De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XXVII. Contra eorum persuasionem, qui putant sibi non obfutura peccata, in quibus, cum elemosynas facerent, permanserunt.

Restat eis respondere, qui dicunt aeterno igne illos tantummodo arsuros, qui pro peccatis suis facere dignas elemosynas neglegunt, propter illud quod ait apostolus Iacobus: ludicium autem sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam. Qui ergo fecit, inquiunt, quamuis non correxerit perditos mores, sed nefarie ac nequiter inter ipsas suas elemosynas uixerit, cum misericordia illi futurum est iudicium, ut aut non damnetur omnino aut post aliquod tempus a damnatione nouissima liberetur. Nec ob aliud existimant Christum de solo dilectu adque neglectu elemosynarum discretionem inter dextros et sinistros esse facturum, quorum alios in regnum, alios in supplicium mittat aeternum. Ut autem cottidiana sibi opinentur, quae facere omnino non cessant, qualiacumque et quantacumque sint, per elemosynas dimitti posse peccata, orationem, quam docuit ipse Dominus, et suffragatricem sibi adhibere conantur et testem. Sicut enim nullus est, inquiunt, dies, quo a Christianis haec oratio non dicatur: ita nullum est cottidianum qualecumque peccatum, quod per illam non dimittatur, cum dicimus: Dimitte nobis debita nostra, si quod sequitur facere curemus: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Non enim ait Dominus, inquiunt: Si dimiseritis peccata hominibus, [*]( 10 lac. 2, 18 26 Mt. 6, 12 ) [*]( 7 permanserunt g f; perstiterunt pqv 9 elimosvnas et sic infra g 17 delecta gl; delicto ep neglecto p uel elimos. g 23 suffragiatricem g; suffraratricem e )

574
dimittet uobis Pater uester cottidiana parua peccata, sed: Dimittet, inquit, uobis peccata uestra. Qualicumque ergo uel quantacumque sint, etiamsi cottidie perpetrentur nec ab eis uita discedat in melius commutata: per elemosynam ueniae non negatae remitti sibi posse praesumunt.

Sed bene, quod isti dignas pro peccatis elemosynas commonent esse faciendas; quoniam si dicerent qualescumque elemosynas pro peccatis et cottidianis et magnis et quantacumque scelerum consuetudine misericordiam posse inpetrare diuinam. ut ea cottidiana remissio sequeretur, uiderent se rem dicere absurdam adque ridiculam. Sic enim cogerentur fateri fieri posse, ut opulentissimus homo decem nummulis diurnis in elemosynas inpensis homicidia et adulteria et nefaria quaeque facta redimeret. Quod si absurdissimum adque insanissimum est dicere, profecto si quaeratur, quae dignae sint pro peccatis elemosynae, de quibus etiam Christi praecursor ille dicebat: Facite ergo fructus dignos paenitentiae, procul dubio non inuenientur eas facere, qui uitam suam usque ad mortem cottidianorum criminum perpetratione confodiunt: primum, quia in auferendis rebus alienis longe plura diripiunt, ex quibus perexigua pauperibus largiendo Christum se ad hoc pascere existimant, ut licentiam malefactorum ab illo se emisse uel cottidie potius emere credentes securi damnabilia tanta committant. Qui si pro uno scelere omnia sua distribuerent indigentibus membris Christi, nisi desisterent a talibus factis habendo caritatem, quae non agit perperam, aliquid eis prodesse non potest. Qui ergo dignas pro suis peccatis elemosynas facit, prius eas facere incipit a se ipso. [*]( 17 Mt. 3, 8 26 1. Cor. 13, 4 ) [*]( 1 peccata mSB.; peccata nestra v 4 discedat a b eppa; descedat g: discedant v 6 commonent eleemosynas v commonenteffe, fe eras., g 8 ęt cottid. g 9 misericordia.. diuina e 10 rem se r 11 cogeretur fateri poaee b 12 decim nummolia g diuturnis b 13 expensis a 14 et v inanissimum a 20 primum bv; primo aegp p a 23 se om. p 27 dignus g 28 incipit b egp; incipiat v DOfRb. )

575
Indignum est enim, ut in se non faciat, qui facit in proximum, cum audiat dicentem Deum: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum: itemque audiat: Miserere animae tuae placens Deo. Hanc elemosynam, id est, ut Deo placeat, non faciens animae suae quo modo dignas pro peccatis suis elemosynas facere dicendus est? Ad hoc enim et illud scriptum est: Qui sibi malignus est, cui bonus erit? Orationes quippe adiuuant elemosynae; et utique intuendum est quod legimus: Fili, peccasti, ne adicias iterum et de praeteritis deprecare, ut tibi dimittantur. Propter hoc ergo elemosynae faciendae sunt, ut, cum de praeteritis peccatis deprecamur, exaudiamur; non ut in eis perseuerantes licentiam malefaciendi nos per elemosynas conparare credamus.

Ideo autem Dominus et dextris elemosynas ab eis factas et sinistris non factas se inputaturum esse praedixit, ut hinc ostenderet quantum ualeant elemosynae ad priora delenda, non ad perpetua inpune committenda peccata. Tales autem elemosynas non dicendi sunt facere, qui uitam nolunt a consuetudine scelerum in melius commutare. Quia et in hoc quod ait: Quando uni ex minimis meis non fecistis, mihi non fecistis. ostendit eos non facere etiam quando se facere existimant. Si enim Christiano esurienti panem tamquam Christiano darent, profecto sibi panem iustitiae, quod ipse Christus est, non negarent; quoniam Deus, non cui detur, sed quo animo detur, adtendit. Qui ergo Christum diligit in Christiano, hoc animo ei porrigit elemosynam, quo accedit ad Christum, non quo uult recedere inpunitus a Christo. Tanto enim magis quisque deserit Christum, quanto magis [*]( 2 Mt. 22, 39 3 Eccli. 30, 24 7 ib. 14, 5 9 ib. 21. 1 21 Mt. 25, 45 ) [*]( 2 deum egp; Dominam v Domb. diligis g 3 sicut te e 4 tuae animae v anc g 8 \'ante Orationes deesse nnnnulht uidentur\' DnrrrL. 10 dimitt. tibi v 11 propter oc g 17 piiora] preterita m. 2 in ras. e 25 cui] quod p 27 diliget g2 porriget g )

