De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XXVIII.

De lege Moysi spiritaliter intellegenda, ne in damnabilia murmura carnalis sensus incurrat.

Quod uero subiungit idem propheta: Mementote legis Moysi serui mei, quam mandaui ei in Choreb ad omnem Israel, praecepta et iudicia opportune commemorat post declaratum futurum tam magnum inter obseruatores legis contemtoresque discrimen; simul etiam ut discant legem spiritaliter intellegere et inueniant in ea Christum, per quem iudicem facienda est inter bonos et malos ipsa discretio. Non enim frustra idem Dominus aitludaeis: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit. Carnaliter ■ quippe accipiendo legem et eius promissa terrena rerum caelestium figuras esse nescientes in illa murmura conruerunt. ut dicere auderent: Vanus est qui seruit Deo, et quid amplius, quia custodiuimus mandata eius et quia ambulauimus supplices ante faciem Domini omnipotentis? Et nunc nos beatos dicimus alienos, et aedificantur omnes qui faciunt iniquitatem. Quibus eorum uerbis quodam modo propheta conpulsus est nouissimum praenuntiare iudicium, ubi mali nec saltem falso sint beati. sed apertissime miserrimi appareant, et boni nulla temporali saltem miseria laborent, sed clara ac sempiterna beatitudine perfruantur. Dixerat quippe istorum talia quaedam uerba etiam superius dicentium: Omnis, qui facit malum, bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent. Ad haec, inquam, contra Deum murmura peruenerunt legem Moysi accipiendo carnaliter. Unde et ille in psalmo septuagensimo secundo [*]( 4 Ib. 4, 4 11 Io. 5, 46 15 Mal. 3, 14 sq. 25 Mal. 2, 17 ) [*]( 5 chorep g; horeb p 7 tam magnum futurum v 9 in eam b; in eo g 11 crederitis eg1 12 crederitis eJ 13 accipiendn g promissatii g caelestia g 17 dei b 21 pronunciare g 22 appar. miserrimi v 23 laborant g 27 peruenerint b carnal. accipiendo r 28 in om. e septuaginsimo g )

503
paene commotos dicit fuisse pedes suos et effusos gressus suos, utique in lapsum, quia zelauit in peccatoribus, pacem peccatorum intuens; ita ut inter cetera diceret: Quo modo sciuit Deus, et si est scientia in Altissimo? diceret etiam: Numquid uano iustificaui cor meum et laui in innocentibus manus meas? Ut autem solueret hanc difficillimam quaestionem, quae fit, cum uidentur boni esse miseri et felices mali: Hoc, inquit, labor est ante me, donec introeam in sanctuarium Dei et intellegam in nouissima. Iudicio quM)e nouissimo non sic erit; sed in aperta iniquorum miseria et aperta felicitate iustorum longe quam nunc est aliud apparebit.

CAPUT XXVIIII.

De aduentu Heliae ante iudicium, cuius praedicatione scripturarum secreta reserante Iudaei conuertentur ad Christum.

Cum autem admonuisset, ut meminissent legis Moysi (quoniam praeuidebat eos multo adhuc tempore non eam spiritaliter, sicut oportuerat, accepturos), continuo subiecit? Et ecce ego mittam uobis Heliam Thesbiten, antequam ueniat dies Domini magnus et inlustris, qui conuertet cor patris ad filium et cor hominis ad proximum suum, ne forte ueniens percutiam terram penitus. Per hunc Heliam magnum mirabilemque prophetam exposita sibi lege ultimo tempore ante iudicium Iudaeos in Christum uerum, id est in Christum nostrum, esse credituros, celeberrimum est in sermonibus cordibusque fidelium. Ipse quippe ante [*]( 3 Ps. 72, 11 sqq. 19 Mal. 4, 5 sq. ) [*](2 SUOs om. b e 3 uidens intuens p 4 in excelso p 5 uano egp p Donib.; in uano ab; nane v 6 in innocentibus egpv; inter innocentibus â; inter innoceutes ab p Domb. 9 intrem b p 15 scriptura reserante g et f nisi quod rere ante habet 19 Et om. ag 20 mitto b heliam abegpu; helian p lJomb.j Eliam v 21 conuertit p 22 ad filium om. gl )

504
aduentum iudicis Saluatoris non inmerito speratur esse uenturus, quia etiam nunc uiuere non inmerito creditur. Curru namque igneo raptus est de rebus humanis, quod euidentissime sancta scriptura testatur. Cum uenerit ergo, exponendo legem spiritaliter, quam nunc Iudaei carnaliter sapiunt, conuertet cor patris ad filium, id est cor patrum ad filios: singularem quippe pro numero plurali interpretes septuaginta posuerunt; et est sensus, ut etiam filii sic intellegant legem, id est Iudaei, quem ad modum eam patres intellexerunt. id est prophetae, in quibus erat et ipse Moyses; sic enim cor patrum conuertetur ad filios, cum intellegentia patrum perducetur ad intellegentiam filiorum; et cor filiorum ad patres eorum, dum in id, quod senserunt illi, consentiunt et isti ; ubi Septuaginta dixerunt: Et cor hominis ad proximum s u u m. Sunt enim inter se ualde proximi patres et filii. Quamquam in uerbis septuaginta interpretum, qui prophetice interpretati sunt. potest alius sensus idemque electior inueniri. ut intellegatur Helias cor Dei Patris conuersurus ad Filium: non utique agendo ut Pater diligat Filium, sed docendo quod Pater diligat Filium; ut et Iudaei, quem prius oderant, diligant eundem, qui noster est, Christum. Iudaeis enim nunc auersum cor habet Deus a Christo nostro, quia hoc putant. Eis ergo tunc cor eius conuertetur ad Filium, cum ipsi conuerso corde didicerint dilectionem Patris in Filium. Quod uero sequitur: Et cor hominis ad proximum suum, id est, conuertet Helias et cor hominis ad proximum suum: quid melius intellegitur quam cor hominis ad hominem [*]( 2 Reg. II, 2, 11 ) [*]( 2 quia bgpv; qui aeo a Domb. 4 exponere b 6 patrum. « patris corr., g 7 numerum pro plurali, pro plur. in ras., e 8 ut et filii om. b 9 patres eam v 11 conuertitur-perdncitur 9 13 init g consentient v 14 Et om. 9 Et si b 17 sensus alius v rectior p 19 diligit b 21 Cbristum abegpya v; christus p1 Domb. 22 qui t 24 cordędicerint g dilectionis patrem ad filium e 25 id est ..... ad prox. suum om. p )
505
Christum? Cum enim sit in forma Dei Deus noster, formam serui accipiens esse dignatus est etiam proximus noster. Hoc ergo faciet Helias. Ne forte, inquit, ueniam et percutiam terram penitus. Terra sunt enim, qui terrena sapiunt, sicut Iudaei carnales usque nunc; ex quo uitio contra Deum murmura illa uenerunt: Quia mali ei placent, et: Vanus est qui seruit Deo.

CAPUT XXX.

Quod in libris ueteris testamenti, cum Deus legitur iudicaturus, non euidenter Christi persona monstretur, sed ex quibusdam testimoniis, ubi Dominus Deus loquitur, appareat non dubie, quod ipse sit Christus.

