuisse intelleguntur et pro uniuscuiusque uita uel morte sacra eis et sollemnia constituta, hunc errorem insinuantibus firmantibusque daemonibus, aut certe ex qualibet occasione inmundissimi spiritus fallendis humanis mentibus inrepsisse?

CAPUT VIIII. De officiis singulorum deorum.

Quid? ipsa numinum officia tam uiliter minutatimque concisa, propter quod eis dicunt pro uniuscuiusque proprio munere supplicari oportere, unde non quidem omnia, sed multa iam diximus, nonne scurrilitati mimicae quam diuinae consonant dignitati? Si duas quisquam nutrices adhiberet infanti, quarum una nihil nisi escam, altera nihil nisi potum daret, sicut isti ad hoc duas adhibuerunt deas, Educam et Potinam, nempe desipere et aliquid mimo simile in sua domo agere uideretur. Liberum a liberamento appellatum uolunt, quod mares in coeundo per eius beneficium emissis seminibus liberentur; hoc idem in feminis agere Liberam, quam etiam Venerem putant, quod et ipsam perhibeant semina emittere; et ob haec Libero eandem uirilem corporis partem in templo poni, femineam Liberae. Ad haec addunt mulieres adtributas Libero et uinum propter libidinem concitandam. Sic Bacchanalia summa celebrabantur insania; ubi Varro ipse confitetur [*]( 6 abitu I 10 ex om. I inmundissimus C 14 ui//liter I 18 quisque q a 19 infanti usque ad daret om. 01 20 et ante Potinam sup. lin. C 24 etiam om. C 25 ipsam C; ipsas CJ TelI. v Domb. se- mine C aseminemittere I 26 ob haec C bl dl Domb.; ob hoc ab1epq" 27 Ad haec... Libero om. e1 29 celebrantur p q ) [*]( XXXX Ang. opera Sectlo V par. I. ) [*]( 19 )

290
a Bacchantibus talia fieri non potuisse nisi mente commota. Haec tamen postea displicuerunt senatui saniori, et ea iussit auferri. Saltem hic tandem forsitan senserunt quid inmundi spiritus, dum pro dis habentur, in hominum mentibus possint. Haec certe non fierent in theatris; ludunt quippe ibi, non fuiiunt; quamuis deos habere, qui etiam ludis talibus delectentur, simile sit furoris.

Quale autem illud est, quod, cum religiosum a superstitioso ea distinctione discernat, ut- a superstitioso dicat timeri deos, a religioso autem tantum uereri ut parentes, non ut hostes timeri, adque omnes ita bonos dicat, ut facilius sit eos nocentibus parcere quam laedere quemquam innocentem, tamen mulieri fetae post partum tres deos custodes commemorat adhiberi, ne Siluanus deus per noctem ingrediatur et uexet, eorumque custodum significandorum causa tres homines noctu : circuire limina domus et primo limen securi ferire, postea pilo, tertio deuerrere scopis, ut his datis culturae signis deus Siluanus prohibeatur intrare, quod neque arbores caeduntur ac putantur sine ferro, neque far conficitur sine pilo, neque fruges coaceruantur sine scopis; ab his autem tribus rebus tres nuncupatos deos, Intercidonam a securis intercisione, Pilumnum a pilo, Deuerram a scopis, quibus dis custodibus contra uim dei Siluani feta conseruaretur. Ita contra dei nocentis saeuitiam non ualeret custodia bonorum, nisi plures essent aduersus unum eique aspero horrendo inculto, utpote siluestri, signis culturae tamquam contrariis repugnarent. Itane ista est innocentia deorum, ista concordia? Haeccine sunt [*]( 2a:iussit C 3 saltim C2 d e forsitan m. 2 in marg. C, inclusit Domb. Csenserunt e 4 possint mentibus v 6 furiunt Cab de lq 0.2 k / lJomb.; feriunt al; furunt p v9a sup. lin. I timere I 10 tanto C 11 post timeri in d expuncta sunt uerba ex superiore uersu repetita deos-timeri itaque q 13 faetae C P; fatae 11; foetae del 16 circuire Caib d c1ak f; circumire a2pqV 17 uederrere C 21 in tercio donam e; intercidone q intercessione q 22 denertam q; deuerrum a a Cdepqv; ab ablkf Domb. 25 orrendo C1 26 istane Įşţą. q 27 haeccin C1 )

291
numina salubria urbium, magis ridenda quam ludibria theatrorum?

Cum mas et femina coniunguntur, adhibetur deus Iugatinus; sit hoc ferendum. Sed domum est ducenda quae nubit; adhibetur et deus Domiducus; ut in domo sit, adhibetur deus Domitius; ut maneat cum uiro, additur dea Manturna. Quid ultra quaeritur? Parcatur humanae uerecundiae; peragat cetera concupiscentia carnis et sanguinis procurato secreto pudoris. Quid inpletur cubiculum turba numinum, quando et paranymphi inde discedunt? Et ad hoc inpletur, non ut eorum praesentia cogitata maior sit cura pudicitiae, sed ut feminae sexu infirmae, nouitate pauidae illis cooperantibus sine ulla difficultate uirginitas auferatur. Adest enim dea Virginiensis et deus pater Subigus, et dea mater Prema et dea Pertunda, et Venus et Priapus. Quid est hoc? Si omnino laborantem in illo opere uirum ab dis adiuuari oportebat, non sufficeret aliquis unus aut aliqua una? Numquid Venus sola parum esset, quae ad hoc etiam dicitur nuncupata, quod sine ui femina uirgo esse non desinat? Si est ulla frons in hominibus, quae non est in numinibus, nonne, cum credunt coniugati tot deos utriusque sexus esse praesentes et huic operi instantes, ita pudore adficiuntur, ut et ille minus moueatur et illa plus reluctetur? Et certe si adest Virginiensis dea, ut uirgini zona soluatur; si adest deus Subigus, ut uiro subigatur; si adest dea Prema, ut subacta, ne se commoueat, conprimatur: dea Pertunda ibi quid facit? Erubescat, eat foras; agat aliquid et maritus. Valde inhonestum est, ut, quod [*]( 1 quam ..... femina om. bl poetarum et theatrorum l (= ed. Louan.) 3 mas C\'!f; masculus ad2epqa.k2f; masculis dl 4 ferrendum C SedJ si q domum si, si m. 2 in fine ueraus, I 5 domidi/cus, i ex u radendo corr., C 6 domicius l uero Cl d 7 uericundiae Cl dl 10 ab hoc implentur q 11 utadeorum a 12 aexCt e 14. 23 uirginensis p a 14 praema C 18 ad Cabdelpq; ob v i Domb. 19 sine ui Cl b del p; sine eius ui Cz q v; sine uiro a 23 urginiens. C 25 prema aut I nec se, se sup. lin., I 26 eat] et Cl 27 marito a ) [*]( 19* )

292
uocatur illa, quisquam inpleat nisi ille. Sed forte ideo toleratur, quia dea dicitur esse, non deus. Nam si masculus crederetur et Pertundus uocaretur, maius contra eum pro uxoris pudicitia posceret maritus auxilium quam feta contra Siluanum. Sed quid hoc dicam, cum ibi sit et Priapus nimius masculus, super cuius inmanissimum et turpissimum fascinum sedere noua nupta iubebatur, more honestissimo et religiosissimo matronarum?

Eant adhuc et theologian ciuilem a theologia fabulosa, urbes a theatris, templa ab scaenis, sacra pontificum a carminibus poetarum, uelut res honestas a turpibus, ueraces a fallacibus, graues a leuibus, serias a ludicris, adpetendas a respuendis, qua possunt quasi conentur subtilitate discernere. Intellegimus quid agant; illam theatricam et fabulosam theologian ab ista ciuili pendere nouerunt et ei de carminibus poetarum tamquam de speculo resultare, et ideo ista exposita, quam damnare non audent, illam eius imaginem liberius arguunt et reprehendunt, ut, qui agnoscunt quid uelint, et hanc ipsam faciem, cuius illa imago est, detestentur; quam tamen di ipsi tamquam in eodem speculo se intuentes ita diligunt, ut qui qualesque sint in utraque melius uideantur. Unde etiam cultores suos terribilibus imperiis conpulerunt, ut inmunditiam theologiae fabulosae sibi dicarent, in suis sollemnitatibus ponerent, in rebus diuinis haberent, adque ita et se ipsos inmundissimos spiritus manifestius esse docuerunt, et huius urbanae theologiae uelut electae et probatae illam theatricam abiectam adque reprobatam membrum partemque fecerunt, ut, cum sit uniuersa turpis et fallax adque in se [*]( 1 illa] illud a; ille e quisquam inpleat C; imp!. quisq. reM. v 2 qua a 3 maius Cad e l p; magis bqv 9 adhoc I et m. 2 superscripto ad C cinilem theologiam v; ciuilem a theologia om. a 10 a scenis v; a scenicis p 13 qua possunt et qua conantur discernere a; qua possunt//conentur q 16 resalutare e 18 quia ignoscunt e 21 quales sint C <t\' 22 bterribilius C 23 dicarent, a in rasura litterae e em." 2 C 24 haberent m. 2 in marg. C 26 ut probatae e )

293
contineat commenticios deos, una pars eius sit in litteris sacerdotum, altera in carminibus poetarum. Utrum habeat et alias partes, alia quaestio est: nunc propter diuisionem Varronis et urbanam et theatricam theologian ad unam ciuilem pertinere satis, ut opinor, ostendi. Unde, quia sunt ambae similis turpitudinis absurditatis, indignitatis falsitatis, absit a ueris religiosis, ut siue ab hac siue ab illa uita speretur aeterna.

