De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XI. Contra Platonicos, qui de naturalibus elementorum ponderibus argumentantur terrenum corpus in caelo esse non posse.

Contra quod magnum Dei donum ratiocinatores isti, quorum cogitationes nouit Dominus quoniam uanae sunt, de ponderibus elementorum argumentantur; quoniam scilicet magistro Platone didicerunt mundi duo corpora maxima adque postrema duobus mediis, aere scilicet et aqua, esse copulata adque coniuncta. Ac per hoc, inquiunt, quoniam terra abhinc sursum uersus est prima, secunda aqua super terram, tertius aer super aquam, quartum super aera caelum, non potest esse terrenum corpus in caelo; momentis enim propriis, ut ordinem suum teneant, singula elementa librantur. Ecce qualibus argumentis omnipotentiae Dei humana contradicit infirmitas, quam possidet uanitas. Quid ergo faciunt in aere terrena tot corpora, cum a terra sit aer tertius? Nisi forte, qui per plumarum et pennarum leuitatem donauit auium terrenis corporibus, ut portentur in aere, inmortalibus factis corporibus hominum non poterit donare uirtutem, qua etiam in summo caelo ualeant habitare. Animalia quoque ipsa terrena, quae uolare non possunt, in quibus et homines sunt, [*]( 10 Ps. .93, 11 13 Plat. Tim. p. 32 ) [*]( 1 possint bg p Domb.;possent aepv 10 donum sup. lin. g 14 aeri g aque g 16 uerSUB om. p 17 tercius aqaer, m. 2 male correctum, cum m. 1 aq lineola deletum esset. p aerem b2 e I IX 19 lia barantur e 20 contradicet gl 22 terrenp g 25 que g 26 ualeant habitare a beg P Vi habit. ual. Domb. )

616
sicut sub aqua pisces, quae sunt aquarum animalia, ita sub terra uiuere debuerunt. Quur ergo non saltem de secundo. id est de aquis, sed de elemento tertio terrenum animal carpit hanc uitam? Quare, cum pertineat ad terram, in secundo, quod super terram est, elemento uiuere si cogatur, continuo suffocatur et ut uiuat uiuit in tertio? An errat hic ordo elementorum, uel potius non in natura rerum, sed in istorum argumentationibus deficit? Omitto dicere, quod iam in tertio decimo libro dixi, quam multa grauia terrena sint corpora, sicut plumbum, et formam tamen ab artifice accipiant. qua natare ualeant super aquam; et ut accipiat qualitatem corpus humanum, qua ferri in caelum et esse possit in caelo. omnipotenti artifici contradicitur?.

Iam uero contra illud, quod dixi superius, etiam istum considerantes adque tractantes elementorum ordinem, quo confidunt, non inueniunt omnino quod dicant. Sic est enim hinc sursum uersus terra prima, aqua secunda, tertius aer, quartum caelum, ut super omnia sit animae natura. Nam et Aristoteles quintum corpus eam dixit esse et Plato nullum.

Si quintum esset, certe superius esset ceteris; cum uero nullum est, multo magis superat omnia. In terreno ergo quid facit corpore? In hac mole quid agit subtilior omnibus? In hoc pondere quid agit leuior omnibus? In hac tarditate quid agit celerior omnibus? Itane per huius tam excellentis naturae meritum non poterit effici, ut corpus eius leuetur in caelum, et cum ualeat nunc natura corporum terrenorum deprimere animas deorsum, aliquando et animae leuare sursum • terrena corpora non ualebunt?

Iam si ad eorum miracula ueniamus, quae facta a dis suis [*]( 9 c. 18 I p. 639, 12 ) [*]( 8 deficet g; defecit b p1 iam dixi a 14 quod dixi bgv; quod 1 iam dixi a ep p a Domb. in istud conaidentes b 16 confygdunt e 21 et multo g 22 In hoc usque ad celerior omnibus l. 24 om. 9 23 In hac tard. quid ag. celer. omnibus m. 2 in marg. e 25 eius om.g 29 si om. b )

617
obponunt martyribus nostris, nonne etiam ipsa pro nobis facere et nobis reperientur omnino proficere? Nam inter magna miracula deorum suorum profecto magnum illud est, quod Varro commemorat, Vestalem uirginem, cum periclitaretur falsa suspicione de stupro, cribrum inplesse aqua de Tiberi et ad suos iudices nulla eius parte stillante portasse. Quis aquae pondus supra cribrum tenuit? Quis tot cauernis patentibus nihil inde in terram cadere permisit? Responsuri sunt: \'Aliquis deus aut aliquis daemon.\' Si deus, numquid maior est Deo, qui fecit hunc mundum? Si daemon, numquid potentior est angelo, qui Deo seruit, a quo factus est mundus? Si ergo deus minor uel angelus uel daemon potuit pondus umidi elementi sic suspendere, ut aquarum uideatur mutata fuisse natura: itane Deus omnipotens, qui omnia ipsa creauit elementa, terreno corpori graue pondus auferre non poterit, ut in eodem elemento habitet uiuificatum corpus, in quo uoluerit uiuificans spiritus?