Multa alia sunt scripturarum testimonia diuinarum de nouissimo iudicio Dei, quae si omnia colligam, nimis longum erit. Satis ergo sit, quod et nouis et ueteribus litteris sacris hoc praenuntiatum esse probauimus. Sed ueteribus per Christum futurum esse iudicium, id est iudicem Christum de caelo esse uenturum, non tam, quam nouis, euidenter expressum est, propterea quia, cum ibi dicit Dominus Deus se esse uenturum uel Dominum Deum dicitur esse uenturum, non consequenter intellegitur Christus. Dominus enim Deus et Pater est et Filius et Spiritus sanctus; neque hoc tamen intestatum relinquere nos oportet. Primo itaque demonstrandum est, quem ad modum Iesus Christus tamquam Dominus

Deus loquatur in propheticis libris, et tamen Iesus Christus euidenter appareat, ut et quando non sic apparet et tamen ad illud ultimum iudicium Dominus Deus dicitur esse [*]( 6 Mal. 2, 17; 3, 14 ) [*]( 5 do g; dominum b 6 ei om. p 12 non dubie appareat p 14 sunt om. g 16 litteria Sed ueteribus om. b 19 nobis b 21 dicit be 24 intractatum m. 2 in ras. e 25 quem amo/. dum, nen eras.. g 26 et tamen usque ad sic apparet om. b 27 sic non v )

506
uenturus, possit Iesus Christus intellegi. Est locus aput Esaiam prophetam, qui hoc quod dico euidenter ostendit. Deus enim per prophetam: Audi me, inquit, Iacob et Israel quem ego uoco. Ego sum primus et ego in sempiternum, et manus mea fundauit terram, et dextera mea firmauit caelum. Vocabo eos, et stabunt simul, et congregabuntur omnes et audient. Quis ei nuntiauit haec? Diligens te feci uoluntatem tuam super Babylonem, ut auferrem semen Chaldaeorum. Et locutus sum et ego uocaui; adduxi eum et prosperam feci uiam eius. Accedite ad me et audite haec. Non a principio in abscondito locutus sum; quando fiebant, ibi eram. Et nunc Dominus Deus misit me et Spiritus eius. Nempe ipse est, qui loquebatur sicut Dominus Deus; nec tamen intellegeretur Iesus Christus, nisi addidisset: Et nunc Dominus Deus misit me et Spiritus eius. Dixit hoc enim secundum formam serui, de re futura utens praeteriti temporis uerbo, quem ad modum aput eundem prophetam legitur: Sicut ouis ad immolandum ductus est. Non enim ait: \'ducetur\', sed pro eo, quod futurum erat, praeteriti temporis uerbum posuit. Et adsidue prophetia sic loquitur.

Est [et] alius locus aput Zachariam, qui hoc euidenter ostendit, quod omnipotentem misit omnipotens: quis quem. nisi Deus Pater Deum Filium? Nam ita scriptum est: Haec dicit Dominus omnipotens: Post gloriam misit me super gentes, quae spoliauerunt uos; quia qui [*]( 3 Esai. 48, 12 sqq. 19 Esai. 53, 7 25 Zacb. 2, 8 sq. ) [*]( 5 et ante manus om. b 6 stabunt om. p 7 ut audiant b ei nuntiauit abpp; enuntiauit g; enim nuntiabit e; eis nunt. at; 9 auferam e2 12 sq. locutus sum in abscondito v 15 Christus om. e 16 audisset b 17 dixit mp. lin. g hoc enim dixit v de futuro e 23 Est om. b alius egp; et alius a b v Domb. quilt a eras., g 24 quem om. b 27 que espoliau. g )

507
tetigerit uos, quasi [qui] tangit pupillam oculi eius. Ecce ego inferam manum meam super eos, et erunt spolia his, qui seruierant eis;et cognoscetis quia Dominus omnipotens misit me. Ecce dicit Dominus omnipotens a Domino omnipotente se missum. Quis hic audeat intellegere nisi Christum loquentem, scilicet ouibus quae perierant domus Israel? Ait namque in euangelio: Non sum missus nisi ad oues quae perierunt domus Israel; quas hic comparauit pupillae oculi Dei propter excellentissimum dilectionis adfectum; ex quo genere ouium etiam ipsi apostoli fuerunt. Sed post gloriam resurrectionis utique suae (quae antequam fieret, ait euangelista: Iesus nondum erat glorificatus) etiam super gentes missus est in apostolis suis, ac sic inpletum est quod in psalmo legitur: Erues me de contradictionibus populi, constitues me in caput gentium, ut, qui spoliauerant Israelitas quibusque Israelitae seruierant, quando sunt gentibus subditi, non uicissim eodem modo spoliarentur, sed ipsi spolia fierent Israelitarum (hoc enim apostolis promiserat dicens: Faciam uos piscatores hominum, et uni eorum: Ex hoc iam, inquit, homines eris capiens); spolia ergo fierent, sed in bonum, tamquam erepta uasa illi forti, sed fortius adligato.

Item per eundem prophetam Dominus loquens: Et erit, inquit, in die illa quaeram auferre omnes gentes quae ueniunt contra Hierusalem, et effundam super domum Dauid et super habitatores [*]( 7 Mt. 15, 24 12 Io. 7, 39 15 Ps. 17, 44 20 Mt. 4. 19 21 Lc. 5, 10 24 Zach. 12, 9 sq. ) [*]( 1 quasi tangit b*eg; quasi tangat blp; quasi qui tangat p Domb.; tamquam si tangat a; quasi qui tangit IX v oculi mei p 3 serui- CO erunt gx; seruiant e cognoscitis g 4 baec y 6 audiat g 7 perierunt e Ait usque ad Israel l. 9 om. c 9 pgpillae g 14 est om. e 15 erue p 17 sunt geut. J subiugentibus b 18 moduo in dl. fpliarentur. g 20 nobis g 24 Et om. p 25 in illa e )

508
Hierusalemspiritumgratiaeetraisericordiaejetadspicient ad me pro eo quod insultauerunt, et plangent super eo planctum quasi super carissimum, et dolebunt dolore quasi super unigenitum. Numquid nisi Dei est auferre omnes gentes inimicas sanctae ciuitatis Hierusalem, quae ueniunt contra eam, id est contrariae sunt ei, uel, sicut alii sunt interpretati, ueniunt super ... eam, id est, ut eam sibi subiciant; aut effundere super domum Dauid et super habitatores eiusdem ciuitatis spiritum gratiae et misericordiae? Hoc utique Dei est, et ex persona Dei dicitur per prophetam; et tamen hunc Deum haec tam magna et tam diuina facientem se Christus ostendit adiungendo adque dicendo: Et adspicient ad me pro eo quod insultauerunt, et plangent super eo planctum quasi super carissimum (siue dilectum) et dolebunt dolore quasi super unigenitum. Paenitebit quippe Iudaeos in die illa, etiam eos, qui accepturi sunt spiritum gratiae et misericordiae, quod in eius passione insultauerint Christo, cum ad eum adspexerint in sua maiestate uenientem eumque esse cognouerint, quem prius humilem in suis parentibus inluserunt; quamuis et ipsi parentes eorum tantae illius inpietatis auctores resurgentes uidebunt eum, sed puniendi iam. non adhuc corrigendi. Non itaque hoc loco ipsi intellegendi sunt, ubi dictum est: Et effundam super domum Dauid et super habitatores Hierusalem spiritum gratiae et misericordiae; et adspicient ad me pro eo quod insultauerunt; sed tamen de illorum stirpe uenientes, qui per Heliam illo tempore credituri sunt. Sed sicut dicimus Iudaeis: \'Vos occidistis Christum\', quamuis hoc parentes eorum fecerint: sic et isti se dolebunt fecisse quodam modo, quod fecerunt illi, ex quorum stirpe descendunt. Quamuis ergo accepto [*]( 3 super eo betfppa; super eum av planctu g 7 et (= eius1 f % T 8 ųtfęndere g sup. dom. Dauid effundere v 12 se ipsum e: sese r 14 planctu g 16 in die illa ludaeos v 19 magestate e 23 loca om. b 28 sunt credituri v 31 ergo om. b )
509
spiritu gratiae et misericordiae iam fideles non damnabuntur cum inpiis parentibus suis, dolebunt tamen tamquam ipsi fecerint, quod ab illis factum est. Non igitur dolebunt reatu criminis, sed pietatis adfectu. Sane ubi dixerunt septuaginta interpretes: Et adspicient ad me pro eo quod insultauerunt, sic interpretatum est ex Hebraeo: Et adspicient ad me, quem confixerunt; quo quidem uerbo euidentius Christus crucifixus apparet. Sed illa insultatio, quam septuaginta ponere maluerunt, eius uniuersae non defuit passioni. Nam et detento et adligato et adiudicato et obprobrio ignominiosae uestis induto et spinis coronato et calamo in capite percusso et inridenter fixis genibus adorato et crucem suam portanti et in ligno iam pendenti utique insultauerunt. Proinde interpretationem non sequentes unam, sed utramque iungentes, cum et insultauerunt et confixerunt legimus, plenius ueritatem dominicae passionis agnoscimus.

