De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XIIII. De resecando amore laudis humanae, quoniam iustorum gloria omnis in Deo sit.

Huic igitur cupiditati melius resistitur sine dubitatione quam ceditur. Tanto enim quisque est Deo similior, quanto et ab hac inmunditia mundior. Quae in hac uita etsi non funditus eradicatur ex corde, quia etiam bene proficientes animos tentare non cessat, saltem cupiditas gloriae superetur dilectione iustitiae: ut, si alicubi iacent quae aput quosque inprobantur, si bona, si recta sunt, etiam ipse amor humanae laudis erubescat et cedat amori ueritatis. Tam enim est hoc uitium inimicum piae fidei, si maior in corde sit cupiditas gloriae quam Dei timor uel amor, ut Dominus diceret: Quo modo potestis credere gloriam ab inuicem expectantes et gloriam quae a solo Deo est non quaerentes? Item de quibusdam, qui in eum crediderant et uerebantur palam confiteri, ait euangelista: Dilexerunt gloriam hominum magis quam Dei. Quod sancti apostoli non fecerunt; qui cum in his locis praedicarent Christi nomen, ubi non solum inprobabatur (sicut ille ait: iacentque ea semper, quae aput quosque inprobantur), uerum etiam summae [*]( 4 Tusc. I, 2 19 1o. 5, 44 22 Io. 12, 43 ) [*]( •i I qum Ll 4 acceduntur L At Cel 5 gloria L, gloriae A, gloriamo C iacentque, n m. 2 in ras., C improuantur IA1 et sic u. 26 8 est p 11 et LA e p q; est C reM. vet si, et m. 1 sup. lin., L 14 ut ex et corr. A 15 humanao laudif C 16 eruuesc. L A hoc eat C 19 potestes Cl ab .. expectantes omn. e 20 expec///tantes, erasa eyllahtt tan, C 24 in om. a 25 et 26 inprouab. £ A )

241
detestationis habebatur, tenentes quod audierant a bono magistro eodemque medico mentium: Si quis me negauerit coram hominibus, negabo eum coram patre meo, qui in caelis est, uel coram angelis Dei, inter maledicta et obprobria, inter grauissimas persecutiones crudelesque poenas non sunt deterriti a praedicatione salutis humanae tanto fremitu offensionis humanae. Et quod eos diuina facientes adque dicentes diuineque uiuentes debellatis quodam modo cordibus duris adque introducta pace iustitiae ingens in ecclesia Christi gloria consecuta est: non in ea tamquam in suae uirtutis fine quieuerunt, sed eam quoque ipsam ad Dei gloriam referentes, cuius gratia tales erant, isto quoque fomite eos, quibus consulebant, ad amorem illius, a quo et ipsi tales fierent, accendebant. Namque ne propter humanam gloriam boni essent, docuerat eos magister illorum dicens: Cauete facere iustitiam uestram coram hominibus, ut uideamini ab eis; alioquin mercedem non habebitis aput patrem uestrum, qui in caelis est. Sed rursus ne hoc peruerse intellegentes hominibus placere metuerent minusque prodessent latendo, quod boni sunt, demonstrans quo fine innotescere deberent: Luceant, inquit, opera uestra coram hominibus, ut uideant bona facta uestra et glorificent patrem uestrum, qui in caelis est. Non ergo ut uideamini ab eis, id est hac intentione, ut eos ad uos conuerti uelitis, quia non per uos aliquid estis; sed ut glorificent patrem uestrum, qui in caelis est, ad quem conuersi fiant quod estis. Hos secuti sunt martyres, qui Scaeuolas et Curtios et Decios non [*]( 2 Mt. 10, 33; Lc. 12, 9 15 Mt. 6, 1 21 Mt. 5, 16 ) [*]( 2 dem eoque, dem m. 1 superscript., L 3 est in celis p 4 uel codd., et v 5 persequut. L A 6 fraemitu C 8 bibentes L 9 pace, ac in ras., C 10 consequuta L A 12 cuius radendo ex quuius corr. I. eoneulenant L 13 accedebant e 14 nam//, eraso que, b ne m. 1 sup. lin. L 15 eos] ergo I, cauạ̇ete e 19d proessent C 20 de- monstrat Cl 23 non m. 1 sup. lin. L 26 t ohos b; hoc q IX 27 sequuti L A ) [*]( XXXX Ang. opera Sectio V pars I. ) [*]( 16 )
242
sibi inferendo poenas, sed inlatas ferendo et uirtute uera, quoniam uera pietate, et innumerabili multitudine superarunt. Sed cum illi essent in ciuitate terrena, quibus propositus erat omnium pro illa officiorum finis incolumitas eius et regnum non in caelo, sed in terra; non in uita aeterna, sed in decessione morientium et successione moriturorum: quid aliud amarent quam gloriam, qua uolebant etiam post mortem tamquam uiuere in ore laudantium?

CAPUT XV. De mercede temporali, quam Deus reddidit bonis moribus Romanorum.

Quibus ergo non erat daturus Deus uitam aeternam cum sanctis angelis suis in sua ciuitate caelesti, ad cuius societatem pietas uera perducit, quae non exhibet seruitutem religionis, quam λατρείαν Graeci uocant, nisi uni uero Deo, si neque hanc eis terrenam gloriam excellentissimi imperii concederet: non redderetur merces bonis artibus eorum, id est uirtutibus, quibus ad tantam gloriam peruenire nitebantur. De talibus enim, qui propter hoc boni aliquid facere uidentur, ut glorificentur ab hominibus, etiam Dominus ait: Amen dico uobis, perceperunt mercedem suam. Sic et isti priuatas res suas pro re communi, hoc est re publica, et pro eius aerario contemserunt, auaritiae restiterunt, consuluerunt patriae consilio libero, neque delicto secundum suas leges neque libidini obnoxii; his omnibus artibus tamquam uera uia nisi sunt ad honores imperium gloriam; honorati sunt in omnibus fere gentibus, imperii sui leges inposuerunt multis [*]( 20 Mt. 6, 2 ) [*]( 3 illi ont. (J1 7 tam quam C 10 reddet C 12 era/t, n eraso, C deus dat. v 13 suis na. 1 sup. lin. C ciuit. sua v 14 exbiebet C 15 latrian a; latriam LAC de 20 ominibus C 21 receperunt a\' e 22 pro re pub. C 23 acerario d; aerio et 24 liuero ei 25 linidini L 25 Sed his e 27 imperii.... gentibus in marg. e )

243
gentibus. hodieque litteris et historia gloriosi sunt paene in omnibus gentibus: non est quod de summi et ueri Dei iustititia conquerantur; perceperunt mercedem suam.

CAPUT XVI. De mercede sanctorum ciuium ciuitatis aeternae, quibus utilia sunt Romanorum exempla uirtutum.

Merces autem sanctorum longe alia est etiam hic obprobria sustinentium pro ueritate Dei, quae mundi huius dilectoribus odiosa est. Illa ciuitas sempiterna est; ibi nullus oritur, quia nullus moritur; ibi est uera et plena felicitas, non dea, sed donum Dei; inde fidei pignus accepimus, quamdiu peregrinantes eius pulchritudini suspiramus; ibi non oritur sol super bonos et malos, sed sol iustitiae solos protegit bonos; ibi non erit magna industria ditare publicum aerarium priuatis rebus angustis, ubi thensaurus communis est ueritatis. Proinde non solum ut talis merces talibus hominibus redderetur Romanum imperium ad humanam gloriam dilatatum est; uerum etiam ut ciues aeternae illius ciuitatis, quamdiu hic peregrinantur, diligenter et sobrie illa intueantur exempla et uideant quanta dilectio debeatur supernae patriae propter uitam aeternam, si tantum a suis ciuibus terrena dilecta est propter hominum gloriam., [*]( 12 lit. 5, 45 ) [*]( 2. 3 summimoros,dem, omissa uerba ad (sic pro et) ueri... perceperunt ill marg., e 7 mercis d 8 ueritate codd.; ciuitate qs v 9 Illa.. est om. e 11 fide L1 12 respiramus b 14 publ. aer. codd.; aer. (he- rar. q) publ. qv 15 thensaurus L Ai p (I.; htenfauruf C 18 aeternae om. 01 19 sobri/e, a eras., L; subrie C 20 debetur 01 ) [*]( 16* )

244
CAPUT XVII. Quo fructu Romani bella gesserint et quantum his quos uicere contulerint.

Quantum enim pertinet ad hanc uitam mortalium, quae paucis diebus ducitur et finitur, quid interest sub cuius imperio uiuat homo moriturus, si illi qui imperant ad inpia et iniqua non cogant? Aut uero aliquid nocuerunt Romani gentibus, quibus subiugatis inposuerunt leges suas, nisi quia id factum est ingenti strage bellorum? Quod si concorditer fieret, id ipsum fieret meliore successu; sed nulla esset gloria triumphantium. Neque enim et Romani non uiuebant sub legibus suis, quas ceteris inponebant. Hoc si fieret sine Marte et Bellona, ut nec Victoria locum haberet, nemine uincente ubi nemo pugnauerat: nonne Romanis et ceteris gentibus una esset eademque condicio? praesertim si mox fieret, quod postea gratissime adque humanissime factum est, ut omnes ad Romanum imperium pertinentes societatem acciperent ciuitatis et Romani ciues essent, ac sic esset omnium, quod erat ante paucorum; tantum quod plebs illa, quae suos agros non haberet, de publico uiueret; qui pastus eius per bonos administratores rei publicae gratius a concordibus praestaretur quam uictis extorqueretur.

Nam quid intersit ad incolumitatem bonosque mores, ipsas certe hominum dignitates, quod alii uicerunt, alii uicti sunt, omnino non uideo, praeter illum gloriae humanae inanissimum fastum, in quo perceperunt mercedem suam, qui eius ingenti cupidine arserunt et ardentia bella gesserunt. Numquid enim illorum agri tributa non soluunt? Numquid eis licet discere, quod aliis non licet? Numquid non multi senatores sunt in [*](I in C capitis XVII numerus adscriptus est uerbis Nam quid l. 23 2 gesserunt p 3 quas C uincere p; dicere C contulerant p 6 uibat L 8 subiungatis C 11 uibebant L 12 imponebat 01 14 none Cl gentibus ont. a IS CO) ibes L; cinis Cl si C1 a d 20 niberet L pastos C1 25 niomno C 27 ardentia] ingentia b2e2kl 28 solbunt L namquid 01 )

245
aliis terris, qui Romam ne facie quidem norunt? Tolle iactantiam, et omnes homines quid sunt nisi homines? Quod si peruersitas saeculi admitteret, ut honoratiores essent quique meliores: nec sic pro magno haberi debuit honor humanus, quia nullius est ponderis fumus. Sed utamur etiam in his rebus beneficio Domini Dei nostri; consideremus quanta contemserint, quae pertulerint, quas cupiditates subegerint pro humana gloria, qui eam tamquam mercedem talium uirtutum accipere meruerunt, et ualeat nobis etiam hoc ad obprimendam superbiam, ut, cum illa ciuitas, in qua nobis regnare promissum est, tantum ab hac distet, quantum distat caelum a terra, a temporali laetitia uita aeterna, ab inanibus laudibus solida gloria, a societate mortalium societas angelorum, a lumine solis et lunae lumen eius qui solem fecit et lunam, nihil sibi magnum fecisse uideantur tantae patriae ciues, si pro illa adipiscenda fecerint boni operis aliquid uel mala. aliqua sustinuerint, cum illi pro hac terrena iam adepta tanta fecerint, tanta perpessi sint, praesertim quia remissio peccatorum, quae ciues ad aeternam colligit patriam, habet aliquid, cui per umbram quandam simile fuit asylum illud Romuleum, quo multitudinem, qua illa ciuitas conderetur, quorumlibet delictorum congregauit inpunitas.

CAPUT XVIII. Quam alieni a iactantia esse debeant Christiani, si aliquid fecerint pro dilectione patriae aeternae, cum tanta Romani gesserint pro humana gloria et ciuitate terrena.