Deinde cum aera medium ponant inter ignem desuper et aquam subter, quid est quod eum inter aquam et aquam et inter aquam et terram saepe inuenimus? Quid enim uolunt esse aquosas nubes, inter quas et maria aer medius reperitur? Quonam, quaeso, elementorum pondere adque ordine efficitur, ut torrentes uiolentissimi adque undosissimi, antequam sub aere in terris currant, super aera in nubibus pendeant? Quur denique aer est medius inter summa caeli et nuda terrarum, quaqua uersum orbis extenditur, si locus eius inter caelum et aquas, sicut aquarum inter ipsum et terras est constitutus? Postremo si ita est elementorum ordo dispositus, ut secundum Platonem duobus mediis, id est aere et aqua, duo extrema, id est ignis et terra, iungantur caelique obtineat ille [*]( 5 de stupro falsa suspicione Domb. 6 parte stillante abegpav; perstillante parte p Domb. 10 hanc erasum g 14 ipsa aegpp Domb.; ipse bav 15 graui g potest ex poterit corr. b; potuit g 16 ut om. g 22 qffi (= quoniam) g atque.... uiolentissiini m. 2 in murg. e 26 quaque p 30 obtineant g )

618
summi locum, haec autem imi uelut fundaminis mundi. et ideo in caelo esse non potest terra: quur est ipse ignis in terra? Secundum hanc quippe rationem ita ista duo elementa in locis propriis, imo ac summo, terra et ignis esse debuerunt, ut, quem ad modum nolunt in summo esse posse quod imi est, ita nec in imo posset esse quod summi est. Sicut ergo nullam putant uel esse uel futuram esse terrae particulam in caelo, ita nullam particulam uidere debuimus ignis in terra. Nunc uero non solum in terris, uerum etiam sub terris ita est, ut eum eructent uertices montium, praeter quod in usibus hominum et esse ignem in terra et eum nasci uidemus ex terra; quando quidem et de lignis et de lapidibus nascitur, quae sunt corpora sine dubitatione terrena. Sed ille, inquiunt, ignis est tranquillus, purus, innoxius, sempiternus; iste autem turbidus, fumeus, corruptibilis adque corruptor. Nec tamen corrumpit montes, in quibus iugiter aestuat. cauernasque terrarum. Verum esto, sit illi iste dissimilis, ut terrenis habitationibus congruat: quur ergo nolunt, ut credamus naturam corporum terrenorum aliquando incorruptibilem factam caelo conuenientem futuram, sicut nunc ignis corruptibilis his conuenit terris? Nihil igitur adferunt ex ponderibus adque ordine elementorum, unde omnipotenti Deo, quominus faciat corpora nostra talia, ut etiam in caelo possint habitare, praescribant.

CAPUT XII. Contra calumnias infidelium, quibus Christianos de credita carnis resurrectione inrident.

Sed scrupulosissime quaerere et fidem, qua credimus resurrecturam carnem, ita quaerendo adsolent inridere: utrum fetus abortiui resurgant; et quoniam Dominus ait: Arnen, [*]( 30 Lc. 21, 18 ) [*]( 3 hanc om. e 5 posse otn. p posse ..... in imo om. b 6 possit quod omisso esse b 8 ita ut g 16 t\'xtuat e 28 querere/, t mil.. 9 )

619
dico uobis, capillus capitis uestri non peribit, utrum statura et robur aequalia futura sint omnibus an diuersae corporum quantitates. Si enim aequalitas erit corporum, unde habebunt quod hic non habuerunt in mole corporis illi abortiui, si resurgent et ipsi? Aut si non resurgent, quia nec nati sunt, sed effusi, eandem quaestionem de paruulis uersant, unde illis mensura corporis, quam nunc defuisse uidemus, accedat, cum in hac aetate moriuntur. Neque enim dicturi sumus eos non resurrecturos, qui non solum generationis, uerum etiam regenerationis capaces sunt. Deinde interrogant, quem modum ipsa aequalitas habitura sit. Si enim tam magni et tam longi erunt omnes, quam fuerunt quicumque hic fuerunt maximi adque longissimi, non solum de paruulis, sed de plurimis quaerunt, unde illis accessurum sit, quod hic defuit, si hoc quisque recipiat, quod hic habuit; si autem, quod ait apostolus, occursuros nos omnes in mensuram aetatis plenitudinis Christi, et illud alterum: Quos praedestinauit conformes imaginis filii sui, sic intellegendum est, ut statura et modus corporis Christi omnium, qui in regno eius erunt, humanorum corporum sit futurus: \'Multis erit, inquiunt, de magnitudine et longitudine corporis detrahendum; et ubi iam erit: capillus capitis uestri non peribit, si de ipsa corporis quantitate tam multum peribit?\' Quamuis et de ipsis capillis possit inquiri, utrum redeat quidquid tondentibus decidit. Quod si rediturum est, quis non exhorreat illam deformitatem? Nam hoc et de unguibus uidetur necessario secuturum, ut redeat tam multum quod corporis curatura desecuit. Et ubi erit decus, quod [*]( 16 Eph. 4, 13 18 Rom. 8, 29 ) [*]( 2 robor g* 3 corporum erit v 6 et 13 paruolis 01 8 accidat p 12 et iam g quicumque hic fueruut om. e 14 illi b 15 si superscripto m. 2 ibi. e recipiat b g p1 Domb.; rccipiet aepp2av 18 conformes abegp av; conformes fieri p Domb. 19 Christi corporis v 22 detrahendum corporis Domb. capillps g 26 fţ\'liçitIJ.ţęt]), in marg. deformitatem, p )
620
certe maius, quam in ista esse corruptione potuit, in illa iam inmortalitate esse debebit? Si autem non redibit, ergo peribit Quo modo igitur, inquiunt, capillus capitis non peribit? De macie quoque uel pinguedine similiter disputant. Nam si aequales omnes erunt, non utique alii macri, alii pingues erunt. Accedet ergo aliis aliquid, aliis minuetur; ac per hoc non, quod erat, recipiendum, sed alicubi addendum est, quod non fuit, et alicubi perdendum, quod fuit.