Cum ergo in propheticis litteris ad nouissimum iudicium faciendum Deus legitur esse uenturus, etsi eius alia distinctio non ponatur, tantummodo propter ipsum iudicium Christus debet intellegi, quia etsi Pater iudicabit, per aduentum filii hominis iudicabit. Nam ipse per suae praesentiae manifestationem non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio, qui manifestabitur homo iudicaturus, sicut homo est iudicatus. Quis est enim alius, de quo item Deus loquitur per Esaiam sub nomine Iacob et Israel, de cuius semine corpus accepit? quod ita scriptum est: Iacob puer meus, suscipiam illum; Israel electus meus, adsumsit eum anima mea. Dedi Spiritum meum in illum, iudicium gentibus proferet. Non clamabit neque cessabit neque audietur foris uox eius. Calamum quassatum non [*]( 22 Io. 5, 22 26 Esai. 42, 1 sqq. ) [*]( 8 apparet crucifixus v 11 caput b 12 inridentes b 15 ut confli. e 18 aliqua b 19 ponitur e 20 iudicabat g1; iudicat b 24 Quis enim, omiss0 est, b 25 et Israel usque ad lacob om. e 27 et israel b dilectus b 29 Ilgentibus, in eras., e cessabit] contendit g 30 foras b )

510
conteret et linum fumans non exstinguet; sed in ueritate proferet iudicium. Refulgebit et non confringetur, donec ponat in terra iudicium; et in nomine eius gentes sperabunt. In Hebraeo non legitur Iacob et Israel: sed quod ibi legitur seruus meus, nimirum septuaginta interpretes uolentes admonere quatenus id accipiendum sit, quia scilicet propter formam serui dictum est, in qua se Altissimus humillimum praebuit, ipsius hominis nomen ad eum significandum posuerunt, de cuius genere eadem serui forma suscepta est. Datus est in eum Spiritus sanctus, quod et columbae specie euangelio teste monstratum est; iudicium gentibus protulit, quia praenuntiauit futurum, quod gentibus erat occultum; mansuetudine non clamauit, nec tamen in praedicanda ueritate cessauit; sed non est audita foris uox eius nec auditur, quando quidem ab eis, qui foris ab eius corpore praecisi sunt, non illi oboeditur; ipsosque suos persecutores Iudaeos, qui calamo quassato perdita integritate [et] lino fumanti amisso lumine conparati sunt, non contriuit, non exstinxit, quia pepercit eis, qui nondum uenerat eos iudicare, sed iudicari ab eis. In ueritate sane protulit iudicium praedicens eis, quando puniendi essent, si in sua malignitate persisterent. Refulsit in monte facies eius, in orbe fama eius; nec confractus siue contritus est, quia neque in se neque in ecclesia sua, ut esse desisteret, persecutoribus cessit; et ideo non est factum nec fiet, quod inimici eius dixerunt uel dicunt: Quando morietur et peribit nomen eius? donec ponat in terra iudicium. Ecce manifestatum est quod absconditum quaerebamus; hoc enim est nouissimum iudicium, quod ponet in terra, cum uenerit ipse de caelo, de quo iam [*]( 10 Mt. 3, 16 22 Mt. 17, 1 sq. 26 Ps. 40, 6 ) [*]( * 2 profert bg 10 in eym g 15 qui foris ab eius om. b; in marg p 16 praesciti eg 18 et om. egp ligno gl 19 non extinxit acgp?; nec extinxit b v 20 ab eis iudicari v iudiciam protnlit v 24 SUI om. p cOsisteret p 25 neque b 29 ponit b uidebimus b )
511
uidemus inpletum, quod hic ultimum positum est: Et nomine eius gentes sperabunt. Per hoc certe quod negari non potest etiam illud credatur quod inpudenter negatur. Quis enim speraret, quod etiam hi, qui nolunt adhuc credere in Christum, iam nobiscum uident et. quoniam negare non possunt, dentibus suis frendent et tabescunt? Quis, inquam, speraret gentes in Christi nomine speraturas, quando tenebatur ligabatur, caedebatur inludebatur, crucifigebatur, quando et ipsi discipuli spem perdiderant, quam in illo habere iam coeperant? Quod tunc uix unus latro sperauit in cruce, nunc . sperant gentes longe lateque diffusae, et ne in aeternum moriantur, ipsa in qua ille mortuus est cruce signantur.

Nullus igitur uel negat uel dubitat per Christum Iesum tale, quale istis sacris litteris praenuntiatur, nouissimum futurum esse iudicium, nisi qui eisdem litteris nescio qua incredibili animositate seu caecitate non credit, quae iam ueritatem suam orbi demonstrauere terrarum. In illo itaque iudicio uel circa illud iudicium has res didicimus esse uenturas, Heliam Thesbiten, fidem Iudaeorum, Antichristum persecuturum, Christum iudicaturum, mortuorum resurrectionem, bonorum malorumque diremtionem, mundi conflagrationem eiusdemque renouationem. Quae omnia quidem uentura esse credendum est; sed quibus modis et quo ordine ueniant, magis tunc docebit rerum experientia, quam nunc ad perfectum hominum intellegentia ualet consequi. Existimo tamen eo quo a me commemorata sunt ordine esse uentura.

Duo nobis ad hoc opus pertinentes reliqui sunt libri, ut adiuuante Domino promissa conpleamus; quorum erit unus de malorum supplicio, alius de felicitate iustorum; in quibus maxime, sicut Deus donauerit, argumenta refellentur humana, quae contra praedicta ac promissa diuina sapienter sibi miseri [*](1 Et om. g 12 ille om. p 13 Iesum Christum v 14 futurum esse nouissimum v 16 seu caecit. om. b 17 In om. e 18 dicimus be 24 ualet consequi ad perfectum hominum intellegentia v 28 unus erit v 30 dfi3 g refelluntur b )

512
rodere uidentur et salubris fidei nutrimenta uelut falsa et ridenda contemnunt. Qui uero secundum Deum sapiunt, omnia, quae incredibilia uidentur hominibus et tamen scripturis sanctis, quarum iam ueritas multis modis adserta est, continentur, maximum argumentum tenent ueracem Dei omnipotentiam, quem certum habent nullo modo in eis potuisse mentiri et posse facere quod inpossibile est infideli.

De ordine disputationis, qua prius disserendum est de perpetuo supplicio damnatorum cum diabolo quam de aeterna felicitate sanctorum.

