De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT VIII. Non esse contra naturam, cum in aliqua re, cuius natura innotuit, aliquid ab eo quod erat notum incipit esse diuersum.

Si autem respondent propterea se non credere quae de humanis semper arsuris nec umquam morituris corporibus dicimus, quia humanorum corporum naturam nouimus longe aliter institutam, unde nec illa ratio hinc reddi potest, quae de illis naturis mirabilibus reddebatur, ut dici possit: \'Vis ista naturalis est, rei huius ista natura est\'; quoniam scimus humanae carnis istam non esse naturam: habemus quidem quod respondeamus de litteris sacris, hanc ipsam scilicet humanam carnem aliter institutam fuisse ante peccatum, id est, ut posset numquam perpeti mortem; aliter autem post peccatum, qualis in aerumna huius mortalitatis innotuit, ut perpetem uitam tenere non possit; sic ergo aliter, quam nobis nota est, instituetur in resurrectione mortuorum. Sed quoniam istis non credunt litteris, ubi legitur qualis in paradiso uixerit homo quantumque fuerit a necessitate mortis alienus (quibus utique si crederent, non cum illis de poena damnatorum, quae futura est, operosius ageremus): de litteris eorum. qui doctissimi aput illos fuerunt, aliquid proferendum est, quo appareat posse fieri, ut aliter se habeat quaeque res, quam prius in rebus innotuerat suae determinatione naturae.

Est in Marci Varronis libris, quorum inscriptio est: De gente populi Romani, quod eisdem uerbis, quibus ibi legitur, et hic ponam: \'In caelo, inquit, mirabile exstitit portentum: nam stellam Veneris nobilissimam, quam Plautus [*]( 2 re om. f 5 propterea reap. v 8 hic b; hinc, in marg. hic credi, t bu ,\'.- 9 naturalis e disci b 12 quid p a 15 in poena, in marg. in arana (sic) e mortalis e metuit b 16 perpetuam a 17 Dotum b 18 isti b 19 quantum, omimo que, b 25 Matci om. pl 27 cehun b id portentum p 28 stellam Veneris nobilissimam ap; stella Ven. nobilissima beg p Gtj in stella Ven. nobil. v Domb. uespera regine b )

531
Vesperugiuem, Homerus Hesperon appellat, pulcherrimam dicens, Castor scribit tantum portentum exstitisse, ut mutaret colorem, magnitudinem, figuram, cursum; quod factum ita neque antea nec postea sit. Hoc factum Ogygo rege dicebant Adrastos Cyzicenos et Dion Neapolites, mathematici nobiles.\' Hoc certe Varro tantus auctor portentum non appellaret, nisi esse contra naturam uideretur. Omnia quippe portenta contra naturam dicimus esse; sed non sunt. Quo modo est enim contra naturam, quod Dei fit uoluntate, cum uoluntas tanti utique conditoris conditae rei cuiusque natura sit? Portentum ergo fit non contra naturam, sed contra quam est nota natura. Quis autem portentorum numerat multitudinem, quae historia gentium continetur? Sed nunc in hoc uno adtendamus, quod ad rem, de qua agimus, pertinet. Quid ita dispositum est ab auctore naturae caeli et terrae, quem ad modum cursus ordinatissimus siderum? Quid tam ratis legibus fixisque firmatum? Et tamen, quando ille uoluit, qui summo regit imperio ac potestate quod condidit. stella prae ceteris magnitudine ac splendore notissima colorem, magnitudinem, figuram et (quod est mirabilius) sui cursus ordinem legemque mutauit. Turbauit profecto tunc, si ulli iam fuerunt, canones astrologorum, quos uelut inerrabili conputatione de praeteritis ac futuris astrorum motibus conscriptos habent, quos canones sequendo ausi sunt dicere. hoc, quod de Lucifero contigit, nec antea nec postea contigisse. Nos autem in diuinis libris legimus etiam solem ipsum et stetisse, cum hoc a Domino [*]( 1 Amphitr. I, 1, 119 II. XXII, 318 26 Ios. 10, 13 ) [*]( 1 hesperona b pulcherrimum gl 3 neque-nec begp; nequeneque v Domb. 4 ogygo nus ; Ogyge v adrastos cyzicenos egp; D adrastos cizenos a; adtractos cycjnos b; Adraatus Cyzicenus v 5 et] a m. 2 in ras. b dio p dione appolites b 9 conditoris .. cuiusque om. b 13 hoc om. p 14 quicquid g 16 siderum om. b tum satis b firmatur b firmatum est tamen g 18 magnitudine ... colorem om. e 19 ac mss.; atque v 21 illa si iam p 22 ueluti p inenarrabili beg3; itinerabili gt 23 quod b 26 et om. b ) [*]( S4* )
532
Deo petiuisset uir sanctus Iesus Naue, donec coeptum proelium uictoria terminaret, et retrorsum redisse, ut regi Ezechiae quindecim anni ad uiuendum additi hoc etiam prodigio promissioni Dei significarentur adiuncto. Sed ista quoque miracula, quae meritis sunt concessa sanctorum, quando credunt isti facta, magicis artibus tribuunt. Unde illud est, quod superius commemoraui dixisse Vergilium:
  1. Sistere aquam fluuiis et uertere sidera retro.
Nam et fluuium stetisse superius inferiusque fluxisse, cum populus Dei ductore supra memorato Iesu Naue uiam carperet, et Helia propheta transeunte ac postea discipulo eius Helisaeo id esse factum in sacris litteris legimus, et retro uersum fuisse maximum sidus regnante Ezechia modo commemorauimus. Quod uero de Lucifero Varro scripsit, non est illic dictum alicui petenti homini id fuisse concessum.