De ipsis etiam corruptionibus et dilapsionibus corporum mortuorum, cum aliud uertatur in puluerem, in auras aliud exhaletur, sint quos bestiae, sint quos ignis absumit, naufra. gio uel quibuscumque aquis ita quidam pereant, ut eorum carnes in umorem putredo dissoluat, non mediocriter permouentur adque omnia ista recolligi in carnem et redintegrari posse non credunt. Consectantur etiam quasque foeditates et uitia, siue accidant siue nascantur, ubi et monstrosos partus cum horrore adque inrisione commemorant, et requirunt, quaenam cuiusque deformitatis resurrectio sit futura. Si enim nihil tale redire in corpus hominis dixerimus, responsionem nostram de locis uulnerum, cum quibus Dominum Christum resurrexisse praedicamus, se confutaturos esse praesumunt. Sed inter haec omnia quaestio difficillima illa proponitur, in cuius carnem reditura sit caro, qua corpus alterius uescentis humana uiscera fame conpellente nutritur. In carnem quippe conuersa est eius, qui talibus uixit alimentis, et ea, quae macies ostenderat, detrimenta subpleuit. Utrum ergo illi redeat homini cuius caro prius fuit, an illi potius cuius postea facta est, ad hoc percontantur, ut fidem resurrectionis [*]( 1 magis p in illa iam inmortalitate egv; in illa id 6 inmort. b: in illa inmortalitate a p fA Domb.; in illft mort. p 3 Quomodo..... i nn peribit om. b igitur mss.; ergo v capillu?—peribit e 8 et alicubi.. fuit om. bl g 9 autem a 11 exaletur eg sint-aint inras. e absumit epoa. Domb.; absumpsit abg; absumat v cum naufragio « naufr. usque ad pereant om. e1 16 accidant abexglpa; accedant e1 g1 o v )

621
inludant ac sic animae humanae aut alternantes, sicut Plato, ueras infelicitates falsasque promittant beatitudines aut post multas itidem per diuersa corpora reuolutiones aliquando tamen eam, sicut Porphyrius, finire miserias et ad eas numquam redire fateantur; non tamen corpus habendo inmortale, sed corpus omne fugiendo.

CAPUT XIIIAn abortiui non pertineant ad resurrectionem, si pertinent ad numerum mortuorum.

Ad haec ergo, quae ab eorum parte contraria me digerente mihi uidentur obposita, misericordia Dei meis nisibus opem ferente respondeam. Abortiuos fetus, qui, cum iam uixissent in utero, ibi sunt mortui, resurrecturos ut adfirmare, ita negare non audeo; quamuis non uideam quo modo ad eos non pertineat resurrectio mortuorum, si non eximuntur de numero mortuorum. Aut enim non omnes mortui resurgent et erunt aliquae humanae animae sine corporibus in aeternum, quae corpora humana, quamuis intra uiscera materna, gestarunt; aut si omnes animae humanae recipient resurgentia sua corpora, quae habuerunt, ubicumque uiuentia et morientia reliquerunt, non inuenio quem ad modum dicam ad resurrectionem non pertinere mortuorum quoscumque mortuos etiam in uteris matrum. Sed utrumlibet de his quisque sentiat., quod de iam natis infantibus dixerimus, hoc etiam de illis intellegendum est, si resurgent. [*](1 aut lineola deletum e 3 multa fit idem g 13 ibi] ipsi, in marg. ubi ibi e 18 corporea g 19 recipiant e 23 /uteris, h eras., g utrumlibet, h eras., 9 )

622

CAPUT XIIII. An infantes in ea sint resurrecturi habitudine corporis, quam habituri erant aetatis accessu.