Denique et ipse Varro commemorare et enumerare deos coepit a conceptione hominis, quorum numerum est exorsus a Iano, eamque seriem perduxit usque ad decrepiti hominis mortem, et deos ad ipsum hominem pertinentes clausit ad Neniam deam, quae in funeribus senum cantatur; deinde coepit deos alios ostendere, qui pertinerent non ad ipsum hominem, sed ad ea, quae sunt hominis, sicuti est uictus adque uestitus et quaecumque alia huic uitae sunt necessaria, ostendens in omnibus, quod sit cuiusque munus et propter quid cuique debeat supplicari; in qua uniuersa diligentia nullos demonstrauit uel nominauit deos, a quibus uita aeterna poscenda sit, propter quam unam proprie nos Christiani sumus. Quis ergo usque adeo tardus sit, ut non intellegat istum hominem ciuilem theologian tam diligenter exponendo et aperiendo eamque illi fabulosae, indignae adque probrosae, similem demonstrando adque ipsam fabulosam partem esse huius satis euidenter docendo non nisi illi naturali, quam dicit ad philosophos pertinere, in animis hominum moliri locum, ea subtilitate, ut fabulosam reprehendat, ciuilem uero reprehendere quidem non audeat, sed prodendo reprehensibilem ostendat, adque ita utraque iudicio recte intellegentium [*]( 6 ut om. e ostendit e ambe similes m. 1 in rae. C 6 indign. om. bx 7 ueris C bill p; uiris a b2 d e 12 v 9 enum, et comem. a coepit deos C 10 numerus a est exorsus (exborsus l) codd.; exors. est v 12 hominum Cl 15 adque om. v 16 alia quae v sunt om. al 21 ergo m. 1 in marg. p; ergo est e; est ergo qui 1 22 et aperiendo m. 2 in marg. C )

294
reprobata sola naturalis remaneat eligenda? De qua suo loco in adiutorio Dei ueri diligentius disserendum est.

CAPUT X. De libertate Senecae, qui uehementius ciuilem theologian reprehendit quam Varro fabulosam.

Libertas sane, quae huic defuit, ne istam urbanam theologian [tam diligenter exponendo] theatricae simillimam aperte sicut illam reprehendere auderet, Annaeo Senecae, quem nonnullis indiciis inuenimus apostolorum nostrorum claruisse temporibus, non quidem ex toto, uerum ex aliqua parte non defuit. Adfuit enim scribenti, uiuenti defuit. Nam in eo libro, quem contra superstitiones condidit, multo copiosius adque uehementius reprehendit ipse ciuilem istam et urbanam theologian quam Varro theatricam adque fabulosam. Cum enim de simulacris ageret: \'Sacros, inquit, inmortales, inuiolabiles in materia uilissima adque inmobili dedicant, habitus illis hominum ferarumque et piscium, quidam uero mixto sexu, diuersis corporibus induunt; numina uocant, quae si spiritu accepto subito occurrerent, monstra haberentur. Deinde aliquanto post, cum theologian naturalem praedicans quorundam philosophorum sententias digessisset, obposuit sibi quaestionem et ait: \'Hoc loco dicit aliquis: Credam ego caelum et terram deos esse et supra lunam alios, infra alios? Ego feram aut Platonem aut Peripateticum Stratonem, quorum alter fecit deum sine corpore, alter sine animo?\' Et ad hoc respondens: \'Quid ergo tandem, inquit, ueriora tibi uidentur Titi Tatii [*]( 4 uehimentius C1 5 fabolosam C 6 sanae C1 7 [tam diligenter exponendo] (ex antecedente capite p. 293, 22 repetitum C dp; om. rell. v 8 saenecae C 12 quem] qua 6, g m. 2 in ras., C 15 mortales e 16 dicant bl kl abitus l habitus illis dantes a 17 quosdam a uiro C\' 18 indunt C et numina a 19 occurrentre C aliquando e 20 anatura e 22 dicat l; dicet bl kl credo, 0 in ras., I 24 phypatetictl a; periteatictl e istratonem C 26 uera b tibi om. q Titi C ab dep q; T. v Tati l )

295
aut Romuli aut Tulli Hostilii somnia? Cloacinam Tatius dedicauit deam, Picum Tiberinumque Romulus, Hostilius Pauorem adque Pallorem, taeterrimos omnium adfectus, quorum alter mentis territae motus est, alter corporis ne morbus quidem, sed color. Haec numina potius credes et caelo recipies?\' De ipsis uero ritibus crudeliter turpibus quam libere scripsit! Ille, inquit, uiriles sibi partes amputat, ille lacertos secat. Ubi iratos deos timent, qui sic propitios merentur? Di autem nullo debent coli genere, si hoc uolunt. Tantus est perturbatae mentis et sedibus suis pulsae furor, ut sic di placentur, quem ad modum ne quidem homines saeuiunt taeterrimi et in fabulas traditae crudelitatis. Tyranni lacerauerunt aliquorum membra, neminem sua lacerare iusserunt. In regiae libidinis uoluptatem castrati sunt quidam; sed nemo sibi, ne uir esset, iubente domino manus intulit. Se ipsi in templis contrucidant, uulneribus suis ac sanguine supplicant. Si cui intueri uacet, quae faciunt quaeque patiuntur, inueniet tam indecora honestis, tam indigna liberis, tam dissimilia sanis, ut nemo fuerit dubitaturus furere eos, si cum paucioribus furerent; nunc sanitatis patrocinium est insanientium turba.\'

Iam illa, quae in ipso Capitolio fieri solere commemorat et intrepide omnino coarguit, quis credat nisi ab inridentibus aut furentibus fieri? Nam cum in sacris Aegyptiis Osirim [*]( 1 Tullii Cabd1 v icloacnam C; clutianam a 3 omnium Cd l p a; hominum ab eqk fv Domb. 4 nec e2pv 5 recipie/s, n eraso, C 6 quambere C 8 ibi e2 9 si hoc C abdelp al /; et si hoc a2k; si et hoc q v 10 ut om. p 11 ne quidem homines Cadelp qak f; ne hom. quidem v ne homines sequidem, uiụ̇unt b 12 fabulis a traditae ct; trahicae (sic) C1; tradite ice (sic) e 13 In om. q 14 uoluntatem e; uoluptati q ne/, c eras., C 15 intulit Cad 1 q v; adtulit bepakf Domb. 17 quaequae C 19 fuerint C insanitatis a 20 insan. turba est v insanientium m. 1 ex insanientibus corr. C 21 capitulio C, et sic infra 22 omnino, m. J in animo corr., e quoarguit e 23 et, in marg. aut, q in om. al se egytiif, ofirim p aegytiis C\' )

296
lugeri perditum, mox autem inuentum magno esse gaudio derisisset, cum perditio eius inuentioque fingatur, dolor tamen ille adque laetitia ab eis, qui nihil perdiderunt nihilque inuenerunt, ueraciter exprimatur: \'Huic tamen, inquit, furori certum tempus est. Tolerabile est semel anno insanire. In Capitolium perueni: pudebit publicatae dementiae, quod sibi uanus furor adtribuit officii. Alius nomina deo subicit, alius horas Ioui nuntiat, alius lector est, alius unctor, qui uano motu bracchiorum imitatur unguentem. Sunt quae Iunoni ac Mineruae capillos disponant (longe a templo, non tantum a simulacro stantes digitos mouent ornantium modo), sunt quae speculum teneant; sunt qui ad uadimonia sua deos aduocent, sunt qui libellos offerant et illos causam suam doceant. Doctus archimimus, senex iam decrepitus, cottidie in Capitolio mimum agebat, quasi di libenter spectarent, quem illi homines desierant. Omne illic artificum genus operatum dis inmortalibus desidet\'. Et paulo post: Hi tamen, inquit, etiamsi superuacuum usum, non turpem nec infamem deo promittunt. Sedent quaedam in Capitolio, quae se a Ioue amari putant: ne Iunonis quidem, si credere poetis uelis, iracundissimae respectu terrentur.\'

Hanc libertatem Varro non habuit; tantum modo poeticam theologian reprehendere ausus est, ciuilem non ausus est, quam iste concidit. Sed si uerum adtendamus, deteriora sunt [*]( 4 Sen. frg. 37 ed. Haase ) [*]( 1 magno esse gaudio bdelpqv Domb.; magnum esse gaudiov, v correctoris m., C; magnum esse gaudium a 3 laetitia.... perdiderunt om. bl 5 anno Cb ellp a k f; in anno ad 12 q V 6 peruenire e 7 alius nomina usque ad est nitida correctoris manu in marg. inferiore, b vnomina C; numina e 8 lector l, b in marg.; lictor rell. v; litor auctore Linkero (Ann. philol. 89, p. 727) Domb. 9 qui a 10 et longeo a 11 moueant a 12 sunt om. C1 qui, i in ras., a; qui kl; que p Ii quae C rell. v ad om. e uadaemonia C sua om. bx 15 expectarent ab elp q (.( k desierant ael; desiderant Cd 19 ne codd.; nec v )