Non ergo de notitia naturarum caliginem sibi faciant infideles, quasi non possit in aliqua re diuinitus fieri aliud, quamdiu eius natura per humanam suam experientiam cognouerunt; quamuis et ipsa, quae in rerum natura omnibus nota sunt, non minus mira sint, essentque stupenda considerantibus cunctis, si, solerent homines mirari mira nisi rara. Quis enim consulta ratione non uideat in hominum innumerabili numerositate et tanta naturae similitudine ualde mirabiliter sic habere singulos singulas facies, ut nisi inter se similes essent, non discerneretur species eorum ab animalibus ceteris; et rursus nisi inter se dissimiles essent, non discernerentur singuli ab hominibus ceteris? Quos ergo similes confitemur, eosdem dissimiles inuenimus. Sed mirabilior est [*]( 2 Esai. 38, 8 8 Aen. IIII, 489 10 Ios. 4, 18 11 Reg. IIII. 2, 8; 14 ) [*]( 2 Ezechiae om. b 3 addidit b 4 promissionis p 9 inferius, omixso que, e 11 Helia] alio 6 12 idem b 15 homini petenti v 16 X011 om. b faciant sibi p 17 alias b 18 naturam b cognonerunt Offl. b 20 sintj esse b 21 cuncti solerent b 25 discernereitur g 26 et rursu9 mque ad ceteris om. g rursus 6 ep Vj rursum Dtmb. )

533
consideratio dissimilitudinis, quoniam similitudinem iustius uidetur exposcere natura communis. Et tamen quoniam quae sunt rara ipsa sunt mira, multo amplius admiramur quando duos ita similes reperimus, ut in eis discernendis aut semper aut frequenter erremus.

Sed quod dixi scriptum a Varrone, licet eorum sit historicus idemque doctissimus, fortasse uere factum esse non credunt; aut quia non diu mansit alius eiusdem sideris cursus, sed reditum est ad solitum, minus isto mouentur exemplo. Habent ergo aliud, quod etiam nunc possit ostendi eisque puto debere sufficere, quo commoneantur, cum aliquid aduerterint in aliqua institutione naturae eamque sibi notissimam fecerint, non se inde Deo debere praescribere, quasi eam non possit in longe aliud, quam eis cognita est, uertere adque mutare. Terra Sodomorum non fuit utique ut nunc est, sed iacebat simili ceteris facie eademque uel etiam uberiore fecunditate pollebat; nam Dei paradiso in diuinis eloquiis conparata est. Haec postea quam tacta de caelo est, sicut illorum quoque adtestatur historia et nunc ab eis qui ueniunt ad loca illa conspicitur, prodigiosa fuligine horrori est et poma eius interiorem fauillam mendaci superficie maturitatis includunt. Ecce non erat talis, et talis est. Ecce a conditore naturarum natura eius in hanc foedissimam diuersitatem mirabili mutatione conuersa est; et quod post tam longum accidit tempus, tam longo tempore perseuerat.

Sicut ergo non fuit inpossibile Deo, quas uoluit instituere, sic ei non est inpossibile, in quidquid uoluerit, quas instituit, mutare naturas. Unde illorum quoque miraculorum multitudo siluescit, quae monstra ostenta, portenta prodigia [*]( 17 Gen. 13, 10 19 Tac. Hist. V, 7 ) [*](1 istius b 6 a om. e istoricus g 7 uera b non esse a non om. e 8 alius mss.; talis v 9 redditum b e ad solitum om. b 10 eisque] ex his quo b 11 communeantur g 13 in deo b 21 mendacii bp matur.] auctoritatis b includuntur b 25 perseueratar b 29 siluescit, m. 2 in nilescit mutatum, g )

534
nuncupantur; quae recolere et commemorare si uelim, huius operis quis erit finis? Monstra sane dicta perhibent a monstrando, quod aliquid significando demonstrent, et ostenta ab ostendendo, et portenta a portendendo, id est praeostendendo, et prodigia, quod porro dicant, id est futura praedicant. Sed uiderint eorum coniectores, quo modo ex eis siue fallantur siue instinctu spirituum, quibus cura est tali poena dignos animos hominum noxiae curiositatis retibus inplicare, etiam uera praedicant, siue multa dicendo aliquando in aliquid ueritatis incurrant. Nobis tamen ista, quae uelut contra naturam fiunt et contra naturam fieri dicuntur (quo more hominum locutus est et apostolus dicendo contra naturam in olea insitum oleastrum factum esse participem pinguedinis oleae) et monstra ostenta, portenta prodigia nuncupantur, hoc monstrare debent, hoc ostendere uel praeostendere, hoc praedicere, quod facturus sit Deus, quae de corporibus hominum se praenuntiauit esse facturum, nulla inpediente difficultate, nulla praescribente lege naturae. Quo modo autem praenuntiauerit, satis in libro superiore docuisse me existimo, decerpendo de scripturis sanctis et nouis et ueteribus non quidem omnia ad hoc pertinentia, sed quae sufficere huic operi iudicaui.

CAPUT VIIII. De gehenna et aeternarum qualitate poenarum.