576
diligit quod inprobat Christus. Nam quid cuiquam prodest, quod baptizatur, si non iustificatur? Nonne qui dixit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum Dei, ipse etiam dixit: Nisi abundauerit iustitia uestra super scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum? Quur illud timendo multi currunt baptizari, et hoc non timendo non multi curant iustificari? Sicut ergo non fratri suo dicit: Fatue. qui cum hoc dicit non ipse fraternitati, sed peccato eius infensus est (alioquin reus erit gehennae ignis): ita e contrario, qui porrigit elemosynam Christiano, non Christiano porrigit, qui non in eo diligit Christum; non autem diligit Christum, qui iustificari recusat in Christo. Et quem ad modum si quis praeoccupatus fuerit hoc delicto, ut fratri suo dicat: Fatue, id est, non eius peccatum nolens auferre conuicietur iniuste, parum est illi ad hoc redimendum elemosynas facere, nisi etiam quod ibi sequitur remedium reconciliationis adiungat (ibi enim sequitur: Si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid aduersum te, reIinque ibi munus tuum ad altare et uade prius, reconciliari fratri tuo, et tunc ueniens offeres munus tuum): ita parum est elemosynas quantaslibet facere pro quocumque scelere et in consuetudine scelerum permanere,

Oratio uero cottidiana, quam docuit ipse Iesus, unde et dominica nominatur, delet quidem cottidiana peccata, cam [*]( 2 Io. 3, 5 4 Mt. 5, 20 8 ib. 22 18 ib. 23 ) [*]( 3 spiritu aeg Domb.; spiritu sancto bpv 6 in regnum caelorum. ..V in marq. dei, e 7 curręnt g; cur/ant, m. 2 ex currunt corr., e non multi currunt b 8 si ergo b non om. e fratri suo dicit abegppa; dicit fratri suo v 9 dixit non ipse b 10 geenne g ite g 13 instiracusat In o ficari diligit xpm g 15 sq. nolens ferre conuinceretur b 16 innicietur e 18 offeres g a; offerres p; offers abepv 21 ante altare e reconciliari egx; reconciliare v 22 offers e1 23 par/n, u tiel c erGSØ1 e 25 ipse iesus codd. praeter a; ipse Dominus f); dflf ipse docuit a )

577
cottidie dicitur: Dimitte nobis debita nostra, adque id quod sequitur non solum dicitur, sed etiam fit: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; sed quia fiunt peccata, ideo dicitur, non ut ideo fiant, quia dicitur. Per hanc enim nobis uoluit Saluator ostendere, quantumlibet iuste in huius uitae caligine adque infirmitate uiuamus, non nobis deesse peccata, pro quibus dimittendis debeamus orare et eis, qui in nos peccant, ut et nobis ignoscatur, ignoscere. Non utique propterea Dominus ait: Si dimiseritis peccata hominibus, dimittet uobis et Pater uester peccata uestra, ut de hac oratione confisi securi cottidiana scelera faceremus, uel potentia qua non timeremus hominum leges uel astutia qua ipsos homines falleremus; sed ut per illam disceremus non putare nos esse sine peccatis, etiamsi a criminibus essemus inmunes; sicut etiam legis ueteris sacerdotes hoc ipsum Deus de sacrificiis admonuit, quae iussit eos primum pro suis, deinde pro populi offerre peccatis. Nam et ipsa uerba tanti magistri et Domini nostri uigilanter intuenda sunt. Non enim ait: (Si dimiseritis peccata hominibus, et Pater uester dimittet uobis qualiacumque peccata\', sed ait: Peccata uestra. Cottidianam quippe orationem docebat et iustificatis utique discipulis loquebatur. Quid est ergo : Peccata uestra nisi \'peccata sine quibus nec uos eritis, qui iustificati et sanctificati estis\'? Ubi ergo illi, qui per hanc orationem occasionem perpetrandorum cottidie scelerum quaerunt, dicunt Dominum significasse etiam magna peccata, quoniam non dixit: \'Dimittet uobis parua\\ sed peccata uestra: ibi nos considerantes qualibus loquebatur et audientes dictum peccata uestra nihil aliud debemus existimare quam parua, quoniam talium iam non erant magna. Verum tamen nec ipsa magna, a quibus omnino mutatis in melius moribus recedendum est, dimittuntur [*]( 17 Leuit. 16, 6 ) [*]( 9 utique p; itaque rell. v Domb. 16 de om. g post sacrificiis repetit deus p 28 nos] non g ) [*]( XXXX Aug. opera Sectio V pars II. ) [*]( 37 )
578
orantibus, nisi fiat quod ibi dicitur: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Si enim minima peccata, sine quibus non est etiam uita iustorum, aliter non remittuntur: quanto magis multis et magnis criminibus inuoluti, etiamsi ea perpetrare iam desinant, nullam indulgentiam consequuntur. si ad remittendum aliis, quod in eis quisque peccauerit, inexorabiles fuerint, cum dicat Dominus: Si autem non dimiseritis hominibus, neque Pater uester dimittet uobis. Ad hoc enim ualet quod etiam Iacobus apostolus ait, iudicium futurum sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam. Venire quippe debet in mentem etiam seruus ille. cui debitori dominus eius relaxauit decem milia talentorum. quae postea iussit ut redderet, quia ipse non misertus est conserui sui, qui ei debebat centum denarios. In his ergo, qui filii sunt promissionis et uasa misericordiae. ualet quod ait idem apostolus consequenter adiungens: Superexsultat autem misericordia iudicio, quoniam et illi iusti. qui tanta sanctitate uixerunt, ut alios quoque recipiant in tabernacula aeterna, a quibus amici facti sunt de mammona iniquitatis, ut tales essent, misericordia liberati sunt ab eo, qui iustificat inpium, inputans mercedem secundum gratiam, non secundum debitum. In eorum quippe numero est apostolus. qui dicit: Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem.