Cum per Christum Dominum nostrum, iudicem uiuorum adque mortuorum, ad debitos fines ambae peruenerint ciuitates, quarum est una Dei, altera diaboli, cuius modi supplicium sit futurum diaboli et omnium ad eum pertinentium. in hoc libro nobis, quantum ope diuina ualebimus, diligentius disputandum est. Ideo autem hunc tenere ordinem malui, ut postea disseram de felicitate sanctorum, quoniam utrumque cum corporibus erit et incredibilius uidetur esse in aeternis corpora durare cruciatibus quam sine dolore ullo in aeterna beatitudine permanere; ac per hoc cum illam poenam non debere esse incredibilem demonstrauero, adiuuabit me pluri- u mum, ut multo facilius omni carens molestia inmortalitas corporum in sanctis futura credatur. Nec a diuinis ordo iste [*]( 2 omnia abgppct; omnium e v Domb. 4 multi modis g 6 quae, in fIlalg. qu6, e 7 infidelibus b 17 una est p v et altera e eum 24 //illam, duabm litteris erasis, g; quam illam b 27 corporum abgpv; corporis e Domb. )

513
abhorret eloquiis, ubi aliquando quidem bonorum beatitudo prius ponitur, ut est illud: Qui bona fecerunt, in resurrectionem uitae; qui autem mala egerunt, in resurrectionem iudicii; sed aliquando et posterius, ut est: Mittet filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala et mittent in caminum ignis ardentem; illic erit fletus et stridor dentium; tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris sui, et illud: Sic ibunt isti in supplicium aeternum, iusti autem in uitam \' aeternam; et in prophetis, quod commemorare longum est, nunc ille, nunc iste ordo, si quis inspiciat, inuenitur. Sed ego istum qua causa elegerim, dixi.

CAPUT II.

An possint corpora in ustione ignis esse perpetua.

Quid igitur ostendam, unde conuincantur increduli, posse humana corpora animata adque uiuentia non solum numquam morte dissolui, sed in aeternorum quoque ignium durare tormentis? Nolunt enim hoc ad Omnipotentis nos referre potentiam, sed aliquo exemplo persuaderi sibi flagitant. Quibus si respondebimus esse animalia profecto corruptibilia, quia mortalia. quae tamen in mediis ignibus uiuant; nonnullum etiam genus uermium in aquarum calidarum scaturrigine reperiri, quarum feruorem nemo inpune contrectat; illos autem non solum sine ulla sui laesione ibi esse, sed extra esse non posse: aut nolunt credere, si ostendere non ualemus; aut, si ualuerimus sine oculis demonstrare res ipsas siue per testes idoneos edocere, non satis esse hoc ad exemplum rei, de qua [*]( 2 Io. 5, 29 4 Mt. 13, 41 sqq. 9 Ib. 25, 46 ) [*]( 1 quaedam b 4 et aliquando b 7 ardentem moSs.; ardentis v gentium e 8 illuc 01 9 isti radendo ex iiusti corr., g, isti, in marg. in- iuefci, e 11 inspiciet g 12 legerim g 15 Quif e 19 alico gl 22 calidarum .. quarum om. e scaturregine g 23 contractat e illas g 26 noluerimus gl 27 hoc esse v ) [*]( XXXX Aug. opera Seoiio V pan II. ) [*]( 33 )

514
quaestio est, eadem infidelitate contendent, quia haec animalia nec semper uiuunt et in illis femoribus sine doloribus uiuunt: suae quippe naturae conuenientibus uegetantur illis, non cruciantur elementis; quasi non incredibilius sit uegetari quam cruciari talibus rebus. Mirabile est enim dolere in ignibus et tamen uiuere, sed mirabilius uiuere in ignibus nec dolere. Si autem hoc creditur, quur non et illud?

CAPUT III.

An consequens sit, ut corporeum dolorem sequatur carnis interitus.

Sed nullum est, inquiunt, corpus, quod dolere possit nec possit mori. Et hoc unde scimus? Nam de corporibus quis certus est daemonum, utrum in eis doleant, quando se adfligi magnis cruciatibus confitentur? Quod si respondetur terrenum corpus solidum scilicet adque conspicuum nullum esse, adque ut uno potius nomine id explicem, nullam esse carnem, quae dolere possit morique non possit: quid aliud dicitur, nisi quod sensu corporis homines et experientia collegerunt? Nullam namque carnem nisi mortalem sciunt; et haec est eorum tota ratio, ut, quod experti non sunt, nequaquam esse posse arbitrentur. Nam cuius rationis est dolorem facere mortis argumentum, cum uitae potius sit indicium? Etsi enim quaerimus, utrum semper possit uiuere: certum tamen est uiuere omne quod dolet doloremque omnem nisi in re uiuente esse non posse. Necesse est ergo ut uiuat dolens, non est necesse ut occidat dolor, quia nec corpora ista mortalia et utique moritura omnis dolor occidit, et ut dolor aliquis possit occidere. illa causa est, quoniam sic est anima conexa huic corpori, ut summis doloribus cedat adque discedat; quoniam et ipsa conpago membrorum adque uitalium sic infirma est, ut eam [*]( 1 contendunt e haec om. e 6 et tamen.... in ignibus om. e1 10 interitus om. f 13 se om. b 14 magis b 16 quem g 17 dolori b 20 tota] idita (inita?) g non sup. lin. e 22 Et enim si p 23 alterum uiuere om. e 27 occidet gl )

515
uim, quae magnum uel summum dolorem facit, non ualeat sustinere. Tunc autem tali corpori anima et eo conectetur modo, ut illud uinculum, sicut nulla temporis longitudine soluetur, ita nullo dolore rumpatur. Proinde etiamsi caro nunc talis nulla est, quae sensum doloris perpeti possit mortemque non possit: erit tamen tunc talis caro, qualis nunc non est, sicut talis erit et mors qualis nunc non est. Non enim nulla, sed sempiterna mors erit, quando nec uiuere anima poterit Deum non habendo nec doloribus corporis carere moriendo. Prima mors animam nolentem pellit e corpore, secunda mors animam nolentem tenet in corpore; ab utraque morte communiter id habetur, ut quod non uult anima de suo corpore patiatur.

Adtendunt autem isti contradictores nullam esse nunc caris, quae dolorem pati possit mortemque non possit, et non adtendunt esse tamen aliquid tale quod corpore maius sit. Ipse quippe animus, cuius praesentia corpus uiuit et regitur, et dolorem pati potest et mori non potest. Ecce inuenta res est, quae, cum sensum doloris habeat, inmortalis est. Hoc igitur erit tunc etiam in corporibus damnatorum, quod nunc esse scimus in animis omnium. Si autem consideremus diligentius, dolor, qui dicitur corporis, magis ad animam pertinet. Animae est enim dolere, non corporis, etiam quando ei dolendi causa exsistit a corpore, cum in eo loco dolet, ubi laeditur corpus. Sicut ergo dicimus corpora sentientia et corpora uiuentia, cum ab anima sit corpori sensus et uita: ita corpora dicimus et dolentia, cum dolor corpori nisi ab anima esse non possit. Dolet itaque anima cum corpore in eo loco eius, ubi aliquid contingit ut doleat; dolet et sola, quamuis [*]( 2 conectetur po1; conectententur g; conectitur abev 4 solaetur g p; soluitur a b c p v rumpetur gl 5 mortemque non poasit om. el 10 sq. dolentem-dolelltem e a corp. g 19 consensum g 20 erit om. b 23 enim est v 25 corpus om. p scientia b 26 sq. ita et corpora dicimus dolentia v 27 corporis a gl 29 contingit a b g p a v; contigit epDomb. ) [*]( 33* )