Quod igitur de sempiterno supplicio damnatorum per suum prophetam Deus dixit, fiet, omnino fiet: Vermis eorum non morietur et ignis eorum non exstinguetur. Ad hoc enim uehementius commendandum etiam Dominus Iesus, cum membra quae hominem scandalizant pro his hominibus [*]( 13 Rom. 11, 17 sqq. 25 Esai. 66, 24 ) [*]( 2 perhibentur b 3 demonstrentur b 5 praedicent b 9 praedicunt b 10 est ista b 11 fiunt et contra naturam om. b quo- modQre g 13 pinguidinis gx 15 praedicare p 16 quae om. b se om. g 19 de serpente b 21 iudicauit b 25 dicit b 26 eitintinguetur abegp; extinguitur per )

535
poneret, quos ut sua membra dextra quis diligit, eaque praeciperet amputari: Bonum est tibi, inquit, debilem introire in uitam quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inexstinguibilem, ubi uermis eorum non morietur et ignis non exstinguetur. Similiter de pede: Bonum est tibi, inquit, claudum introire in uitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inexstinguibilis, ubi uermis eorum non moritur et ignis non exstinguitur. Non aliter ait et de oculo: Bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis, ubi uermis eorum non moritur et ignis non exstinguitur. Non eum piguit uno loco eadem uerba ter dicere. Quem non terreat ista repetitio et illius poenae commonitio tam uehemens ore diuino?

Utrumque autem horum, ignem scilicet adque uermem, qui uolunt ad animi poenas, non ad corporis pertinere, dicunt etiam uri dolore animi sero adque infructuose paenitentes eos, qui fuerint a regno Dei separati, et ideo ignem pro isto dolore urente non incongrue poni potuisse contendunt; unde illud apostoli est: Quis scandalizatur, et non ego uror? Eundem etiam uermem putant intellegendum esse. Nam scriptum est, inquiunt: Sicut tinea uestimentum et uermis lignum, sic maeror excruciat cor uiri. Qui uero poenas et animi et corporis in illo supplicio futuras esse non dubitant, igne uri corpus, animum autem rodi quodam modo [*]( 2 Mr. 9, 43 aqq. 21 2. Cor. 11, 29 23 Prou. 25, 20 ) [*](2 inquit, tibi v 3 abentera g ire] mitti b geennam g 4 in om. b ignis inextinguibilis b 5 morietnr aegp; moritur bv Domb. ignis non abegpα; ignis eorum non p v t\'xtinguetur a b g; extinguitur v Domb. 6 inquit tibig \'clodum, in marg. \'clftudum, e 9 morietur—extinguetur b 10 tibi est p in om. b 13 eum aeppv; enim bga 14 communitio g; cominatio e in marg., v; commendatio abelp pa Domb. 16 adque] et p uermem ex inermem corr. g 18 paenitentes 11188.; paenitentis v 21 non ego g p Domb.; non om. a; ego non a b ep v 25 ia illo usque ad maeroris p. 536, l. 1 om. e )

536
uerme maeroris adfirmant. Quod etsi credibilius dicitur, quia utique absurdum est ibi dolorem aut corporis aut animi defuturum: ego tamen facilius est ut ad corpus dicam utrumque pertinere quam neutrum, et ideo tacitum in illis diuinae scripturae uerbis animi dolorem, quoniam consequens esse intellegitur, etiamsi non dicatur, ut corpore sic dolente animus quoque sterili paenitentia crucietur. Legitur quippe et in ueteribus scripturis: Vindicta carnis inpii, ignis et uermis. Potuit breuius dici: Vindicta inpii. Quur ergo dictum est: carnis inpii, nisi quia utrumque, id est et ignis et uermis, poena erit carnis? Aut si uindictam carnis propterea dicere uoluit, quia hoc in homine uindicabitur, quod secundum carnem uixerit (propter hoc enim ueniet in mortem secundam, quam significauit apostolus dicens: Si enim secundum carnem uixeritis, moriemini), eligat quisque quod placet, aut ignem tribuere corpori, animo uermem, hoc proprie, illud tropice, aut utrumque proprie corpori. Iam enim satis superius disputaui posse animalia etiam in ignibus uiuere, in ustione sine consumtione, in dolore sine morte. per miraculum omnipotentissimi Creatoris; cui hoc possibile esse qui negat, a quo sit quidquid in naturis omnibus miratur ignorat. Ipse est enim Deus, qui omnia in hoc mundo magna et parua miracula, quae commemorauimus, et inconparabiliter plura, quae non commemorauimus, fecit eademque ipso mundo uno adque omnium maximo miraculo inclusit. Eligat ergo unum e duobus quisque quod placet, utrum et uermem ad corpus proprie an ad animum translato a corporalibus ad incorporalia uocabulo existimet pertinere. Quid autem horum uerum sit, res ipsa expeditius indicabit, quando erit [*]( 8 Eccli. 7, 19 14 Rom. 8, 13 ) [*](1 erroris b etsi] et e credibilius m. 2 in ras. e 4 in om. g 12 uolunt b hoc usque ad carnem om. e 16 corpore aut g 19 sine om. g consumatione g 21 omnibus] ab hominibus b 22 ignoratur b enim est v 25 ipsa g modo b 26 e a beg P P (Ii de c quid b 28 aestimet e 29 horum om. c1; orum g )
537
scientia tanta sanctorum, ut eis cognoscendarum illarum poenarum necessaria non sit experientia, sed ea, quae tunc erit plena adque perfecta, ad hoc quoque sciendum sapientia sola sufficiat (nunc enim ex parte scimus, donec ueniat quod perfectum est); dum tamen nullo modo illa corpora talia futura esse credamus, ut nullis ab igne adficiantur doloribus.