Quid ergo magnum est pro illa aeterna caelestique patria cuncta saeculi huius quamlibet iucunda blandimenta [*]( 1 facite a 3 ammitt. L 6 qaantas k2 f 7 cupeditates subigerent C1 10 superoiam L ut] et e 14 solem fecit codd., fec. sol. v 17 et p. 246, 1. 7 terraena L 20 simile;, m eras., C 21 quod mult. e quo illa L A1 24 debent esse q 25 aeternae patriae v )

246
contemnere, si pro hac temporali adque terrena filios Brutus potuit et occidere, quod illa facere neminem cogit? Sed certe difficilius est filios interimere, quam quod pro ista faciendum est, ea, quae filiis congreganda uidebantur adque seruanda, uel donare pauperibus uel, si existat tentatio, quae id pro fide adque iustitia fieri conpellat, amittere. Felices enim uel nos uel filios nostros non diuitiae terrenae faciunt aut nobis uiuentibus amittendae aut nobis mortuis a quibus nescimus uel forte a quibus nolumus possidendae; sed Deus felices facit, qui est mentium uera opulentia. Bruto autem, quia filios occidit, infelicitatis perhibet testimonium etiam poeta laudator. Ait enim:
  1. Natosqne pater nona bella monentes
  2. Ad poenam pulchra pro libertate uocabit
  3. Infelix, utcumque ferent ea facta minores
  4. .
Sed uersu sequenti consolatus est infelicem:
  1. Uincit amor patriae laudumque inmensa cupido.
Haec sunt duo illa, libertas et cupiditas laudis humanae, quae ad facta conpulit miranda Romanos. Si ergo pro libertate moriturorum et cupiditate laudum, quae a mortalibus expetuntur, occidi filii a patre potuerunt: quid magnum est, si pro uera libertate, quae nos. ab iniquitatis et mortis et diaboli dominatu liberos facit, nec cupiditate humanarum laudum, sed caritate liberandorum hominum, non a Tarquinio rege, sed a daemonibus et daemonum principe, non filii occiduntur, sed Christi pauperes inter filios conputantur? [*]( 13 Aen. VI, 820 sqq. ) [*]( 4 conseruanda IX 7 dibitiae L uibentibus L 8 mortuus el j morientibus a nescimus-a quibus om. p 9 forte] certe a 10 quia] qui C 14 ad paenS pro libertatem pulchra uocabit L et A nisi quod libertate habet pulchra/, m eraso, C uocabit, b radendo in u mutato, C uocauit adep 15 ferant 16 consulatus G\'i 17 uinci.t, ex uincent corr., C; uicit p 18 haec L 19 compulere p v 19. 22 liuert. L 20 pro cupid. e laudumqao; L 23 liueros I, 24 liuerand. L )

247

Si alius etiam Romanus princeps, cognomine Torquatus, filium, non quia contra patriam, sed etiam pro patria, tamen quia contra imperium suum, id est contra quod imperauerat pater imperator, ab hoste prouocatus iuuenali ardore pugnauerat, licet uicisset, occidit, ne plus mali esset in exemplo imperii contemti quam boni in gloria hostis occisi: ut quid. se iactent, qui pro inmortalis patriae legibus omnia, quae multo minus quam filii diliguntur, bona terrena contemnunt? Si Furius Camillus etiam ingratam patriam, a cuius ceruicibus acerrimorum hostium Veientium iugum depulerat damnatusque ab aemulis fuerat, a Gallis iterum liberauit, quia non habebat potiorem, ubi posset uiuere gloriosius: quur extollatur, uelut grande aliquid fecerit, qui forte in ecclesia ab inimicis carnalibus grauissimam exhonorationis passus iniuriam non se ad eius hostes haereticos transtulit aut aliquam contra illam ipse haeresem condidit, sed eam potius quantum ualuit ab haereticorum perniciosissima prauitate defendit, cum alia non sit, non ubi uiuatur in hominum gloria, sed ubi uita ad aeterna aeterna? Si Mucius, ut cum Porsenna rege pax fieret, qui grauissimo bello Romanos premebat, quia Porsennam ipsum occidere non potuit et pro eo alterum deceptus occidit, in ardentem aram ante eius oculos dexteram extendit, dicens multos tales, qualem illum uideret, in eius exitium coniurasse [*]( 1 etiam om. q tarquatns Cl 2 patria/, m eras., C 3 impera// uerat C 4 imperator pater L iuuenili e2pq v 7 de se e; de m. rec. sup. lin. C pro om. e 8 terraena L 9 cerbicibus L 10 ac. errimorum, c eraso, Ch ueientium, h "a. Met. superscript., C; beientium L AI; uegentium e depullerat L A damnatasque ..... liberauit om. p\' 11 liuerauit L 12 possit C uibere L gloriosius L A p; gloriosus rell. v qur L 13 ecclesab CI 16 haeresem L A ad e p q Domb.; haeresim C b" ad heret. perniciosissimam prauitatem p 17 pernitiosa b prau.] uanitate belA\' 18 sint LAp uibatur L 20 prgemebat A porsinnam 01 22 oculos eius v 23 multos tales C1 dett. v; multos se tales C2 e; m. esse tales LAp illum] \'malim. ipsum\' Domb. qui in eius erit. iurassent a )

248
cuius ille fortitudinem et coniurationem talium perhorrescens sine ulla dubitatione se ab illo bello facta pace conpescuit: quis regno caelorum inputaturus est merita sua, si pro illo non unam manum neque hoc sibi ultro faciens, sed persequente aliquo patiens totum flammis corpus inpenderit? Si Curtius armatus equo concito in abruptum hiatum terrae se praecipitem dedit, deorum suorum oraculis seruiens, quoniam iusserant, ut illuc id quod Romani haberent optimum mitteretur, nec aliud intellegere potuerunt, quam uiris armisque se excellere, unde uidelicet oportebat, ut deorum iussis in illum interitum uir praecipitaretur armatus: quid se magnum pro aeterna patria fecisse dicturus est, qui aliquem fidei suae passus inimicum non se ultro in talem mortem mittens, sed ab illo missus obierit; quando quidem a Domino suo eodemque rege patriae suae certius oraculum accepit: Nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere? Si se occidendos certis uerbis quodam modo consecrantes Decii deuouerunt, ut illis cadentibus et iram deorum sanguine suo placantibus Romanus liberaretur exercitus: nullo modo superbient sancti martyres, tamquam dignum aliquid pro illius patriae participatione fecerint, ubi aeterna est et uera felicitas, si usque ad sui sanguinis effusionem non solum suos fratres, pro quibus fundebatur, uerum et ipsos inimicos, a quibus fundebatur, sicut eis praeceptum est, diligentes caritatis fide et fidei caritate certarunt? Si Marcus Puluillus dedicans aedem Iouis Iunonis Mineruae falso sibi ab inuidis morte filii nuntiata, ut illo nuntio perturbatus abscederet adque ita dedicationis gloriam collega eius consequeretur, ita [*]( 15 Mt. 10, 28 ) [*]( 1 et om. C perorresc. IA1 2 dubitatione codd. praeter q; dila- tione q v 4 persequ/ente, a (?) eraso, C 5 alio L Al 6 babrutum e 13l mmttef C 14 a sup. lin. L; extra lin. (J2 quidem om. e 15 timere sup. lin. C 18 debouerunt I. 19 liuer. L 20 supemient L 22 si om. LAC e 25 pulbillus L; piluill. e 26 iobis L At Iunonis] uimonis el minerbae L Al; et mineruae a )
249
contemsit, ut eum etiam proici insepultum iuberet (sic in eius corde orbitatis dolorem gloriae cupiditas uicerat): quid magnum se pro euangelii sancti praedicatione, qua ciues supernae patriae de diuersis liberantur et colliguntur erroribus, fecisse dicturus est, cui Dominus de sepultura patris sui sollicito ait: Sequere me et sine mortuos sepelire mortuos suos? Si Marcus Regulus, ne crudelissimos hostes iurando falleret, ad eos ab ipsa Roma reuersus est, quoniam, sicut Romanis eum tenere uolentibus respondisse fertur, postea quam Afris seruierat, dignitatem illic honesti ciuis habere non posset, eumque Carthaginienses, quoniam contra eos in Romano senatu egerat, grauissimis suppliciis necauerunt: qui cruciatus non sunt pro fide illius patriae contemnendi, ad cuius beatitudinem fides ipsa perducit? aut quid retribuetur Domino pro omnibus quae retribuit, si pro fide quae illi debetur talia fuerit homo passus, qualia pro fide quam perniciosissimis inimicis debebat passus est Regulus? Quo modo se audebit extollere de uoluntaria paupertate Christianus, ut in huius uitae peregrinatione expeditior ambulet uiam, quae perducit ad patriam, ubi uerae diuitiae Deus ipse est, cum audiat uel legat Lucium Valerium, qui in suo defunctus est consulatu, usque adeo fuisse pauperem, ut nummis a populo conlatis eius sepultura curaretur? audiat uel legat Quintium Cincinnatum, cum quattuor iugera possideret et ea suis manibus coleret, ab aratro esse adductum, ut dictator fieret, [*]( 6 Mt. 8, 22 14 Ps. 115, 3 ) [*]( 1 proici etiam b in sepulchrum p sic LACale; et sic a2 b p qx Domb. 3 pdtsanctificatione, pdi corr. m. superscr., C 4 patrae C1 liuer. L 6 sepellire LAde 7 Marcus LAbepq; M. Cav Domb. crudelissimos, os ut uidetur ex um corr., C 10 cibis L 12 negauerunt X1 A\' 14 perducet 01 15 pro ante fide om. C 18 ut editur ZAC\' abdep f Domb.; se autem C2 a k; autem se qvtalia pauper uolun,tate, corr. m. emend., C 20 ipse Deus q t7 21 lucium codd. praeter C; L. sup. tin. C; L. v ualerio C 23 legat om. a Quintium codd.; Q. v 25 adductum LAC ad e Domb.; abductum bpqv )
250
maior utique honore quam consul, uictisque hostibus ingentem gloriam consecutum in eadem paupertate mansisse? Aut quid se magnum fecisse praedicabit, qui nullo praemio mundi huius fuerit ab aeternae illius patriae societate seductus, cum Fabricium didicerit tantis muneribus Pyrrhi, regis Epirotarum, promissa etiam quarta parte regni, a Romana ciuitate non potuisse deuelli ibique in sua paupertate priuatum manere maluisse? Nam illud quod rem publicam, id est rem populi, rem patriae, rem communem, cum haberent opulentissimam adque ditissimam, sic ipsi in suis domibus pauperes erant, ut quidam eorum, qui iam bis consul fuisset, ex illo senatu hominum pauperum pelleretur notatione censoria, quod decem pondo argenti in uasis habere conpertus est; ita idem ipsi pauperes erant, quorum triumphis publicum ditabatur aerarium: nonne omnes Christiani, qui excellentiore proposito diuitias suas communes faciunt secundum id quod scriptum est in actibus apostolorum, ut distribuatur unicuique sicut cuique opus est, et nemo dicat aliquid proprium, sed sint illis omnia communia, intellegunt se nulla ob hoc uentilari oportere iactantia, id faciendo pro obtinenda societate angelorum, cum paene tale aliquid illi fecerint pro conseruanda gloria Romanorum?

Haec et alia, si qua huius modi reperiuntur in litteris eorum, quando sic innotescerent, quando tanta fama praedicarentur, nisi Romanum imperium longe lateque porrectum magnificis successibus augeretur? Proinde per illud imperium tam latum tamque diuturnum uirorumque tantorum uirtutibus praeclarum [*]( 17 Act. 2, 45; 4, 32 ) [*]( 3 praedicauit C qui L A Cab dep qakf Domb.; quod v 4 fu- rie//t C subductus e 7 deuelli (debelli ZA) IA C\'; diuelli Clo6 de pqv 8 illud quod, m. 2 ex illum cum corr., C 9 haberet C1 10 detiss. Cl 11 consul bis L A 12 paup. hom. v 14 ditauatur L Ai 17 actis v 19 oportere] debere C 20 optinenda ZAC 23 huius modi L A Cadep; huiusce m. b v Domb.; om. q repper. IAC1 25 romanum, ro ex hu corr., C latequ/e, a eras., C )

251
adque gloriosum et illorum intentioni merces quam quaerebant est reddita, et nobis proposita necessariae commonitionis exempla, ut, si uirtutes, quarum istae utcumque sunt similes, quas isti pro ciuitatis terrenae gloriae tenuerunt, pro Dei gloriosissima ciuitate non tenuerimus, pudore pungamur; si tenuerimus, superbia non extollamur; quoniam, sicut dicit apostolus, indignae sunt passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae reuelabitur in nobis. Ad humanam uero gloriam praesentisque temporis satis digna uita aestimabatur illorum. Unde etiam Iudaei, qui Christum occiderunt, reuelante testamento nouo quod in uetere uelatum fuit, ut non pro terrenis et temporalibus beneficiis, quae diuina prouidentia permixte bonis malisque concedit, sed pro aeterna uita muneribusque perpetuis et ipsius supernae ciuitatis societate colatur Deus unus et uerus, rectissime istorum gloriae donati sunt, ut hi, qui qualibuscumque uirtutibus terrenam gloriam quaesiuerunt et adquisiuerunt, uincerent eos, qui magnis uitiis datorem uerae gloriae et ciuitatis aeternae occiderunt adque respuerunt.

CAPUT XVIIII. Quo inter se differant cupiditas gloriae et cupiditas dominationis.