Illi autem, qui recipiuntur a talibus in tabernacula aeterna, fatendum est quod non sint his moribus praediti, ut eis liberandis sine suffragio sanctorum sua possit uita sufficere, ac per hoc multo amplius in eis superexsultat misericordia iudicio. [*]( 9 Iac. 2, 13 12 Mt. 18, 23 sqq. 16 Iac. 2, 13 19 Lc. 16, 9 24 1. Cor. 7, 25 ) [*]( 5 iam om. p consequentur a; consequantur a 6 in eis gp; eis. ab omisso in, e; in eos v Domb. 8 nec p 12 decim g 18 ut ali s ur quoque recipiant b m. 2 corr. 19 a quibus aelgp Domb.; & om. be2r mamona et sic semper eg 25 alii a autem om. a 27 hac g 28 superexaltat e )

579

Nec tamen ideo putandus est quisquam sceleratissimus, nequaquam uita uel bona uel tolerabiliore mutatus, recipi in tabernacula aeterna, quoniam obsecutus est sanctis de mammona iniquitatis, id est de pecunia uel diuitiis, quae male fuerant adquisitae, aut etiamsi bene, non tamen ueris, sed quas iniquitas putat esse diuitias, quoniam nescit quae sint uerae diuitiae, quibus illi abundant, qui et alios recipiunt in tabernacula aeterna. Est itaque quidam uitae modus nec tam malae, ut his qui eam uiuunt nihil prosit ad capessendum regnum caelorum largitas elemosynarum, quibus etiam iustorum sustentatur inopia et fiunt amici qui in tabernacula aeterna suscipiant, nec tam bonae, ut ad tantam beatitudinem adipiscendam eis ipsa sufficiat, nisi eorum meritis, quos amicos fecerint, misericordiam consequantur. (Mirari autem soleo etiam aput Vergilium reperiri istam Domini sententiam, ubi ait: Facite uobis amicos de mammona iniquitatis, ut et ipsi recipiant uos in tabernacula aeterna; cui est et illa simillima: Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet. Nam cum Elysios campos poeta ille describeret, ubi putant habitare animas beatorum, non solum ibi posuit eos, qui propriis meritis ad illas sedes peruenire potuerunt, sed adiecit adque ait:

Quique sui memores alios fecere merendo,

id est, qui promeruerunt alios eosque sui memores promerendo fecerunt; prorsus tamquam eis dicerent, quod frequentatur ore Christiano, cum se cuique sanctorum humilis quisque commendat et dicit: \'Memor mei esto\', adque id ut esse possit [*]( 16 Lc. 16, 9 18 Mt. 10, 41 25 Aen. VI, 664 ) [*]( 7 abundant abegpv; abundabant p Domb. aeterna tabern. v 9 ea p capescendum bep 12 ad sup. lin. g 13 ipsae, ae m. 2, e 15 istam Domini reperiri v 18 cuius bv recepit g 26 et alios aliasque p 27 ei e 28 christianorum p . 29 ut id v ) [*]( 37* )

580
promerendo efficit.) Sed quis ite sit modus, et quae sint ipsa peccata, quae ita inpediunt peruentionem ad regnum Dei. ut tamen sanctorum amicorum meritis inpetrent indulgentiam, difficillimum est inuenire, periculosissimum definire. Ego certe usque ad hoc tempus cum inde satagerem ad eorum indaginem peruenire non potui. Et fortassis propterea latent, ne studium proficiendi ad omnia cauenda peccata pigrescat. Quoniam si scirentur quae uel qualia sint delicta. pro quibus etiam permanentibus nec prouectu uitae melioris absumtis intercessio sit inquirenda et speranda iustorum, eis secura se obuolueret humana segnitia, nec euolui talibus inplicamentis ullius uirtutis expeditione curaret, sed tantummodo quaereret aliorum meritis liberari, quos amicos sibi de mammona iniquitatis elemosynarum largitate fecisset. Nunc uero dum uenialis iniquitatis, etiamsi perseueret, ignoratur modus, profecto et studium in meliora proficiendi orando et instando uigilantius adhibetur et faciendi de mammona iniquitatis sanctos amicos cura non spernitur.

Verum ista liberatio, quae fit siue suis quibusque orationibus siue intercedentibus sanctis, id agit ut in ignem quisque non mittatur aeternum, non ut, cum fuerit missus, post quantumcumque inde tempus ematur. Nam et illi, qui putant sic intellegendum esse quod scriptum est, adferre terram bonam uberem fructum, aliam tricenum, aliam sexagenum, aliam centenum, ut sancti pro suorum diuersitate meritorum alii [*]( 24 Mt. 13, 8 ) [*]( 3 amicorum mperscripto m. 2 q; g 7 peccata cauenda v 9 pronectu abegp pa; profectu v 10 adsumptis bep 11 se om. b segnities r uolui p1 a 14 largitate mss.; largitione v 16 orando et instando agp Dmllb.; orando et stando b; orando et instadio, in marg. et instando, e: \' orationi instando v 17 uigilantius, in marg. uigiliis, e 19 laboratio. in viarg. liberatio, e operationibus e 21 post, m. 2 superscripto quam, b quanto tum cumque eruatur, omissis inde tempus, b 22 tenipus, in marg. temporis, e potant g )

581
tricenos homines liberent, alii sexagenos, alii centenos, hoc in die iudicii futurum suspicari solent, non post iudicium. Qua opinione quidam cum uideret homines inpunitatem sibi peruersissime pollicentes, eo quod omnes isto modo ad liberationem pertinere posse uideantur, elegantissime respondisse perhibetur, bene potius esse uiuendum, ut inter eos quisque reperiatur, qui pro aliis intercessuri sunt liberandis, ne tam pauci sint, ut cito ad numerum suum uel tricenum uel sexagenum uel centenum unoquoque eorum perueniente multi remaneant, qui erui iam de poenis illorum intercessione non possint et in eis inueniatur quisquis sibi spem fructus alieni temeritate uanissima pollicetur. Haec me illis respondisse suffecerit, qui sacrarum litterarum, quas communes habemus, auctoritatem non spernunt, sed eas male intellegendo non quod illae loquuntur, sed hoc potius putant futurum esse quod ipsi uolunt. Hac itaque responsione reddita librum, sicut promisimus, terminamus.