CAPUT X. An ignis gehennae, si corporalis est, possit malignos spiritus, id est daemones incorporeos, tactu suo adurere.

Hic occurrit quaerere: Si non erit ignis incorporalis, sicut est animi dolor, sed corporalis, tactu noxius, ut eo possint corpora cruciari: quo modo in eo erit etiam poena spirituum malignorum? Idem quippe ignis erit, supplicio scilicet hominum adtributus et daemonum, dicente Christo: Discedite a me. maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Nisi quia sunt quaedam sua etiam daemonibus corpora, sicut doctis hominibus uisum est, ex isto aere crasso adque umido, cuius inpulsus uento flante sentitur. Quod genus elementi si nihil igne perpeti posset, non ureret feruefactus in balneis. Ut enim urat, prior uritur facitque cum patitur. Si autem quisquam nulla habere corpora daemones adseuerat, non est de hac re aut laborandum operosa inquisitione aut contentiosa disputatione certandum. Quur enim non dicamus, quamuis miris, tamen ueris modis etiam spiritus incorporeos posse poena corporalis ignis adfligi, si spiritus hominum, etiam ipsi profecto incorporei, et nunc potuerunt includi corporalibus membris et tunc poterunt [*]( 4 1. Cor. 13, 9 15 Mt. 25, 41 ) [*]( 2 exponentia b sed] et b 10 adhurere gf 12 corporali facto b lo ac daem. b 16 praeparatus 9 17 diabulo g 20 igni g posn f sit e 21 uteretur b ferfe ftatus b 22 cum beg pa DOfllb.; quod apv 25 miseris b 26 poene e. )

538
corporum suorum uinculis insolubiliter adligari? Adhaerebunt ergo, si eis nulla sunt corpora, spiritus daemonum, immo spiritus daemones, licet incorporei corporeis ignibus cruciandi, non ut ignes ipsi, quibus adhaerebunt, eorum iunctura inspirentur et animalia fiant, quae constent spiritu et corpore, sed, ut dixi, miris et ineffabilibus modis adhaerendo, accipientes ex ignibus poenam, non dantes ignibus uitam; quia et iste alius modus, quo corporibus adhaerent spiritus et animalia fiunt, omnino mirus est nec conprehendi ab homine potest, et hoc ipse homo est.

Dicerem quidem sic arsuros sine ullo suo corpore spiritus, sicut ardebat aput inferos ille diues, quando dicebat: Crucior in hac flamma, nisi conuenienter responderi cernerem talem fuisse illam flammam, quales oculi quos leuauit et Lazarum uidit, qualis lingua cui umorem exiguum desiderauit infundi, qualis digitus Laxari de quo id sibi fieri postulauit; ubi tamen erant sine corporibus animae. Sic ergo incorporalis et illa flamma qua exarsit et illa guttula quam poposcit, qualia sunt etiam uisa dormientium siue in ecstasi cernentium res incorporales, habentes tamen similitudinem corporum. Nam et ipse homo cum spiritu, non corpore, sit in talibus uisis, ita se tamen tunc similem suo corpori uidet. ut discernere omnino non possit. At uero gehenna illa, quod etiam stagnum ignis et sulphuris dictum est, corporeus ignis erit et cruciabit corpora damnatorum, aut et hominum et daemonum, solida hominum, aeria daemonum, aut tantum hominum corpora cum spiritibus, daemones autem spiritus sine corporibus haerentes sumendo poenam, non inpertiendo uitam [*]( 12 Lc. 16, 24 23 Apoc. 20, 10 ) [*]( 3 corporeis om. b cruciandi a beg p p2 a v; cruciantibus p1 Domb. 6 diximus b 12 aput inferus om. e 13 conuenientena b cernere b 15 desiiierabit el 16 quales g 19 etiam eunt v 21 qui cum b sit uitalibus b 22 corpore b 23 At] aut b 24 et sulph igniJ om. b sulphoris g; sulpuris p dictum est om. g 25 et hom.I ei omnium b et daemonum om. b 26 aeri b 27 cum om. el daemonuin b 28 pertiendo b )

539
corporalibua ignibus. Unus quippe utrisque ignis erit, sicut Veritas dixit.

CAPUT XI. An hoc ratio iustitiae habeat, ut non sint extensiora poenarum tempora, quam fuerint peccatorum.