Interest sane inter cupiditatem humanae gloriae et cupiditatem dominationis. Nam licet procliue sit, ut, qui humana gloria nimium delectatur, etiam dominari ardenter adfectet, tamen qui ueram licet humanarum laudum gloriam concupiscunt, dant operam bene iudicantibus non displicere. Sunt enim multa in moribus bona, de quibus multi bene iudicant, [*]( 7 Rom. 8, 18 ) [*]( 1 quaerebatn C 2 communitionis C1 e; in marg. communionis e 4 quas isti m. 1 sup. lin. L terrenae ciuitatia C 6 superuia L 8 rebelauitur X; reuelauitur C\' ninobif C 9 extimabatur I. A 11 uetere//uelatum, re eras. C 17 quaesiuerunt LAabep; quaesierunt Cqv Domb. et adquisiuerunt om. a 21 dift\'erunt p 24 proclibe L Å 1 )

252
quamuis ea multi non habeant; per ea bona morum nituntur ad gloriam et imperium uel dominationem, de quibus ait Sallustius: \'Sed ille uera uia nititur.) Quisquis autem sine cupiditate gloriae, qua ueretur homo bene iudicantibus displicere, dominari adque imperare desiderat, etiam per apertissima scelera quaerit plerumque obtinere quod diligit. Proinde qui gloriam concupiscit, aut uera uia nititur aut certe dolis adque fallaciis contendit, uolens bonus uideri esse, quod non est. Et ideo uirtutes habenti magna uirtus est contemnere gloriam, quia contemtus eius in conspectu Dei est, iudicio autem non aperitur humano. Quidquid enim fecerit ad oculos hominum, quo gloriae contemtor appareat, ad maiorem laudem, hoc est ad maiorem gloriam, facere si credatur, non est unde se suspicantium sensibus aliter esse, quam suspicantur, ostendat. Sed qui contemnit iudicia laudantium, contemnit etiam suspicantium temeritatem, quorum tamen, si uere bonus est, non contemnit salutem, quoniam tantae iustitiae est qui de spiritu Dei uirtutes habet, ut etiam ipsos diligat inimicos, et ita diligat, ut suos osores uel detractores uelit correctos habere consortes non in terrena patria, sed superna; in laudatoribus autem suis, quamuis paruipendat quod eum laudant, non tamen paruipendit quod amant, nec eos uult fallere laudantes, ne decipiat diligentes; ideoque instat ardenter, ut potius ille laudetur, a quo habet homo quidquid in eo iure laudatur. Qui autem gloriae contemtor dominationis est auidus, bestias superat siue crudelitatis uitiis siue luxuriae. Tales [*]( 3 Cat. 11, 1 ) [*]( 1 per eaqi a morum om. C nitantur a 3 illa et 5 disiderat (J1 7 bera L 8 bonus, u m. 2 ex o corr., C 11 hmnanum Cl 12 ad] et C 13 se m. 1 sup. lin. L 16 bere L 17 tanta eine iustitia a est om. pt 18 uirtutef C 19 ut, u m. 2 in ras. C fuof fu|furronef, fu in fine uersus et furronef m. 2 in ras. C, m. 1 scriptum fuisse uidetvr fuofororef. priore r ut saepe pro f scripto 20 rfupena C 22 amant L A Cab ev; eum amant pq Domb. n,oceof L m. Met. corr. 24 illo C1 laudetur a1 25 contemptor gloriae v abidus uestias L )
253
quidam Romani fuerunt. Non enim cura existimationis amissa dominationis cupiditate caruerunt. Multos tales fuisse prodit historia; sed huius uitii summitatem et quasi arcem quandam Nero Caesar primus obtinuit, cuius fuit tanta luxuries, ut nihil ab eo putaretur uirile metuendum; tanta crudelitas, ut nihil molle habere crederetur, si nesciretur. Etiam talibus tamen dominandi potestas non datur nisi summi Dei prouidentia, quando res humanas iudicat talibus dominis dignas. Aperta de hac re uox diuina est loquente Dei sapientia: Per me reges regnant et tyranni per me tenent terram. Sed ne tyranni non pessimi adque inprobi reges, sed uetere nomine fortes dicti existimentur (unde ait Vergilius:
  1. Pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni):
apertissime alio loco de Deo dictum est: Quia regnare facit hominem hypocritam propter peruersitatem populi. Quam ob rem, quamuis ut potui satis exposuerim qua causa Deus unus uerus et iustus Romanos secundum quandam formam terrenae ciuitatis bonos adiuuerit ad tanti imperii gloriam consequendam: potest tamen et alia causa esse latentior propter diuersa merita generis humani, Deo magis nota quam nobis, dum illud constet inter omnes ueraciter pios, neminem sine uera pietate, id est ueri Dei uero cultu, ueram posse habere uirtutem, nec eam ueram esse, quando gloriae seruit humanae; eos tamen, qui ciues non sint ciuitatis aeternae, quae in sacris litteris nostris dicitur ciuitas Dei, utiliores esse terrenae ciuitati, quando habent uirtutem uel ipsam, quam si nec ipsam. Illi autem, qui uera pietate praediti bene uiuunt, si habent scientiam regendi populos, nihil est felicius rebus [*]( 9 Pron. 8, 15 18 Aen. VII. 266 14 Iob 84, 30 25 Ps. 45, 5; 47. 3 ) [*]( t li De 4 luxurię/, I eras., d nt om. d unihil C 6 sciretnr e; si nesciretur om. Al 7 potestas domin. C 10 thyranni L At 12 uirg. C e2 13 paj-cis L tetegisse C 14 quia L A Cb2dαƒ; qui abtepqv Domb. 15 populi sui a 16 elpoBuerim, i eraso a, C 17 df unus df uerus e 18 adinberit L 19 et aliaj talia Z\' A I 27 uibunt L )
254
humanis, quam si Deo miserante habeant potestatem. Tales autem homines uirtutes suas, quantascumque in hac uita possunt habere, non tribuunt nisi gratiae Dei, quod eas uolentibus credentibus petentibus dederit, simulque intellegunt. quantum sibi desit ad perfectionem iustitiae, qualis est in illorum sanctorum angelorum societate, cui se nituntur aptare. Quantumlibet autem laudetur adque praedicetur uirtus, quae sine uera pietate seruit hominum gloriae, nequaquam sanctorum exiguis initiis conparanda est, quorum spes posita est in gratia et in misericordia ueri Dei.

CAPUT XX. Tam turpiter seruire uirtutes humanae gloriae quam corporis uoluptati.

Solent philosophi, qui finem boni humani in ipsa uirtute constituunt, ad ingerendum pudorem quibusdam philosophis. qui uirtutes quidem probant, sed eas uoluptatis corporalis fine metiuntur et illam per se ipsam putant adpetendam. istas propter ipsam, tabulam quandam uerbis pingere, ubi uoluptas in sella regali quasi delicata quaedam regina considat, eique uirtutes famulae subiciantur, obseruantes eius nutum, ut faciant quod illa imperauerit, quae prudentiae iubeat, ut uigilanter inquirat, quo modo uoluptas regnet et salua sit; iustitiae iubeat, ut praestet beneficia quae potest ad conparandas amicitias corporalibus commodis necessarias, nulli faciat iniuriam, ne offensis legibus uoluptas uiuere secura non possit; fortitudini iubeat. ut, si dolor corpori accesserit, qui non conpellat in mortem, teneat dominam suam, id est uoluptatem, fortiter in animi cogitatione, ut per pristinarum deliciarum [*]( 14 Cic. Fin. II. 21 ) [*]( 10 in misericordia LAp; in om. reM. v Domb. 12 gloriae om. II 16 prouant IA1 18 talbulam, ta m. 2 in marg., C 19 sella] sede a delicata, a in fine uoc. m. 2 in ras. C consideat a 21 quod] quae a 22 nreget C 24 faciant L A\'jp 25 uibere L secura om. a 26 accesserit LAp; acciderit C reM. v Domb. 28 animi in ras. C )

255
suarum recordationem mitiget praesentis doloris aculeos; temperantiae iubeat, ut tantum capiat alimentorum etsi qua delectant, ne per inmoderationem noxium aliquid ualetudinem turbet et uoluptas, quam etiam in corporis sanitate Epicurei maximam ponunt, grauiter offendatur. Ita uirtutes cum tota suae gloria dignitatis tamquam imperiosae cuidam et inhonestae mulierculae seruient uoluptati. Nihil hac pictura dicunt esse ignominiosius et deformius et quod minus ferre bonorum possit aspectus; et uerum dicunt. Sed non existimo satis debiti decoris esse picturam, si etiam talis fingatur, ubi uirtutes humanae gloriae seruiunt. Licet enim ipsa gloria delicata mulier non sit, inflata [tamen] est et multum inanitatis habet. Unde non ei digne seruit soliditas quaedam firmitasque uirtutum, ut nihil prouideat prouidentia, nihil distribuat iustitia, nihil toleret fortitudo, nihil temperantia moderetur, nisi unde placeatur hominibus et uentosae gloriae seruiatur. Nec illi se ab ista foeditate defenderint, qui, cum aliena spernant iudicia uelut gloriae contemtores, sibi sapientes uidentur et sibi placent. Nam eorum uirtus, si tamen ulla est, alio modo quodam humanae subditur laudi; neque enim ipse, qui sibi placet, homo non est. Qui autem uera pietate in Deum, quem diligit, credit et sperat, plus intendit in ea, quibus sibi displicet, quam in ea, si qua in illo sunt, quae non tam ipsi quam ueritati placent; neque id tribuit, unde iam potest placere, nisi eius misericordiae, cui metuit displicere; de his sanatis gratias agens, de illis sanandis preces fundens. [*]( 1 recordationemm.itiget L 2 ut m. 1 sup. lin. L 3 llaUtud. C 4 sanitateiṇ̇ C 6 sua d gloria L Al (J2 d p oct\'; gloriam CI; gloriae A2 a b e q 1* fv dignitatia L A1 C dp a k*; dignitate A2abeqk2J\' inhonesta|e. e in marg. m. 2, C 7 mulier mulierculae, mulier punctis superpositis deletum, C hac] ac d esse dicunt a 11 seruiant q v ipsa LAp; ista rell. v Domb. 12 [tamen] om. LA Cadp 14 pro- uidentia L A Cab dep; prudentia qv Domb. diatribuat m. 1 corr. L 17 defenderent C 19o eruin C 22 in ea quibus L (ea in ras.), Alp; in ea in quibus C As reM. v Domb. )

256
CAPUT XXI. Romanum regnum a Deo uero esse dispositum, a quo est omnis potestas et cuius prouidentia reguntur uniuersa.

Quae cum ita sint, non tribuamus dandi regni adque imperii potestatem nisi Deo uero, qui dat felicitatem in regno caelorum solis piis; regnum uero terrenum et piis et inpiis. sicut ei placet, cui nihil iniuste placet. Quamuis enim aliquid dixerimus, quod apertum nobis esse uoluit: tamen multum est ad nos et ualde superat uires nostras hominum occulta discutere et liquido examine merita diiudicare regnorum. Ille igitur unus uerus Deus, qui nec iudicio nec adiutorio deserit genus humanum, quando uoluit et quantum uoluit Romanis regnum dedit; qui dedit Assyriis, uel etiam Persis, a quibus solos duos deos coli, unum bonum, alterum malum, continent litterae istorum; ut taceam de populo Hebraeo, de quo iam dixi quantum satis uisum est, qui praeter unum Deum non coluit et quando regnauit. Qui ergo Persis dedit segetes sine cultu deae Segetiae, qui alia dona terrarum sine cultu tot deorum, quos isti rebus singulis singulos, uel etiam rebus singulis plures praeposuerunt: ipse etiam regnum dedit sine cultu eorum, per quorum cultum se isti regnasse crediderunt. Sic etiam hominibus: qui Mario, ipse Gaio Caesari; qui Augusto, ipse et Neroni; qui Vespasianis, uel patri uel filio, suauissimis imperatoribus, ipse et Domitiano crudelissimo; et ne per singulos ire necesse sit, qui Constantino Christiano, ipse apostatae Iuliano, cuius egregiam indolem decepit amore dominandi sacrilega et detestanda curiositas, cuius uanis deditus oraculis erat, quando fretus securitate uictoriae naues, quibus uictus necessarius portabatur, incendit; deinde feruide [*]( 11 illi Cx 14 assyria Lx 16 historum m. 2 in historiarum conr. e ebreo C 18 fsegetefine C 19 deae ..... cultu m. 1 in marg. infer. A segestiae C terr//arum, en eras., C cultu ut tot d 22 credederunt Cl 30 portauatur L )

257
instans inmodicis ausibus et mox mento temeritatis occisus in locis hostilibus egenum reliquit exercitum, ut aliter inde non posset euadi, nisi contra illud auspicium dei Termini, de quo superiore libro diximus, Romani imperii termini mouerentur. Cessit enim Terminus deus necessitati, qui non cesserat Ioui. Haec plane Deus unus et uerus regit et gubernat, ut placet; et si occultis causis, numquid iniustis?

CAPUT XXII. Tempora exitusque bellorum ex Dei pendere iudicio.