516
sit in corpore, cum aliqua causa etiam inuisibili tristis est ipsa corpore incolumi; dolet etiam non in corpore constituta; nam utique dolebat diues ille aput inferos, quando dicebat: Crucior in hac flamma. Corpus autem nec exanime dolet nec animatum sine anima dolet. Si ergo a dolore argumentum recte sumeretur ad mortem, ut ideo mors possit accidere. quia potuit accidere et dolor, magis ad animam pertineret mori, ad quam magis pertinet et dolere. Cum uero illa, quae magis dolere potest, non possit mori, quid momenti adfert quur illa corpora, quoniam futura sunt in doloribus, ideo etiam moritura esse credamus? Dixerunt quidem Platonici ex terrenis corporibus moribundisque membris esse animae et metuere et cupere et dolere adque gaudere; unde Vergilius: lHinc, inquit, (id est ex moribundis terreni corporis membris) metuunt cupiuntque, dolent gaudentque.\' Sed conuicimus eos in duodecimo huius operis libro, habere animas secundum ipsos ab omni etiam corporis labe purgatas diram cupiditatem. quae rursus incipiunt in corpora uelle reuerti. Ubi autem potest esse cupiditas, profecto etiam dolor potest. Frustrata quippe cupiditas, siue non perueniendo quo tendebat, siue amittendo quo peruenerat, uertitur in dolorem. Quapropter si anima, quae uel sola uel maxime dolet, habet tamen quandam pro suo modo inmortalitatem suam, non ideo mori poterunt illa corpora, quia dolebunt. Postremo si corpora faciunt, ut animae doleant, quur eis dolorem possunt. mortem uero inferre non possunt, nisi quia non est consequens, ut mortem faciat quod dolorem facit? Quur ergo incredibile est ita ignes illis corporibus dolorem posse inferre, non mortem, sicut ipsa corpora dolere animas faciunt, quas tamen non ideo mori [*]( 4 Lc. 16, 24 14 Aen. VI, 733 16 L. XIUI c. 3; 5 18 Aen. VI, 720 sq. ) [*]( 1 inuisibiliter p 2 non in] sine b 8 ad quam, ad ex aut eorr., g 16 duodecimo MM.; quarto decimo v (Augustinus ipse errasse uidetur; 21 si om. b 23 potuerunt b 24 dolebant e16 26 consequens non eat v 27 ignis b g1 29 tamen abegpv; tormenta p Domb. )
517
cogunt? Non est igitur necessarium futurae mortis argumentum dolor.

CAPUT IIII.

De naturalibus exemplis, quorum consideratio doceat posse inter cruciatus uiuentia corpora permanere.

Quapropter si, ut scripserunt qui naturas animalium curiosius indagarunt, salamandra in ignibus uiuit et quidam notissimi Siciliae montes, qui tanta temporis diuturnitate ac uetustate usque nunc ac deinceps flammis aestuant adque integri perseuerant, satis idonei testes sunt non omne, quod ardet, absumi et anima indicat non omne, quod dolere potest, posse etiam mori: quid adhuc a nobis rerum poscuntur exempla, quibus doceamus non esse incredibile, ut hominum corpora sempiterno supplicio punitorum et in igne animam non amittant et sine detrimento ardeant et sine interitu doleant?

Habebit enim tunc istam carnis substantia qualitatem ab illo inditam, qui tam miras et uarias tot rebus indidit, quas uidemus, ut eas, quia multae sunt, non miremur. Quis enim nisi Deus creator omnium dedit carni pauonis mortui ne putesceret? Quod cum auditum incredibile uideretur, euenit ut aput Carthaginem nobis cocta adponeretur haec auis, de cuius pectore pulparum, quantum uisum est, decerptum seruari iussimus; quod post dierum tantum spatium, quanto alia caro quaecumque cocta putesceret, prolatum adque oblatum nihilo nostrum offendit olfactum. Itemque repositum post dies amplius quam triginta idem quod erat inuentum est, idemque post annum, nisi quod aliquantum corpulentiae siccioris et contractioris fuit. Quis paleae dedit uel tam [*]( 1 igitur abegp; ergo v Domb. 6 si ut pv; sibi g; sicut a b ep a 8 diutumitate temporis atque v 9 ac deinceps begp; et deinceps v Domb. exestuant, m. 2 in ras., e 14 in igne aegpv; in om. b Domb. 17 sed uar. b 19 et 24 putesceret egl DOli/b.; putresceret a b g2 P v 20 auditum begv; auditu a p ρ DOli/b. 25 nihilo egp; nihil v 28 aut quis 9 uel om. p )

518
frigidam uim, ut obrutas niues seruet, uel tam feruidam, ut poma inmatura maturet?

De ipso igne mira quis explicet, quo quaeque adusta nigrescunt, cum ipse sit lucidus, et paene omnia, quae ambit et lambit, colore pulcherrimus decolorat adque ex pruna fulgida carbonem taeterrimum reddit? Neque id quasi regulariter definitum est; nam e contrario lapides igne candente percocti et ipsi fiunt candidi, et quamuis magis ille rubeat, illi albicent, congruit tamen luci quod album est, sicut nigrum tenebris. Cum itaque ignis in lignis ardeat, ut lapides coquat, contrarios habet non in contrariis rebus effectus. Etsi enim lapides et ligna diuersa sunt, contraria tamen non sunt, sicut album et nigrum, quorum in lapidibus unum facit, alterum in lignis, clarus illos clarificans, haec obfuscans, cum in illis deficeret, nisi in istis uiueret. Quid, in carbonibus nonne miranda est et tanta infirmitas, ut ictu leuissimo frangantur, pressu facillimo conterantur, et tanta firmitas, ut nullo umore corrumpantur, nulla aetate uincantur, usque adeo ut eos substernere soleant, qui limites figunt, ad conuincendum litigatorem, quisquis post quantalibet tempora exstiterit fixumque lapidem limitem non esse contenderit? Quis eos in terra umida infossos, ubi ligna putescerent, tamdiu durare incorruptibiliter posse nisi rerum ille corruptor ignis effecit?

Intueamur etiam miraculum calcis. Excepto eo, de quo iam satis diximus, quod igne candicat, quo alia taetra redduntur, etiam occultissime ab igne ignem concipit eumque iam gleba tangentibus frigida tam latenter seruat, ut nulli nostro sensui prorsus appareat, sed conpertus experimento. etiam dum non apparet, sciatur inesse sopitus. Propter quod [*]( 1 obpressa, preBsa m. 2 in rase 3 quo om. gx 4 et lambit OIN. b 5 colore om. e 6 diffinitum g 8 ille magis v albescant b 10 ut) uel g cocat g1 14 claros bgx 17 et pressu bc 18 conuincantur e 24 exempto b 25 in igne, na. 2 in ras., e candescat 6ji, in marg. e quod alia e 27 nullo g1 29 et sciatur in eis esse // positus b )

519
eam uiuam calcem loquimur, uelut ipse ignis latens anima sit inuisibilis uisibilis corporis. Iam uero quam mirum est, quod, cum exstinguitur, tunc accenditur! Ut enim occulto igne careat, aquae infunditur aquaue perfunditur, et cum ante sit frigida, inde feruescit, unde feruentia cuncta frigescunt.

Velut exspirante ergo illa gleba discedens ignis, qui latebat, apparet, ac deinde tamquam morte sic frigida est, ut adiecta unda non sit arsura et quam calcem uocabamus uiuam, uocemus exstinctam. Quid est quod huic miraculo addi posse uideatur? et tamen additur. Nam si non adhibeas aquam, sed oleum, quod magis fomes est ignis, nulla eius perfusione uel infusione feruescit. Hoc miraculum si de aliquo Indico lapide legeremus siue audiremus et in nostrum experimentum uenire non posset, profecto aut mendacium putaremus aut certe granditer miraremur. Quarum uero rerum ante nostros oculos cottidiana documenta uersantur, non genere minus mirabili, sed ipsa adsiduitate uilescunt, ita ut ex ipsa India, quae remota est pars orbis a nobis, desierimus nonnulla mirari, quae ad nos potuerunt miranda perduci.