297
templa ubi haec aguntur, quam theatra ubi finguntur. Unde in his sacris ciuilis theologiae has partes potius elegit Seneca sapienti, ut eas in animi religione non habeat, sed in actibus fingat. Ait enim: \'Quae omnia sapiens seruabit tamquam legibus iussa, non tamquam dis grata. Et paulo post: <Quid quod et matrimonia, inquit, deorum iungimus, et ne pie quidem, fratrum ac sororum! Bellonam Marti conlocamus, Vulcano Venerem, Neptuno Salaciam. Quosdam tamen caelibes relinquimus, quasi condicio defecerit, praesertim cum quaedam uiduae sint, ut Populonia uel Fulgora et diua Rumina; quibus non miror petitorem defuisse. Omnem istam ignobilem deorum turbam, quam longo aeuo longa superstitio congessit, sic, inquit, adorabimus, ut meminerimus cultum eius magis ad morem quam ad rem pertinere\'. Nec leges ergo illae nec mos in ciuili theologia id instituerunt, quod dis gratum esset uel ad rem pertineret. Sed iste, quem philosophi quasi liberum fecerunt, tamen, quia inlustris populi Romani senator erat, colebat quod reprehendebat, agebat quod arguebat, quod culpabat adorabat; quia uidelicet magnum aliquid eum philosophia docuerat, ne superstitiosus esset in mundo, sed propter leges ciuium moresque hominum non quidem ageret fingentem scaenicum in theatro, sed imitaretur in templo; eo damnabilius, quo illa, quae mendaciter agebat, sic ageret, ut eum populus ueraciter agere existimaret; scaenicus autem ludendo potius delectaret, quam fallendo deciperet. [*]( 2 et in b in om. 11 al ciuilib; l 3 sapien//s, ti eraN., e 4 seruauit e 5 non om. e 8 solatia, o m. 2 in a corr., e quas- dam e 10 fulgora C l; fulgura a b dt etp a; ofulgra q diuina e diuarona C rumina b 11 immobilem e 12 quae e supersticio concessit e 13 adorauimus C ut meminerimus sup. lin. C 15 id om. al 16 philosophi.. fecerunt codd.; philosophia.. fecerat v 22 damnabilibus el 23 quo Cab delpqkv; quod a f Domb. )

298
CAPUT XI. Quid de Iudaeis Seneca senserit.

Hic inter alias ciuilis theologiae superstitiones reprehendit etiam sacramenta Iudaeorum et maxime sabbata, inutiliter eos facere adfirmans, quod per illos singulos septem interpositos dies septimam fere partem aetatis suae perdant uacando et multa in tempore urgentia non agendo laedantur. Christianos tamen iam tunc Iudaeis inimicissimos in neutram partem commemorare ausus est, ne uel laudaret contra suae patriae ueterem consuetudinem, uel reprehenderet contra propriam forsitan uoluntatem. De illis sane Iudaeis cum loqueretur, ait: \'Cum interim usque eo sceleratissimae gentis consuetudo conualuit, ut per omnes iam terras recepta sit: uicti uictoribus leges dederunt). Mirabatur haec dicens et quid diuinitus ageretur ignorans subiecit plane sententiam, qua significaret quid de illorum sacramentorum ratione sentiret. Ait enim: <Illi tamen causas ritus sui nouerunt; maior pars populi facit, quod quur faciat ignorat). Sed de sacramentis Iudaeorum, uel quur uel quatenus instituta sint auctoritate diuina, ac post modum a populo Dei, cui uitae aeternae mysterium reuelatum est, tempore quo oportuit eadem auctoritate sublata sint, et alias diximus, maxime cum aduersus Manichaeos ageremus, et in hoc opere loco opportuniore dicendum est.

CAPUT XII. Quod gentilium deorum uanitate detecta nequeat dubitari aeternam eos uitam nemini posse praestare, qui nec ipsam adiuuent temporalem.

Nunc propter tres theologias, quas Graeci dicunt mythicen physicen politicen, Latine autem dici possunt fabulosa [*]( 3 Hinc a 5 septenis Cl d 10 forsitan propriam a 11 forsan q sanae Cl e 12 adeo 13 receptasit, it eras., C 14 qui e 15 significare C 19 quatinus e 22 ab alias, in marg. m. rec. ablata C 23 oport. Cle 25 natiuitate p 26 posse om. p 27 adiuuant p 29 fysicen C l polyt. I )

299
naturalis ciuilis, quod neque de fabulosa, quam et ipsi deorum multorum falsorumque cultores liberrime reprehenderunt, neque de ciuili, cuius illa pars esse conuincitur eiusque et ista simillima uel etiam deterior inuenitur, speranda est aeterna uita, si cui satis non sunt quae in hoc uolumine dicta sunt, adiungat etiam illa, quae in superioribus libris et maxime quarto de felicitatis datore Deo plurima disputata sunt. Nam cui nisi uni felicitati propter aeternam uitam consecrandi homines essent, si dea felicitas esset? Quia uero non dea, sed munus est dei: cui deo nisi datori felicitatis consecrandi sumus, qui aeternam uitam, ubi uera est et plena felicitas, pia caritate diligimus? Non autem esse datorem felicitatis quemquam istorum deorum, qui tanta turpitudine coluntur et. nisi ita colantur, multo turpius irascuntur adque ob hoc se spiritus inmundissimos confitentur, puto ex his, quae dicta sunt, neminem dubitare oportere. Porro qui non dat felicitatem, uitam quo modo dare posset aeternam? Eam quippe uitam aeternam dicimus, ubi est sine fine felicitas. Nam si anima in poenis uiuit aeternis, quibus et ipsi spiritus cruciabuntur inmundi. mors est illa potius aeterna quam uita. Nulla quippe maior et peior est mors, quam ubi non moritur mors. Sed quod animae natura, per id quod inmortalis creata est, sine qualicumque uita esse non potest, summa mors eius est alienatio a uita Dei in aeternitate supplicii. Vitam igitur aeternam, id est sine ullo fine felicem, solus ille dat, qui dat ueram felicitatem. Quam quoniam illi, quos colit theologia ista ciuilis, dare non posse conuicti sunt: non solum propter ista temporalia adque terrena, quod superioribus quinque libris ostendimus, sed multo magis propter uitam aeternam, quae post mortem [*]( 1 multorum falsorumque deorum v 8 cui eras. I consecrati di e 12 Non] nos d esse autem q datorem esse v quemquam felicitatis datorem l 13 deorum sup. lin. C 17 dare quomodo possit transpositione significata d dare posset C; dare possit a 1 p; posset dare a; possit dare eqv Domb. 20 est om. I quam sup. lin. 22 creatura at 26 colet C\' 27 illa at 29 masgi C )
300
futura est, quod isto uno etiam illis cooperantibus egimus, colendi non sunt. Sed quoniam ueternosae consuetudinis uis nimis in alto radices habet, si cui de ista ciuili theologia respuenda adque uitanda parum uideor disputasse, in aliud uolumen, quod huic opitulante Deo coniungendum est, animum intendat.

PRAEFATIO.

Diligentius me prauas et ueteres opiniones ueritati pietatis inimicas, quas tenebrosis animis altius et tenacius diuturnus humani generis error infixit, euellere adque exstirpare conantem et illius gratiae, qui hoc ut uerus Deus potest, pro meo modulo in eius adiutorio cooperantem ingenia celeriora adque meliora, quibus ad hanc rem superiores libri satis superque sufficiunt, patienter et aequanimiter ferre debebunt et propter alios non putare superfluum, quod iam sibi sentiunt non necessarium. Multum magna res agitur, cum uera et uere sancta diuinitas, quamuis ab ea nobis etiam huic, quam nunc gerimus, fragilitati necessaria subsidia praebeantur, non tamen propter mortalis uitae transitorium uaporem, sed propter uitam beatam, quae non nisi aeterna est, quaerenda et colenda praedicatur.

CAPUT I. An cum in theologia ciuili deitatem non esse constiterit, in selectis dis eam inueniri posse creden- dum sit.

Hanc diuinitatem uel, ut sic dixerim, deitatem (nam et hoc uerbo uti iam nostros non piget, ut de Graeco expressius [*]( i lae,gimus, le m. 2, C 2 ui Cl 4 parum sup. lin. a 5 ut huic C animo, 0 ex u corr., I EXPL. LIIi. SCI. AVGI I SEXTVS DE CIVI- TATE D1 INCIP. LIB. SEPTIMVS C 14 superiores, ea m. 2 tn ras., C 16 non esse nec. I 20 et transit. e 25 inueniri eam p 27 ut sic dixerim om. at )

301
transferant quod illi 3-e6\'Cti\'tcx appellant) — hanc ergo diuinitatem siue deitatem non esse in ea theologia, quam ciuilem uocant, quae a Marco Varrone sedecim uoluminibus explicata est, id est non perueniri ad aeternae uitae felicitatem talium deorum cultu, quales a ciuitatibus qualiterque colendi instituti sunt, cui nondum persuasit sextus liber, quem proxime absoluimus, cum istum forsitan legerit, quid de hac quaestione expedienda ulterius desideret, non habebit. Fieri enim potest, ut saltem deos selectos adque praecipuos, quos Varro uolumine conplexus est ultimo, de quibus parum diximus, quisquam colendos propter uitam beatam, quae non nisi aeterna est, opinetur. Qua in re non dico quod facetius ait Tertullianus fortasse quam uerius: Si di eliguntur ut bulbi, utique ceteri reprobi iudicantur. Non hoc dico: uideo enim etiam ex selectis selegi aliquos ad aliquid maius adque praestantius, sicut in militia, cum tirones electi fuerint, ex his quoque eliguntur ad opus aliquod maius armorum; et cum eliguntur in ecclesia, qui fiant praepositi, non utique ceteri reprobantur, cum omnes boni fideles electi merito nuncupentur. Eliguntur in aedificio lapides angulares, non reprobatis ceteris, qui structurae partibus aliis deputantur. Eliguntur uuae ad uescendum, nec reprobantur aliae, quas relinquimus ad bibendum. Non opus est multa percurrere, cum res in aperto sit. Quam ob rem non ex hoc, quod di ex multis quidam selecti sunt, uel . is qui scripsit uel eorum cultores uel di ipsi uituperandi [*]( 13 Nation. II, 9. ) [*]( 1 transferam l quod Cabdepqa; id quod I v Domb. theotita, i ex e corr., C 8 Marco] M. C 9 selectof C; electos laf 11 beatam m. 2 in marg. C 13 di om. al; diliguntur 61 eliguntur Cb2 dlp; seliguntur, se in rae., a; vseligantur e; seliguntur qv bulbi abdkv; bulbi, in marg. 1 pulli, e; bului l; pului C; pulbi f; balbi a; uulgi p 15 electis eqlk* f selegi C d l; seligi bl e q v; eligi b2 p af 16 tirones, iron in rae., C 19 eligunt C 21 nuaeJ quae l 23 apertorii, o ex u corr., C 24 ex multis ....... eorum, omieso quidam, corr. m. in marg. b quidem q electi k2 f )
302
sunt, sed aduertendum potius quinam isti sint et ad quam rem selecti uideantur.

