De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XXI.

Quid Esaias propheta de mortuorum resurrectione et de retributione iudicii sit locutus.

Propheta Esaias: Resurgent, inquit, mortui et resurgent qui erant in sepulcris, et laetabuntur omnes qui sunt in terra; ros enim, qui abs te est, sanitas illis est; terra uero inpiorum cadet. Totum illud superius ad resurrectionem pertinet beatorum. Quod autem ait: Terra uero inpiorum cadet, bene intellegitur dictum: \'Corpora uero inpiorum ruina damnationis excipiet.\' Iam porro si de bonorum resurrectione quod dictum est diligentius et distinctius uelimus intueri, ad primam referendum est quod dictum est: Resurgent mortui; ad secundam uero quod sequitur: Et resurgent qui erant in sepulcris. Iam si et illos inquiramus sanctos, quos hic uiuos inuenturus est Dominus, eis congrue deputabitur quod adiunxit: Et laetabuntur omnes qui sunt in terra; ros enim, qui abs te est, sanitas illis est. Sanitatem loco isto inmortalitatem rectissime accipimus; ea namque est plenissima sanitas, quae non reficitur alimentis tamquam cottidianis medicamentis. Item de iudicii die spem prius dans bonis, deinde terrens malos idem propheta sic loquitur: Haec dicit Dominus: Ecce ego declino in eos ut flumen pacis et ut torrens inundans gloriam gentium. Filii eorum super umeros portabuntur et super genua consolabuntur. Quem ad [*]( 7 Esai. 26, 19 23 ib. 66, 12 sqq. ) [*]( 8 erunt e a in sep. erant v 9 sunt] erant p super terram a b qui ex quoa corr. g est illis a e 12 uero om. a 13 Iam om. p1 15 dictum est diligentius b 17 ut resurg. b erunt a in sep. erant v 20 super terram a b 21 illis sanitas e certissime b 24 terrenis b g malis b 25 sicut e )

480
modum si quem mater consoletur, ita ego uos consolabor; et in Hierusalem consolabimini, et uidebitis, et gaudebit cor uestrum et ossa uestra ut herba exorientur. Et cognoscetur manus Domini colentibus eum, et comminabitur contumacibus. Ecce enim Dominus ut ignis ueniet, et ut tempestas currus eius, reddere in indignatione uindictam et uastationem in flamma ignis. In igne enim Domini iudicabitur omnis terra et in gladio eius omnis caro; multi uulnerati erunt a Domino. In bonorum promissione flumen pacis profecto abundantiam pacis illius debemus accipere, qua maior esse non possit. Hac utique in fine rigabimur; de qua in praecedenti libro abundanter locuti sumus. Hoc flumen se in eos declinare dicit, quibus tantam beatitudinem pollicetur, ut intellegamus in illius felicitatis regione, quae in caelis est. hoc flumine omnia satiari; sed quia et terrenis corporibus pax incorruptionis adque inmortalitatis inde influet, ideo declinare se dixit hoc flumen, ut de supernis quodam modo etiam inferiora perfundat et homines aequales angelis reddat. Hierusalem quoque, non illam quae seruit cum filiis suis, sed liberam matrem nostram intellegamus secundum apostolum aeternam in caelis. Ibi post labores aerumnarum curarumque mortalium consolabimur, tamquam paruuli eius in umeris genibusque portati. Rudes enim nos et nouos blandissimis adiutoriis insolita nobis beatitudo illa suscipiet. 1m ib uidebimus, et gaudebit cor nostrum. Nec expressit quid uidebimus; sed quid nisi Deum? ut inpleatur in nobis promissum euangelicum: Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum uidebunt, et omnia illa, quae nunc non uidemus, credentes [*]( 22 Gal. 4, 26 28 Mt. 5, 8 ) [*]( 1 quam, a ex e corr., g 3 ut mss.; sicut v 5 euin.. contumacibus om. b 8 In ovn. g 9 multis uulnera b 12 fine/, m eras., g 18 diiit begp; dicit v Domb. ut om. g 22 eternQ g 25 illa beatit. c e 2S mundicorde? e; mnndi cordjs g; mando cordes p a; mundo corde abpt ])omb. (el. XXII, c. 29 p. 627, 16 Domb.1: mtuidicordea aef) )
481
autem pro modulo capacitatis humanae longe minus quam sunt adque incomparabiliter cogitamus. Et uidebitis, inquit, et gaudebit cor uestrum. Hic creditis, ibi uidebitis.