Adamantem lapidem multi aput nos habent et maxime aurifices insignitoresque gemmarum, qui lapis nec ferro nec igni nec alia ui ulla perhibetur praeter hircino sanguine uinci. Sed qui eum habent adque nouerunt, numquid ita mirantur ut hi, quibus primum potentia eius ostenditur? Quibus autem non ostenditur, fortasse nec credunt; aut si credunt, inexperta mirantur; et si contigerit experiri, adhuc quidem mirantur insolita, sed adsiduitas experiendi paulatim subtrahit [*]( 3 Plin. XXXIII, 5, 94 22 Plin. XXXVII, 4, 59 ) [*]( 1 uiuam] aliam b calcem uiuam ti 4 aquae infunditur ed. Lovan.; aqua infund. ab egp av; aqua enim funditur p aqua nero g 6 di- scendens eg 7 mortua el a 8 unde bg transura 6 11 nonnulla b 15 quarum rerum uere b oculos nostros v 17 mirabiles b 18 desideremus b 22 hircino sanguine gpv; hircinum sanguinem abepoc Domb. 23 post ita inserta sunt uerba infra p. 520, 12 omissa: ea uinculis subligabat. sed multo est mirabilius, e 24 Quibus autem non ostenditur om. b 26 mirentur b )

520
admirationis incitamentum. Magnetem lapidem nouimus mirabilem ferri esse raptorem; quod cum primum uidi, uehementer inhorrui. Quippe cernebam a lapide ferreum anulum raptum adque suspensum; deinde tamquam ferro, quod rapuerat, uim dedisset suam communemque fecisset, idem anulus alteri admotus est eundemque suspendit, adque ut ille prior lapidi, sic alter anulus priori anulo cohaerebat; accessit eodem modo tertius, accessit et quartus; iamque sibi per mutua circulis nexis non inplicatorum intrinsecus, sed extrinsecus adhaerentium quasi catena pependerat anulorum. Quis istam uim lapidis non stuperet, quae illi non solum inerat, uerum etiam per tot suspensa transibat et inuisibilibus ea uinculis subligabat? Sed multo est mirabilius, quod a fratre et coepiscopo meo Seuero Mileuitano de isto lapide comperi. Se ipsum namque uidisse narrauit, quem ad modum Bathanarius quondam comes Africae, cum aput eum conuiuaretur episcopus, eundem protulerit lapidem et tenuerit sub argento ferrumque super argentum posuerit; deinde sicut subter mouebat manum, qua lapidem tenebat, ita ferrum desuper mouebatur, adque argento medio nihilque patiente concitatissimo cursu ac recursu infra lapis ab homine, supra ferrum rapiebatur a lapide. Dixi quod ipse conspexi, dixi quod ab illo audiui, cui tamquam ipse uiderim credidi. Quid etiam de isto magnete legerim dicam. Quando iuxta eum ponitur adamans, non rapit femlID. et si iam rapuerat, ut ei propinquauerit, mox remittit. India mittit hos lapides; sed si eos nos cognitos iam desistimus admirari, quanto magis illi, a quibus ueniunt, si eos [*]( 24 Plin. XXXVII, 4, 61 ) [*]( 1 magneten g 3 a om. g anolum g 4 quo b 5 eodem annlo m. 2 in ras. e admotus est alteri v 6 eumque v 10 uim ctbegpar; uirtntem p Domb. 12 de uerbis ea uinculis cett. in e omwtis uide ad p. 519,23. cum uerba inuisibilibus quod a fratre et coepo intellegi nequirent, corrector uerbis quod a fratre erasis scripsit Narro quod, ita margine addito de fratre 14 milemitano e Sed g 18 mouebat tisqite ad desuper om. b 20 patientia b ac decursu b 28 ego credidi b magnite g 25 propinquauerit begp; adpropinquauerit v Domb. )
521
facillimos habent, sic forsitan habent, ut nos calcem, quam miro modo aqua feruescentem, qua solet ignis exstingui, et oleo non feruescentem, quo solet ignis accendi, quia in promtu \' nobis est, non miramur.

CAPUT V.

Quanta sint, quorum ratio nequeat agnosci, et tamen eadem uera esse non sit ambiguum.

Verum tamen homines infideles, qui, cum diuina uel praeterita uel futura miracula praedicamus, quae illis experienda non ualemus ostendere, rationem a nobis earum flagitant rerum, quam quoniam non possumus reddere (excedunt enim uires mentis humanae), existimant falsa esse quae dicimus, ipsi de tot mirabilibus rebus, quas uel uidere possumus uel uidemus, debent reddere rationem. Quod si fieri ab homine non posse peruiderint, fatendum est eis non ideo aliquid non fuisse uel non futurum esse, quia ratio inde non potest reddi. quando quidem sunt ista, de quibus similiter non potest. Non itaque pergo per plurima, quae mandata sunt litteris, non gesta adque transacta, sed in locis quibusque manentia; quo si quisquam ire uoluerit et potuerit, utrum uera sint, explorabit; sed pauca commemoro. Agrigentinum Siciliae salem perhibent, cum fuerit admotus igni, uelut in aqua fluescere; cum uero ipsi aquae, uelut in igne crepitare. Aput Garamantas quendam fontem tam frigidum diebus, ut non bibatur, tam feruidum noctibus, ut non tangatur. In Epiro alium fontem, in quo faces, ut in ceteris, exstinguuntur accensae, sed, non ut in ceteris, accenduntur exstinctae. Asbeston Arcadiae lapidem propterea sic uocari, quod accensus semel iam non possit exstingui. Lignum cuiusdam ficus Aegyptiae, non ut ligna cetera in aquis natare, sed mergi; et, quod est [*]( Solin. Polyh. 11 28 ib. 32 25 Plin. II, 102, 228 27 Solin. 13 29 ib. 35 ) [*]( 2 a/que (d eras. ?) g 2 et 3 feruescente g 7 ambigendura p 14 uidimus b 15 uiderint p 16 futurum non v 18 non om. b 19 potentia b 20 inire b 21 scilicae e 22 cum] ut b 23 garamantes 91 25 aephiro g 26 in co phaces gl 27 asbenton b )

522
mirabilius, cum in imo aliquamdiu fuerit, inde ad aquae superficiem rursus emergere, quando madefactum debuit umoris pondere praegrauari. Poma in terra Sodomorum gigni quidem et ad maturitatis faciem peruenire; sed morsu pressuue tentata in fumum ac fauillam corio fatiscente uanescere. Pyriten lapidem Persicum tenentis manum, si uehementius prematur, adurere, propter quod ab igne nomen accepit. In eadem Perside gigni etiam lapidem seleniten, cuius interiorem candorem cum luna crescere adque deficere. In Cappadocia etiam uento equas concipere, eosdemque fetus non amplius triennio uiuere. Tylon Indiae insulam eo praeferri ceteris terris, quod omnis arbor, quae in ea gignitur, numquam nudatur tegmine foliorum.