Sic autem quidam eorum, contra quos defendimus ciuitatem Dei, iniustum putant, ut pro peccatis quamlibet magnis, paruo scilicet tempore perpetratis, poena quisque damnetur aeterna, quasi ullius id umquam iustitia legis adtendat, ut tanta mora temporis quisque puniatur, quanta mora temporis unde puniretur admisit. Octo genera poenarum in legibus esse scribit Tullius, damnum, uincla, uerbera, talionem, ignominiam, exsilium, mortem, seruitutem. Quid horum est quod in breue tempus pro cuiusque peccati celeritate coartetur, ut tanta uindicetur morula, quanta deprehenditur perpetratum, nisi forte talio? Id enim agit, ut hoc patiatur quisque quod fecit. Unde illud est legis: Oculum pro oculo, dentem pro dente. Fieri enim potest, ut tam breui tempore quisque amittat oculum seueritate uindictae, quam tulit ipse alteri inprobitate peccati. Porro autem si alienae feminae osculum infixum rationis sit uerbere uindicare, nonne qui illud puncto temporis fecerit, inconparabili horarum spatio uerberatur et suauitas uoluptatis exiguae diuturno dolore punitur? Quid, in uinculis numquid tamdiu quisque iudicandus est esse debere, quamdiu fecit unde meruit adligari; cum iustissime annosas poenas seruus in conpedibus pendat, qui uerbo aut ictu celerrime transeunte uel lacessiuit dominum uel plagauit? Iam uero damnum, ignominia, exsilium, seruitus cum plerumque sic infliguntur, ut nulla uenia relaxentur, nonne pro [*]( 1 Mt. 25, 41 12 Legg. (?) frg. 4 17 Exod. 21, 24 ) [*](1 utriosque e 6 si p p 16 idem agit g ait p 18 tempUB g 20 feminae om. e; uoci alienae m. 2 superscriptum est sc. uzori 27 hictu g )

540
huius uitae modo similia poenis uidentur aeternis? Ideo quippe aeterna esse non possunt, quia nec ipsa uita, quae his plectitur, porrigitur in aeternum; et tamen peccata, quae uindicantur longissimi temporis poenis, breuissimo tempore perpetrantur; nec quisquam exstitit qui censeret tam cito nocentium finienda esse tormenta, quam cito factum est uel homicidium uel adulterium uel sacrilegium uel quodlibet aliud scelus non temporis longitudine, sed iniquitatis et inpietatis magnitudine metiendum. Qui uero pro aliquo grandi crimine morte multatur, numquid mora qua occiditur, quae perbreuis est, eius supplicium leges aestimant et non quod eum in sempiternum auferunt de societate uiuentium? Quod est autem de ista ciuitate mortali homines supplicio primae mortis, hoc est de illa ciuitate inmortali homines supplicio secundae mortis auferre. Sicut enim non efficiunt leges huius ciuitatis, ut in eam quisque reuocetur occisus: sic nec illius, ut in uitam reuocetur aeternam secunda morte damnatus. Quo modo ergo uerum est, inquiunt, quod ait Christus uester: In qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur uobis. si temporale peccatum supplicio punitur aeterno? Nec adtendunt non propter aequale temporis spatium, sed propter uicissitudinem mali, id est ut qui mala fecerit mala patiatur, eandem dictam fuisse mensuram. Quamuis hoc in ea re proprie possit accipi, de qua Dominus cum hoc diceret loquebatur, id est de iudiciis et condemnationibus. Proinde qui iudicat et condemnat iniuste, si iudicatur et condemnatur iuste, in eadem mensura recipit, quamuis non hoc quod dedit. Iudicio enim fecit, iudicio patitur; quamuis fecerit damnatione quod iniquum est, patiatur damnatione quod iustum est. [*]( 19 Lc. 6, 38 ) [*]( * i 6 nocenciam g 7 sagrileg. e 10 hocciditur g; occid.tur e 11 breuis p 13 hominis g3 14 de ciuitate illa v hominis g1 21 sq. nOli propter aequalitatem temporis p, fortasse recte, cum sic congruat CIlIA sequente propter uicissitudinem mali 22 male-male 9 23 mens. faissep )
541

CAPUT XII. De magnitudine praeuaricationis primae, ob quam aeterna poena omnibus debeatur, qui extra gratiam fuerint Saluatoris.

Sed poena aeterna ideo dura et iniusta sensibus uidetur humanis, quia in hac infirmitate moribundorum sensuum deest ille sensus altissimae purissimaeque sapientiae, quo sentiri possit quantum nefas in illa prima praeuaricatione commissum sit. Quanto enim magis homo fruebatur Deo, tanto maiore inpietate dereliquit Deum et factus est malo dignus aeterno, qui hoc in se peremit bonum, quod esse posset aeternum. Hinc est uniuersa generis humani massa damnata; quoniam, qui hoc primus admisit, cum ea quae in illo fuerat radicata sua stirpe punitus est, ut nullus ab hoc iusto debitoque supplicio nisi misericordi et indebita gratia liberetur adque ita dispertiatur genus humanum, ut in quibusdam demonstretur quid ualeat misericors gratia, in ceteris quid iusta uindicta. Neque enim utrumque demonstraretur in omnibus, quia, si omnes remanerent in poenis iustae damnationis, in nullo appareret misericors gratia; rursus si omnes a tenebris transferrentur in lucem, in nullo appareret ueritas ultionis. In qua propterea multo plures quam in illa sunt, ut sic ostendatur, quid omnibus deberetur. Quod si omnibus redderetur, iustitiam uindicantis iuste nemo reprehenderet; quia uero tam multi exinde liberantur, est unde agantur maximae gratiae gratuito muneri liberantis. [*](5 uidetur sensibus p 9 est b 10 derelinquit p1 H1 13 primus abegppa Domb.; primitus v fuerat tradita, in marg. futura erat y railicata, t 14 millps g 15 misericordia b p 16 dispitiatur e 20 gratia 71lSS.; gratia redimentis m. 2 in mctrg. e, v rursum v 21 seueritas v 22 ut om. g ostenderetur p 26 gratuitu g )

542

CAPUT XIII. Contra opinionem eorum, qui putant criminosis supplicia post mortem causa purgationis adhiberi.