Sic etiam tempora ipsa bellorum, sicut in eius arbitrio est iustoque iudicio et misericordia uel adterere uel consolari genus humanum, ut alia citius, alia tardius finiantur. Bellum piratarum a Pompeio, bellum Punicum tertium ab Scipione incredibili celeritate et temporis breuitate confecta sunt. Bellum quoque fugitiuorum gladiatorum, quamuis multis Romanis ducibus et duobus consulibus uictis Italiaque horribiliter contrita adque uastata, tertio tamen anno post multa consumta consumtum est. Picentes, Marsi et Peligni, gentes non exterae, sed Italicae, post diuturnam et deuotissimam sub Romano iugo seruitutem in libertatem caput erigere tentauerunt, iam multis nationibus Romano imperio subiugatis deletaque Carthagine; in quo bello Italico Romanis saepissime uictis ubi et duo consules perierunt et alii nobilissimi senatores, non diuturno tamen tempore tractum est hoc malum; nam quintus annus ei finem dedit. Sed bellum Punicum secundum cum maximis detrimentis et calamitate rei publicae per annos [*]( 4 c. 29 ) [*]( 2 relinquit L A\' 3 possit C a 4 libro superiore C 6 iobi L guuernat L 11 atjterrere , re m. 2, C; /terrere, a ante t ut uidetur eraso, e consulari 01 13 pyratarum LAa pqv 14 et omn. LA Cb ep q 15 fugitiborum L quambis L 16 ducibus///////et C 18 consumtum L; con[fumatl1 e] litterae inclusae tn. 2 in ras, e prạeligni C 20 liuert. L 21 Karthag. a Domb. 22 saepissimạ̇e C 23 consoles C1 24 tractatum, ta In. rec. in marg., C 25 annus ei L; annas ei//, us eras., A; ei annus v quum L ) [*]( XXXX Aug. opera Sectio V pars I. ) [*]( 17 )

258
decem et octo Romanas uires extenuauit et paene consumsit; duobus proeliis ferme septuaginta Romanorum milia ceciderunt. Bellum Punicum primum per uiginti et tres annos peractum est; bellum Mithridaticum quadraginta. Ac ne quisquam arbitretur rudimenta Romanorum fuisse fortiora ad bella citius peragenda, superioribus temporibus multum in omni uirtute laudatis bellum Samniticum annis tractum est ferme quinquaginta; in quo bello ita Romani uicti sunt, ut sub iugum etiam mitterentur. Sed quia non diligebant gloriam propter iustitiam, sed iustitiam propter gloriam diligere uidebantur, pacem factam foedusque ruperunt. Haec ideo commemoro, quoniam multi praeteritarum rerum ignari, quidam etiam dissimulatores suae scientiae, si temporibus Christianis aliquod bellum paulo diutius trahi uident, ilico in nostram religionem proteruissime insiliunt, exclamantes, quod, si ipsa non esset et uetere ritu numina colerentur, iam Romana illa uirtute, quae adiuuante Marte et Bellona tanta celeriter bella confecit, id quoque celerrime finiretur. Recolant igitur qui legerunt, quam diuturna bella, quam uariis euentis, quam luctuosis cladibus a ueteribus sint gesta Romanis, sicut solet orbis terrarum uelut procellosissimum pelagus uaria talium malorum tempestate iactari, et quod nolunt aliquando fateantur, nec insanis aduersus Deum linguis se interimant et decipiant inperitos.

CAPUT XXIII. De bello, in quo Radagaisus rex Gothorum, daemonum cultor, uno die cum ingentibus copiis suis uictus est.

Quod tamen nostra memoria recentissimo tempore Deus mirabiliter et misericorditer fecit, non cum gratiarum actione [*]( 1 extenuabit JL pe.n.eC 3XX. III. a 4 imithridaticum, i m. 2, C; metridat. p quadr. annis q*v 6 apergenda, a m. 2 C 11 phedusque C 14 paulolu. e ilico LAC; illico r 16 romatLf. C 17 cạeleriter C 19 bueuentif, bu m. 2, e 23 aduefuf C 26 reda- gasius p 27 cupiis C 29 actionem commemoratn C )

259
commemorant, sed, quantum in ipsis est, omnium si- fieri potest hominum obliuione sepelire conantur; quod a nobis si tacebitur, similiter erimus ingrati. Cum Radagaisus, rex Gothorum, agmine ingenti et inmani iam in Urbis uicinia constitutus Romanis ceruicibus inmineret, uno die tanta celeritate sic uictus est, ut ne uno quidem non dicam extincto, sed uulnerato Romanorum multo amplius quam centum milium prosterneretur eius exercitus adque ipse mox captus poena debita necaretur. Nam si ille tam inpius cum tantis et tam inpiis copiis Romam fuisset ingressus. cui pepercisset? quibus locis martyrum honorem detulisset? in qua persona Deum timeret? cuius non sanguinem fusum, cuius pudicitiam uellet intactam? Quas autem isti pro dis suis uoces haberent, quanta insultatione iactarent, quod ille ideo uicisset, ideo tanta potuisset, quia cottidianis sacrificiis placabat adque inuitabat deos, quod Romanos facere Christiana religio non sinebat? Nam propinquante iam illo his locis, ubi nutu summae maiestatis obpressus est, cum eius fama ubique crebresceret, nobis aput Carthaginem dicebatur, hoc credere spargere iactare paganos, quod ille dis amicis protegentibus et opitulantibus, quibus immolare cottidie ferebatur, uinci omnino non posset ab eis, qui talia dis Bomanis sacra non facerent nec fieri a quoquam permitterent. Et non agunt miseri gratias tantae misericordiae Dei, qui cum. statuisset inruptione barbarica [*]( 2 oblibione sepellire L 3 quum radendo in cum corr. L; Quur e radagaisus L AI a d ep at k f; radagaysua At; radagaissus C; radg/isus b; redagaisus q; Rhadagaisus v o cerbicibue L 6 extinto C 7 sed nec uuln., nec m. 2, e 8 ipse mox captus codd. excepto e, qui post captus habet cam filiis; ipse cum filiis mox captus v 9 tetam C 10 copiis m. 1 sup. lin. e quibus locis martyrum honorem L A; quibus honorem locis mart. C rell. v 12 bellet L 13 isti om. at haberent ........ tanta m. 2 in marg. infer. d 15 placauat L 17 locis hie transpositione significata A 19 Karth. a Domb. spargere sup. lin. correctoris manu C; aspargere A 21 immolare, imm m. 2 in ras., e ) [*]( 17* )
260
grauiora <pati> dignos mores hominum castigare, indignationem suam tanta mansuetudine temperauit, ut illum primo faceret mirabiliter uinci, ne ad infirmorum animos euertendos gloria daretur daemonibus, quibus eum supplicare constabat; deinde ab his barbaris Roma caperetur, qui contra omnem consuetudinem gestorum ante bellorum ad loca sancta confugientes Christianae religionis reuerentia tuerentur ipsisque daemonibus adque inpiorum sacrificiorum ritibus, de quibus ille praesumserat, sic aduersarentur nomine Christiano, ut longe atrocius bellum cum eis quam cum hominibus gerere uiderentur; ita uerus dominus gubernatorque rerum et Romanos cum misericordia flagellauit, et tam incredibiliter uictis supplicatoribus daemonum nec saluti rerum praesentium necessaria esse sacrificia illa monstrauit, ut ab his qui non peruicaciter caciter contendunt, sed prudenter adtendunt, nec propter praesentes necessitates uera religio deseratur, et magis aeternae uitae fidelissima expectatione teneatur.

CAPUT XXIIII. Quae sit Christianorum imperatorum et quam uera felicitas.

Neque enim nos Christianos quosdam imperatores ideo felices dicimus, quia uel diutius imperarunt uel imperantes filios morte placida reliquerunt, uel hostes rei publicae domuerunt uel inimicos ciues aduersus se insurgentes et cauere obprimere potuerunt. Haec et alia uitae huius aerumnosae uel munera uel solacia quidam etiam cultores daemonum [*]( 1 grauiora pati dignos Cv; grauiora dignos iAfta1 A; f; grauiore dignos a1 d e C12 k2; grauiori dignos a2p 2 temperabit L1 prima C 4 suplic. L 01 6 bellorum ante gest. v 8 sacrificiorum tn. 2 ix marg. C 9 aduersaretur C1 nomine LAC al b d ql Domb.; nomini e; pro nomine a2 p q2 v 11 dfif, nf in ras., C gubernatorque rerum ,et roma- nus C 13 suplicat. L salutis C 14 qui om. C1 16 necessitate praesentes C religio uera v 22 felicis C\' 24 cibes L caueret C mdeonum m. Met. ex deorum corr. L; demmonum A )

261
accipere meruerunt, qui non pertinent ad regnum Dei, quo pertinent isti; et hoc ipsius misericordia factum est, ne ab illo ista qui in eum crederent uelut summa bona desiderarent. Sed felices eos dicimus, si iuste imperant, si inter linguas sublimiter honorantium et obsequia nimis humiliter salutantium non extolluntur, et se homines esse meminerunt; si suam potestatem ad Dei cultum maxime dilatandum maiestati eius famulam faciunt; si Deum timent diligunt colunt; si plus amant illud regnum, ubi non timent habere consortes; si tardius uindicant, facile ignoscunt; si eandem uindictam pro necessitate regendae tuendaeque rei publicae, non pro saturandis inimicitiarum odiis exerunt; si eandem ueniam non ad inpunitatem iniquitatis, sed ad spem correctionis indulgent; si, quod aspere coguntur plerumque decernere, misericordiae lenitate et beneficiorum largitate conpensant; si luxuria tanto eis est castigatior, quanto posset esse liberior; si malunt cupiditatibus prauis quam quibuslibet gentibus imperare et si haec omnia faciunt non propter ardorem inanis gloriae, sed propter caritatem felicitatis aeternae; si pro suis peccatis humilitatis et miserationis et orationis sacrificium Deo suo uero immolare non neglegunt. Tales Christianos imperatores dicimus esse felices interim spe, postea re ipsa futuros, cum id quod expectamus aduenerit. [*]( n ne n 3e 1 pertinet L, pertint C 2 pertinet C 3 crederent C\'; credirent C2. (qui correxit acripturus arat uel crediderint uel crediderunt, restitit h m tamen e in extrema syllaba) 5 utiliter A m. 2 corr.; utiliter, in marg. humiliter, p 6 et se L A bepj sed se a v Domb.; si se q memita nerunt, min in ras., C 8 timenf C diligant colant C 11 regana daetendeque C 12 exfemnt L At Cd 13 quod m. 2 ex cum corr. C\' lo eis om. p\' castigatior est L A1 16 possit a 20 et orationis om. e uero om. a kl non om. el 21 imperat. christ. L A 22 ape om. e1 quum L A; qua e )

262
CAPUT XXV. De prosperitatibus, quas Constantino imperatori Christiano Deus contulit.

Nam bonus Deus, ne homines, qui eum crederent propter aeternam uitam colendum, has sublimitates et regna terrena existimarent posse neminem consequi, nisi daemonibus supplicet, quod hi spiritus in talibus multum ualerent, Constantinum imperatorem non supplicantem daemonibus, sed ipsum uerum Deum colentem tantis terrenis inpleuit muneribus, quanta optare nullus auderet; cui etiam condere ciuitatem Romano imperio sociam, uelut ipsius Romae -filiam, sed sine aliquo daemonum templo simulacroque concessit. Diu imperauit, uniuersum orbem Romanum unus Augustus tenuit et defendit; in administrandis et gerendis bellis uictoriosissimus fuit, in tyrannis obprimendis per omnia prosperatus est; grandaeuus aegritudine et senectute defunctus est, filios imperantes reliquit. Sed rursus ne imperator quisquam ideo Christianus esset, ut felicitatem Constantini mereretur, cum propter uitam aeternam quisque debeat esse Christianus: Iouianum multo citius quam Iulianum abstulit; Gratianum ferro tyrannico permisit interimi, longe quidem mitius quam magnum Pompeium colentem uelut Romanos deos. Nam ille uindicari a Catone non potuit, quem ciuilis belli quodam modo heredem reliquerat; iste autem, quamuis piae animae solacia talia non requirant, a Theodosio uindicatus est; quem regni participem fecerat, cum paruulum haberet et fratrem, auidior fidae societatis quam nimiae potestatis. [*]( 6 auplicet L A 7 hi m. 1 sup. lin. C 8 enplicantem L A Cl 9 uerum m. 1 sup. lin. L; dih uerum A 12 imperauit ut unin. C 14 amministr. I, A ngeredif C uitorioa. C 15 prosperatuB est LAabdpqakƒv; cprofpetatnf est, c m. 2, e; prosperatus omisso est C Domb. 16 grandebus L.11 17 relinquit L A1 18 qu.m L 21 tyranno 61 22 pom peium C 24 hạ̇eredem C relinquerat L Al 26 haberet et fratrem LACbdepqakf; haberet fratrem v Domb ; fratrem hab. a 27 fide C e )

263
CAPUT XXVI. De fide ac pietate Theodosii Augusti.

Unde et ille non solum uiuo seruauit quam debebat fidem,_ uerum etiam post eius mortem pulsum ab eius interfectore Maximo Valentinianum eius paruulum fratrem in sui partes imperii tamquam Christianus excepit pupillum, paterno custodiuit adfectu, quem destitutum omnibus opibus nullo negotio posset auferre, si latius regnandi cupiditate magis quam benefaciendi caritate flagraret; unde potius eum seruata eius imperatoria dignitate susceptum ipsa humanitate et gratia consolatus est. Deinde cum Maximum terribilem faceret ille successus, hic in angustiis curarum suarum non est lapsus ad curiositates sacrilegas adque inlicitas, sed ad Iohannem in Aegypti eremo constitutum, quem Dei seruum prophetandi spiritu praeditum fama crebrescente didicerat, misit adque ab eo nuntium uictoriae certissimum accepit. Mox tyranni Maximi extinctor Valentinianum puerum imperii sui partibus, unde fugatus fuerat, cum misericordissima ueneratione restituit, eoque siue per insidias siue quo alio pacto uel casu proxime extincto alium tyrannum Eugenium, qui in illius imperatoris locum non legitime fuerat subrogatus, accepto rursus prophetico responso fide certus obpressit, contra cuius robustissimum exercitum magis orando quam feriendo pugnauit. Milites nobis qui aderant rettulerunt extorta sibi esse de manibus quaecumque iaculabantur, cum a Theodosii partibus in aduersarios uehemens uentus iret et non solum quaecumque in eos iaciebantur concitatissime raperet, uerum etiam [*]( 1 C. XXVI in indice cod. p numeratur c. I libri VI 2 ac C; et p q v 3 aernabit L; seruiuit el debeat e 4 post eius] pofteriuf L A1 5 ualentinia.num a suae partis imperio a 6 pupulum p cuatodibit L 7 negutio\' al 9 beneficieudi Al 13 iohannen L A 14 heremo LAae; haeremo C profet. C 16 uic turiae C 17 balent. L 19 per C 20 iquin C 24 retulerunt L A C2 a e 25 iaculauantur I. 26 aduerfario C 27 iaciabantur A; iacebantur Cle; iactabantur k2.:)