De bis adque aliis innumerabilibus mirabilibus, quae historia non factorum et transactorum, sed manentium locorum tenet, mihi autem aliud agenti ea persequi nimis longum est, reddant rationem, si possunt, infideles isti, qui nolunt diuinis litteris credere; quid aliud quam non putantes eas esse diuinas, eo quod res habeant incredibiles, sicuti hoc est unde nunc agimus. Non enim admittit, inquiunt, ulla ratio, ut caro ardeat nec absumatur, doleat neque moriatur; ratiocinatores uidelicet magni, qui de omnibus rebus, quas esse mirabiles constat, possint reddere rationem. lieddant ergo de his, quae pauca posuimus, quae procul dubio si esse nescirent et ea futura esse diceremus, multo minus crederent quam quod nunc dicentibus nobis nolunt credere aliquando uenturum. Quis enim eorum nobis crederet, si, quem ad modum dicimus futura hominum uiua corpora, quae semper arsura adque dolitura nec tamen aliquando moritura sint, ita diceremus in futuro saeculo futurum salem, quem faceret [*]( 3 Solin. 38 5 ib. 40 9 ib. 47 extr. ) [*](4 prenBaue b 5 ac] aut b fatescente p Pyritem v 8 seleniten ep; seliniten g; sileniten n; selenitcm bpv cuius] einsqae g 10 quam triennio g 12 quia in ea g 16 nimis om. a 20 ammittit bg 21 neque begp; nec v 23 possent g 24 quae si procul dubio esse p 25 credant 91 27 esse uenturuin e )

523
ignis uelut in aqua fluescere, eundemque faceret aqua uelut in igne crepitare; aut futurum fontem, cuius aqua in refrigerio noctis sic ardeat, ut non possit tangi, in aestibus uero diei sic algeat, ut non possit bibi; aut futurum lapidem, uel eum qui suo calore manum constringentis adureret, uel eum qui undecumque accensus exstingui omnino non posset, et cetera quae praetermissis aliis innumeris commemoranda interim duxi? Haec ergo in illo saeculo, quod futurum est, si diceremus futura nobisque increduli responderent: \'Si uultis ut ea credamus, de singulis reddite rationem\': nos non posse confiteremur, eo quod istis et similibus Dei miris operibus infirma mortalium ratiocinatio uinceretur; fixam tamen aput nos esse rationem, non sine ratione Omnipotentem facere, unde animus humanus infirmus rationem non potest reddere; et in multis quidem rebus incertum nobis esse quid uelit, illud tamen esse certissimum, nihil eorum illi esse inpossibile, quaecumque uoluerit; eique nos credere praedicenti, quem neque inpotentem neque mentientem possumus credere. Hi tamen fidei reprehensores exactoresque rationis quid ad ista respondent, de quibus ratio reddi ab homine non potest, et tamen sunt, et ipsi rationi naturae uidentur esse contraria? Quae si futura esse diceremus, similiter a nobis, sicut eorum quae futura esse dicimus, ab infidelibus ratio posceretur. Ac per hoc, cum in talibus operibus Dei deficiat ratio cordis et sermonis humani, sicut ista non ideo non sunt, sic non ideo etiam illa non erunt, quoniam ratio de utrisque ab homine non potest reddi. [*]( 3 tangi usque ad ut non possit om. e 4 bibi non possit v 6 possit b 14 node animus] uideamua e 15 qui uelut ille b 16 certissimum .. illi esse om. b 21 sunt om. b \'uidere, in marg. \'uidentur, e; uideantur b. )
524

CAPUT VI.

Quod non omnia miracula naturalia sint, sed pleraque humano ingenio modificata, pleraque autem daemonum arte conposita.

Hic forte respondeant: Trorsus nec ista sunt nec ista credimus; falsa de his dicta, falsa conscripta sunt\'; et adiciant ratiocinantes adque dicentes: \'Si talia credenda sunt, credite et uos quod in easdem litteras est relatum, fuisse uel esse quoddam Veneris fanum adque ibi candelabrum et in eo lucernam sub diuo sic ardentem, ut eam nulla tempestas, nullus imber exstingueret, unde sicut ille lapis, ita ista λύχνος ἄσβεστος, \t id est lucerna inexstinguibilis, nominata est.\' Quod propterea poterunt dicere, ut respondendi nobis angustias ingerant; quia si dixerimus non esse credendum, scripta illa miraculorum infirmabimus; si autem credendum esse concesserimus, firmabimus numina paganorum. Sed nos, sicut iam in libro duodeuicensimo huius operis dixi, non habemus necesse omnia credere, quae historia continet gentium, cum et ipsi inter se historici, sicut ait Varro, quasi data opera et quasi ex industria per multa dissentiant; sed ea, si uolumus. credimus, quae non aduersantur libris, quibus non dubitamus oportere nos credere. De his autem miraculorum locis nobis ad ea, quae futura persuadere incredulis uolumus, satis illa sufficiunt, quae nos quoque possumus experiri, et eorum testes idoneos non difficile est inuenire. De isto autem fano Veneris et lucerna inexstinguibili non solum in nullas coartamur angustias, uerum etiam latitudinis nobis campus aperitur. Addimus enim ad istam lucernam inexstinguibilem et humanarum et magicarum, id est per homines daemonicarum [*]( 17 c. 18 ) [*]( h 6 de ifl/dicta, h sicco stilo impressum, g 14 quia usque ad infirma. bimus om. b scripturam illam, in marg. scripta illa, e 16 firmabimus mss.; confirmab. v 18 continet hist. v 22 de is g 23 credulis b 24 sufficiunt abegpuv; sufficiant p Domb. )

525
artium et ipsorum per se ipsos daemonum multa miracula; quae si negare uoluerimus, eidem ipsi cui credimus sacrarum litterarum aduersabimur ueritati. Aut ergo in lucerna illa mechanicum aliquid de lapide asbesto ars humana molita est aut arte magica factum est, quod homines illo mirarentur in templo, aut daemon quispiam sub nomine Veneris tanta se efficacia praesentauit, ut hoc ibi prodigium et appareret hominibus et diutius permaneret. Inliciuntur autem daemones ad inhabitandum per creaturas, quas non ipsi, sed Deus condidit, delectabilibus pro sua diuersitate diuersis, non ut animalia cibis, sed ut spiritus signis, quae cuiusque delectationi congruunt, per uaria genera lapidum herbarum, lignorum animalium, carminum rituum. Ut autem inliciantur ab hominibus, prius eos ipsi astutissima calliditate seducunt, uel inspirando eorum cordibus uirus occultum uel etiam fallacibus amicitiis apparendo, eorumque paucos discipulos suos faciunt plurimorumque doctores. Neque enim potuit, nisi primum ipsis docentibus, disci quid quisque illorum adpetat, quid exhorreat, quo inuitetur nomine, quo cogatur; unde magicae artes earumque artifices exstiterunt. Maxime autem possident corda mortalium, qua potissimum possessione gloriantur, cum se transfigurant in angelos lucis. Sunt ergo facta eorum plurima, quae quanto magis mirabilia confitemur, tanto cautius uitare debemus; sed ad hoc, unde nunc agimus, nobis etiam ipsa proficiunt. Si enim haec inmundi daemones possunt, quanto potentiores sunt sancti angeli, quanto potentior est his omnibus Deus, qui tantorum miraculorum effectores etiam ipsos angelos fecit!

Quam ob rem si tot et tanta mirifica, quae μηχανήματα appellant, Dei creatura utentibus humanis artibus fiunt, ut [*]( 22 2. Cor. 11, 14 ) [*]( i v 5 illQ g 6 demonum b 14 sedicunt g 15 in eorum b 17 potuit] placuit b 18 adpetatj appareat b 19 coagatur e 27 eat om. b ep 28 facit b 29 moechanismata b )

526
ea qui nesciunt opinentur esse diuina (unde factum est,\' ut in quodam templo lapidibus magnetibus in solo et camera proportione magnitudinis positis simulacrum ferreum aeris illius medio inter utrumque lapidem ignorantibus, quid sursum esset ac deorsum, quasi numinis potestate penderet: quale aliquid etiam in illa lucerna Veneris de lapide asbesto ab artifice fieri potuisse iam diximus); si magorum opera, quos nostra scriptura ueneficos et incantatores uocat, in tantum daemones extollere potuerunt, ut congruere hominum sensibus sibi nobilis poeta uideretur, de quadam femina, quae tali arte polleret, dicens:
  1. Haec se carminibus promittit soluere mentes
  2. Quas uelit, ast aliis duras inmittere curas,
  3. Sistere aquam fluuiis et uertere sidera retro;-
  4. Nocturnosque ciet manes: mugire uidebis
  5. Sub pedibus terram et descendere montibus ornos:
quanto magis Deus potens est facere quae infidelibus sunt incredibilia, sed illius facilia potestati; quando quidem ipse lapidum aliarumque uim rerum et hominum ingenia, qui ea miris utuntur modis, angelicasque naturas omnibus terrenis potentiores animantibus condidit, uniuersa mirabilia mirabili uincente uirtute et operandi iubendi sinendique sapientia, utens omnibus tam mirabiliter, quam creauit.