CAPUT II. Qui sint di selecti, et an ab officiis uiliorum deorum habeantur excepti.

Hos certe deos selectos Varro unius libri contextione commendat: Ianum, Iouem, Saturnum, Genium, Mercurium, Apollinem, Martem, Vulcanum, Neptunum, Solem, Orcum, Liberum patrem, Tellurem, Cererem, Iunonem, Lunam, Dianam, Mineruam, Venerem, Vestam; in quibus omnibus ferme uiginti duodecim mares, octo sunt feminae. Haec numina utrum propter maiores in mundo administrationes selecta dicuntur, an quod populis magis innotuerunt maiorque est eis cultus exhibitus? Si propterea, quia opera maiora ab his administrantur in mundo, non eos inuenire debuimus inter illam quasi plebeiam numinum multitudinem minutis opusculis deputatam. Nam ipse primum Ianus, cum puerperium concipitur, unde illa cuncta opera sumunt exordium minutatim minutis distributa numinibus, aditum aperit recipiendo semini. Ibi est et Saturnus propter ipsum semen; ibi Liber, qui marem effuso semine liberat; ibi Libera, quam et Venerem uolunt, quae hoc idem beneficium conferat feminae, ut etiam ipsa emisso semine liberetur. Omnes hi ex illis sunt, qui selecti appellantur. Sed ibi est et dea Mena, quae menstruis fluoribus praeest, quamuis Iouis filia, tamen ignobilis. Et hanc prouinciam fluorum menstruorum in libro selectorum deorum ipsi Iunoni idem auctor adsignat, quae in dis selectis etiam regina est [*]( 1 isti sunt e 11 nomina l 12 dicantur, a m. 2 ex u corr., I 13 eis est I eis C; eia om. q 14 exibitus e m[aiora], litterae inclusae m. 2 in ras., C; maior d 16 plebem iam I 17 ipse] ibi a 18 cuncta opera illa v 20 biiliber, bj m. a, C maref, f m. 2, e 22 ipse C 23 liberetur, n a correctore superscript., C 24 floribus, in margine i fluoribus, e 26 liberof electorQ, erof m. 2 in ras., e )

303
et hic tamquam Iuno Lucina cum eadem Mena priuigna sua eidem cruori praesidet. Ibi sunt et duo nescio qui obscurissimi, Vitumnus et Sentinus, quorum alter uitam, alter sensus puerperio largiuntur. Et nimirum multo plus praestant, cum sint ignobilissimi, quam illi tot proceres et selecti. Nam profecto sine uita et sensu, quid est illud totum, quod muliebri utero geritur, nisi nescio quid abiectissimum limo ac pulueri conparandum?

CAPUT III. Quam nulla sit ratio, quae de selectione quorundam deorum possit ostendi, cum multis inferioribus excellentior administratio deputetur.

Quae igitur causa tot selectos deos ad haec opera minima conpulit, ubi a Vitumno et Sentino, quos fama obscura recondit, in huius munificentiae partitione superentur? Confert enim selectus Ianus aditum et quasi ianuam semini; confert selectus Saturnus semen ipsum; confert selectus Liber eiusdem seminis emissionem uiris; confert hoc idem Libera, quae Ceres seu Venus est, feminis; confert selecta Iuno, et hoc non sola, sed cum Mena, filia Iouis, fluores menstruos ad eius, quod conceptum est, incrementum: et confert Vitumnus obscurus et ignobilis uitam; confert Sentinus obscurus et ignobilis sensum; quae duo tanto illis rebus praestantiora sunt, quanto et ipsa intellectu ac ratione uincuntur. Sicut enim, quae ratiocinantur et intellegunt, profecto potiora sunt his, quae sine intellectu adque ratione ut pecora uiuunt et sentiunt: ita et illa, quae uita sensuque sunt praedita, his, [*]( 1 Inciana e 2 IbiJ ipsi l et om. C1 3 sensus a ab de lp q kz fv; h sensu kl; sensum a Domb. 4 etii/miru d nimi/rum, o eras., C 5 tot illi v 6 quid et illud P, e in fine uersus 711. 2, I 7 geritur, i ex e corr., a 11 ostendi quorundam tamen multis inferioribus administratio deputetur p 15 partione e enim sup. lin. C 17 satumus e 19 hoc codd.; haec v 23 tantillis C; tantum illis e 24 quantum e uinċu̇ṅcuntur C )

304
quae nec uiuunt nec sentiunt, merito praeferuntur. Inter selectos itaque deos Vitumnus uiuificator et Sentinus sensificator magis haberi debuerunt quam Ianus seminis admissor et Saturnus seminis dator uel sator et Liber et Libera seminum commotores uel emissores; quae semina cogitare indignum est, nisi ad uitam sensumque peruenerint, quae munera selecta non dantur a dis selectis, sed a quibusdam incognitis et prae istorum dignitate neglectis. Quod si respondetur omnium initiorum potestatem habere Ianum et ideo illi etiam quod aperitur conceptui non inmerito adtribui, et omnium seminum Saturnum et ideo seminationem quoque hominis non posse ab eius operatione seiungi, omnium seminum emittendorum Liberum et Liberam et ideo his etiam praeesse. quae ad substituendos homines pertinent, omnium purgandorum et pariendorum Iunonem et ideo eam non deesse purgationibus feminarum et partubus hominum: quaerant quid respondeant de Vitumno et Sentino, utrum et ipsos uelint habere omnium quae uiuunt et sentiunt potestatem. Quod si concedunt, adtendant quam eos sublimius locaturi sint. Nam seminibus nasci in terra et ex terra est; uiuere autem adque sentire etiam deos sidereos opinantur. Si autem dicunt Vitumno adque Sentino haec sola adtributa, quae in carne uiuescunt et sensibus adminiculantur, quur non. deus ille, qui facit omnia uiuere adque sentire, etiam carni uitam praebet et sensum, uniuersali opere hoc munus etiam partubus tribuens? et quid opus est Vitumno adque Sentino? Quod si ab illo, qui uitae ac sensibus uniuersaliter praesidet, his quasi famulis ista carnalia uelut extrema et ima commissa sunt: itane sunt illi [*]( . 3 admissor.. seminis m. 2 in marg. I 5 seminare cogitare e indignum est cogitare v 8 si om. e responderetur e 10 aperiat concepta homini merito e 12 et omnium e 14 abd bsustituendos I pertinent om. I 15 parcendorum l 16 partibus C1bl 17 et om. l 19 conlocaturi 1 et seminibus e 22 uiuiscunt a e 24 etiam usque ad munus om. C\' 25 partibus Cbdt1pqak 26 siJ sibi l 27 ac C ab del p q; et v Domb. )
305
selecti destituti familia, ut non inuenirent quibus etiam ipsi ista committerent, sed cum tota sua nobilitate, qua uisi sunt seligendi, opus facere cum ignobilibus cogerentur? Iuno selecta et regina Iouisque et soror et coniunx; haec tamen Iterduca est pueris et opus facit cum deabus ignobilissimis Abeona et Adeona. Ibi posuerunt et Mentem deam, quae faciat pueris bonam mentem, et inter selectos ista non ponitur, quasi quidquam maius praestari homini potest; ponitur autem Iuno, quia Iterduca est et Domiduca, quasi quidquam prosit iter carpere et domum duci, si mens non est bona, cuius muneris deam selectores isti inter selecta numina minime posuerunt. Quae profecto et Mineruae fuerat praeferenda, cui per ista minuta opera puerorum memoriam tribuerunt. Quis enim dubitet multo esse melius habere bonam mentem quam memoriam quantumlibet ingentem? Nemo enim malus est, qui bonam habet mentem; quidam uero pessimi memoria sunt mirabili, tanto peiores quanto minus possunt quod male cogitant obliuisci. Et tamen Minerua est inter selectos deos; Mentem autem deam turba uilis operuit. Quid de Virtute dicam? quid de Felicitate? de quibus in quarto libro plura iam diximus; quas cum deas haberent, nullum eis locum inter selectos deos dare uoluerunt, ubi dederunt Marti et Orco, uni effectori mortium alteri receptori.