264
ipsorum tela in eorum corpora retorqueret. Unde et poeta Claudianus, quamuis a Christi nomine alienus, in eius tamen laudibus dixit:
  1. O nimium dilecte Deo, cui —
  2. militat aether,
  3. Et coniurati ueniunt ad classica uenti!
Victor autem, sicut crediderat et praedixerat, Iouis simulacra, quae aduersus eum fuerant nescio quibus ritibus uelut consecrata et in Alpibus constituta, deposuit, eorumque fulmina, quod aurea fuissent, iocantibus (quod illa laetitia permittebat) cursoribus et se ab eis fulminari uelle dicentibus hilariter benigneque donauit. Inimicorum suorum filios, quos, non ipsius iussu, belli abstulerat impetus, etiam nondum Christianos ad ecclesiam confugientes, Christianos hac occasione fieri uoluit et Christiana caritate dilexit, nec priuauit rebus et auxit honoribus. In neminem post uictoriam priuatas inimicitias ualere permisit. Bella ciuilia non sicut Cinna et Marius et Sylla et alii tales nec finita finire uoluerunt, sed magis doluit exorta quam cuiquam nocere uoluit terminata. Inter haec omnia ex ipso initio imperii sui non quieuit iustissimis et misericordissimis legibus aduersus inpios laboranti ecclesiae subuenire, quam Valens haereticus fauens Arianis uehementer adflixerat; cuius ecclesiae se membrum esse magis quam in terris regnare gaudebat. Simulacra gentilium ubique euertenda praecepit, satis intellegens nec terrena munera in daemoniorum, sed in Dei ueri esse posita [*]( 1 III. Cona. Hon. 96 sqq. ) [*]( 1 retorquereṇ̇t C 2 apiano,no mine, no in fine uersus m. 2, C 4 cui militat] inuitis libris integra Claudiani uerba cui fundit ab antris Aeolus armatas hiemes, cui militat cett. hic edi solent 8 secreta A I, mar- gini adscript. e 11 belle L ueniqgne; L\' Al 12 iussu belli LAC su t ft de p GC k ! j iussu sed belli b; iussus, sed belli aqv 13 abstulerat -l rtb 14 fieri uoluit] hic desinit L 15 priuabit A1 rebus om. q et] sed apqv 17 cynna A mariauf C finita,reuoluer, erasae esse ui- n dentur litterae fini superscriptae, A 19 iter C 22 arrianis Ce adflixit, it ex et com., C )
265
potestate. Quid autem fuit eius religiosa humilitate mirabilius, quando in Thessalonicensium grauissimum scelus, cui iam episcopis intercedentibus promiserat indulgentiam, tumultu quorundam, qui ei cohaerebant, uindicare conpulsus est et ecclesiastica cohercitus disciplina sic egit paenitentiam, ut \'imperatoriam celsitudinem pro illo populus orans magis fleret uidendo prostratam, quam peccando timeret iratam? Haec ille secum et si qua similia, quae commemorare longum est, bona opera tulit ex isto temporali uapore cuiuslibet culminis et sublimitatis humanae; quorum operum merces est aeterna felicitas, cuius dator est Deus solis ueraciter piis. Cetera uero uitae huius uel fastigia uel subsidia, sicut ipsum mundum lucem auras, terras aquas fructus ipsiusque hominis animam corpus, sensus mentem uitam, bonis malisque largitur; in quibus est etiam quaelibet imperii magnitudo, quam pro temporum gubernatione dispensat.

Proinde iam etiam illis respondendum esse uideo, qui manifestissimis documentis, quibus ostenditur, quod ad ista temporalia, quae sola stulti habere concupiscunt, nihil deorum falsorum numerositas prosit, confutati adque conuicti conantur adserere non propter uitae praesentis utilitatem, sed propter eam, quae post mortem futura est, colendos deos. Nam istis, qui propter amicitias mundi huius uolunt uana colere et non se permitti puerilibus sensibus conqueruntur, his quinque libris satis arbitror esse responsum. Quorum tres priores cum edidissem et in multorum manibus esse coepissent, audiui quosdam nescio quam aduersus eos responsionem scribendo praeparare. Deinde ad me perlatum est, quod iam scripserint, sed tempus quaerant, quo sine periculo possint edere. Quos admoneo, non optent quod eis non expedit. Facile est enim cuiquam uideri respondisse, qui tacere noluerit. Aut quid est [*]( 4 est om. Ce 5 disciplina co.ercitua C cohercitus Cld 7 te- meret Cl IS documentif C 19 soli e caconpiscunt A 20 falsorum om. A 21 aferere A,1 propter C 22 post mortem om. at 24 sensibus om. Cl 25 priores om. at quum A 30 ammoneo A b )

266
loquacius uanitate? quae non ideo potest quod ueritas, quia, si uoluerit, etiam plus potest clamare quam ueritas. Sed considerent omnia diligenter, et si forte sine studio partium iudicantes talia esse perspexerint, quae potius exagitari quam conuelli possint garrulitate inpudentissima et quasi satyrica uel mimica leuitate, cohibeant suas nugas et potius a prudentibus emendari quam laudari ab inpudentibus eligant. Nam si non ad libertatem uera dicendi, sed ad licentiam maledicendi tempus expectant, absit ut eis eueniat quod ait Tullius de quodam, qui peccandi licentia felix appellabatur:s o miserum, cui peccare licebat! Unde quisquis est, qui maledicendi licentia felicem se putat, multo erit felicior, si hoc illi omnino non liceat, cum possit deposita inanitate iactantiae etiam isto tempore tamquam studio consulendi quidquid uoluerit contradicere et, quantum possunt, ab eis quos consulit amica disputatione honeste grauiter libere quod oportet audire.

PRAEFATIO.

Quinque superioribus libris satis mihi aduersus eos uideor disputasse, qui multos deos et falsos, quos esse inutilia. simulacra uel inmundos spiritus et perniciosa daemonia uel certe creaturas, non creatorem ueritas Christiana conuincit, propter uitae huius mortalis rerumque terrenarum utilitatem eo ritu ac seruitute, quae Graece Xatpeca dicitur et uni uero [*]( 10 Tusc. V, 19, 55 (?) ) [*]( 3 considerent, en in ras., C 5 ingentissima, in marg. impudentis- sima, e satyrica codd.; satirica v 7 inpadentibus A aI,puden in,tib\' C \'tn. 1 corr.; inprudentibus ab d ep v Domb. 13 posset C 15 consulit, i ex e corr., C disputationeste e FINIT LIBER i QVINTVS CON- TRA|PAGANOS AVGVS|TINI EPISCOPI CATHO|LICI CVM PACE. A AVRELI AVG. EPI. ADVERSVS. PAGANOSIDE CIVITATE DI. EXPL. LIB. V. C 17 INC. LIB. VI. 0 l 22 crist. I conuicit C 24 latria Cade )

267
Deo debetur, uenerandos et colendos putant. Et nimiae quidem stultitiae uel pertinaciae nec istos quinque nec ullos alios quanticumque numeri libros satis esse posse quis nesciat? quando ea putatur gloria uanitatis, nullis cedere uiribus ueritatis, in perniciem utique eius, cui uitium tam inmane dominatur. Nam et contra omnem curantis industriam non malo medici, sed aegroti insanabilis morbus inuictus est. Hi uero, qui ea quae legunt uel sine ulla uel non cum magna ac nimia ueteris erroris obstinatione intellecta et considerata perpendunt, facilius nos isto numero terminatorum quinque uoluminum plus, quam quaestionis ipsius necessitas postulabat, quam minus disseruisse iudicabunt, totamque inuidiam, quam Christianae religioni de huius uitae cladibus terrenarumque contritione ac mutatione rerum inperiti facere conantur, non solum dissimulantibus, sed contra suam conscientiam etiam fauentibus doctis, quos inpietas uesana possedit, omnino esse inanem rectae cogitationis adque rationis plenamque leuissimae temeritatis et perniciosissimae animositatis dubitare non poterunt.

CAPUT I. De his, qui dicunt deos a se non propter praesentem uitam coli, sed propter aeternam.

Nunc ergo quoniam deinceps, ut promissus ordo expetit, etiam hi refellendi et docendi sunt, qui non propter istam uitam, sed propter illam, quae post mortem futura est, deos gentium, quos Christiana religio destruit, colendos esse contendunt: placet a ueridico oraculo sancti psalmi sumere [*]( 2 pertin., i ex e corr., C 10 f nosito C 11 ut editur Cb1dlpa1 f; postulabat satisfecisse a b*eqa?kv; satisfecisse m. 2 margini adscript. C 13 religione CI de om. 01 16 fauentibus etiam v fabentibus Ci uaesana C d possidit 01; possidet CJ a 18 temeritatis, in margine uanitatis e 24 et docendi] docendiq;, q; m. 2, i 26 crist. I 27 placuit I a om. C\' )

268
exordium disputationis meae: Beatus, cuius est Dominus Deus spes ipsius et non respexit in uanitates et insanias mendaces. Verum tamen in omnibus uanitatibus insaniisque mendacibus longe tolerabilius philosophi audiendi sunt, quibus displicuerunt istae opiniones erroresque populorum. qui populi constituerunt simulacra numinibus multaque de his, quos deos inmortales uocant, falsa adque indigna siue finxerunt siue ficta crediderunt. et credita eorum cultui sacrorumque ritibus miscuerunt. Cum his hominibus, qui, etsi non libere praedicando, saltem utcumque in disputationibus mussitando, talia se inprobare testati sunt, non usque adeo inconuenienter quaestio ista tractatur: utrum non unum Deum, qui fecit omnem spiritalem corporalemque creaturam, propter uitam, quae post mortem futura est, coli oporteat, sed multos deos, quos ab illo uno factos et sublimiter conlocatos quidam eorundem philosophorum ceteris excellentiores nobilioresque senserunt.

Ceterum quis ferat dici adque contendi deos illos, quorum in quarto libro quosdam commemoraui, quibus singulis singula rerum exiguarum distribuuntur officia, uitam aeternam cuique praestare? An uero peritissimi illi et acutissimi uiri, qui se pro magno beneficio conscripta docuisse gloriantur, ut sciretur quare cuique deo supplicandum esset, quid a quoque esset petendum, ne absurditate turpissima, qualis ioculariter in mimo fieri solet, peteretur a Libero aqua, a Lymphis uinum, auctores erunt cuipiam hominum dis inmortalibus supplicanti, ut, cum a Lymphis petierit uinum eique responderint: Nos [*]( 1 Ps. 39, 5 19 c. 11 et 21 ) [*]( 1 meae, eae in ras. C beatus superscripto m. 2 uir e 2 spes m. rec. in fine uersus l uanitate 01 4 filos. I; phylos. e i his codd.; eis v 8 fin/xerunt, eras. c, l 9 his ergo hom. b2qa2k r 10 saltim 02 d 13 piritalem C creturam Cx 16 erundem Cl 19 sq. ut editur C; rerum exig. singulis singula rell. v Domb. 20 cuique Cab de pj cuiquam Iqv Domb. 21 perit. illi codd.; illi perit. r 23 quoque m. 2 in quoquam corr. C )

269
aquam habemus, hoc a Libero. pete, possit recte dicere: Si uinum non habetis, saltem date mihi uitam aeternam? Quid hac absurditate monstruosius? Nonne illae cachinnantes (solent enim esse ad risum faciles), si non adfectent fallere ut daemones, supplici respondebunt:s o homo, putasne in potestate nos habere uitam, quas audis non habere uel uitem? Inpudentissimae igitur stultitiae est uitam aeternam a talibus dis petere uel sperare, qui uitae huius aerumnosissimae adque breuissimae et si qua ad eam pertinent adminiculandam adque fulciendam ita singulas particulas tueri adseruntur, ut, si id, quod sub alterius tutela ac potestate est, petatur ab altero, tam sit inconueniens et absurdum, ut mimicae scurrilitati uideatur esse simillimum. Quod cum fit a scientibus mimis, digne ridentur in theatro; cum uero a nescientibus stultis, dignius inridentur in mundo. Cui ergo deo uel deae propter quid supplicaretur, quantum ad illos deos adtinet quos instituerunt ciuitates, a doctis sollerter inuentum memoriaeque mandatum est: quid a Libero, uerbi gratia, quid a Lymphis, quid a Vulcano ac sic a ceteris, quos partim commemoraui in quarto libro, partim praetereundos putaui. Porro si a Cerere uinum, a Libero panem, a Vulcano aquam, a Lymphis ignem petere erroris est: quanto maioris deliramenti esse intellegi debet, si cuiquam istorum pro uita supplicetur aeterna!