Sicut in proximo libro superiore promisimus, iste huius totius operis ultimus disputationem de ciuitatis Dei aeterna beatitudine continebit, quae non propter aetatis per multa saecula longitudinem tamen quandocumque finiendam aeternitatis nomen accepit, sed quem ad modum scriptum est in euangelio, regni eius non erit finis; nec ita ut aliis [*]( 28 Lc. 1, 33 i ) [*]( 11 possent gl 1\'2 raellis g; raodo illis b respond. illis v 15 loh cuutur g Olx g 16 ac 9 promigsimus et sic l. 23 9 EXPL ICIT LIBER . XXI. INCIPIT . LIBER . XXII. egp 23 promisi b 27 co. pit g quemammodum g )

582
moriendo decedentibus, aliis succedentibus oriendo species in ea perpetuitatis appareat, sicut in arbore, quae perenni fronde uestitur, eadem uidetur uiriditas permanere, dum labentibus? et cadentibus foliis subinde alia, quae nascuntur. faciem conseruant opacitatis; sed omnes in ea ciues inmortales erunt. adipiscentibus et hominibus, quod numquam sancti angeli perdiderunt. Faciet hoc Deus omnipotentissimus eius conditor. Promisit enim nec mentiri potest, et quibus fidem hinc quoque faceret, multa sua et non promissa et promissa iam fecit.

Ipse est enim, qui in principio condidit mundum, plenum bonis omnibus uisibilibus adque intellegibilibus rebus, in quo nihil melius instituit quam spiritus, quibus intellegentiam dedit et suae contemplationis habiles capacesque sui praestitit adque una societate deuinxit, quam sanctam et supernam dicimus ciuitatem, in qua res, qua sustententur beatique sint, Deus ipse illis est, tamquam uita uictusque communis: qui liberum arbitrium eidem intellectuali naturae tribuit tale, ut, si uellet deserere Deum, beatitudinem scilicet suam, continuo miseria sequeretur; qui cum praesciret angelos quosdam per elationem, qua ipsi sibi ad beatam uitam sufficere uellent, tanti boni desertores futuros, non eis ademit hanc potestatem, potentius et melius esse iudicans etiam de malis bene facere quam mala esse non sinere. Quae omnino nulla essent. nisi natura mutabilis, quamuis bona et a summo Deo adque incommutabili bono, qui bona omnia condidit, instituta, [*](3 ueriditas gx 8 et om. g fide/, m eras., g liinc quoque faceret fidem p 9 et promissa om. p 11 hominibus gl 14 deuilit [1: diuinxit b 1G illic g uictus, omisso que, b 17 natura . e cras. j< 18 uellet deserere begp p; uelle deseret a; uellet desereret ac nOm\', Deulll] eum b 18 sq. continuo miseria sequeretur eg; continuo cum miseria secutura esset p; mieeria esset secutura sua, omisso continuo, b; miseriii continuo sequitura //, eraso qui (?). p1; et cont. miseria secutura a; cont miseria secutura a, mg. e. v; miseria cont. secuturil p2 (?) Domb. 19 CUJII superscripto m. 2 iam, b 22 potentius et om. p 23 sineret « non que omnino essent b 24 quamuis inccmmutabili om. gx 25 ^ ill:mutabili a bono om. b omnia bona b )

583
peccando ea sibi ipsa fecisset; quo etiam peccato suo teste conuincitur bonam conditam se esse naturam. Nisi enim magnum et ipsa, licet non aequale Conditori, bonum esset, profecto desertio Dei tamquam luminis sui malum eius esse non posset. Nam sicut caecitas oculi uitium est et idem ipsum indicat ad lumen uidendum esse oculum creatum ac per hoc etiam ipso uitio suo excellentius ostenditur ceteris membris membrum capax luminis (non enim alia causa esset uitium eius carere lumine): ita natura. quae fruebatur Deo, optimam se institutam docet etiam ipso uitio, quo ideo misera est quia non fruitur Deo; qui casum angelorum uoluntarium iustissima poena sempiternae infelicitatis obstrinxit adque in eo summo bono permanentibus ceteris, ut de sua sine fine permansione certi essent, tamquam ipsius praemium permansionis dedit. Qui fecit hominem etiam ipsum rectum cum eodem libero arbitrio, terrenum quidem animal, sed caelo dignum, si suo cohaereret auctori, miseria similiter, si eum desereret, secutura, qualis naturae huius modi conueniret. Quem similiter cum praeuaricatione legis Dei per Dei desertionem peccaturum esse praesciret, nec illi ademit liberi arbitrii potestatem, simul praeuidens, quid boni de malo eius esset ipse facturus: qui de mortali progenie merito iusteque damnata tantum populum gratia sua colligit, ut inde subpleat et instauret partem, quae lapsa est angelorum, ac sic illa dilecta et superna ciuitas non fraudetur suorum numero ciuium, quin etiam fortassis et uberiore laetetur.

CAPUT II. De aeterna Dei et incommutabili uoluntate.

Multa enim fiunt quidem a malis contra uoluntatem Dei; sed tantae est ille sapientiae tantaeque uirtutis, ut in eos exitus siue fines, quos bonos et iustos ipse praesciuit, tendant [*](1 ea sibi] mala ///// aibi b quomodo etiam h 2 se om. bx o 5 cecitaf iVculi b 6 oculum esse v 12 obduxit m. 1 in ras. b 15 ipsum etiam v 17 autori g 21 eius om. r 25 numerum gx 26 fortassi sed g 29 quidem anjmalis b )

584
omnia, quae uoluntati eius uidentur aduersa. Ac per hoc cum Deus mutare dicitur uoluntatem, ut quibus lenis erat uerbi gratia reddatur iratus, illi potius quam ipse mutantur et eum quodam modo mutatum in his quae patiuntur inueniunt; sicut mutatur sol oculis sauciatis et asper quodam modo ex miti et ex delectabili molestus efficitur, cum ipse aput se ipsum maneat idem qui fuit. Dicitur etiam uoluntas Dei, quam facit in cordibus oboedientium mandatis eius, de qua dicit apostolus: Deus est enim, qui operatur in uobis et uelle. Sicut iustitia Dei non solum qua ipse iustus est dicitur, sed illa etiam quam in homine, qui ab illo iustificatur. facit: sic et lex eius uocatur, \'quae potius est hominum, sfld ab ipso data; nam utique homines erant, quibus ait Iesus: In lege uestra scriptum est, cum alio loco legamus: Lex Dei eius in corde eius. Secundum hanc uoluntatem quam Deus operatur in hominibus, etiam uelle dicitur, quod non ipse uult, sed suos id uolentes facit; sicut dicitur cognouisse, quod ut cognosceretur fecit, a quibus ignorabatur. Neque enim dicente apostolo: Nunc autem cognoscentes Deum, immo cogniti a Deo, fas est ut credamus, quod eos tunc cognouerit Deus praecognitos ante constitutionem mundi; sed tunc cognouisse dictus est, quod tunc ut cognosceretur effecit. De his locutionum modis iam et in superioribus libris memini disputatum. Secundum hanc ergo uoluntatem, qua Deum uelle dicimus quod alios efficit uelle, quibus futura nesciuntur, multa uult nec facit.