Cum igitur in his minutis operibus, quae minutatim dis pluribus distributa sunt, etiam ipsos selectos uideamus tamquam senatum cum plebe pariter operari, et inueniamus a quibusdam dis, qui nequaquam seligendi putati sunt, multa [*]( 20 c. 21; 23 ) [*]( 3 selegendi l 4 et soror C; et om. rell. v Domb. coniunx Cae p 6 adeona l 7 selectas a quae quasi a quicquam C2 (c ex d corr.), de; quiddam l; om. a 8 praestare a potest Cabdelpqakf; possit v Domb. (cf. 149. 5. 168, 4. 287, 9) 10 ocarperet C 13 munita e 20 plura oin. C 21 quae om. CI 23 affectori e 25 etiamj et l 26 senatum sup. lin. I 27 multa Cab del p a. k l; multo qv Domb. ) [*]( XXXX Ang. opera Sectlo V par. I. ) [*]( 20 )

306
maiora adque meliora administrari quam ab illis, qui selecti uocantur: restat arbitrari non propter praestantiores in mundo administrationes, sed quia prouenit eis, ut magis populis innotescerent, selectos eos et praecipuos nuncupatos. Unde dicit etiam ipse Varro, quod dis quibusdam patribus et deabus matribus, sicut hominibus, ignobilitas accidisset. Si ergo Felicitas ideo fortasse inter selectos deos esse non debuit, quod ad istam nobilitatem non merito, sed fortuito peruenerunt: saltem inter illos uel potius prae illis Fortuna poneretur, quam dicunt deam non rationabili dispositione, sed ut temere acciderit, sua cuique dona conferre. Haec in dis selectis tenere apicem debuit, in quibus maxime quid posset ostendit; quando eos uidemus non praecipua uirtute, non rationabili felicitate, sed temeraria, sicut eorum cultores de illa sentiunt, Fortunae potestate selectos. Nam et uir disertissimus Sallustius etiam ipsos deos fortassis adtendit, cum diceret: \'Sed profecto fortuna in omni re dominatur; ea res cunctas ex libidine magis quam ex uero celebrat obscuratque.\' Non enim possunt inuenire causam, quur celebrata sit Venus et obscurata sit Virtus, cum ambarum ab istis consecrata sint numina nec conparanda sint merita. Aut si hoc nobilitari meruit, quod plures adpetunt, plures enim Venerem quam Virtutem: quur celebrata est dea Minerua et obscurata est dea Pecunia? cum in genere humano plures adliciat auaritia quam peritia, et in eis ipsis, qui sunt artificiosi, raro inuenias hominem, qui non habeat artem suam pecuniaria mercede uenalem, plurisque pendatur semper propter quod aliquid fit, quam id quod propter aliud [*]( .16 Cat. 8 ) [*](2 in m. administrationes om. e 3 populis magia v 4 eos] deos l 6 ignonilitas C 8 fortuito CI a bel p <xt\'; fortuitu C2qk2ƒv peruenerint e 11 accederet C 12 possit a 14 cultores eorum C 17 re gup. lin. C 18 inuenire possunt p 19 causas a 20 ab istis ambarum v 24 allicit b; illiciat e. 25 inuenies b qui non habeat codd. excepto C, in quo non habentem 27 propter aute quod om. at id propter quod l; propter sup. lin. e )
307
fit. Si ergo insipientis iudicio multitudinis facta est deorum ista selectio, quur dea Pecunia Mineruae praelata non est, cum propter pecuniam sint artifices multi? Si autem paucorum sapientium est ista distinctio, quur non praelata est Veneri Virtus, cum eam longe praeferat ratio? Saltem certe, ut dixi, ipsa Fortuna, quae, sicut putant qui ei plurimum tribuunt, in omni re dominatur et res cunctas ex libidine magis quam ex uero celebrat obscuratque, si tantum et in deos ualuit, ut temerario iudicio suo quos uellet celebraret obscuraretque quos uellet, praecipuum locum haberet in selectis, quae in ipsos quoque deos tam praecipuae est potestatis. An ut illic esse non posset, nihil aliud etiam ipsa Fortuna nisi aduersam putanda est habuisse fortunam? Sibi ergo aduersata est, quae alios nobiles faciens nobilitata non est.

CAPUT IIII. Melius actum cum dis inferioribus, qui nullis infamentur obprobriis, quam cum selectis, quorum tantae turpitudines celebrentur.

Gratularetur autem dis istis selectis quisquam nobilitatis et claritudinis adpetitor et eos diceret fortunatos, si non eos magis ad iniurias quam ad honores selectos uideret. Nam illam infimam turbam ipsa ignobilitas texit, ne obrueretur obprobriis. Ridemus quidem, cum eos uidemus figmentis humanarum opinionum partitis inter se operibus distributos, tamquam minuscularios uectigalium conductores uel tamquam opifices in uico argentario, ubi unum uasculum, ut perfectum exeat, per multos artifices transit, cum ab uno perfecto perfici posset. Sed aliter non putatum est operantium multitudini consulendum, nisi ut singulas artis partes cito ac facile [*]( 5 praeferat ratio C ab d elp q; ratio praeferat v Domb. 6 ipsa et l 8 obscurasṭ.quẹ C 9 teme//rario, ra eras. C 11 illac l 12 possit I a IS infamantur p 18 celebrantur p 19 gratuletur e 22 et illam C2e infirmam b ep q k f 28 alter 01 ) [*]( 20* )

308
discerent singuli, ne omnes in arte una tarde ac difficile cogerentur esse perfecti. Verum tamen uix quisquam reperitur deorum non selectorum, qui aliquo crimine famam traxit infamem; uix autem selectorum quispiam, qui non in se notam contumeliae insignis acceperit. Illi ad istorum humilia opera descenderunt, isti in illorum sublimia crimina non uenerunt. De Iano quidem non mihi facile quidquam occurrit, quod ad probrum pertineat. Et fortasse talis fuerit, innocentius uixerit et a facinoribus flagitiisque remotius. Saturnum fugientem benignus excepit; cum hospite partitus est regnum, ut etiam ciuitates singulas conderent, iste laniculum, ille Saturniam. Sed isti in cultu deorum omnis dedecoris adpetitores, cuius uitam minus turpem inuenerunt, eum simulacri monstrosa deformitate turparunt, nunc eum bifrontem, nunc etiam quadrifrontem, tamquam geminum, facientes. An forte uoluerunt, ut, quoniam plurimi di selecti erubescenda perpetrando amiserant frontem, quanto iste innocentior esset, tanto frontosior appareret?

CAPUT V. De paganorum secretiore doctrina physicisque rationibus.

Sed ipsorum potius interpretationes physicas audiamus, quibus turpitudinem miserrimi erroris uelut altioris doctrinae specie colorare conantur. Primum eas interpretationes sic Varro commendat, ut dicat antiquos simulacra deorum et insignia ornatusque finxisse, quae cum oculis animaduertissent hi, qui adissent doctrinae mysteria, possent animam mundi [*]( 3 quin e2 ia ante crimine e2 ertraxit, cr m. 2, e 6 perueneruot l 7 ad probrum C\' ablp q; aprobrn d; ab obprobrum. in marg. ad pbH, e; ad obprobrum C2; ad opprobrium αf 8 ut innoc. e 9 flagiiaq; I 13 monstruosa e 1 16 ut om. I erubescendo C1 perpetrando om. Ci amiserunt a; miserant, a eraso, d 17 innocentior//es sed tanto e 22 istorum p 23 altiores C 26 fincxisse I 27 hi qui adissent sup. lin. C )

309
ac partes eius, id est deos ueros, animo uidere; quorum qui simulacra specie hominis fecerunt, hoc uideri secutos, quod mortalium animus, qui est in corpore humano, simillimus est inmortalis animi; tamquam si uasa ponerentur causa notandorum deorum et in Liberi aede oenophorum sisteretur, quod significaret uinum, per id quod continet id quod continetur; ita per simulacrum, quod formam haberet humanam, significari animam rationalem, quod eo uelut uase natura ista soleat contineri, cuius naturae deum uolunt esse uel deos. Haec sunt mysteria doctrinae, quae iste uir doctissimus penetrauerat, unde in lucem ista proferret. Sed, o homo acutissime, num in istis doctrinae mysteriis illam prudentiam perdidisti, qua tibi sobrie uisum est, quod hi, qui primi populis simulacra constituerunt, et metum demserunt ciuibus suis et errorem addiderunt, castiusque deos sine simulacris ueteres obseruasse Romanos? Hi enim tibi fuerunt auctores, ut haec contra posteriores Romanos dicere auderes. Nam si et illi antiquissimi simulacra coluissent, fortassis totum istum sensum de simulacris non constituendis, interim uerum, timoris silentio premeres et in huiusce modi perniciosis uanisque figmentis mysteria ista doctrinae loquacius et elatius praedicares. Anima tua tamen tam docta et ingeniosa (ubi te multum dolemus) per haec mysteria doctrinae ad Deum suum, id est a quo facta est, non cum quo facta est; nec cuius portio, sed cuius conditio est; nec qui est omnium anima, sed qui fecit omnem animam, quo solo inlustrante anima fit beata, si eius gratiae [*]( 1 ac om. C; hac d qui, i in e corr., C 5 libri ae deo enopho- rum 1; liberi edei denophortl dam ο̇tėṅο̇phoram C; deminophorum, in marg. mynophorn, e 8 rationabilem i eum C uasao e 11 0 ONt. d 12 tanintif C 13 quia e subrie C hic 1 15 sine om. Cl 16 hic e ut.. posteriores om. e 17 Nam si essent et illa, illa radendo ut uidetur in illi corr., q et om. Cl 18 coluisset 01 19 interim] interemissent e q nero C; ueri a2 silentio om. at 22 tua tamen tam abdepq Domb.; tamen om. C; tamen tua tam I v 23 a qao facta est sup. lin. C 25 nec qui est sup. din. C 26 beata fit anima a; fit anima beata v )
310
non sit ingrata, nullo modo potuit peruenire. Verum ista mysteria doctrinae qualia sint quantique pendenda, quae sequuntur ostendent. Fatetur interim uir iste doctissimus animam mundi ac partes eius esse ueros deos; unde intellegitur totam eius theologian, eam ipsam scilicet naturalem, cui plurimum tribuit, usque ad animae rationalis naturam se extendere potuisse. De naturali enim paucissima praeloquitur in hoc libro, quem de dis selectis ultimum scripsit; in quo uidebimus utrum per interpretationes physiologicas possit ad hanc naturalem referre ciuilem. Quod si potuerit, tota naturalis erit: et quid opus erat ab ea ciuilem tanta cura distinctionis abiungere? Si autem recto discrimine separata est: quando nec ista uera est quae illi naturalis placet (peruenit enim usque ad animam, non usque ad uerum Deum qui fecit et animam), quanto est abiectior et falsior ista ciuilis, quae maxime circa corporum est occupata naturam, sicut ipsae interpretationes eius, ex quibus quaedam necessaria commemorare me oportet, tanta ab ipsis exquisitae et enucleatae diligentia demonstrabunt. [*]( 1 poterit e 2 qualia sup. lin. C secuntur C e 3 anim,ammundi C 4 tanta ex tota corr. e 5 cui multum q 7 praeloquitur m. 1 in marg. e in hoc libro, quem ... ultimum sic Domb. mutato uerborum ordine; in hoc libro, in quo oidebimus utrum per interpr. phys. possit ad hanc naturalem referre ciuilem, quam de diis selectis ultimam scripsit C et sic rell. et v nisi quod possit post naturalem habent et sic Domb. (cf VII, c.17: in tertio porro isto de dis selectis, posteaquam praelocutus est quod ex naturali theologia praeloquendum putauit e. q. s.) 9 possit] iussit q 10 poterit I 11 hab ea C 12 quando nec ista uera est sup. lin. C 15 et abiect. I fallacior b 16 circaj erga I 17 ne- eessaria codd.; necessario v 18 venocleat? C )

311
CAPUT VI. De opinione Varronis, qua arbitratus est Deum animam esse mundi, qui tamen in partibus suis habeat animas multas, quarum diuina natura sit.