Quam ob rem si, cum de regno terreno quaereremus, quosnam illud deos uel deas hominibus credendum esset posse conferre, discussis omnibus longe alienum a ueritate monstratum est a quoquam istorum multorum numinum adque falsorum [*]( 4 Verg. Ecl. 3, 9 ) [*]( 1 pOllet C 2 saltim C2 3 monstruosius adeIpqa,\' monstrosias C Domb. illae om. b excach. a 5 suppliciter -I in om. I 9 ammin. e 10 adserunt I 12 mimica rscurilitate I 13 aCev; ab ablp Domb.; ab a q 16 attinent e 17 ciuitatis C1 idocti C 19. 21 uulgano Vd 19 commemoraui... partim om. e\' 20 praeter enndos, praeter sup. lin. a 21 a Vulc.] aut uulc. C 26 91!l:omnibuC, om in fine ttersus delet., C )

270
saltem regna terrena existimare constitui: nonne insanissimae inpietatis est, si aeterna uita, quae terrenis omnibus regnis sine ulla dubitatione uel conparatione praeferenda est, ab istorum quoquam dari cuiquam posse credatur? Neque enim propterea di tales uel terrenum regnum dare non posse uisi sunt, quia illi magni et excelsi sunt, hoc quiddam paruum et abiectum, quod non dignarentur in tanta sublimitate curare; sed quantumlibet consideratione fragilitatis humanae caducos apices terreni regni merito quisque contemnat, illi di tales apparuerunt, ut indignissimi uiderentur, quibus danda adque seruanda deberent uel ista committi. Ac per hoc, si (ut superiora proximis duobus libris pertractata docuerunt) nullus deus ex illa turba uel quasi plebeiorum uel quasi procerum deorum idoneus est regna mortalia mortalibus dare, quanto minus potest inmortales ex mortalibus facere!

- Huc accedit, quia, si iam cum illis agimus, qui non propter istam, sed propter uitam quae post mortem futura est existimant colendos deos, iam nec propter illa saltem, quae deorum talium potestati tamquam dispertita et propria non ratione ueritatis, sed uanitatis opinione tribuuntur, omnino colendi sunt, sicut credunt hi, qui cultum eorum uitae huius mortalis utilitatibus necessarium esse contendunt; contra quos iam quinque praecedentibus uoluminibus satis, quantum potui, disputaui. Quae cum ita sint, si eorum, qui colerent deam Iuuentatem, aetas ipsa floreret insignius, contemtores autem eius uel intra annos occumberent iuuentutis, uel in ea tamquam senili torpore frigescerent; si malas cultorum suorum speciosius et festiuius Fortuna barbata uestiret, a quibus autem sperneretur, glabros aut male barbatos [*](1 saltim CY 3 praefe//renda, re eras., C 4 cui/quam, i ira ras. litterae m, C 7 abictum C 11 Hac b1 si ut] sicut C 621 15 facere] dare e 18 illa/, m eras., C saltim C2 20 ueretatis C1 opinioni e2 21 mortalifutilt,tatibus C 23 quinqu/e, a eras., C 25 deam om. e1 26 annof C iuuentis e 27 fesfrigerent, fce m. rec. suprascript., C ma//laf, cu ut uidetur eras., e )

271
uideremus: etiam sic rectissime diceremus huc usque istas deas singulas posse, suis officiis quodam modo limitatas, ac per hoc nec a Iuuentate oportere peti uitam aeternam, quae non daret barbam, nec a Fortuna barbata boni aliquid post hanc uitam esse sperandum, cuius in hac uita potestas nulla esset, ut eandem saltem aetatem, quae barba induitur, ipsa praestaret. Nunc uero cum earum cultus nec propter ista ipsa, quae putant eis subdita, sit necessarius, quia et multi colentes Iuuentatem deam minime in illa aetate uiguerunt, et multi non eam colentes gaudent robore iuuentutis, itemque multi Fortunae barbatae supplices ad nullam uel deformem barbam peruenire potuerunt, et si qui eam pro barba inpetranda uenerantur, a barbatis eius contemtoribus inridentur: itane desipit cor humanum, ut, quorum deorum cultum propter ista ipsa temporalia et cito praetereuntia munera, quibus singulis singuli praeesse perhibentur, inanem ludibriosumque cognoscit, propter uitam aeternam credat esse fructuosum? Hanc dare illos posse nec hi dicere ausi sunt, qui eis, ut ab insipientibus populis colerentur, ista opera temporalia, quoniam nimis multos putarunt, ne quisquam eorum sederet otiosus, minutatim diuisa tribuerunt.

CAPUT II. Quid Varronem de dis gentium sensisse credendum sit. quorum talia et genera et sacra detexit, ut reuerentius cum eis ageret, si de illis omnino reticeret.

Quis Marco Varrone curiosius ista quaesiuit? quis inuenit doctius? quis considerauit adtentius? quis distinxit acutius? [*]( : : f r 2 posse sais, in margine: at fe eiuf, e suif C per C 3 iuuen- tate l 4 babarata l boni m. 1 sup. lin. C 5 esse] poffe I 6 saltim C2 7 uero, er m. 2 in ras. C ista ipsa a b de p q Domb.; ipsa ista !o<; ista om. C 9 iuuentutem I 11 fortunae m. a ex futurae corr. C 12 peruenientes, entes m. 2 in ras., e potuerunt usque ad uenerantur om. e imperanda 01 15 ipsa om. p 20 putauerunt v 24 et genera detexit et sacra p 27 Marco adel; M. C 28 quis distincxit accutias pleniusque quod scripsit m. 1 in marg. e distincxit I )

272
quis diligentius pleniusque conscripsit? Qui tametsi minus est suauis eloquio, doctrina tamen adque sententiis ita refertus est, ut in omni eruditione, quam nos saecularem, illi autem liberalem uocant, studiosum rerum tantum iste doceat, quantum studiosum -uerborum Cicero delectat. Denique et ipse [Tullius] huic tale testimonium perhibet, ut in libris Academicis dicat eam, quae ibi uersatur, disputationem se habuisse cum Marco Varrone, (homine, inquit, omnium facile acutissimo et sine ulla dubitatione doctissimo). Non ait \'eloquentissimo\' uel (facundissimo), quoniam re uera in hac facultate multum inpar est; sed \'omnium, inquit, facile acutissimo), et in eis libris. id est Academicis, ubi cuncta dubitanda esse contendit, addidit \'sine ulla dubitatione doctissimo\'. Profecto de hac re sic erat certus, ut auferret dubitationem, quam solet in omnibus adhibere, tamquam de hoc uno etiam pro Academicorum dubitatione disputaturus se Academicum fuisset oblitus. In primo autem libro cum eiusdem Varronis litteraria opera praedicaret: \'Nos, inquit, in nostra urbe peregrinantes errantesque tamquam hospites tui libri quasi domum reduxerunt, ut possemus aliquando qui et ubi essemus agnoscere. Tu aetatem patriae, tu descriptiones temporum, tu sacrorum iura. tu sacerdotum, tu domesticam, tu publicam disciplinam, tu sedem regionum locorum, tu omnium diuinarum humanarumque rerum nomina genera, officia causas aperuisti.\' Iste igitur uir tam insignis excellentisque peritiae et, quod de illo etiam Terentianus elegantissimo uel\'siculo breuiter ait:
  1. Vir doctissimus undecumque Varro,
[*]( 16 c. 8 27 Metr. 2846 ) [*]( 1 planiusque a bl k 4 ista C 5 et om. q [Tullius] om. Cdlp a * n 6. 12. 16 achadem. Cel 7 eadem l 12 addit f 13 sic cicero erat a 18 in m. 1 sup. lin. I urbe, u ex o corr. C 19 hospites, i ex e corr., C possemus, e ex i corr. C 21 discript. I 22 disciplinam m. rec. in marg. C sedem b2 e; sedum C\' bl d lpl kf; sedium C2 ap1 q a 27 Varro .. multa ont. d )
273
qui tam multa legit, ut aliquid ei scribere uacuisse miremur; tam multa scripsit, quam multa uix quemquam legere potuisse credamus: iste, inquam, uir tantus ingenio tantusque doctrina, si rerum uelut diuinarum, de quibus scribit, obpugnator esset adque destructor easque non ad religionem, sed ad superstitionem diceret pertinere, nescio utrum tam multa in eis ridenda contemnenda detestanda conscriberet. Cum uero deos eosdem ita coluerit colendosque censuerit, ut in eo ipso opere litterarum suarum dicat se timere ne pereant, non incursu hostili, sed ciuium neglegentia, de qua illos uelut ruina liberari a se dicit et in memoria bonorum per eius modi libros recondi adque seruari utiliore cura, quam qua Metellus de incendio sacra Vestalia et Aeneas de Troiano excidio penates liberasse praedicatur; et tamen ea legenda saeculis prodit, quae a sapientibus et insipientibus merito abicienda et ueritati religionis inimicissima iudicentur: quid existimare debemus nisi hominem acerrimum ac peritissimum, non tamen sancto Spiritu liberum, obpressum fuisse suae ciuitatis consuetudine ac legibus, et tamen ea quibus mouebatur sub specie commendandae religionis tacere noluisse.

CAPUT III. Quae sit partitio Varronis librorum suorum, quos de antiquitatibus rerum humanarum diuinarumque conposuit.

Quadraginta et unum libros scripsit antiquitatum; hos in res humanas diuinasque diuisit, rebus humanis uiginti quinque, [*]( 1 mtamulta C aliquid C aliqeiauid d uacuisse aeIatk f Domb uaca//sse, ui eras., b; uacasse Cdq a2 v; uacuum fuisse p 4 scripsit Ipq 5 distructor It relegionem Cl 7 deos m. 2 in ras. e 9 temere at aperent a 11 huins modi v 12 qua post quam inse- rendum este duxi 13 neaeaf C 14 praedicantur abv 15 a] ea C1 16 aindicentur, a m. 2, C emdebuf I 17 ac perit.] apertissimum e 18 consuitudine 01 19 bmoueatur C 20 releg. Cl 25 et unum Cbpqv; et om. Domb. 26 humanis m. 1 sup. lin. C XXV. a quattuor e ) [*]( XXXX Ang. opera Sectio V pars I. ) [*](18 )

274
diuinis sedecim tribuit, istam secutus in ea partitione rationem, ut rerum humanarum libros senos quattuor partibus daret. Intendit enim qui agant, ubi agant, quando agant, quid agant. In sex itaque primis de hominibus scripsit, in secundis sex de locis, sex tertios de temporibus, sex quartos eosdemque postremos de rebus absoluit. Quater autem seni uiginti et quattuor fiunt. Sed unum singularem, qui communiter prius de omnibus loqueretur, in capite posuit. In diuinis identidem rebus eadem ab illo diuisionis forma seruata est, quantum adtinet ad ea, quae dis exhibenda sunt. Exhibentur enim ab hominibus in locis et temporibus sacra. Haec quattuor, quae dixi, libris conplexus est ternis: nam tres priores de hominibus scripsit, sequentes de locis, tertios de temporibus, quartos de sacris, etiam hic, qui exhibeant, ubi exhibeant, quando exhibeant, quid exhibeant, subtilissima distinctione commendans. Sed quia oportebat dicere et maxime id expectabatur, quibus exhibeant, de ipsis quoque dis tres conscripsit extremos, ut quinquies terni quindecim fierent. Sunt autem omnes, ut diximus, sedecim, quia et istorum exordio unum singularem, qui prius de omnibus loqueretur, adposuit. Quo absoluto consequenter ex illa quinquepertita distributione tres praecedentes, qui ad homines pertinent, ita subdiuisit, ut primus sit de pontificibus, secundus de auguribus, tertius de quindecimuiris sacrorum; secundos tres ad loca pertinentes, ita ut in uno eorum de sacellis, altero de sacris aedibus diceret, tertio de locis religiosis; tres porro, qui istos sequuntur et ad tempora [*]( 1 eimXVI., cim m. rec., a 3 qui] quid C al qui/, d eras, C 8 idemtidem I; ịḍẹṃ identidem q 10 exibenda, exibentur et sic infra I 14 ubi exhib. quando exhibeant om. e 15 quid exhib. om. bl 16 et malime ab del p qak f v; maximeque C quibus exhibeant, in marg. m. 2 quid exhibeant C 19 mpriuf, m m. 2, C 20 conposuit a absolutjo, j m. 2 in ras., I 21 quinquepertita codd.; quinque partita v 23 uaguribuf C quindecem Cl 24 ut om. q in om. I unns 1 25 alterov l tertiov l 26 secuntur l ad sup. lin. e )
275
pertinent, id est ad dies festos, ita ut unum eorum faceret de feriis, alterum de ludis circensibus, de scaenicis tertium; quartorum trium ad sacra pertinentium uni dedit consecrationes, alteri sacra priuata, ultimo publica. Hanc uelut pompam obsequiorum in tribus, qui restant, di ipsi sequuntur extremi, quibus iste uniuersus cultus inpensus est: in primo di certi, in secundo incerti, in tertio cunctorum nouissimo di praecipui adque selecti.

CAPUT IIII. Quod ex disputatione Varronis aput cultores deorum antiquiores res humanae quam diuinae reperiantur.