Platonici quidem, quamuis inpunita nulla uelint esse peccata, tamen omnes poenas emendationi adhiberi putant, uel humanis inflictas legibus uel diuinis, siue in hac uita siue post mortem, si aut parcatur hic cuique aut ita plectatur ut hic non corrigatur. Hinc est Maronis illa sententia, ubi, cum dixisset de terrenis corporibus moiibundisque membris, quod animae

  1. Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, nec auras
  2. Suspiciunt, clausae tenebris et carcere caeco,
secutus adiunxit adque ait:
  1. Quin et supremo cum lumine uita reliquit
(id est cum die nouissimo reliquit eas ista uita),
  1. Non tamen (inquit) omne malum miseris, nec funditus omnes
  2. Corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est
  3. Multa diu concreta modis inolescere miris.
  4. Ergo exercentur poenis ueterumque malorum
  5. Supplicia expendunt; aliae panduntur inanes
  6. Suspensae ad uentos, aliis sub gurgite uasto
  7. Infectum eluitur scelus aut exuritur igni.
Qui hoc opinantur, nullas poenas nisi purgatorias uolunt esse post mortem, ut, quoniam terris superiora sunt elementa aqua, aer, ignis, ex aliquo istorum mundetur per expiatorias poenas, quod terrena contagione contractum est. Aer quippe accipitur in eo quod ait: \'Suspensae ad uentos\'; aqua in eo quod ait: [*]( 24 Aen. VI, 783 eqq. ) [*]( 11 dolentq;. q; m. 2 insertum, g 13 suscipiunt p caecos, o ex u corr., g 14 a<jqu? coniunxit adq; ait g 15 quum e 17 omneip g 19 excedunt e g P; dcedent v Domb. 20 congregata g 29 Suspensae usque ad ait om. e )
543
cSub gurgite uasto); ignis autem suo nomine expressus est, cum dixit: \'Aut exuritur igni.\' Nos uero etiam in hac quidem mortali uita esse quasdam poenas purgatorias confitemur, non quibus adfliguntur, quorum uita uel non inde fit melior, uel potius inde fit peior; sed illis sunt purgatoriae, qui eis coherciti corriguntur. Ceterae omnes poenae, siue temporariae siue sempiternae, sicut unusquisque diuina prouidentia tractandus est, inferuntur uel pro peccatis siue praeteritis siue in quibus adhuc uiuit ille qui plectitur, uel pro exercendis declarandisque uirtutibus per homines et angelos seu bonos seu malos. Nam etsi quisque mali aliquid alterius inprobitate uel errore patiatur, peccat quidem homo, qui uel ignorantia uel iniustitia cuiquam mali aliquid facit; sed non peccat Deus, qui iusto, quamuis occulto, iudicio fieri sinit. Sed temporarias poenas alii in hac uita tantum, alii post mortem, alii et nunc et tunc, uerum tamen ante iudicium illud seuerissimum nouissimumque patiuntur. Non autem omnes ueniunt in sempiternas poenas, quae post illud iudicium sunt futurae, qui post mortem sustinent temporales. Nam quibusdam, quod in isto non remittitur, remitti in futuro saeculo, id est, ne futuri saeculi aeterno supplicio puniantur, iam supra diximus.

CAPUT XIIII. De poenis temporalibus istius uitae, quibus subiecta est humana condicio.

Rarissimi sunt autem qui nullas in hac uita, sed tantum post eam poenas luunt. Fuisse tamen aliquos, qui usque ad decrepitam senectutem ne leuissimam quidem febriculam [*]( 20 Mt. 12, 32 ) [*](9 niuit adhuc g ille om. a exerendis p1 11 quisqae mss.; quisquam v 14 hocculto g sinet gx 15 et tunc et nunc g 19 in quibusdam, in lineola, ut uidetur deletum, p 20 remitti] remittit eg; remittetur p 21 a terreno g ut iam p 23 temporalis g 26 po- 0 stea ae* 27 ne g ne breuissimam quidem ac leuissimam febr. a )

544
senserint quietamque duxerint uitam, et ipsi nouimus et audiuimus; quamquam uita ipsa mortalium tota poena sit, quia tota tentatio est, sicut sacrae litterae personant, ubi scriptum est: Numquid non tentatio est uita humana super terram? Non enim parua poena est ipsa insipientia uel inperitia, quae usque adeo fugienda merito iudicatur, ut per poenas doloribus plenas pueri cogantur quaeque artificia uel litteras discere; ipsumque discere, ad quod poenis adiguntur, tam poenale est eis, ut nonnumquam ipsas poenas, per quas conpelluntur discere, malint ferre quam discere. Quis autem non exhorreat et mori eligat, si ei proponatur aut mors perpetienda aut rursus infantia? Quae quidem quod non a risu, sed a fletu orditur hanc lucem, quid malorum ingressa sit nesciens prophetat quodam modo. Solum, quando natus est. ferunt risisse Zoroastrem, nec ei boni aliquid monstruosus risus ille portendit. Nam magicarum artium fuisse perhibetur inuentor; quae quidem illi nec ad praesentis uitae uanam felicitatem contra suos inimicos prodesse potuerunt; a Nino quippe rege Assyriorum. cum esset ipse Bactrianorum, bello superatus est. Prorsus quod scriptum est: Graue iugum super filios Adam a die exitus de uentre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium, usque adeo inpleri necesse est, ut ipsi paruuli per lauacrum regenerationis ab originalis peccati, quo solo tenebantur, uinculo iam soluti mala multa patientes nonnulli et incursus spirituum malignorum aliquando patiantur. Quae quidem passio absit ut eis obsit, si hanc uitam in illa aetate etiam ipsa passione ingrauescente et animam de corpore excludente finierint. [*]( 4 Iob 7, 1 15 Plin. VN, 15, 72 20 Eccli. 40, 1 ) [*]( 1 ipsi et v 4 non om. g 10 ferre m. 2 ex uerre corr. g 11 el- orreat g ei] g 12 quod om. g arrisas g 13 de fletn g 15 bono g monstruosus gp; monstrosas v 16 peribetur g )
545