Dicit ergo idem Varro adhuc de naturali theologia praeloquens deum se arbitrari esse animam mundi, quem Graeci uocant xo[i.ov, et hunc ipsum mundum esse deum; sed sicut hominem sapientem, cum sit ex corpore et animo, tamen ab animo dici sapientem, ita mundum deum dici ab animo, cum sit ex animo et corpore. Hic uidetur quoquo modo unum confiteri Deum; sed ut plures etiam introducat, adiungit mundum diuidi in duas partes, caelum et terram; et caelum bifariam, in aethera et aera; terram uero in aquam et humum; e quibus summum esse aethera, secundum aera, tertiam aquam, infimam terram; quas omnes partes quattuor animarum esse plenas, in aethere et aere inmortalium, in aqua et terra mortalium. Ab summo autem circuitu caeli ad circulum lunae aetherias animas esse astra ac stellas; eos caelestes deos non modo intellegi esse, sed etiam uideri; inter lunae uero gyrum et nimborum ac uentorum cacumina aerias esse animas, sed eas animo, non oculis uideri et uocari heroas et lares et genios. Haec est uidelicet breuiter in ista praelocutione proposita theologia naturalis, quae non huic tantum, sed multis philosophis placuit; de qua tunc diligentius disserendum est, cum de ciuili, quantum ad deos selectos adtinet, opitulante Deo uero quod restat inpleuero. [*]( 3 mundi esse p 4 natura] nulla p 5 adhuc om. a 7 chofmon 1 huc C\' et hunc, in marg. et unQ, e 8 ex corde et anima etiam tamen q 10 confiteri unum v 13 aer6 e terram ......... aethera om. II 14 aera C 17 ab C; a aeg ad, in marg. usq; C; usque ad e; usque a 18 aetherias C bel IX k Ij aethereas apqv astra ....... intellegi esse om. fe1 eas e 20 aerias codd.; aereas v 21 hereas e 22 pposita e )

312
CAPUT VII. An rationabile fuerit Ianum et Terminum in duo numina _ separari.

lanus igitur, a quo sumsit exordium, quaero quisnam sit. Respondetur: Mundus est. Breuis haec plane est adque aperta responsio. Quur ergo ad eum dicuntur rerum initia pertinere, fines uero ad alterum, quem Terminum uocant? Nam propter initia et fines duobus istis dis duos menses perhibent dedicatos praeter illos decem, quibus usque ad Decembrem caput est Martius, Ianuarium lano, Februarium Termino. Ideo Terminalia eodem mense Februario celebrari dicunt, cum fit sacrum purgatorium, quod uocant Februm, unde mensis nomen accepit. Numquid ergo ad mundum, qui lanus est, initia rerum pertinent et fines non pertinent, ut alter illis deus praeficeretur? Nonne omnia, quae in hoc mundo fieri dicunt, in hoc etiam mundo terminari fatentur? Quae est ista uanitas, in opere illi dare potestatem dimidiam, in simulacro faciem duplam? Nonne istum bifrontem multo elegantius interpretarentur, si eundem et Ianum et Terminum dicerent adque initiis unam faciem, finibus alteram darent? quoniam qui operatur utrumque debet intendere; in omni enim motu actionis suae qui non respicit initium non prospicit finem. Unde necesse est a memoria respiciente prospiciens conectatur intentio; nam cui exciderit quod coeperit, quo modo finiat non inueniet. Quod si uitam beatam in hoc mundo inchoari putarent, extra mundum perfici, et ideo Iano, id est mundo, solam initiorum tribuerent potestatem: profecto ei praeponerent [*]( 3 nomina Cp 4 sumpsit, in marg. fumit, e exordiomv C 5 est haec plane I 7 finis C qem C 9 ppter e decjm, j m. 2, C capud e 10 et 11: febroarium. febroario l 12 februm Cab Iie1pq a A f; Februum v 13 quia e1a lo pficeretur et 22 actinis C; agitiionis, in marg. actionis e pfpicit, In. 2 ex pficit corr., I 24 intentio m. 2 in ras. e 25 incoari C )

313
Terminum eumque ab dis selectis non alienarent. Quamquam etiam nunc cum in istis duobus dis initia rerum temporalium finesque tractantur, Termino dari debuit plus honoris. Maior enim laetitia est, cum res quaeque perficitur; sollicitudinis autem plena sunt coepta, donec perducantur ad finem, quem qui aliquid incipit maxime adpetit intendit, expectat exoptat, nec de re inchoata, nisi terminetur, exultat.

CAPUT VIII. Ob quam causam cultores Iani bifrontem imagi- nem ipsius finxerint, quam tamen etiam quadrifrontem uideri uolunt.

Sed iam bifrontis simulacri interpretatio proferatur. Duas eum facies ante et retro habere dicunt, quod hiatus noster, cum os aperimus, mundo similis uideatur; unde et palatum Graeci copavov appellant, et nonnulli, inquit, poetae Latini caelum uocauerunt palatum, a quo hiatu oris et foras esse aditum ad dentes uersus et introrsus ad fauces. Ecce quo perductus est mundus propter palati nostri uocabulum uel Graecum uel poeticum. Quid autem hoc ad animam, quid ad uitam aeternam? Propter solas saliuas colatur hic deus, quibus partim glutiendis partim spuendis sub caelo palati utraque panditur ianua. Quid est porro absurdius, quam in ipso mundo non inuenire duas ianuas ex aduerso sitas, per quas uel ad- . mittat ad se aliquid intro uel emittat a se foras, et de nostro ore et gutture, quorum similitudinem mundus non habet, uelle mundi simulacrum conponere in Iano propter solum [*]( 15 Cic. deor. nat. II. 18 ) [*]( 1ab v electis usque ad I. 2 daobus dis in infer. marg. C 3 tra- etan///ˡtur eraais litteris tan, C terminum 11 4 laeticia e 5 anem C 7 oinchata C; incoata It ex/ultat, I eros., C 10 finxerunt p quadriforme Cp 15 oranon C1 at I 19 ad ante uitam sup. lin. C 20 aeternam] perpetuam I salinas sup. lin. C 21 gluttiendis C d spuendis C b de a f; exspuendis alp qv Domb. 24 a om. e 25 guttore C 26 uel e in om. e )

314
I palatum, cuius similitudinem Ianus non habet? Cum uero eum faciunt quadrifrontem et Ianum geminum appellant, ad quattuor mundi partes hoc interpretantur, quasi aliquid spectet mundus foras sicut per omnes facies Ianus. Deinde si Ianus est mundus et mundus quattuor partibus constat, falsum est simulacrum Iani bifrontis; aut si propterea uerum est, quia etiam nomine Orientis et Occidentis totus solet mundus intellegi, numquid, cum duas partes alias nominamus Septentrionis et Austri, sicut illum quadrifrontem dicunt geminum Ianum, ita quisquam geminum dicturus est mundum? Non habent omnino unde quattuor ianuas, quae intrantibus et exeuntibus pateant, interpretentur ad mundi similitudinem, sicut de bifronti quod dicerent saltem in ore hominis inuenerunt, nisi Neptunus forte subueniat et porrigat piscem, cui praeter hiatum oris et gutturis etiam dextra et sinistra fauces patent. Et tamen hanc uanitatem per tot ianuas nulla effugit anima, nisi quae audit ueritatem dicentem: Ego sum ianua.

CAPUT VIIII. De Iouis potestate adque eiusdem cum Iano conparatione o n- paratione.

Iouem autem, qui etiam Iuppiter dicitur, quem uelint in-; tellegi, exponant. \'Deus est, inquiunt, habens potestatem can-\', sarum, quibus aliquid fit in mundo.\' Hoc quam magnum sit,I nobilissimus Vergilii uersus ille testatur: Felix qui potuit rerum cognoscere causas. [*]( 17 Io. 10, 9 26 Georg. II, 490 ) [*]( I nonabet e 3 expectet et e 7 solet totus l 8 nominas e septemtrionis C1 9 illum C ab d elp q*kl f v; illi q1 a k2 Domb. dicunt/////geminum, eras. illum, C 13 bifronti Cdelpkƒ; bifronte abqv Domb. quid l /ore, eraso h ut uidetur, C 15 ppt el guttoris C sinixtra 11 16 uianas C 22 uellent C1; uellint d 25 uirg. C )