Quid ergo de infantibus dicturi sumus, nisi quia non in ea resurrecturi sunt corporis exiguitate, qua mortui, sed quod eis tardius accessurum erat tempore, hoc sunt illo Dei opere miro adque celerrimo recepturi? In sententia quippe Domini, ubi ait: Capillus capitis uestri non peribit, dictum est non defuturum esse quod fuit, non autem negatum est adfuturum esse quod defuit. Defuit autem infanti mortuo perfecta quantitas sui corporis; perfecto quippe infanti deest utique perfectio magnitudinis corporalis, quae cum accesserit, iam statura longior esse non possit. Hunc perfectionis modum sic habent omnes, ut cum illo concipiantur adque nascantur; sed habent in ratione, non mole; sicut ipsa membra omnia iam sunt latenter in semine, cum etiam natis nonnulla adhuc desint, sicut dentes ac si quid eius modi. In qua ratione uniuscuiusque materiae indita corporali iam quodam modo, ut ita dicam, liciatum uidetur esse, quod nondum est, immo quod latet, sed accessu temporis erit uel potius apparebit. In hac ergo infans iam breuis aut longus est, qui breuis longusue futurus est. Secundum hanc rationem profecto in resurrectione corporis detrimenta corporis non timemus, quia. etsi aequalitas futura esset omnium, ita ut omnes usque ad giganteas magnitudines peruenirent. ne illi, qui maximi [*]( 8 Lc. 21, 18 ) [*]( 4 quid uero b 5 resurrectione transeunt corporis, trans. corp. tn ras., b 6 illo codd. praeter p, v; illi p Domb. 7 mori g 8 ubi codd. praeter p, v; in qua p Donab. 13 statura iam Domb. 15 habenda ratione b mole mss.; in mole v ipsa iam membra r 17 dentes. sequentia usque ad l. 19 in b sic scripta sunt: hoc si quidem modo in quarta ratione unius cuiusq; materie indita corpora liniamenta quodam modo ut ita dicam liniatum uidetur esse 17 huiusmodi a 19 liciatum, m. rec. in limitatum corr., p; liniatum a b esse uidetur r 24 omnium om. p )

623
fuerunt, minus haberent aliquid in statura, quod eis contra sententiam Christi periret, qui dixit nec capillum capitis esse periturum, Creatori utique, qui creauit cuncta de nihilo, quo modo deesse posset unde adderet quod addendum esse mirus artifex nosset?

CAPUT XV. An ad dominici corporis modum omnium mortuorum resurrectura sint corpora.

Sed utique Christus in ea mensura corporis, in qua mortuus est, resurrexit, nec fas est dicere, cum resurrectionis omnium tempus uenerit, accessuram corpori eius eam magnitudinem, quam non habuit, quando in ea discipulis, in qua illis erat notus, apparuit, ut longissimis fieri possit aequalis. Si autem dixerimus ad dominici corporis modum etiam quorumque maiora corpora redigenda, peribit de multorum corporibus plurimum, cum ipse nec capillum periturum esse promiserit. Restat ergo, ut suam recipiat quisque mensuram, quam uel habuit in iuuentute, etiamsi senex est mortuus, uel fuerat habiturus, si est ante defunctus, adque illud, quod commemorauit apostolus de mensura aetatis plenitudinis Christi, aut propter aliud intellegamus dictum esse, id est. ut illi capiti in populis Christianis accedente omnium perfectione membrorum aetatis eius mensura conpleatur, aut, si hoc de resurrectione corporum dictum est, sic accipiamus dictum, ut nec infra nec ultra iuuenalem formam resurgant corpora mortuorum, sed in eius aetate et robore, usque ad quam Christum hic peruenisse cognouimus (circa triginta quippe annos definierunt esse etiam saeculi huius doctissimi homines iuuentutem; quae cum fuerit spatio proprio terminata, inde iam [*]( 20 Eph. 4, 13 ) [*]( 9 /utique, h eras., g est mortuus v 18 sit mortuus p 19 etiam ei cst p 25 nec ultra nec infra v iuuenalem b ex g Domb.; iuuenilem a e2 p v mort. corp. p 26 \'malim aetatis robore\' Domb. 28 hominis e-)

624
hominem in detrimenta uergere grauioris ac senilis aetatis); et ideo non esse dictum in mensuram corporis uel in mensuram staturae. sed in mensuram aetatis plenitudinis Christi.

CAPUT XVI. Qualis intellegenda sit sanctorum conformatio ad imaginem filii Dei.