In hac tota serie pulcherrimae ac subtilissimae distributionis et distinctionis uitam aeternam frustra quaeri et sperari inpudentissime uel optari, ex his, quae iam diximus et quae deinceps dicenda sunt, cuiuis hominum, qui corde obstinato sibi non fuerit inimicus, facillime apparet. Vel hominum enim sunt ista instituta uel daemonum, non quales uocant illi daemones bonos, sed, ut loquar apertius, inmundorum spirituum et sine controuersia malignorum, qui noxias opiniones, quibus anima humana magis magisque uanescat et incommutabili aeternaeque ueritati coaptari adque inhaerere non possit, inuidentia mirabili et occulte inserunt cogitationibus inpiorum et aperte aliquando ingerunt sensibus et qua possunt fallaci adtestatione confirmant. Iste ipse Varro propterea se prius de rebus humanis, de diuinis autem postea scripsisse testatur, quod prius extiterint ciuitates, deinde ab eis haec instituta sint. Vera autem religio non a terrena aliqua ciuitate instituta [*]( 1 id est] istes e ita ut C q \'V i ita om. rell. Domb. 2 oirc., i ex e corr., C 3 consecratio e 5 secuntur Cl 1 6 est m. 1 sup. lin. C 7 in secundo incerti m. 1 sup. lin. C 8 felecti, f in ras. litterae i, C 12 repperiantur C 13 pulcherrimae-subtilissimae, a m. 2 in ras. C distinctionis et distribntionis l 14 quaerito C 15 obtari et ex 1 16 cdeineps C cuius C dell 23 cogitatibus e 27 instituta om. bl constituta a ) [*]( IS. )

276
est, sed plane caelestem ipsa instituit ciuitatem. Eam uero inspirat et docet uerus Deus, dator uitae aeternae, ueris cultoribus suis.

Varronis igitur confitentis ideo se prius de rebus humanis scripsisse, postea de diuinis, quia diuinae istae ab hominibus institutae sunt, haec ratio est: \'Sicut prior est, inquit, pictor quam tabula picta, prior faber quam aedificium: ita priores sunt ciuitates quam ea, quae a ciuitatibus instituta sunt). Dicit autem prius se scripturum fuisse de dis, postea de hominibus, si de omni natura deorum scriberet, quasi hic de aliqua scribat et non de omni, aut uero etiam aliqua, licet non omnis, deorum natura non prior debeat esse quam hominum. Quid, quod in illis tribus nouissimis libris deos certos et incertos et selectos diligenter explicans nullam deorum naturam praetermittere uidetur? Quid est ergo, quod ait: (Si de omni natura deorum et hominum scriberemus, prius diuina absoluissemus, quam humana adtigissemus\'? Aut enim de omni natura deorum scribit, aut de aliqua, aut omnino de nulla. Si de omni, praeponenda utique est rebus humanis; si de aliqua, quur non etiam ipsa res praecedat humanas? An indigna est praeferri etiam uniuersae naturae hominum pars aliqua deorum? Quod si multum est, ut aliqua pars diuina praeponatur uniuersis rebus humanis, saltem digna est uel Romanis. Rerum quippe humanarum libros, non quantum ad orbem terrarum, sed quantum ad solam Romam pertinet, scripsit, quos tamen rerum diuinarum libris se dixit scribendi ordine merito praetulisse, sicut pictorem tabulae pictae, sicut fabrum aedificio, apertissime confitens, quod etiam istae res [*]( 4 humanlf C 5 ////quia, eraso quia utpote bis posito, C; idem factum est u. 6, ubi ficut bis erat scriptum 6 prior] superior l 8 sunt instituta v 9 se prius q v 10 scriberit Cl 11 scribat C b\' k,,; scribit b2 del (I.; scripsit p; scriberet C m. rec. in marg., a f non om. e 12 deorum C; om. et 16 obsoluisB. e 17 attegiss. Cl 18 scrip/it, f eras., I 19 utique est C; est utique rell. v 23 saltjm C2 25 pertinent a )

277
diuinae, sicut pictura, sicut structura, ab hominibus institutae sint. Restat ut de nulla deorum natura scripsisse intellegatur, neque hoc aperte dicere uoluisse, sed intellegentibus reliquisse. Ubi enim dicitur \'non omnis, usitate quidem intellegitur aliqua; sed potest intellegi et \'nulla\', quoniam quae nulla est nec omnis nec aliqua est. Nam, ut ipse dicit, si omnis esset natura deorum, de qua scriberet, scribendi ordine rebus humanis praeponenda esset; ut autem et ipso tacente ueritas clamat, praeponenda esset certe rebus Romanis, etiamsi non omnis, sed saltem aliqua esset: recte autem postponitur; ergo nulla est. Non itaque rebus diuinis anteferre uoluit res humanas, sed rebus ueris noluit anteferre res falsas. In his enim, quae scripsit de rebus humanis, secutus est historiam rerum gestarum; quae autem de his, quas diuinas uocat, quid nisi opiniones rerum uanarum? Hoc est nimirum, quod uoluit subtili significatione monstrare, non solum scribens de his posterius quam de illis, sed etiam rationem reddens quur id fecerit. Quam si tacuisset, aliter hoc factum eius ab aliis fortasse defenderetur. In ea uero ipsa ratione, quam reddidit, nec aliis quidquam reliquit pro arbitrio suspicari et satis probauit homines se praeposuisse institutis hominum, non naturam hominum naturae deorum. Ita se libros rerum diuinarum non de ueritate quae pertinet ad naturam, sed de falsitate quae pertinet ad errorem scripsisse confessus est. Quod apertius alibi posuit, sicut in quarto libro commemoraui, ex naturae formula se scripturum fuisse, si nouam ipse conderet ciuitatem; quia uero iam ueterem inuenerat, non se potuisse nisi eius consuetudinem sequi. [*]( 25 c. 31 ) [*]( 1 instituta C 2 sunt e natura deorum a 4 intellegetur Z1; intellegatur q 6 huc aliqua e 7 ordinerι̣ḅ;. m. 2 superscripto reb\', e 8 ipsi e 11 uoluit ......anteferre na. 1 in marg. e 12 anteferre/, t eras., C 14 autem sunt p 19 ipse Ct e 1 reddit e 23 //ueritate, ue eras., C 25 sicut C rell. v; sicuti Donib. 28 consuetudenem C1 )

278
CAPUT V. De tribus generibus theologiae secundum Varronem, id est uno fabuloso, altero naturali tertioque ciuili.

Deinde illud quale est, quod tria genera theologiae dicit esse, id est rationis quae de dis explicatur, eorumque unum mythicon [appellari], alterum physicon, tertium ciuile? Latine si usus admitteret, genus, quod primum posuit, fabulare appellaremus; sed fabulosum dicamus; a fabulis enim mythicon dictum est, quoniam μυ̃ϑος Graece fabula dicitur. Secundum autem ut naturale dicatur, iam et consuetudo locutionis admittit. Tertium etiam ipse Latine enuntiauit, quod ciuile appellatur. Deinde ait: \'Mythicon appellant, quo maxime utuntur poetae; physicon, quo philosophi; ciuile, quo populi. Primum, inquit, quod dixi, in eo sunt multa contra dignitatem et naturam inmortalium ficta. In hoc enim est, ut deus alius ei capite, alius ex femore sit, alius ex guttis sanguinis natus: in hoc, ut di furati sint, ut adulterarint, ut seruierint homini; denique in hoc omnia dis adtribuuntur, quae non modo in hominem, sed etiam quae in contemtissimum hominem cadere possunt\'. Hic certe ubi potuit, ubi ausus est, ubi inpunitum putauit, quanta mendacissimis fabulis naturae deorum fieret iniuria, sine caligine ullius ambiguitatis expressit. Loquebatur enim non de naturali theologia, non de ciuili, sed de fabulosa, quam libere a se putauit esse culpandam.

Videamus quid de altera dicat. \'Secundum genus est, inquit, quod demonstraui, de quo multos libros philosophi reliquerunt; [*]( 3 id est C; i. p; scilicet qv 6 de m. 1 sup. lin. C 7 appellari om. C; adpellatur I 9 mithicon e 10 mithos d 11 amittit e 12 eṭnuntiauit e,e nuntiauit I 13 quod I 14 quo philos.] quo m. 2 ex qd corr. I 18 furati, in marg. fugurati (eie f) e adulterarillt codd. praeter dq; adulterarent d; adulterauerint qv 19 denique] deinde a in hoc m. rec. in marg. C diis sup. tin. C 21 hec d 23 anius e 27 reliquerunt I )

279
in quibus est, di qui sint, ubi, quod genus, quale; a quodam tempore an a sempiterno fuerint di; ex igni sint, ut credit Heraclitus, an ex numeris, ut Pythagoras, an ex atomis, ut ait Epicurus. Sic alia, quae facilius intra parietes in schola quam extra in foro ferre possunt aures). Nihil in hoc genere culpauit, quod physicon uocant et ad philosophos pertinet, tantum quod eorum inter se controuersias commemorauit, per quos facta est dissidentium multitudo sectarum. Remouit tamen hoc genus a foro, id est a populis; scholis uero et parietibus clausit. Illud autem primum mendacissimum adque turpissimum a ciuitatibus non remouit.s o religiosas aures populares adque in his etiam Romanas! Quod de dis inmortalibus philosophi disputant, ferre non possunt; quod uero poetae canunt et histriones agunt, quia contra dignitatem ac naturam inmortalium ficta sunt, quia non modo in hominem, sed etiam in contemtissimum hominem cadere possunt, non solum ferunt, sed etiam libenter audiunt. Neque id tantum, sed dis quoque ipsis haec placere et per haec eos placandos esse decernunt.

Dixerit aliquis: Haec duo genera mythicon et physicon, id est fabulosum adque naturale, discernamus ab hoc ciuili, de quo nunc agitur, unde illa et ipse discreuit, iamque ipsum ciuile uideamus qualiter explicet. Video quidem, quur debeat discerni fabulosum: quia falsum, quia turpe, quia indignum est. Naturale autem a ciuili uelle discernere quid est aliud quam etiam ipsum ciuile fateri esse mendosum? Si enim illud naturale est, quid habet reprehensionis, ut excludatur? Si autem hoc quod ciuile dicitur naturale non est, quid habet meriti, ut admittatur? Haec nempe illa causa est, quare prius scripserit de rebus humanis, posterius de diuinis, quoniam in diuinis [*]( 1 quale Cp v; quale estDomb. ex quo tempore q 2 a ante sempit. om. e igne a e 3 ut ante Pythag. sup. lin. C; om. d 4 at C 8 t aquos b 10 uclasit C 14 quia mas. v; quae Domb. 17 sed ont. e1 22 et ipsum I 26 ciuile/, m eras. C sic p 27 excludatur codd. praeter C, in quo amoueatur 28 hoc om. p 29 dammittatur C )

280
rebus non naturam, sed hominum instituta secutus est. Intueamur sane et ciuilem theologian. \'Tertium genus est, inquit, quod in urbibus ciues, maxime sacerdotes, nosse adque administrare debent. In quo est, quos deos publice, <quae> sacra ac sacrificia colere et facere quemque par sit\' Adhuc quod sequitur adtendamus. Trima, inquit, theologia maxime adcommodata est ad theatrum, secunda ad mundum, tertia ad urbem\'. Quis non uideat, cui palmam dederit? Utique secundae, quam supra dixit esse philosophorum. Hanc enim pertinere testatur ad mundum, quo isti nihil esse excellentius opinantur in rebus. Duas uero illas theologias, primam et tertiam, theatri scilicet adque urbis, distinxit an iunxit? Videmus enim non continuo, quod est urbis, pertinere posse et ad mundum, quamuis urbes esse uideamus in mundo; fieri enim potest, ut in urbe secundum falsas opiniones ea colantur et ea credantur, quorum in mundo uel extra mundum natura sit nusquam: theatrum uero ubi est nisi in urbe? Quis theatrum instituit nisi ciuitas? Propter quid instituit nisi propter ludos scaenicos? Ubi sunt ludi scaenici nisi in rebus diuinis, de quibus hi libri tanta sollertia conscribuntur?

CAPUT VI. De theologia mythica, id est fabulosa, et de ciuili contra Varronem.