Multa enim uolunt fieri sancti eius ab illo inspirata sancta uoluntate, nec fiunt, sicut orant pro quibusdam pie sancteque. [*]( 9 Phil. 2, 13 14 lo. 8, 17 15 Ps. 36, 31 19 Gal. 4. u 21 1. Petr. 1, 20 ) [*]( 2 est. a 9 est enim codd. praeter p, v; enim est p Domb. 10 quia ab2g 11 sq. qua ab illo iustificatus factus sic et lex uocatur b 12 et // eius, ex (twn lex) eruso, j < 13 dala hominibus e 15 eius inj est in e corde ipsins v 17 ipse non v 18 facit b pa 25 quam // effecit bg 27 fieri om. p )

585
et quod orant non facit, cum ipse in eis hanc orandi uoluntatem sancto Spiritu suo fecerit. Ac per hoc, quando secundum Deum uolunt et orant sancti, ut quisque sit saluusr possumus illo modo locutionis dicere: \'Vult Deus et non facit\'; ut ipsum dicamus uelle, qui ut uelint isti facit. Secundum illam uero uoluntatem suam, quae cum eius praescientia sempiterna est, profecto in caelo et in terra omnia quaecumque uoluit non solum praeterita uel praesentia, sed etiam futura iam fecit. Verum antequam ueniat tempus, quo uoluit ut fieret, quod ante tempora uniuersa praesciuit adque disposuit, dicimus: <Fiet quando Deus uoluerit\'; si autem non solum tempus quo futurum est, uerum etiam utrum futurum sit ignoramus, dicimus: \'Fiet, si Deus uoluerit\'; non quia Deus nouam uoluntatem, quam non habuit, tunc habebit; sed quia id, quod ex aeternitate in eius inmutabili praeparatum est uoluntate, tunc erit.

CAPUT III. De promissione aeternae beatitudinis sanctorum et perpetuis suppliciis inpiorum.

Quapropter, ut cetera tam multa praeteream, sicut nunc: in Christo uidemus inpleri quod promisit Abrahae dicens: In semine tuo benedicentur omnes gentes: ita quod eidem semini eius promisit inplebitur, ubi ait per prophetam: Hesurgent qui erant in monumentis, et quod ait: Erit caelum nouum et terra noua, et non erunt memores priorum, nec adscendet in cor ipsorum. sed laetitiam et exsultationem inuenient in ea. Ecce ego faciam Hierusalem exsultationem et populum meum laetitiam; et exsultabo in Hierusalem [*]( 22 Gen. 22, 18 24 Esai. 26, 19 25 Ib. «5, 17 sqq. ) [*]( 2 Jac. h eraao, g secundum euni g 9 futuri g ueniat codd. t-xcepto p, v; uenit ? Domb. 21 abrae bg 24 erunt ab munumentis 01 26 priorcs e ascendet ab e p2 a; ascendit g pI; ascendent;> r 27 et om. g 29 in laetitiam b )

586
et laetabor in populo meo, et ultra non audietur in illa uox fletus; et per alium prophetam quod praenuntiauit dicens eidem prophetae: In tempore illo saluabitur populus tuus omnis qui inuentus fuerit scriptus in libro. et multi dormientium in terrae puluere (siue. ut quidam interpretati sunt, aggere) exsurgent, hi in uitam aeternam et hi in obprobrium et in confusionem aeternam; et alio loco per eundem prophetam: Accipient regnum sancti Altissimi et obtinebunt illud usque in saeculum et usque in saeculum saeculorum; et paulo post: Regnum, inquit. -eius regnum sempiternum: et alia quae ad hoc pertinentia in libro uicensimo posui, siue quae non posui et tamen in eisdem litteris scripta sunt, uenient et haec, sicut ista uenerunt, quae increduli nOli putabant esse uentura. Idem quippe Deus utraque promisit, utraque uentura esse praedixit. quem perhorrescunt numina paganorum, etiam teste Porphyrio, nobilissimo philosopho paganorum.

CAPUT IIII. Contra sapientes mundi, qui putant terrena homi- num corpora ad caeleste habitaculum non posse transferri.

Sed uidelicet homines docti adque sapientes contra uim tantae auctoritatis, quae omnia genera hominum, sicut tanto) ante praedixit, in hoc credendum sperandumque conuertit. acute sibi argumentari uidentur aduersus corporum resurrectionem et dicere quod in tertio de re publica libro a Cicerone commemoratum est. Nam cum Herculem et Romulum [*]( 3 Dan. 12, 1 sq. 9 ib. 7, 18 11 ib. 27 18 c. 21 sqq. 27 c.:?\' 1 et ante laetabor orn. b 2 in illa codd. praeter b; in ea br i con h multo e 8 in confus. egp p Domb.: in om. abav fusionem 1 10 obteneb. g 12 pertinentia] pertinent iam p 14 eiusdem h uenientia b sicut et ev ista] scripta p 17 teste et iam r 24tant<> ■um. e 28 hircul. g )