Illud etiam, quod ait praedestinatos conformes imaginis filii Dei. potest et secundum interiorem hominem intellegi (unde nobis alio loco dicit: Nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in nouitate mentis uestrae; ubi ergo reformamur, ne conformemur huic saeculo, ibi conformamur Dei filio); potest et sic accipi, ut, quem ad modum nobis ille mortalitate, ita nos illi efficiamur inmortalitate conformes; quod quidem et ad ipsam resurrectionem corporum pertinet. Si autem etiam in his uerbis, qua forma resurrectura sint corpora, sumus admoniti, sicut illa mensura,_ ita et ista conformatio non quantitatis intellegenda est, sed aetatis. Resurgent itaque omnes tam magni corpore, quam uel erant uel futuri erant aetate iuuenali; quamuis nihiloberit, etiamsi erit infantilis uel senilis corporis forma, ubi nec mentis, nec ipsius corporis ulla remanebit infirmitas. Unde etiam si quis in eo corporis modo, in quo defunctus est, resurrecturum unumquemque contendit, non est cum illo laboriosa contradictione pugnandum. [*]( 8 Rom. 8. 29 10 ib. 12, 2 ) [*]( 6 conform. sanctorum p 8 conformes codd. praeter o, v; conformes fieri p Domb. 11 mentis nostre p; sensus nostii b a 14 ille nobis r 17 ammoniti g 20 in iuuenili aetate v iuuenali bexg; iouenili n e\' p v nihiloperit g )

625

CAPUT XVII. An in suo sexu resuscitanda adque mansura sint corpora feminarum.

Nonnulli propter hoc, quod dictum est: Donec occurramus omnes in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, et: Conformes imaginis filii Dei, nec in sexu femineo resurrecturas feminas credunt, sed in uirili omnes aiunt, quoniam Deus solum uirum fecit ex limo, feminam ex uiro. Sed mihi melius sapere uidentur, qui utrumque sexum resurrecturum esse non dubitant. Non enim libido ibi erit, quae confusionis est causa. Nam priusquam peccassent, nudi erant, et non confundebantur uir et femina. Corporibus ergo illis uitia detrahentur, natura seruabitur. Non est autem uitium sexus femineus, sed natura, quae tunc quidem et a concubitu et a partu inmunis erit; erunt tamen membra feminea non adcommodata usui ueteri, sed decori nouo, quo non adliciatur adspicientis concupiscentia, quae nulla erit, sed Dei laudetur sapientia adque clementia, qui et quod non erat fecit et liberauit a corruptione quod fecit. Ut enim in exordio generis humani de latere uiri dormientis costa detracta femina fieret, Christum et ecclesiam tali facto iam tunc prophetari oportebat. Sopor quippe ille uiri mors erat Christi, cuius exanimis in cruce pendentis latus lancea perforatum est adque inde sanguis et aqua profluxit; quae sacramenta esse nouimus, quibus aedificatur ecclesia. Nam hoc etiam uerbo scriptura usa est, ubi non legitur cformauit) aut \'finxitf, sed: Aedificauit eam in [*]( 4 Eph. 4, 13 6 Rom. 8, 29 20 Gen. 2, 21 24 Io. 19, 34 27 Gen. 2, 22 ) [*]( 5 ut editur ab egp av; in unitatem fidei in uirum perf. p Domb. 7 femine g 10 /utrumq;, h eras., g 12 nudi om. et 13 ergo] autem g 15 prius et om. a 16 tamen mss. v; enim Domb. 19 liberabit e 22 facto, in marg. pacto, e 24 lancea latus b profluxit abegpv; duxit a; defluxit p Domb. ) [*]( XXXX Ang. opera sectio V pars II. ) [*]( 40 )

626
mulierem; unde et apostolus aedificationem dicit corporis Christi, quod est ecclesia. Creatura est ergo Dei femina sicut uir; sed ut de uiro fieret, unitas commendata; ut autem illo modo fieret, Christus, ut dictum est, et ecclesia figurata est. Qui ergo utrumque sexum instituit, utrumque restituet. Denique ipse Iesus interrogatus a Sadducaeis, qui negabant resurrectionem, cuius septem fratrum erit uxor, quam singuli habuerunt, dum quisque eorum uellet defuncti semen, sicut lex praeceperat, excitare: Erratis, inquit, nescientes scripturas, neque uirtutem Dei; et cum locus esset, ut diceret: \'De qua enim me interrogatis, uir erit etiam ipsa, non mulier\', non hoc dixit, sed dixit: In resurrectione enim neque nubent neque uxores ducent, sed sunt sicut angeli Dei in caelo; aequales utique angelis inmortalitate ac felicitate, non carne; sicut nec resurrectione. qua non indiguerunt angeli, quoniam nec mori potuerunt Nuptias ergo Dominus futuras negauit esse in resurrectione, non feminas, et ibi negauit, ubi talis quaestio uertebatur, ut eam negato sexu muliebri celeriore facilitate dissolueret, si eum ibi praenosceret non futurum; immo etiam futurum esse firmauit dicendo: Non nubent, quod ad feminas pertinet nec uxores ducent, quod ad uiros. Erunt ergo, quae uel nubere hic solent, uel ducere uxores; sed ibi hoc non facient.

CAPUT XVIII. De uiro perfecto, id est Christo, et corpore eius. id est ecclesia, quae est ipsius plenitudo.