CAPUT XV. Quod omne opus gratiae Dei eruentis nos de profunditate ueteris mali ad futuri saeculi pertineat nouitatem.

Verum tamen in graui iugo, quod positum est super filios Adam a die exitus de uentre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium, etiam hoc malum mirabile reperitur, ut sobrii simus adque intellegamus hanc uitam de peccato illo nimis nefario, quod in paradiso perpetratum est, factam nobis esse poenalem totumque, quod nobiscum agitur per testamentum nouum, non pertinere nisi ad noui saeculi hereditatem nouam, ut hic pignore accepto illud cuius hoc pignus est suo tempore consequamur, nunc autem ambulemus in spe et proficientes de die in diem spiritu facta carnis mortificemus. Nouit enim Dominus qui sunt eius; et quotquot spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei, sed gratia, non natura. Unicus enim natura Dei filius propter nos misericordia factus est hominis filius, ut nos, natura filii hominis, filii Dei per illum gratia fieremus. Manens quippe ille inmutabilis naturam nostram, in qua nos susciperet, suscepit a nobis et tenax diuinitatis suae nostrae infirmitatis particeps factus est; ut nos in melius commutati, quod peccatores mortalesque sumus, eius inmortalis et iusti participatione amittamus et, quod in natura nostra bonum fecit, inpletum summo bono in eius naturae bonitate seruemus. Sicut enim per unum hominem peccantem in hoc tam graue malum deuenimus, ita per unum hominem eundemque Deum iustificantem ad illud bonum tam sublime ueniemus. Nec quisquam se debet ab isto ad illum transisse confidere, nisi [*]( 15 Rom. 8, 13 2. Tim. 2, 19 Eom. 8, 14 26 Rom. 5, 12 12 ereditat. g illo g 16 quodquod g hii sunt filii g 17 enim] autem g 18 filius hominis v; om. b nos om. b 20 susciperetj suscipe in fine versus, lineola deletum, e 23 inmortali e 29 ab isto om. e ) [*]( XXXX Aug. opera Sectio V pars II. ) [*]( 35 )

546
cum ibi fuerit, ubi tentatio nulla erit; nisi pacem tenuerit, quam belli huius, in quo caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, multis et uariis certaminibus quaerit. Hoc autem bellum numquam ullum esset, si natura humana per liberum arbitrium in rectitudine, in qua facta est, perstitisset. Nunc uero, quae pacem felix cum Deo habere noluit, secum pugnat infelix, et cum sit hoc malum miserabile, melius est tamen quam priora uitae huius. Melius confligitur quippe cum uitiis, quam sine ulla conflictione dominantur. Melius est, inquam, bellum cum spe pacis aeternae quam sine ulla liberationis\' cogitatione captiuitas. Cupimus quidem etiam hoc bello carere et ad capessendam ordinatissimam pacem, ubi firmissima stabilitate potioribus inferiora subdantur, igne diuini amoris accendimur. Sed si (quod absit) illius tanti boni spes nulla esset, malle debuimus in huius conftictationis molestia remanere quam uitiis in nos dominationem non eis resistendo permittere.

CAPUT XVI. Sub quibus gratiae legibus omnes regeneratorum habeantur aetates.

Verum tamen tanta est Dei misericordia in uasa misericordiae, quae praeparauit in gloriam, ut etiam prima hominis aetas, id est infantia, quae sine ullo renisu subiacet carni. et secunda, quae pueritia nuncupatur, ubi nondum ratio suscepit hanc pugnam et fere sub omnibus uitiosis delectationibus iacet, quia, licet fari iam ualeat et ideo infantiam [*]( 1 Gal. 5, 17 21 Rom. 9, 23 ) [*]( 2 bellO, H m. 2, e 6 abere g 7 mirabile e 8 est oi*. g melius est quippe cum confiigitur a 9 quam codd. praeter a; quain cum ac conflictatione b p 10 aeternae pacis « 12 etiam om. a hoc om. p bello hoc e 16 couflictionis p 21 uerum tamen g p; tamen om. rell. v Domb. 24 necdum e 25 homjnibus e 26 iam fari v )