587
ex hominibus deos esse factos adseueraret: \'Quorum non corpora, inquit, sunt in caelum elata; neque enim natura pateretur, ut id quod esset e terra nisi in terra maneret.\' Haec est magna ratio sapientium, quorum Dominus nouit cogitationes, quoniam uanae sunt. Si enim animae tantummodo essemus, id est sine ullo corpore spiritus, et in caelo habitantes terrena animalia nesciremus nobisque futurum esse diceretur, ut terrenis corporibus animandis quodam uinculo mirabili necteremur: nonne multo fortius argumentaremur id credere recusantes et diceremus naturam non pati, ut res incorporea ligamento corporeo uinciretur? Et tamen plena est terra uegetantibus animis haec membra terrena, miro sibi modo conexa et inplicita. Quur ergo eodem uolente Deo, qui fecit hoc animal, non poterit terrenum corpus in. caeleste corpus adtolli, si animus omni ac per hoc etiam caelesti corpore praestabilior terreno corpori potuit inligari? An terrena particula tam exigua potuit aliquid caelesti corpore melius aput se tenere, ut sensum haberet et uitam, et eam sentientem adque uiuentem dedignabitur caelum suscipere aut susceptam non poterit sustinere, eum de re sentiat et uiuat ista meliore, quam est corpus omne caeleste? Sed ideo nunc non fit, quia nondum est tempus quo id fieri uoluit, qui hoc, quod uidendo iam uiluit, multo mirabilius quam illud, quod ab istis non creditur, fecit. Quur enim non uehementius admiramur incorporeos animos, caelesti corpore potiores, terrenis inligari corporibus quam corpora licet terrena sedibus quamnis caelestibus. tamen corporeis sublimari, nisi quia hoc uidere consueuimus et hoc sumus, illud uero nondum sumus nec aliquando adhuc uidimus? Nam profecto sobria ratione consulta rairabilioris esse diuini operis reperitur incorporalibus corporalia quodam modo adtexere quam licet diuersa, [*](4 Ps. 93, 11 ) [*](2 in om. b caelo gj p neque om. g 3 e] et g 6 illo g 11 ninceretur g 13 quonexa 9 15 attolli si ex attulliffe corr. g caeleste g 16 terrene g; terrfi e 29 uidemus b )
588
quia illa caelestia, ista terrestria, tamen corpora et corpora copulare.

CAPUT V. De resurrectione carnis, quam quidam mundo credentenoncredunt.

Sed hoc incredibile fuerit aliquando: ecce iam credidit mundus sublatum terrenum Christi corpus in caelum; resurrectionem carnis et adscensionem in supernas sedes, paucissimis remanentibus adque stupentibus uel doctis uel indoctis. iam crediderunt et docti et indocti. Si rem credibilem crediderunt, uideant quam sint stolidi, qui non credunt; si autem res incredibilis credita est, etiam hoc utique incredibile est. sic creditum esse, quod incredibile est. Haec igitur duo incredibilia, resurrectionem scilicet nostri corporis in aeternum et rem tam incredibilem mundum esse crediturum, idem Deus, antequam uel unum horum fieret, ambo futura esse praedixit. Unum duorum incredibilium iam factum uidemus, ut, quod erat incredibile, crederet mundus: quur id quod reliquum est desperatur, ut etiam hoc ueniat, quod incredibile credidit mundus, sicut iam uenit, quod similiter incredibile fuit, ut rem tam incredibilem crederet mundus, quando quidem hoc utrumque incredibile, quorum uidemus unum, alterum credimus, in eisdem litteris praedictum sit, per quas credidit mundus? Et ipse modus, quo mundus credidit, si consideretur. incredibilior inuenitur. Ineruditos liberalibus disciplinis et omnino, quantum ad istorum doctrinas adtinet, inpolitos, non peritos grammatica, non armatos dialectica, non rhetorica in flatos, piscatores Christus cum retibus fidei ad mare huius [*]( 16 Mt. 26, 13 ) [*]( 9 uel indoctis om. b 10 et docti om. e1 11 crediderat dat (correcturo iuxta poifita) p 11 sq. credunt esse quod incredibile est. Haec igitur celt. b 13 si creditura g 14 nostri om. e 15 idemj id f b* 16 horum abegpv; eorum Domb. pręąidixit g 17 ut I et e 20 fuil. scilicet ut p 23 Bit] est g; om. pp 24 sed ipse g 28 sed piacatores p )

589
saeculi paucissimos misit adque ita et ex omni genere tam multos pisces et tanto mirabiliores, quanto rariores, etiam. ipsos philosophos cepit. Duobus illis incredibilibus, si placet, immo quia placere debet, addamus hoc tertium. Iam ergo tria sunt incredibilia, quae tamen facta sunt. Incredibile est Christum resurrexisse in carne et in caelum adscendisse cum carne; incredibile est mundum rem tam incredibilem credidisse; incredibile est homines ignobiles, infimos, paucissimos, inperitos rem tam incredibilem tam efficaciter mundo et in illo etiam doctis persuadere potuisse. Horum trium incredibilium primum nolunt isti, cum quibus agimus, credere; secundum coguntur et cernere: quod non inueniunt unde sit factum, si non credunt tertium. Resurrectio certe Christi et in caelum cum carne in qua resurrexit adscensio toto iam mundo praedicatur et creditur; si credibilis non est, unde toto terrarum orbe iam credita est? Si multi, nobiles, sublimes. docti eam se uidisse dixerunt et quod uiderunt diffamare curarunt, eis mundum credidisse non mirum est [sed istos adhuc credere nolle perdurum est; si autem, ut uerum est, paucis, obscuris, minimis, indoctis eam se uidisse dicentibus et scribentibus credidit mundus, quur pauci obstinatissimi, qui remanserunt, ipsi mundo iam credenti adhuc usque non credunt? qui propterea numero exiguo ignobilium, infimorum, inperitorum hominum credidit, quia in tam contemtibilibus testibus multo mirabilius diuinitas se ipsa persuasit. Eloquia namque persuadentium, quae dicebant, mira fuerunt facta, non uerba Qui enim Christum in carne resurrexisse et cum illa in caelum adscendisse non uiderant, id se uidisse narrantibus non loquentibus tantum, sed etiam mirifica facientibus signa credebant. Homines quippe, quos unius uel, ut multum, duarum linguarum fuisse nouerant, repente linguis omnium gentium [*](4 qui g 7 tam om. p 12 quo el 15 et creditur om. g 18 uerba sed istos adhuc credere nolle perdurum est ut spuria inclusi; om. pl 27 resurrexisse/, t eraso, et omisso sequente et, b in caelestia assendisse b 28 uidisse id se uidisse g 29 mira g 30 quippe om. p )
590
loquentes mirabiliter audiebant; claudum ab uberibus matris ad eorum uerbum in Christi nomine post quadraginta annos incolumem constitisse, sudaria de corporibus eorum ablata sanandis profuisse languentibus, in uia qua fuerant transituri positos in ordine innumerabiles morbis uariis laborantes, ut ambulantium super eos umbra transiret, continuo salutem solere recipere et alia multa stupenda in Christi nomine per eos facta, postremo etiam mortuos resun-exisse cernebant, Quae si, ut leguntur, gesta esse concedunt, ecce tot incredibilia tribus illis incredibilibus addimus, et ut credatur unum incredibile, quod de carnis resurrectione adque in caelum adscensione dicitur, multorum incredibilium testimonia tanta congerimus et nondum ad credendum horrenda duritia incredulos flectimus. Si uero per apostolos Christi, ut eis crederetur resurrectionem adque adscensionem praedicantibus Christi, etiam ista miracula facta esse non credunt, hoc nobis unum grande miraculum sufficit, quod eam terrarum orbis sine ullis miraculis credidit.