Proinde quod ait apostolus, occursuros nos omnes in uirum perfectum, totius ipsius circumstantiam lectionis considerare debemus, quae ita se habet: Qui descendit, inquit, ipse [*]( 1 Eph. 4, 12 9 Mt. 22, 29 12 Mt. 22, 30 29 Eph. 4, 10 sqq. ) [*]( 4 et om. g 6 et ipse v 13 neque nubent om. el sunt codd. praeter p; erunt p Domb. 17 esse negauit Domb. 22 neque r 28 uel qui ducere e hoc om. p Domb. faciunt elg )

627
est et qui adscendit super omnes caelos, ut adinpleret omnia. Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, quosdam uero euangelistas, quosdam autem pastores et doctores ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionem filii Dei, in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi; ut ultra non simus paruuli iactati et circumlati omni uento doctrinae, in inlusione hominum, in astutia ad machinationem erroris, ueritatem autem facientes in caritate augeamur in illo per omnia, qui est caput Christus; ex quo totum corpus conexum et conpactum per omnem tactum subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque partis incrementum corporis facit in aedificationem sui in caritate. Ecce qui est uir perfectus, caput et corpus, quod constat omnibus membris, quae suo tempore conplebuntur, cottidie tamen eidem corpori accedunt, dum aedificatur ecclesia, cui dicitur: Vos autem estis corpus Christi et membra, et alibi: Pro corpore, inquit, eius quod est ecclesia, itemque alibi: Unus panis, unum corpus multi sumus. De cuius corporis aedificatione et hic dictum est: Ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi ac deinde subiectum unde nunc agimus: Donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionem filii Dei, in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, et cetera; donec eadem mensura in quo corpore [*]( 21 1. Cor. 12, 27 22 Col. 1, 24 23 1. Cor. 10, 17 ) [*]( 1 et om. a; qui et p 2 quidem om. g 9 ut] et p 10 circumlati aegpav; circumdati b; circumferamur p Domb. 11 austutift e 14 conplectum b; conpunctum p 15 tactum] ętatem b 16 partis] etatis b 27 subiectum est p 30 ad eandem mensuram in qua b ) [*]( 40* )
628
intellegenda esset, ostenderet dicens: Augeamur in illo per omnia, qui est caput Christus; ex quo totum corpus conexum et conpactum per omnem tactum subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque partis. Sicut ergo est mensura uniuscuiusque partis, ita totius corporis, quod omnibus suis partibus constat, est utique mensura plenitudinis, de qua dictum est: In mensuram aetatis plenitudinis Christi. Quam plenitudinem etiam illo commemorauit loco, ubi ait de Christo: Et ipsum dedit caput super omnia ecclesiae, quae est corpus eius, plenitudo eius, qui omnia in omnibus inpletur. Verum si hoc ad resurrectionis formam, in qua erit unusquisque, referendum esset, quid nos inpediret nominato uiro intellegere et feminam, ut uirum pro homine positum acciperemus? sicut in eo quod dictum est: Beatus uir qui timet Dominum, utique ibi sunt et feminae, quae timent Dominum.

CAPUT XVIIII. Quod omnia corporis uitia, quae in hac uita humano contraria sunt decori, in resurrectione non sint futura, ubi manente naturali substantia in unam pulchritudinem et qualitas concurret et quantitas.

Quid iam respondeam de capillis adque unguibus? Semel quippe intellecto ita nihil periturum esse de corpore. ut deforme nihil sit in corpore, simul intellegitur ea, quae deformem factura fuerant enormitatem, massae ipsi accessura esse, [*]( 10 Eph. 1, 22 sq. 16 Ps. 111, 1 ) [*]( 8 conpunctam p1 tactum] gtatem b 5 unius quae g est ergo r 6 uniuscuiusque usque ad mensara l. 7 om. b 8 Christi om. b 10 omnia ecclesiae egpv; omni ecclesia a; omnem ecclesiam abp fragm. Frising- Domb. 11 qua.ee. b 15 in hoc p 19 Quod] An p corporis ft membra uitiaque p 24 et p 26 intellegentur p 27 ipei g; ibi... marg. t ipsi, p )