CAPUT VII.

Quod in rebus miris summa credendi ratio sit omnipotentia Creatoris.

Quur itaque facere non possit Deus, ut et resurgant corpora mortuorum et igne aeterno crucientur corpora damnatorum, [*]( 2 Plin. XXXIIII, 14, 148 12 Aen. IIII, 487 sqq. ) [*](2 magnitibaa g in camera e 4 inter om. e 5 pendere b 8 in om. e 14 aquas b 16 homos p 19 quia ea e 22 eapieutia a ... mirabiliter m. 2 in marg. g 23 qUęm g 27 possit Deus] posse dicitur b et om. bg 28 in igne bg )

527
qui fecit mundum in caelo in terra, in aere in aquis innumerabilibus miraculis plenum, cum sit omnibus quibus plenus est procul dubio maius et excellentius etiam mundus ipse miraculum? Sed isti, cum quibus uel contra quos agimus, qui et Deum esse credunt, a quo factus est mundus, et deos ab illo factos, per quos ab illo administratur mundus, et miraculorum effectrices siue spontaneorum siue cultu et ritu quolibet inpetratorum siue etiam magicorum mundanas uel non negant uel insuper et praedicant potestates, quando eis rerum uim mirabilem proponimus aliarum, quae nec animalia sunt rationalia nec ulla ratione praediti spiritus, sicut sunt ea, quorum pauca commemorauimus, respondere adsolent: <Vis est ista naturae, natura eorum sic se habet, propriarum sunt istae efficaciae naturarum.\' Tota itaque ratio est, quur Agrigentinum salem flamma fluere faciat, aqua crepitare, quia haec est natura eius. At hoc esse potius contra naturam uidetur, quae non igni, sed aquae dedit salem soluere, torrere autem igni, non aquae. Sed ista, inquiunt, salis huius naturalis est uis, ut his contraria patiatur. Haec igitur ratio redditur et de illo fonte Garamantico, ubi una uena friget diebus, noctibus feruet, ui utraque molesta tangentibus; haec et de illo alio, qui cum sit contrectantibus frigidus et facem sicut alii fontes exstinguat accensam, dissimiliter tamen adque mirabiliter idem ipse accendit exstinctam; haec et de lapide asbesto, qui cum ignem nullum habeat proprium, accepto tamen sic ardet alieno, ut non possit exstingui; haec de ceteris, quae piget retexere, quibus licet uis insolita contra naturam inesse uideatur, alia tamen de illis non redditur ratio, [*](1 et in terra et in aere b 3 ipse mnndus v 6 abministr. g; ad- ministrari p hic raundus e 8 quodlibet e inpetratorum gp; qn imperatorum v Domb. magi çorum g 9 eius b 10 uim om. p « 11 praedicti b sicuti b 13 sese g; ee (— esse) p 14 totaque ratio p 15 ad g crepiturum b 17 quia b 18 igni li/i:!/ sed e 19 ut bis] uti g contra fna gt 20 agramantico e 21 uij ut b molesta sit b 26 baec et bg )
528
nisi ut dicatur hanc eorum esse naturam. Breuis sane ista est ratio, fateor, sufficiensque responsio. Sed cum Deus auctor sit naturarum omnium, quur nolunt fortiorem nos reddere rationem, quando aliquid uelut inpossibile nolunt credere eisque redditionem rationis poscentibus respondemus hanc esse uoluntatem omnipotentis Dei? qui certe non ob aliud uocatur omnipotens, nisi quoniam quidquid uult potest, qui potuit creare tam multa, quae nisi ostenderentur aut a credendis hodieque dicerentur testibus, profecto inpossibilia putarentur, non solum quae ignotissima aput nos, uerum etiam quae notissima posui. Illa enim quae [aput nos] praeter eos, quorum de his libros legimus, non habent testem et ab eis conscripta sunt, qui non sunt diuinitus docti adque humanitus falli forte potuerunt, licet cuique sine recta reprehensione non credere.

Nam nec ego uolo temere credi cuncta quae posui, quia nec a me ipso ita creduntur, tamquam nulla de illis sit in mea cogitatione dubitatio, exceptis his, quae uel ipse sum expertus et cuiuis facile est experiri; sicut de calce, quod feruet in aqua, in oleo frigida est; de magnete lapide, quod nescio qua sorbitione insensibili stipulam non moueat et ferrum rapiat; de carne non putescente pauonis, cum putuerit et Platonis; de palea sic frigente, ut Suescere niuem non sinat, sic calente ut maturescere poma conpellat; de igne fulgido, quod secundum suam fulgorem lapides coquendo candificet et contra eundem suum fulgorem urendo plurima obfuscet. Tale est et quod nigrae maculae offunduntur ex oleo splendido, similiter nigrae lineae de candido inprimuntur argento, de carbonibus etiam, quod accendente igne sic uertantur in [*]( 3 uolunt e2 5 ratione el 9 testibus dicerentur v 11 aput nos om. a b p ρ 12 quorum haec de libris b 19 cuius eg 20 aquam g magnite g 22 putrescente .. putruerit a b2 g p v 23 frigescente g 24 poma] comma g 25 flugido g candificat p1 26 eundem suum bgpv; suum om. Domb. obfuscat p1 27 1 st et quod abegpa; est quod et v Domb. effund. p 29 haccendente g )

529
contrarium, ut de lignis pulcherrimis taetri, fragiles de duris, inputribiles de putribilibus fiant. Haec ipse quaedam cum multis, quaedam cum omnibus noui, et alia plurima, quae huic libro inserere longum fuit. De his autem, quae posui non experta, sed lecta, praeter de fonte illo, ubi faces exstinguuntur ardentes et accenduntur exstinctae, et de pomis terrae Sodomorum forinsecus quasi maturis, intrinsecus fumeis, nec testes aliquos idoneos, a quibus utrum uera essent audirem, potui reperire. Et illum quidem fontem non inueni qui in Epiro uidisse se dicerent, sed qui in Gallia similem nossent non longe a Gratianopoli ciuitate. De fructibus autem arborum Sodomitarum non tantum litterae fide dignae indicant, uerum etiam tam multi se loquuntur expertos, ut hinc dubitare non possim. Cetera uero sic\' habeo, ut neque neganda neque adfirmanda decreuerim; sed ideo etiam ipsa posui, quoniam aput eorum, contra quos agimus, historicos legi, ut ostenderem qualia multa multique illorum nulla reddita ratione in suorum litteratorum scripta litteris credant, qui nobis credere, quando id, quod eorum experientiam sensumque transgreditur, omnipotentem Deum dicimus esse facturum, nec reddita ratione dignantur. Nam quae melior et ualidior ratio de rebus talibus redditur, quam cum Omnipotens ea posse facere perhibetur et facturus dicitur, quae praenuntiasse ibi legitur, ubi alia multa praenuntiauit, quae fecisse monstratur? Ipse quippe faciet, quia se facturum esse praedixit, quae inpossibilia putantur, qui promisit et fecit ut ab incredulis gentibus incredibilia crederentur. [*]( 1 flagiles e 5 et extinguuntur eg 7 famineis b 12 Sodom. arborum v 13 multi eloquuntur b 14 possint b 14 sq. neque affirmanda neque neganda v 20 nec ad redditam rationem b 23 prehibetur gl 24 praenuntiauit.. monstratur om. b 25 facit b 26 inpossib. esse e ) [*]( XXXX Aug. opera Sectio V para II. ) [*]( 34 )

530