CAPUT VI. Quod Roma conditorem suum Romulum diligendo deum fecerit, ecclesia autem Christum Deum credendo dilexerit.

Recolamus etiam hoc loco illud, quod de Romuli credita diuinitate Tullius admiratur. Verba eius ut scripta sunt inseram. <Magis est, inquit, in Romulo admirandum, quod ceteri. qui di ex hominibus facti esse dicuntur, minus eruditis hominum saeculis fuerunt, ut fingendi procliuis esset ratio. cum inperiti facile ad credendum inpellerentur; Romuli autem [*]( 8 Act. 3; 4 25 Rep. II, 10 ) [*]( 7 et talia p 8 etiam om. 9 9 ut si p eceethot g 10 et usque ad carnis om. b 11 resurrectioni b 12 incredibiiia g tanta om.!\' 17 eam e m. 2 corr.; erasum in b 23 romoli g 24 Tullius] lillins. i ex u radendo effectum, g 27 saeculi his bl; saeculi huius b- procliuius e g; quod procliuius )

591
aetatem minus his sescentis annis iam inueteratis litteris adque doctrinis omnique illo antiquo ex inculta hominum uita errore sublato fuisse cernimus.\' Et paulo post de eodem Romulo ita loquitur, quod ad hunc pertinet sensum: \'Ex quointellegi potest, inquit, permultis annis ante Homerum fuisse quam Romulum. ut iam doctis hominibus ac temporibus ipsis eruditis ad fingendum uix quicquam esset loci. Antiquitas enim recipit fabulas, fictas etiam nonnumquam incondite; haec aetas autem iam exculta, praesertim eludens omne quodfieri non potest, respuit.\' Unus e numero doctissimorum hominum idemque eloquentissimus omnium Marcus Tullius Cicero propterea dicit diuinitatem Romuli mirabiliter creditam. quod erudita iam tempora fuerunt, quae falsitatem non reciperent fabularum. Quis autem Romulum deum nisi Roma credidit, adque id parua et incipiens? Tum deinde posteris seruare fuerat necesse quod acceperant a maioribus, ut cum ista superstitione in lacte quodam modo matris ebibita cresceret ciuitas adque ad tam magnum perueniret imperium, ut ex eius fastigio, uelut ex altiore quodam loco, alias quoque gentes, quibus dominaretur, hac sua opinione perfunderet, ut non quidem crederent, sed tamen dicerent deum Romulum, ne ciuitatem, cui seruiebant, de conditore eius offenderent. aliter eum nominando quam Roma, quae id non amore quidem huius erroris, sed tamen amoris errore crediderat. Christum autem quamquam sit caelestis et sempiternae conditor ciuitatis, non tamen eum, quoniam ab illo condita est, Deum credidit, sed ideo potius est condenda, quia credidit. Roma [*]( 1 his] bis a 2 omniumque mss. 4 ad hyc g 5 per multos a b e2 u. 6 ut a/doctis, d eras., b 8 recipit aegp; recepit b p v Domb. factas g 9 ut editur mss.; parum placet Maduigii emettdatio tam exulta praesertim et prudens 15 atq; ad parua et insipiens b tunc p 17 superstiticione, i eraso, g 19 quodam modo, in marg. loco, e 23 amare,. teras., g 24 amoris seruare g 25 quam sit b sempiternae coddJ. praeter p, f); aeternae p Domb. 26 non tamen usque ad credidit om. c 27 est om. g quia credidit abgpv; credit e Domb. )
592
conditorem suum iam constructa et dedicata tamquam deum coluit in templo; haec autem Hierusalem conditorem suum Deum Christum, ut construi posset et dedicari, posuit in fidei fundamento. Illa illum amando esse deum credidit, ista istum Deum esse credendo amauit. Sicut ergo praecessit unde amaret illa et de amato iam libenter etiam falsum bonum crederet: ita praecessit unde ista crederet, ut recta fide non temere -quod falsum, sed quod uerum erat amaret. Exceptis enim tot et tantis miraculis, quae persuaserunt Deum esse Christum. prophetiae quoque diuinae fide dignissimae praecesserunt, quae in illo non sicut a patribus adhuc creduntur inplendae, sed iam demonstrantur inpletae; de Romulo autem, quia condidit Romam in eaque regnauit, auditur legiturue quod factum est. non quod antequam fieret prophetatum; sed quod sit receptus in deos, creditum tenent litterae, non factum docent. Nullis quippe rerum mirabilium signis id ei uere prouenisse monstratur. Lupa quippe illa nutrix, quod uidetur quasi magnum exstitisse portentum, quale aut quantum est ad demonstrandum deum? Certe enim etsi non meretrix fuit lupa illa, sed bestia. cum commune fuerit ambobus, frater tamen eius non habetur deus. Quis autem prohibitus est aut Romulum aut Herculem aut alios tales homines deos dicere et mori maluit quam non dicere? Aut uero aliqua gentium coleret inter deos suos Romulum, nisi Romani nominis metus cogeret? Quis porro numeret, quam multi quantalibet saeuitia crudelitatis occidi quam Christum Deum negare maluerunt? Proinde metus quamlibet leuis indignationis, quae ab animis Romanorum, si non fieret, posse putabatur exsistere, conpellebat aliquas ciuitates positas sub iure Romano tamquam deum colere Romulum; a Christo autem Deo non solum colendo, uerum etiam [*](3 possit p et om. g 5 credendo esse e 7 crederet ut] crederetur g 8 falsum est ep 14 antequam fieret egpp Do,,,b.; antf fieret a b; ante fuerat v 16 uere om. a 17 uerba inde a Lupa usqttf ad non dicere l. 23 om. b 19 lupa fuit illa v 26 qtfi (= quoniain . in mary. quam, e 2* cOpellabat e 29 deum p; deo rell. v Domb. )
593
confitendo tantam per orbis terrae populos martyrum multitudinem metus reuocare non potuit non leuis offensionis animorum, sed inmensarum uariarumque poenarum et ipsius mortis, quae plus ceteris formidatur. Neque tunc ciuitas Christi, quamuis adhuc peregrinaretur in terris et haberet tamen magnorum agmina populorum, aduersus inpios persecutores suos pro temporali salute pugnauit; sed potius, ut obtineret aeternam, non repugnauit. Ligabantur includebantur, caedebantur torquebantur, urebantur laniabantur, trucidabantur — et multiplicabantur. Non erat eis pro salute pugnare nisi salutem pro Saluatore contemnere.