629
non locis in quibus membrorum forma turpetur. Velut si de limo uas fieret, quod rursus in eundem limum redactum totum de toto iterum fieret, non esset necesse ut illa pars limi, quae in ansa fuerat, ad ansam rediret, aut quae fundum fecerat, ipsa rursus faceret fundum, dum tamen totum reuerteretur in totum, id est, totus ille limus in totum uas nulla sui perdita parte remearet. Quapropter si capilli totiens tonsi unguesue desecti ad sua loca deformiter redeunt, non redibunt; nec tamen cuique resurgenti peribunt, quia in eandem carnem, ut quemcumque ibi locum corporis teneant, seruata partium congruentia materiae mutabilitate uertentur. Quamuis quod ait Dominus: Capillus capitis uestri non peribit, non de longitudine, sed de numero capillorum dictum multo aptius possit intellegi; unde et alibi dicit: Capilli capitis uestri numerati sunt. Neque hoc ideo dixerim, quod aliquid existimem corpori cuique periturum, quod naturaliter inerat; sed quod deforme natum fuerat (non utique ob aliud, nisi ut hinc quoque ostenderetur, quam sit poenalis condicio ista mortalium), sic esse rediturum, ut seruata integritate substantiae deformitas pereat. Si enim statuam potest artifex homo, quam propter aliquam causam deformem fecerat, conflare et pulcherrimam reddere, ita ut nihil inde substantiae, sed sola deformitas pereat, ac si quid in illa figura priore indecenter exstabat nec parilitate partium congruebat, non de toto, unde fecerat, amputare adque separare, sed ita conspergere uniuerso adque miscere, ut nec foeditatem faciat nec minuat quantitatem: quid de omnipotenti artifice sentiendum est? Ergone non poterit quasque deformitates humanorum [*]( 12 Lc. 21, 18 14 Lc. 12, 7 ) [*](2 rursum g in eodem limo p 5 fixerat p rursum p 7 tunsi a 8 ungues/ue, q eras., e loca sua v 9 ne e quique g quoniam p T 11 congruentiae e 12 capillos g 15 num. sunt abegpa; num. sunt omnes pv Domb. 16 cuique codd. praeter b; cuiusque b; cuiquam v 17 inerit g 21 homo artifex p 24 parilitati ep 26 uniuersa p 27 omnipotente g v )
630
corporum, non modo usitatas, uerum etiam raras adque monstrosas, quae huic miserae uitae congruunt, abhorrent autem ab illa futura felicitate sanctorum, sic auferre ac perdere, ut, quascumque earum faciunt etsi naturalia, tamen indecora excrementa substantiae corporalis, nulla eius deminutione tollantur?

Ac per hoc non est macris pinguibusque metuendum, ne ibi etiam tales sint, quales si possent nec hic esse uoluissent. Omnis enim corporis pulchritudo est partium congruentia cum quadam coloris suauitate. Ubi autem non est partium congruentia, aut ideo quid offendit quia prauum est, aut ideo quia parum, aut ideo quia nimium. Proinde nulla erit deformitas, quam facit incongruentia partium, ubi et quae praua sunt corrigentur, et quod minus est quam decet, unde Creator nouit, inde subplebitur, et quod plus est quam decet, materiae seruata integritate detrahetur. Coloris porro suauitas quanta erit, ubi iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris sui! Quae claritas in Christi corpore, cum resurrexit, ab oculis discipulorum potius abscondita fuisse quam defuisse credenda est. Non enim eam ferret humanus adque infirmus adspectus, quando ille a suis ita deberet adtendi, ut posset agnosci. Quo pertinuit etiam, ut contrectantibus ostenderet suorum uulnerum cicatrices, ut etiam cibum potumque sumeret, non alimentorum indigentia, sed ea qua et hoc poterat potestate. Cum autem aliquid non uidetur, quamuis adsit, a quibus alia, quae pariter adsunt, uidentur, sicut illam claritatem dicimus adfuisse non uisam, a quibus alia uidebantur: [*]( 17 Mt. 13, 43 ) [*]( 1 monstruosas a b e2 p 2 huius p miseręrę e uite m. 1 in marg. p aborrent g 4 ete 9 5 diminutione abpv 6 tollantnr abegpv; tolluntur pa Domb. 7 pinguibusue v 8 ne hic p 9 congruentia aut ideo qum quadam g cum usque ad congruentia m. 2 in marg., e 11 prauum] parum g; paruum e aut ideo quia paruuro est m. 2 in ras. e; om. g 13 fecit e2 9 16 detraetur gl 22 contractant. g 23 putumque 9 )

631
aopaata Graece dicitur, quod nostri interpretes Latine dicere non ualentes in libro geneseos caecitatem interpretati sunt. Hanc enim sunt passi Sodomitae, quando quaerebant ostium iusti uiri nec poterant inuenire. Quae si caecitas fuisset, qua fit ut nihil possit uideri, non ostium qua ingrederentur, sed duces itineris a quibus inde abducerentur, inquirerent.

Nescio quo autem modo sic adficimur amore martyrum beatorum, ut uelimus in illo regno in eorum corporibus uidere uulnerum cicatrices, quae pro Christi nomine pertulerunt; et fortasse uidebimus. Non enim deformitas in eis, sed dignitas erit, et quaedam, quamuis in corpore, non corporis, sed uirtutis pulchritudo fulgebit. Nec ideo tamen si aliqua martyribus amputata et ablata sunt membra, sine ipsis membris erunt in resurrectione mortuorum, quibus dictum est: Capillus capitis uestri non peribit Sed si hoc decebit in illo nouo saeculo, ut indicia gloriosorum uulnerum in illa inmortali carne cernantur, ubi membra, ut praeciderentur, percussa uel secta sunt, ibi cicatrices, sed tamen eisdem membris redditis, non perditis, apparebunt. Quamuis itaque omnia quae acciderunt corpori uitia tunc non erunt, non sunt tamen deputanda uel appellanda uitia uirtutis indicia.

CAPUT XX. Quod in resurrectione mortuorum natura corporum quibuslibet modis dissipatorum in integrum undecumque reuocanda sit.