547
transisse uideatur, nondum in ea est praecepti capax infirmitas mentis, si sacramenta Mediatoris acceperit, etiamsi hanc in eis annis uitam finiat, translata scilicet a potestate tenebrarum in regnum Christi non solum poenis non praeparetur aeternis, sed ne ulla quidem post mortem purgatoria tormenta patiatur. Sufficit enim sola spiritalis regeneratio, ne post mortem obsit quod carnalis generatio cum morte contraxit. Cum autem uentum fuerit ad aetatem, quae praeceptum iam capit et subdi potest legis imperio, suscipiendum est bellum contra uitia et gerendum acriter, ne ad damnabilia peccata perducat. Et si quidem nondum uictoriarum consuetudine roborata sunt, facilius uincuntur et cedunt; si autem uincere adque imperare consuerunt, laboriosa difficultate superantur. Neque id fit ueraciter adque sinceriter nisi uerae delectatione iustitiae; haec est autem in fide Christi. Nam si lex iubens adsit et spiritus iuuans desit, per ipsam prohibitionem desiderio crescente adque uincente peccati etiam reatus praeuaricationis accedit. Nonnumquam sane apertissima uitia aliis uitiis uincuntur occultis, quae putantur esse uirtutes, in quibus regnat superbia et quaedam sibi placendi altitudo ruinosa. Tunc itaque uicta uitia deputanda sunt, cum Dei amore uincuntur, quem nisi Deus ipse non donat nec aliter nisi per mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Iesum, qui factus est particeps mortalitatis nostrae, ut nos participes faceret diuinitatis suae. Paucissimi autem sunt tantae felicitatis, ut ab ipsa ineunte adulescentia nulla damnabilia peccata committant uel in flagitiis uel in facinoribus uel in nefariae cuiusquam inpietatis errore, sed magna spiritus largitate obprimant, quidquid eis posset carnali delectatione dominari. [*]( 23 1. Tim. 2, 5 ) [*]( 1 nondum tamen g 2 acciperit g 9 capit et] cap/tet, i eras., e 10 regendum g 12 sin autem b 13 consueuerunt p v uincuntur p uiuat 14 id fit] adsit, superscripto anima, b ueraciter quae sinceriter nisi b uere ppa; uera abeg 23 Iesum Christum v 24 particeps 91 25 pauci p 29 possit g carnalityr g damnari g ) [*]( 85* )
548
Plurimi uero praecepto legis accepto, cum prius uicti fuerint praeualentibus uitiis et praeuaricatores eius effecti, tunc ad gratiam confugiunt adiuuantem, qua fiant et amarius paenitendo et uehementius pugnando prius Deo subdita adque ita carni praeposita mente uictores. Quisquis igitur cupit poenas euadere sempiternas, non solum baptizetur, uerum etiam iustificetur in Christo, ac sic uere transeat a diabolo ad Christum. Purgatorias autem poenas nullas futuras opinetur, nisi ante illud ultimum tremendumque iudicium. Nequaquam tamen negandum est etiam ipsum aeternum ignem pro diuersitate meritorum quamuis malorum aliis leuiorem, aliis futurum esse grauiorem, siue ipsius uis adque ardor pro poena digna cuiusque uarietur, siue ipse aequaliter ardeat, sed non aequali molestia sentiatur.

CAPUT XVII. De his, qui putant nullorum hominum poenas in aeternum esse mansuras.

Nunc iam cum misericordibus nostris agendum esse uideo et pacifice disputandum, qui uel omnibus illis hominibus. quos iustissimus iudex dignos gehennae supplicio iudicabit, uel quibusdam eorum nolunt credere poenam sempiternam futuram, sed post certi temporis metas pro cuiusque peccati quantitate longioris siue breuioris eos inde existimant liberandos. Qua in re misericordior profecto fuit Origenes, qui et ipsum diabolum adque angelos eius post grauiora pro meritis et diuturniora supplicia ex illis cruciatibus eruendos et sociandos sanctis angelis credidit. Sed illum et propter hoc et propter alia nonnulla et maxime propter alternantes sine [*]( 6 bapticetur g 9 tremendumque egpv; timendumque Domb. 11 ma- T.. lorp//, um eras., g 12 propenaqi dignaip g 20 geaenne g 21 nolunt, in marg. noluef, e 23 estimant, in marg. ezistimant, e 25 in margine g: notandus locus atque tractandus, ubi originem adstruit reprobatum et ang. e 26 et-et mss.; et-atque v 28 sine] in e )

549
cessatione beatitudines et miserias et statutis saeculorum interuallis ab istis ad illas adque ab illis ad istas itus ac reditus interminabiles non inmerito reprobauit ecclesia; quia et hoc, quod misericors uidebatur, amisit faciendo sanctis ueras miserias, quibus poenas luerent. et falsas beatitudines, in quibus uerum ac securum, hoc est sine timore certum, sempiterni boni gaudium non haberent. Longe autem aliter istorum misericordia humano errat adfectu, qui hominum illo iudicio damnatorum miserias temporales, omnium uero qui uel citius uel tardius liberantur aeternam felicitatem putant. Quae sententia si propterea bona et uera quia misericors est, tanto erit melior et uerior quanto misericordior. Extendatur ergo ac profundatur fons huius misericordiae usque ad damnatos angelos saltem post multa adque prolixa quantumlibet saecula liberandos. Quur usque uniuersam naturam manat humanam, et cum ad angelicam uentum fuerit, mox arescit? Non audent tamen se ulterius miserando porrigere et ad liberationem ipsius quoque diaboli peruenire. Verum si aliquis audeat, uincit nempe istos. Et tamen tanto inuenitur errare deformius et contra recta Dei uerba peruersius, quanto sibi uidetur sentire clementius.