Scio in libro Ciceronis tertio, nisi fallor, de re publica disputari nullum bellum suscipi a ciuitate optima, nisi aut pro fide aut pro salute. Quid autem dicat pro salute uel intellegi quam salutem uelit, alio loco demonstrans: \'Sed his poenis, inquit, quas etiam stultissimi sentiunt, egestate exsilio, uinculis uerberibus, elabuntur saepe priuati oblata mortis celeritate; ciuitatibus autem mors ipsa poena est, quae uidetur a poena singulos uindicare. Debet enim constituta sic esse ciuitas, ut aeterna sit. Itaque nullus interitus est rei publicae naturalis, ut hominis, in quo mors non modo necessaria est, uerum etiam optanda persaepe. Ciuitas autem cum tollitur, deletur, exstinguitur: simile est quodam modo, ut parua magnis conferamus, ac si omnis hic mundus intereat et concidat.\' Hoc ideo dixit Cicero, quia mundum non interiturum cum Platonicis sentit. Constat ergo eum pro ea salute uoluisse bellum suscipi a ciuitate, qua fit ut maneat hic ciuitas, sicut [*]( 12 c. 23 ) [*]( 1 tantam ct beg p aj tantum p1 per orbis terrae e; per orbem terrae rell. v populos ep; populus p a; om. abgv Domb. martiriuiu 9 u multitudine p a 2 nietutt p offensiones g; occaaionis p 3 in mensuram be1 4 fonnidatur m. 2 superscripto metas e 5 peregrinatnr g habere g 6 acmina g H includ.] indedebantur b 9 caedebantur om. g trucid. cruciabantur e 10 et non omisso multiplicab. b 17 uinclis e 18 ipsa est omisso poena g 20 ita, omisso que, p 24 sic g bic om. e 26 bellum uoluisse v ) [*]( XXXX Aug. opera Scctio V para II. ) [*]( 38 )

594
dicit, aeterna, quamuis morientibus et nascentibus singulis. sicut perennis est opacitas oleae uel lauri adque huius modi ceterarum arborum singulorum lapsu ortuque foliorum. Mors quippe, ut dicit, non hominum singulorum, sed uniuersae poena est ciuitatis, quae a poena plerumque singulos uindicat. Unde merito quaeritur, utrum recte fecerint Saguntini, quando uniuersam ciuitatem suam interire maluerunt quam fidem frangere, qua cum ipsa Romana re publica tenebantur; in quo suo facto laudantur ab omnibus terrenae rei publicae ciuibus. Sed quo modo huic disputationi possent oboedire, non uideo. ubi dicitur nullum suscipiendum esse bellum nisi aut pro fide aut pro salute, nec dicitur, si in unum simul periculum ita duo ista concurrerint, ut teneri alterum sine alterius amissione non possit, quid sit potius eligendum. Profecto enim Saguntini si salutem eligerent, fides eis fuerat deserenda: si fides tenenda, amittenda utique salus, sicut factum est. Salus, autem ciuitatis Dei talis est, ut cum fide ac per fidem teneri uel potius adquiri possit; fide autem perdita ad eam quisque uenire non possit. Quae cogitatio firmissimi ac patientissimi cordis tot ac tantos martyres fecit, qualem ne unum quidem habuit uel habere potuit quando est deus creditus Romulus.

CAPUT VII. Quod ut mundus in Christum crederet, uirtutis fuerit diuinae, non persuasionis humanae.

Sed ualde ridiculum est de Romuli falsa diuinitate, cum de Christo loquimur, facere mentionem. Verum tamen cum sescentis ferme annis ante Ciceronem Romulus fuerit adque illa aetas iam fuisse doctrinis dicatur exculta, ut quod fieri non potest omne respueret: quanto magis post sescentos annos [*]( 1 dicit om. g 2 perhennis p 6 utrum/ll, que trus., p 7 suam ciuitatem v 9 omnibus codd. praeter b; hominibus bv 15 neglegenda, in mary. deserenda, e 16 factum begp; et factum o Doml. 24 persuasionibus 9 26 loquimur m. 2 sup. lin. e 28 fuisset, t eraso. n )

595
ipsius tempore Ciceronis maximeque postea sub Augusto adque Tiberio, eruditioribus utique temporibus, resurrectionem carnis Christi adque in caelum adscensionem, tamquam id quod fieri non potest, mens humana ferre non posset eludensque ab auribus cordibusque respueret, nisi eam fieri potuisse adque factam esse diuinitas ipsius ueritatis uel diuinitatis ueritas et contestantia miraculorum signa monstrarent; ut terrentibus et contradicentibus tam multis tamque magnis persecutionibus praecedens in Christo, deinde in ceteris ad nouum saeculum secutura resurrectio adque inmortalitas carnis et fidelissime crederetur et praedicaretur intrepide et per orbem terrae pullulatura fecundius cum martyrum sanguine sereretur. Legebantur enim praeconia praecedentia prophetarum, concurrebant ostenta uirtutum, et persuadebatur ueritas noua consuetudini. non contraria rationi, donec orbis terrae, qui persequebatur furore, sequeretur fide.