Absit autem, ut ad resuscitanda corpora uitaeque reddenda non possit omnipotentia Creatoris omnia reuocare, quae uel [*]( 3 Gen. 19, 11 15 Lc. 21, 18 ) [*]( 1 anrasia, in marg. uf orasia, p 3 passi sunt bv hostium b 4 quia si b fuisset caecitas Domb. qua si ut nichil b 5 posset 9 qua aleg Domb.; quo a2bpv 6 post inquirerent in e exstant uerba m. 2 lineola deleta huc usq; p ueterg enl 7 nescio quod quo autem b; nescio autem quonam p 9 quae e1 15 uestri om. p )

632
bestiae uel ignis absumsit, uel in puluerem cineremue conlapsum uel in umorem solutum uel in auras est exhalatum. Absit ut sinus ullus secretumque naturae ita recipiat aliquid subtractum sensibus nostris, ut omnium Creatoris aut cogni* tionem lateat aut effugiat potestatem. Deum certe uolens, sicut poterat, definire Cicero, tantus auctor ipsorum: <Mens quaedam est, inquit, soluta et libera, secreta ab omni concretione mortali, omnia sentiens et mouens ipsaque praedita motu sempiterno.\' Hoc autem repperit in doctrinis magnorum philosophorum. Ut igitur secundum ipsos loquar, quo modo aliquid uel latet omnia sentientem uel inreuocabiliter fugit omnia mouentem?

Unde iam etiam quaestio illa soluenda est, quae difficilior uidetur ceteris, ubi quaeritur, cum caro mortui hominis etiam alterius fit uiuentis caro, cui potius eorum in resurrectione reddatur. Si enim quispiam confectus fame adque conpulsus uescatur cadaueribus hominum, quod malum aliquotiens accidisse et uetus testatur historia et nostrorum temporum infelicia experimenta docuerunt: num quisquam ueridica ratione contendet totum digestum fuisse per imos meatus, nihil inde in eius carnem mutatum adque conuersum, cum ipsa macies, quae fuit et non est, satis indicet quae illis escis detrimenta subpleta sint? Iam itaque aliqua paulo ante praemisi, quae ad istum quoque nodum soluendum ualere debebunt. Quidquid enim carnium exhausit fames, utique in auras est exhalatum, unde diximus omnipotentem Deum posse reuocare. quod fugit. Reddetur ergo caro illa homini, in quo esse caro [*]( 6 Tusc. 1, 27 ) [*]( ft 1 bestial, e eras., e adBumpsit b 2 exalatum egp 4 aut,gnitionem b lateat cognit. v 6 mensquę est b 7 inquit est r si creata ab omni congregatione b 13 in marg. g: quid sentiat de corporibus humanis que ab ominibus p fame consumata sunt, qualiter resurgant 18 istoria g 19 ueredica e 20 degestum g meat (= s meatur) ex 23 sunt g 24 sq. quid enim carn,um b 25 famis g pxalatum egp; exaltatum b 27 quod fuit bg redditnr b p )

633
humana primitus coepit. Ab illo quippe altero tamquam mutuo sumta deputanda est; quae sicut aes alienum ei redhibenda est, unde sumta est. Sua uero illi, quem fames eIinanierat, ab eo. qui potest etiam exhalata reuocare, reddetur. Quamuis etsi omnibus perisset modis nec ulla eius materies in ullis naturae latebris remansisset, unde uellet, eam repararet Omnipotens. Sed propter sententiam Veritatis, qua dictum est: Capillus capitis uestri non peribit, absurdum est, ut putemus, cum capillus hominis perire non possit, tantas carie fame depastas adque consumtas perire potuisse.

Quibus omnibus pro nostro modulo consideratis adque tractatis haec summa conficitur, ut in resurrectione carnis in aeternum eas mensuras habeat corporum magnitudo, quas habebat pei-ficiendae siue perfectae cuiusque indita corpori ratio iuuentutis, in membrorum quoque omnium modulis congruo decore seruato. Quod decus ut seruetur, si aliquid demtum fuerit indecenti alicui granditati in parte aliqua constitutae, quod per totum spargatur, ut neque id pereat et congruentia partium ubique teneatur: non est absurdum, ut aliquid inde etiam staturae corporis addi posse credamus, cum omnibus partibus, ut decorem custodiant, id distribuitur, quod si enormiter in una esset, utique non deceret. Aut si contenditur in ea quemque statura corporis resurrecturum esse, in qua defunctus est, non pugnaciter resistendum est; tantum absit omnis deformitas, omnis infirmitas, omnis tarditas omnisque corruptio, et si quid aliud illud non decet regnum, in quo resurrectionis et promissionis filii aequales erunt angelis Dei, si non corpore, non aetate, certe felicitate. [*]( 1 illa 2 redibenda eglp 4 qui potens etiam exaltare nocare b exalata t g redditur p 5 ei b natariae ainullis g in illis b 6 inde, in marg. unde, e 12 ut om. g 14 profieiende g 18 quod ee re deptotum g 21 id om. g 22 deceret. Aut] decerta ut g 23 con.deptur m. 2 corr. b 25 omnis deformitas om. b -27 filiae quales g )

634