315
Sed quur ei praeponitur Ianus? hoc nobis uir ille acutissimus doctissimusque respondeat. \'Quoniam penes lacum, inquit, sunt prima, penes louem summa. Merito ergo rex omnium Iuppiter habetur. Prima enim uincuntur a summis, quia, licet prima praecedant tempore, summa superant dignitate.\' Sed recte hoc diceretur, si factorum prima discernerentur et summa; sicut initium facti est proficisci, summum peruenire; initium facti inceptio discendi, summum perceptio doctrinae; ac sic in omnibus prima sunt initia summique sunt fines. Sed iam hoc negotium inter Ianum Terminumque discussum est. Causae autem, quae dantur Ioui, efficientia sunt, non effecta; neque ullo modo fieri potest, ut uel tempore praeueniantur a factis initiisue factorum. Semper enim prior est res quae facit, quam illa quae fit. Quapropter si ad Ianum pertinent initia factorum, non ideo priora sunt efficientibus causis, quas Ioui tribuunt. Sicut enim nihil fit, ita nihil inchoatur ut fiat, quod non faciens causa praecesserit. Hunc sane deum, penes quem sunt omnes causae factarum omnium naturarum naturaliumque rerum, si Iouem populi appellant et tantis contumeliis tamque scelestis criminationibus colunt; taetriore sacrilegio sese obstringunt, quam si prorsus nullum putarent deum. Unde satius esset eis alium aliquem Iouis nomine nuncupare, dignum turpibus et flagitiosis honoribus, subposito uano figmento quod potius blasphemarent (sicut Saturno dicitur subpositus lapis, quem pro filio deuoraret), quam istum deum dicere et tonantem et adulterantem, et totum mundum regentem et per tot stupra diffluentem, et naturarum omnium [*]( 2 eunt inquit C 4 a sup. lin. I 5 precedunt e 7 est prof.... facti om. pl peruenire ... summum om. bl 8 incoeptio v 9 in sup. lin. I tiinia C 12 praeueniantur, ue m. 2 in ras., C 16 fiat. quam illa que fecit qd non faciens causa. causa pcesserit (sic) e 17 causa, in marg. causam C hinc d 18 factarum, in marg. facturarQ, e linaturarumque rerum, omisso naturarum, e 21 sacius e 27 natnram Domb. in utraque editione (typothetae errore?) )
316
naturalium rerum causas summas habentem et suas causas bonas non habentem.

Deinde quaero, quem iam locum inter deos huic Ioui tribuant, si Ianus est mundus. Deos enim ueros animam mundi ac partes eius iste definiuit; ac per hoc, quidquid hoc non est, non est utique secundum istos uerus deus. Num igitur ita dicturi sunt Iouem animam mundi, ut Ianus sit corpus eius, id est iste uisibilis mundus? Hoc si dicunt, non erit quem ad modum Ianum deum dicant, quoniam mundi corpus non est deus uel secundum ipsos, sed anima mundi ac partes eius. Unde apertissime idem dicit deum se arbitrari esse animam mundi et hunc ipsum mundum esse deum; sed sicut hominem sapientem, cum sit ex animo et corpore, tamen ei animo dici sapientem, ita mundum deum dici ab animo, cum sit ex animo et corpore. Solum itaque mundi corpus non est deus, sed aut sola anima eius aut simul corpus et animus, ita tamen ut non sit a corpore, sed ab animo deus. Si ergo Ianus est mundus et deus est Ianus, numquid Iouem, ut deus esse possit, aliquam partem Iani esse dicturi sunt? Magis enim Ioui uniuersum solent tribuere; unde est:

  1. Iouis omnia plena.
Ergo et Iouem, ut deus sit et maxime rex deorum, non alium possunt existimare quam mundum, ut dis ceteris secundum istos suis partibus regnet. In hanc sententiam etiam quosdam uersus Valerii Sorani exponit idem Varro in eo libro, quem seorsum ab istis de cultu deorum scripsit; qui uersus hi sunt:
  1. Iuppiter omnipotens regum rerumque deumque
  2. Progenitor genetrixquo deum, deus unus et omnes.
[*]( 21 Verg. Ecl. 3, 60 ) [*]( 4 est ex ei9 corr., e deus C1 uerus C 5 quicquid elI 10 animam C 14 deum sup. lin. C 22 ut rex e 25 saroni ll 27 hii 1 28 rerum regumque q deumque] repertor in ras. b 29 genitrixque qv omnis at e )
317
Exponuntur autem in eodem libro ita: cum marem existimarent qui semen emitteret, feminam quae acciperet, Iouemque esse mundum et eum omnia semina ex se emittere et in se recipere, \'cum causa, inquit, scripsit Soranus: Iuppiter progenitor genetrixque; nec minus cum causa unum et omnia idem esse; mundus enim unus, et in eo uno omnia sunt.\'

CAPUT X. An Iani et Iouis recta discretio sit.

Cum ergo et Ianus mundus sit et Iuppiter mundus sit unusque sit mundus, quare duo di sunt Ianus et Iuppiter? Quare seorsus habent templa seorsus aras, diuersa sacra dissimilia simulacra? Si propterea, quod alia uis est primordiorum, alia causarum, et illa Iani, illa Iouis nomen accepit: numquid si unus homo in diuersis rebus duas habeat potestates aut duas artes, quia singularum diuersa uis est, ideo duo iudices aut duo dicuntur artifices? Sic ergo et unus Deus cum ipse habeat potestatem primordiorum, ipse causarum, num propterea illum duos deos esse necesse est putari, quia primordia causaeque res duae sunt? Quod si hoc iustum putant, etiam ipsum Iouem tot deos esse dicant, quotquot ei cognomina propter multas potestates dederunt, quoniam res omnes, ex quibus illa cognomina sunt adhibita, multae adque diuersae sunt, ex quibus pauca commemoro. [*]( 1 ita cum C ab delpq; ita ut eum v Domb. extimarent e 3 semina sup. lin. C emittere eqvj mittere Cabdlp recepere C 4 cum C d l; qua abeqn Domb.; in qua p 5 \'minus, in marg. mirQ e 10 unufq;quif, quif m. rec., a 11 seorsum .. seorsum aeIpq habent templa seorsus sup. lin. C quare seorsum aras a 12 diffimilia, diffi in maiore apatio m. 1 in rota., C alia eft, Me. 2 corr. ex aliuf eft, e 13 ista Iouis Domb.1 15 sq. iudices duo aut dicuntur duo e 18 propter e illum, in marg. illos, e duos////deos, eraso bis posito deos, C 19 et causae e )

318
CAPUT XI. De cognominibus Iouis, quae non ad multos deos, sed ad unum eundemque referuntur.

Dixerunt eum Victorem, Inuictum, Opitulum, Inpulsorem, Statorem, Centumpedam, Supinalem. Tigillum, Almum, Ruminum et alia quae persequi longum est. Haec autem cognomina inposuerunt uni deo propter causas potestatesque diuersas, non tamen propter tot res etiam tot deos eum esse coegerunt.: quod omnia uinceret, quod a nemine uinceretur, quod opem indigentibus ferret, quod haberet inpellendi, statuendi, stabiliendi. liendi, resupinandi potestatem, quod tamquam tigillus mundum contineret ac sustineret, quod aleret omnia, quod ruma, id est mamma, aleret animalia. In his, ut aduertimus, quaedam magna sunt, quaedam exigua; et tamen unus utraque facere perhibetur. Puto inter se propinquiora esse causas rerum adque primordia, propter quas res unum mundum duos deos esse uoluerunt, Iouem adque Ianum, quam continere mundum et mammam dare animalibus; nec tamen propter haec opera duo tam longe inter se ui et dignitate diuersa duo di esse conpulsi sunt; sed unus Iuppiter propter illud Tigillus, propter illud Ruminus appellatus est. Nolo dicere, quod animalibus mammam praebere sugentibus magis Iunonem potuit decere quam Iouem, praesertim cum esset etiam diua Rumina, quae in hoc opus adiutorium illi famulatumue praeberet. Cogito enim posse responderi, et ipsam Iunonem nihil aliud esse quam Iouem, secundum illos Valerii Sorani uersus, ubi dictum est: [*]( 1 C. XI numerus in C iuxta uerba Haec antem I. 6 extat 4 inpultorem Cx d, inpulttorem I 5 tigillim d almn ,n. 2 in marg. C\' 11 relJupinandi sup. lin. C tigellus C 12 quod ruma] quoronuna I 15 propinquiores a 17 quam, a m. 2 in e corr., e 18 haec duo opera v opera om. C 20 sq. propter illud Cv; propter hoc rell. Domb. 22 dicere el 23 etiam esset q etiam om. I diu//a, in eras., I. 24 famulatumue, in marg. stabnlatum, e 26 ualeri l )

319
  1. Iuppiter omnipotens regum rerumque deumque
  2. Progenitor genetrixque deam.
Quare ergo dictus est et Ruminus, cum diligentius fortasse quaerentibus ipse inueniatur esse etiam illa diua Rumina? Si enim maiestate deorum recte uidebatur indignum, ut in una spica alter ad curam geniculi, altera ad folliculi pertineret: quanto est indignius unam rem infimam, id est ut mammis alantur animalia, duorum deorum potestate curari, quorum sit unus Iuppiter, rex ipse cunctorum, et hoc agat non saltem cum coniuge sua, sed cum ignobili nescio qua Rumina, nisi quia ipse est etiam ipsa Rumina; Ruminus fortasse pro sugentibus maribus, Rumina pro feminis. Dicerem quippe noluisse illos Ioui femininum nomen inponere, nisi et in illis uersibus - \'progenitor genetrixque\' diceretur, et inter eius alia cognomina legerem, quod etiam Pecunia uocaretur, quam deam inter illos minuscularios inuenimus et in quarto libro commemorauimus. Sed cum et mares et feminae habeant pecuniam, quur non et Pecunia et Pecunius appellatus sit, sicut Rumina et Ruminus, ipsi uiderint._

CAPUT XII. Quod Iuppiter etiam Pecunia nuncupetur.