0 Marce Varro, cum sis homo omnium acutissimus et sine ulla dubitatione doctissimus, sed tamen homo, non Deus, [*]( 1 naturam Cb1lpo1 t\'; nat. deorum b2 e q at x; deo.; m. fec. in marg. C aintuemur C 2 sane sup. lin. C 3 orbibus Cl 4 quod deos abpq quae om. mss. 5 sacra ac sacrificia Calbdelpq colere, m. 1 superscripto et facere, C; colere et facere b de lp q; colere et sacra ac sacrificia facere a2; colere, quae sacra et sacrificia facere v Domb. qui edidit: quos deos publice * * sacra et sacrificia colere adnotat: \'fortasse legendum: publice sacro et sacrificio colere quemque\' par, superscripto fas, p 8 orbem 11 10 iste ei opinatur e 12 theatris scilicet atque urbi p distincxit r d l an iunxit 01 bl deplc1 I v; an adiunxit C2; adiunxit bl 11 tI. k1; ac iunx. 12; et nadiurit a bs 18 quod e1 nisi sup. lin. C )

281
nec spiritu Dei ad uidenda et adnuntianda diuina in ueritatem libertatemque subuectus, cernis quidem quam sint res diuinae ab humanis nugis adque mendaciis dirimendae; sed uitiosissimas populorum opiniones et consuetudines in superstitionibus publicis uereris offendere, quas ab deorum natura abhorrere uel talium, quales in huius mundi elementis humani animi suspicatur infirmitas, et sentis ipse, cum eas usquequaque consideras, et omnis uestra litteratura circumsonat. Quid hic agit humanum quamuis excellentissimum ingenium? Quid tibi humana licet multiplex ingensque doctrina in his angustiis suffragatur? Naturales deos colere cupis, ciuiles cogeris. Inuenisti alios fabulosos, in quos liberius quod sentis euomas, unde et istos ciuiles uelis nolisue perfundas. Dicis quippe fabulosos adcommodatos esse ad theatrum, naturales ad mundum, ciuiles ad urbem, cum mundus opus sit diuinum, urbes uero et theatra opera sint hominum, nec alii derideantur in theatris, quam qui adorantur in templis, nec aliis ludos exhibeatis, quam quibus uictimas immolatis. Quanto liberius subtiliusque ista diuideres, dicens alios esse deos naturales, alios ab hominibus institutos, sed de institutis aliud habere litteras poetarum, aliud sacerdotum, utrasque tamen ita esse inter se amicas consortio falsitatis, ut gratae sint utraeque daemonibus, quibus doctrina inimica est ueritatis! Sequestrata igitur paululum theologia, quam naturalem uocant, de qua postea disserendum est, placetne tandem uitam aeternam peti aut sperari ab dis poeticis theatricis, ludicris scaenicis? Absit; immo auertat Deus uerus tam inmanem sacrilegamque dementiam. Quid? ab eis dis, quibus haec placent et quos haec [*]( 3 nugis] magis e 5 ab, b eras., C; a b qt eorum l 11 colere//, re eras., a cogeres C\' 12 iliberus C 13 pdas e quippe] quoq; l 15 opus sup. lin. C 16 derideantur Cabk1; dirid. d; deriuantur p; dii rideantur rell. v 17 alios el 18 exibeatis C\' P 19 suptil. C 20 aliut C\' 21 littere 1 22 inter se om. C 23 inimica est doctrina v 26 ab C1pqα; a CJ a bel \'V 27 uerus om. I 28 Quid, superscripto m. 2 ut, e )
282
placant, cum eorum illic crimina frequententur, uita aeterna poscenda est? Nemo, ut arbitror, usque ad tantum praecipitium furiosissimae inpietatis insanit. Nec fabulosa igitur nec ciuili theologia sempiternam quisquam adipiscitur uitam. Illa enim de dis turpia fingendo seminat, haec fauendo metit; illa men- dacia spargit, haec colligit; illa res diuinas falsis criminibus insectatur, haec eorum criminum ludos in diuinis rebus amplectitur; illa de. dis nefanda figmenta hominum carminibus personat, haec ea deorum ipsorum festiuitatibus consecrat; facinora et flagitia numinum illa cantat, haec amat; illa prodit aut fingit, haec autem aut adtestatur ueris aut oblectatur et falsis. Ambae turpes ambaeque damnabiles; sed illa, quae theatrica est, publicam turpitudinem profitetur; ista, quae urbana est, illius turpitudine ornatur. Hincine uita aeterna sperabitur, unde ista breuis temporalisque polluitur? An uero uitam polluit consortium nefariorum hominum, si se inserant adfectionibus et adsensionibus nostris, et uitam non polluit societas daemonum, qui coluntur criminibus suis? Si ueris, quam mali! si falsis, quam male!

Haec cum dicimus, uideri fortasse cuipiam nimis harum rerum ignaro potest ea sola de dis talibus maiestati indigna diuinae et ridicula detestabilia , celebrari, quae poeticis cantantur carminibus et ludis scaenicis actitantur; sacra uero illa, quae non histriones, sed sacerdotes agunt, ab omni esse dedecore purgata et aliena. Hoc si ita esset, numquam theatricas turpitudines in eorum honorem quisquam celebrandas esse censeret, numquam eas ipsi di praeciperent sibimet exhiberi. Sed ideo nihil pudet ad obsequium deorum talia gerere in theatris, quia similia geruntur in templis. Denique cum memoratus auctor ciuilem theologian a fabulosa et naturali tertiam quandam sui generis distinguere conaretur, [*]( 5 metet Cl illa om. I 8 carminibusq; e 12 ambaeque//// erasis aliquot litteris, C 14 hinccine C e; hincin l 17 et affect. a 18 locuntur e 19 malis e 21 indigna maiestati q 22 ac detest. e 30 autor et. )

283
magis eam ex utraque temperatam quam ab utraque separatam intellegi uoluit. Ait enim ea, quae scribunt poetae, minus esse quam ut populi sequi debeant; quae autem philosophi, plus quam ut ea uulgum scrutari expediat. \'Quae sic abhorrent, inquit, ut tamen ex utroque genere ad ciuiles rationes adsumta sint non pauca. Quare quae erunt communia, una cum propriis ciuilibus scribemus; e quibus maior societas debet esse nobis cum philosophis quam cum poetis*. Non ergo ulla cum poetis. Et tamen alio loco dicit de generationibus deorum magis ad poetas quam ad physicos fuisse populos inclinatos. Hic enim dixit quid fieri debeat, ibi quid fiat. Physicos dixit utilitatis causa scripsisse, poetas delectationis. Ac per hoc ea, quae a poetis conscripta populi sequi non debent, crimina sunt deorum, quae tamen delectant et populos et deos. Delectationis enim causa, sicut dicit, scribunt poetae, non utilitatis; ea tamen scribunt, quae di expetant, populi exhibeant.

CAPUT VII. De fabulosae et ciuilis theologiae similitudine adque concordia.

Reuocatur igitur ad theologian ciuilem theologia fabulosa theatrica scaenica, indignitatis et turpitudinis plena, et haec tota, quae merito culpanda et respuenda iudicatur, pars huius est, quae colenda et obseruanda censetur; non sane pars incongrua, sicut ostendere institui, et quae ab uniuerso corpore [*]( 1 eam magia v 3 ut om. a quae scribunt antem a 4 uulgum Cabdlfj uulgus epqa aborrent l 6 quare quae erunt a bel p Domb.; quale (e in fine uerms m. 2) requạẹrunt, a m. 2 in j corr., C; quare que a (f?) d; quare qaae sunt qv communia, una cum propriis ciuilibus scribendum esse puto; communia (communi C\') cum propriis una cum ciuilibus codd.; com. cum poetis u. c. cin. v; com. cum populis a. c. ciu. Domb. 7 scribimus d; scribentur a so//cietas, duabus litteris erasis, C 9 ulla C\'; nulla C2 rell. v 13 scripta a 17 exibeant l 21 theologianm, m m. rec. superscript., C; theologiam e l 23 tuta l )

284
aliena inportune illi conexa adque suspensa sit, sed omnino consona et tamquam eiusdem corporis membrum conuenientissime copulata. Quid enim aliud ostendunt illa simulacra formae aetates sexus habitus deorum? Numquid barbatum Iouem, inberbem Mercurium poetae habent, pontifices non habent? Numquid Priapo mimi, non etiam sacerdotes enormia pudenda fecerunt? An aliter stat adorandus in locis sacris, quam procedit ridendus in theatris? Num Saturnus senex, Apollo ephebus ita personae sunt histrionum, ut non sint statuae delubrorum? Quur Forculus, qui foribus praeest, et Limentinus, qui limini, di sunt masculi, adque inter hos Cardea femina est, quae cardinem seruat? Nonne ista in rerum diuinarum libris reperiuntur, quae graues poetae suis carminibus indigna duxerunt? Numquid Diana theatrica portat arma et urbana simpliciter uirgo est? Numquid scaenicus Apollo citharista est et ab hac arte Delphicus uacat? Sed haec honestiora sunt in conparatione turpiorum. Quid de ipso Ioue senserunt, qui eius nutricem in Capitolio posuerunt? Nonne adtestati sunt Euemero, qui omnes tales deos non fabulosa garrulitate, sed historica diligentia homines fuisse mortalesque conscripsit? Epulones etiam deos, parasitos Iouis, ad eius mensam qui constituerunt, quid aliud quam mimica sacra esse uoluerunt? Nam parasitos Iouis ad conuiuium eius adhibitos si mimus dixisset, utique risum quaesisse uideretur. Varro dixit! non cum inrideret deos, sed cum commendaret hoc dixit; diuinarum, non humanarum rerum libri hoc eum scripsisse testantur, nec ubi ludos scaenicos exponebat, sed ubi Capitolina iura pandebat. Denique talibus uincitur et [*]( 9 ephoebus Cade 10 statua Cl 12 Cardea Cs bt elp q az k b; cardinea a bl; carnea Cl d at f seruat codd. excepto C, qui uersat habet 13 repperiuntur C l 16 chitarista l 19 Euemero Cadel; homero, ho m. 2 in ras., hi ab enemore p; Euhemero v Domb. tales om. e 20 storica 11 diligentia om. bl 23 ad eius cnuiuium t\' 24 risum utique v .28 capitulina C talibus C lp ex Domb.; a talibus abeqkƒv )
285
fatetur, sicut forma humana deos fecerunt, ita eos delectari humanis uoluptatibus credidisse.

Non enim et maligni spiritus suo negotio defuerunt, ut has noxias opiniones humanarum mentium ludificatione firmarent. Unde etiam illud est, quod Herculis aedituus otiosus adque feriatus lusit tesseris secum utraque manu alternante, in una constituens Herculem, in altera se ipsum, sub ea condicione, ut, si ipse uicisset, de stipe templi sibi cenam pararet amicamque conduceret; si autem uictoria Herculis fieret, hoc idem de pecunia sua uoluptati Herculis exhiberet; deinde cum a se ipso tamquam ab Hercule uictus esset, debitam cenam et nobilissimam meretricem Larentinam deo Herculi dedit. At illa cum dormisset in templo, uidit in somnis Herculem sibi esse commixtum sibique dixisse, quod inde discedens, cui primum iuueni obuia fieret, aput illum esset inuentura mercedem, quam sibi credere deberet ab Hercule persolutam. Ac sic abeunti cum primus iuuenis ditissimus Tarutius occurrisset eamque dilectam secum diutius habuisset, illa herede defunctus est. Quae amplissimam adepta pecuniam ne diuinae mercedi uideretur ingrata, quod acceptissimum putauit esse numinibus, populum Romanum etiam ipsa scripsit heredem, adque illa non conparente inuentum est testamentum; quibus meritis eam ferunt etiam honores meruisse diuinos.

Haec si poetae fingerent, si mimi agerent, ad fabulosam theologian dicerentur procul dubio pertinere et a ciuilis theologiae dignitate separanda iudicarentur. Cum uero haec dedecora non poetarum, sed populorum; non mimorum, sed sacrorum; non theatrorum, sed templorum; id est non fabulosae, [*]( 7 sub C 10 uoluntati l 12 nouellis. Cl laurentinam p q a 13 dormisset Cadel; dormiuisset v Domb. 15 discendens Cl obuiam I 17 primum I 18 tarutius C dp q; tarucius I; tharatius a; t itaracius b; utarạntius e huic tterrui in margine cod. e m. 2 adscrip- tum est: Larentina ipsa est dea flora 19 herede codd.; herede relicta v functus I 22 est om. e )

286
sed ciuilis theologiae, a tanto auctore produntur: non frustra histriones ludicris artibus fingunt deorum quae tanta est turpitudinem, sed plane frustra sacerdotes uelut sacris ritibus conantur fingere deorum quae nulla est honestatem. Sacra sunt Iunonis, et haec in eius dilecta insula Samo celebrabantur, ubi nuptum data est Ioui; sacra sunt Cereris, ubi a Plutone rapta Proserpina quaeritur; sacra sunt Veneris, ubi amatus eius Adon aprino dente extinctus iuuenis formosissimus plangitur; sacra sunt Matris deum, ubi Attis pulcher adulescens ab ea dilectus et muliebri zelo abscisus etiam hominum abscisorum, quos Gallos uocant, infelicitate deploratur. Haec cum deformiora sint omni scaenica foeditate, quid est quod fabulosa de dis figmenta poetarum ad theatrum uidelicet pertinentia uelut secernere nituntur a ciuili theologia, quam pertinere ad urbem uolunt, quasi ab honestis et dignis indigna et turpia? Itaque potius est unde gratiae debeantur histrionibus, qui oculis hominum pepercerunt nec omnia spectaculis nudauerunt, quae sacrarum aedium parietibus occuluntur. Quid de sacris eorum boni sentiendum est, quae tenebris operiuntur, cum tam sint detestabilia, quae proferuntur in lucem? Et certe quid in occulto agant per abscisos et molles, ipsi uiderint; eosdem tamen homines infeliciter ac turpiter eneruatos adque corruptos occultare minime potuerunt. Persuadeant cui possunt se aliquid sanctum per tales agere homines, quos inter sua sancta numerari adque uersari negare non possunt. Nescimus quid agant, sed scimus per quales agant. Nouimus enim quae agantur in scaena, quo numquam uel in choro meretricum abscisus aut mollis intrauit; et tamen etiam ipsa turpes et infames agunt; neque enim ab [*]( 1 auctore codd. praeter C, in quo doctore, quod Domb. recepit 5 celebrabantur C adeak2 l; celebrantur hIp q kl 7 plutote c1 8 adon (Padelpqakf Domb.; adonis C1b1v 9 matris deam, superscripto i. e. opis, b deorum e attis CaeIpak f; athis b; atus d; Atys v 13 teatrum C 15 orbem C\' 18 occuluntur Cab del II q; occulautur hi; occultantur al; occultabantur 0.2 k2 f 28 minime occultare v 25 sacra hi 27 enim Ceu; autem ablpqak f Domb. aguntur at )
287
honestis agi debuerunt. Quae sunt ergo illa sacra, quibus agendis tales elegit sanctitas, quales nec thymelica in se admisit obscenitas?