Quam uero eleganter rationem huius nominis reddiderunt! uocatur Pecunia, inquiunt, uocatur, quod eius sunt omnia>.s o magnam rationem diuini nominis! Immo uero ille, cuius sunt omnia, uilissime et contumeliosissime Pecunia nuncupatur. Ad omnia enim, quae caelo et terra continentur, quid est pecunia in omnibus omnino rebus, quae ab hominibus nomine [*]( is c. 21 ) [*]( 3 et dictas est q 4 diua om. e 5 maiestati e 6 folliculos e2 11 eat, in marg, eet, e 14 alia eius v 16 minu9cularinos e et] aut e 21 nuncupatur p 22 eliganter, i m. 2 ex e corr., C 23 inquiunt Cab delpv; in quit qat k\' Domb. ftomina l 24 _ diuini/, f eras., C numinis e 25 uilissime/////|/// et contum., erasis, quae bis posita erant et contum, C nuncupaṇ̇tur e )

320
pecuniae possidentur? Sed nimirum hoc auaritia Ioui nomen inposuit, ut, quisquis amat pecuniam, non quemlibet deum, sed ipsum regem omnium sibi amare uideatur. Longe autem aliud esset, si diuitiae uocaretur. Aliud namque sunt diuitiae, aliud pecunia. Nam dicimus diuites sapientes, iustos, bonos, quibus pecunia uel nulla uel parua est; magis enim sunt uirtutibus diuites, per quas eis etiam in ipsis corporalium rerum necessitatibus sat est quod adest: pauperes uero auaros, semper inhiantes et egentes; quamlibet enim magnas pecunias habere possunt, sed in earum quantacumque abundantia non egere non possunt. Et Deum ipsum uerum recte dicimus diuitem, non tamen pecunia, sed omnipotentia. Dicuntur itaque et diuites pecuniosi; sed interius egeni, si cupidi: item dicuntur pauperes pecunia carentes; sed interius diuites, si sapientes. Qualis ergo ista theologia debet esse sapienti, ubi rex deorum eius rei nomen accepit, \'quam nemo sapiens concupiuit\'? Quanto enim facilius, si aliquid hac doctrina quod ad uitam pertineret aeternam salubriter disceretur, deus mundi rector non ab eis Pecunia, sed Sapientia uocaretur, cuius amor purgat a sordibus auaritiae, hoc est ab amore pecuniae!

CAPUT XIII. Quod, dum exponitur quid Saturnus quidue sit Genius, uterque unus Iuppiter esse doceatur.

Sed quid de hoc Ioue plura, ad quem fortasse ceteri referendi sunt, ut inanis remaneat deorum opinio plurimorum, cum hic ipse sint omnes, siue quando partes eius uel potestates existimantur, siue cum uis animae, quam putant per cuncta [*]( 16 Sall. Cat. 11 ) [*]( 4 esset aliud e sint I 6 pecuniae C praua V 8 satis J? 9 etjet C 11 non possunt, non sup. dan., I 13 et om. ei 18 per- tineret C 23 Genius] ianus p docetur p 25 inanis C opinio plurimorum sup. lin. C 26 ipse sint albdelakf; ipsi sint C; ipse sit a2 p q v )

321
diffusam, ex partibus molis huius, in quas uisibilis mundus iste consurgit, et multiplici administratione naturae quasi plurium deorum nomina accepit? Quid est enim et Saturnus? \'Unus, inquit, de principibus deus, penes quem sationum omnium dominatus est.\' Nonne expositio uersuum illorum Valerii Sorani sic se habet, Iouem esse mundum et eum omnia semina ex se emittere et in se recipere? Ipse est igitur penes quem sationum omnium dominatus est. Quid est Genius? \'Deus, inquit, qui praepositus est ac uim habet omnium rerum gignendarum.) Quem alium hanc uim habere credunt quam mundum, cui dictum est: \'luppiter progenitor genetrixque?\' Et cum alio loco genium dicit esse uniuscuiusque animum rationalem et ideo esse singulos singulorum, talem autem mundi animum Deum esse: ad hoc idem utique reuocat, ut tamquam uniuersalis genius ipse mundi animus esse credatur. Hic est igitur quem appellant Iouem. Nam si omnis genius deus et omnis uiri animus genius, sequitur ut sit omnis uiri animus deus; quod si et ipsos abhorrere absurditas ipsa conpellit, restat ut eum singulariter et excellenter dicant deum Genium, quem dicunt mundi animum ac per hoc Iouem.

CAPUT XIIII. De Mercurii et Martis officiis.

Mercurium uero et Martem quo modo referrent ad aliquas partes mundi et opera Dei, quae sunt in elementis, non inuenerunt, et ideo eos saltem operibus hominum praeposuerunt, sermocinandi et belligerandi administros. Quorum Mercurius si sermonis etiam deorum potestatem gerit, ipsi quoque regi [*]( 2 ammin. I 3 numina C quid ... Saturnus om. at 4 princibus C 5 omnium sup. lin. C 6 ualeri C l 7 mittere C ab d e p; emittere 1qv (cf. supra 317, 3) 13 rationalem m. 2 in fine uersus l 17 df. et 9!ppi9 uiri 9oiniV9 df. et omnia uiri animus genius C omnes et animos et 18 etsi e 25 mundi partes C elementif C 26 saltem eos e 27 ammin. d I ) [*]( XXXX Aug. opera Sectio V pars I. ) [*]( 21 )

322
deorum dominatur, si secundum eius arbitrium Iuppiter loquitur aut loquendi ab illo accepit facultatem; quod utique absurdum est. Si autem illi humani tantum sermonis potestas tributa perhibetur, non est credibile ad lactandos mamma non solum pueros, sed etiam pecora, unde Ruminus cognominatus est, Iouem descendere uoluisse, et curam nostri sermonis, quo pecoribus antecellimus, ad se pertinere noluisse; ac per hoc idem ipse est Iouis adque Mercurius. Quod si sermo ipse dicitur esse Mercurius, sicut ea, quae de illo interpretantur, ostendunt (nam ideo Mercurius quasi medius currens dicitur appellatus, quod sermo currat inter homines medius; ideo ‛Ερμη̃ς Graece, quod sermo uel interpretatio, quae ad sermonem utique pertinet, ἑρμηνεία dicitur; ideo et mercibus praeesse, quia inter uendentes et ementes sermo fit medius; alas eius in capite et pedibus significare uolucrem ferri per aera sermonem; nuntium dictum, quoniam per sermonem omnia cogitata enuntiantur) — si ergo Mercurius ipse sermo est, etiam ipsis confitentibus deus non est. Sed cum sibi deos faciunt eos, qui nec daemones sunt, inmundis supplicando spiritibus possidentur ab eis, qui non di, sed daemones sunt. Item quia nec Marti aliquod elementum uel partem mundi inuenire potuerunt, ubi ageret opera qualiacumque naturae, deum belli esse dixerunt, quod opus est hominum et optabilius non est. Si ergo pacem perpetuam Felicitas daret, Mars quid ageret non haberet. Si autem ipsum bellum est Mars, sicut sermo Mercurius: utinam quam manifestum est, quod non sit deus, tam non sit et bellum, quod uel falso uocetur deus. [*]( 2 accipit a de 5 pecora//////, eraso uocabulo repetito, C 6 vcoram C quo \'C d; qua ablpqα k; quia e f 12 utique ad sermonem v 13 hermenia codd. 17 nuntiantur C1 19 ųęç punctis deletum C 22 agere e 24 optabiliue Cl alb <<eJF ak l; optabili/s C2 j optabile eia a*qv 27 tam ........ deus om. e )

323
CAPUT XV. De stellis quibusdam, quas pagani deorum suorum nominibus nuncuparunt.

Nisi forte illae stellae sunt hi di, quas eorum appellauere nominibus. Nam stellam quandam uocant Mercurium, quandam itidem Martem. Sed ibi est et illa quam uocant Iouem, et tamen eis mundus est Iouis; ibi quam uocant Saturnum, et tamen ei praeterea dant non paruam substantiam, omnium uidelicet seminum; ibi est et illa omnium clarissima, quae ab eis appellatur Venus, et tamen eandem Venerem esse etiam Lunam uolunt; quamuis de illo fulgentissimo sidere aput eos tamquam de malo aureo Iuno Venusque contendant. Luciferum enim quidam Veneris, quidam dicunt esse Iunonis; sed, ut solet, Venus uincit. Nam multo plures eam stellam Veneri tribuunt, ita ut uix eorum quisquam reperiatur, qui aliud opinetur. Quis autem non rideat, cum regem omnium Iouem dicant, quod stella eius ab stella Veneris tanta uincitur claritate? Tanto enim esse debuit ceteris illa fulgentior, quanto est ipse potentior. Respondent ideo sic uideri, quia illa, quae putatur obscurior, superior est adque a terris longe remotior. Si ergo superiorem locum maior dignitas meruit, quare Saturnus ibi est Ioue superior? An uanitas fabulae, quae regem Iouem facit, non potuit usque ad sidera peruenire, et quod non ualuit Saturnus in regno suo neque in Capitolio, saltem obtinere est permissus in caelo? Quare autem Ianus non accepit aliquam stellam? Si, quia mundus est et omnes in illo sunt: et Ionis mundus est et habet tamen. An iste causam suam conposuit ut potuit et pro una stella, quam non habet inter sidera, tot facies accepit in terra? Deinde si propter solas stellas Mercurium et Martem partes mundi putant, ut [*]( 4 quae C 12 contendant om. 01, in marg. m. 2 contendunt 24 capitulio C 25 est permissus obtinere v 26 si] nisi b2; sed d p quia I C b d l p; propterea quia a e q v Domb. omnis C 27 iouf C 30 solas om. C ) [*]( 21* )

324
eos deos habere possint, quia utique sermo et bellum non sunt partes mundi, sed actus hominum: quur Arieti et Tauro et Cancro et Scorpioni ceterisque huius modi, quae caelestia signa numerant et stellis non singulis, sed singula pluribus constant superiusque istis in summo caelo perhibent conlocata, ubi constantior motus inerrabilem meatum sideribus praebet, nullas aras, nulla sacra, nulla templa fecerunt, nec deos, non dico inter hos selectos, sed ne inter illos quidem quasi plebeios habuerunt?