Sed quoniam dixit: Et gaudebit cor uestrum, ne putaremus illa bona Hierusalem ad nostrum tantummodo spiritum pertinere: Et ossa, inquit, uestra ut herba exorientur; ubi resurrectionem corporum strinxit, uelut quod non dixerat reddens; neque enim cum uiderimus fiet. sed cum fuerit facta uidebimus. Nam et de caelo nouo ac terra noua iam supra dixerat, dum ea, quae sanctis promittuntur in fine, saepe ac multiformiter diceret. Erit, inquit, caelum nouum et terra noua, et non erunt memores priorum, nec adscendet in cor ipsorum, sed laetitiam et exsultationem inuenient in ea. Ecce ego faciam Hierusalem exsultationem et populum meum laetitiam; et exsultabo in Hierusalem et laetabor in populo meo; et ultra non audietur in illa uox fletus, et cetera, quae quidam ad illos carnales mille annos referre conantur. Locutiones enim tropicae propriis prophetico more miscentur, ut ad intellectum spiritalem intentio sobria cum quodam utili ac salubri labore perueniat; pigritia uero carnalis uel ineruditae adque inexercitatae tarditas mentis contenta litterae superficie nihil putat interius requirendum. Haec de propheticis uerbis, quae ante istum locum scripta sunt, satis dixerim. In hoc autem loco, unde ad illa digressi sumus, cum dixisset: Et ossa uestra ut herba exorientur, ut resurrectionem carnis quidem, sed tamen bonorum se nunc commemorare monstraret, adiunxit: Et cognoscetur manus Domini colentibus eum. Quid est hoc nisi manus distinguentis [*]( 11 Esai. 65, 17 sqq. ) [*]( 2 incomparabitur b 6 inquit om. el 7 instruxit b 11 multipliciter b ft 13 adecendet (asc.) 1IłSS.; ascendent v 14 faciem g 18 carn. illos v 20 quodamJ coquam g 21 perueniant b uelut e incrudita—ineieriitata b 22 contentalitera superf. g 27 quidem carnis v 29 munus b ) [*]( XXXX Aog. opera Sectio V pari II. ) [*]( 31 )

482
cultores suos a contemtoribus suis? De quibus sequentia contexens: Et comminabitur, inquit. contumacibus, siue, ut ait alius interpres, incredulis. Nec tunc comminabitur, sed quae nunc dicuntur minaciter, tunc efficaciter inplebuntur. Ecce enim Dominus, inquit, ut ignis ueniet et ut tempestas currus eius, reddere in indignatione uindictam et uastationem in flamma ignis. In igne enim Domini iudicabitur omnis terra et in gladio eius omnis caro; multi uulnerati erunt a Domino. Siue igne, siue tempestate, siue gladio poenam iudicii significat: quando quidem ipsum Dominum quasi ignem dicit esse uenturum, eis profecto quibus poenalis erit eius aduentus. Currus uero eius (nam pluraliter dicti sunt) angelica ministeria non inconuenienter accipimus. Quod autem ait omnem terram et omnem carnem in eius igne et gladio iudicari, non etiam hic spiritales intellegamus et sanctos, sed terrenos adque carnales, de qualibus dictum est: Qui terrena sapiunt. et: Sapere secundum carnem mors est; et quales omnino caro appellantur a Domino, ubi dicit: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quoniam caro sunt. Quod uero hic positum est: Multi uulnerati erunt a Domino, isto fiet uulnere mors secunda. Potest quidem et ignis et gladius et uulnus accipi in bono. Nam et ignem Dominus uelle se dixit mittere in mundum, et uisae sunt illis linguae diuisae uelut ignis, quando uenit Spiritus sanctus: et: Non ueni, inquit idem Dominus, pacem mittere in terram, sed gladium, et sermonem Dei dicit scriptura gladium bis acutum propter aciem geminam testamentorum [*]( Õ ib. 66, 15 sq. 17 Phil. 3, 19 18 Rom. 8. 6 19 Gen. 6. 8 23 Lc. 12, 49 24 Act. 2, 3 26 Mt. 10, 34 28 Hebr. 4. 12 ) [*](3 ut alius interpretatns est b tum b 7 In om. g enl zeli dfii a 8 indicabuntur p1 11 Dominum om, b 12 eius erit a 13 eis b nam] C;\'! in ras. p dicta p 15 et gladio abegpfa: et in gladio v 16 sed] et el; om. b 18 et qual.] equales g 22 nulnere fiet v 25 uenit om. e )
483
duorum, et in cantico canticorum caritate se dicit sancta ecclesia uulneratam, uelut amoris inpetu sagittatam. Sed hic cum legimus uel audimus ultorem Dominum esse uenturum, quem ad modum haec intellegenda sint, clarum est.

Deinde breuiter commemoratis eis, qui per hoc iudicium consumentur, sub figura ciborum in lege uetere uetitorum, a quibus se non abstinuerunt, peccatores inpiosque significans recapitulat ab initio gratiam noui testamenti a primo Saluatoris aduentu usque ad ultimum iudicium, de quo nunc agimus, perducens finiensque sermonem. Narrat namque Dominum dicere se uenire, ut congreget omnes gentes, easque uenturas et uisuras eius gloriam. Omnes enim, sicut dicit apostolus, peccauerunt et egent gloria Dei. Et relicturum se dicit super eos signa, quae utique mirantes credant in eum: et emissurum ex illis saluatos in gentes diuersas et in longinquas insulas, quae non audierunt nomen eius neque uiderunt eius gloriam; et adnuntiaturos gloriam eius in gentibus et adducturos fratres istorum, quibus loquebatur, id est in fide sub Deo Patre fratres Israelitarum electorum; adducturos autem ex omnibus gentibus munus Domino in iumentis et uehiculis (quae iumenta et uehicula bene intel leguntur adiutoria esse diuina per cuiusque generis ministeria Dei, uel angelica uel humana) in sanctam ciuitatem Hierusalem, quae nunc in sanctis fidelibus est diffusa per terras. Ubi enim diuinitus adiuuantur, ibi credunt, et ubi credunt, ibi ueniunt. Conparauit autem illos Dominus tamquam per similitudinem filiis Israel offerentibus ei suas hostias cum [*]( 1 Cant. 2, 5 10 Esai. 66, 18 12 Rom. 3, 23 ) [*]( 1 cantico om. g 2 mortis b 3 andiuinma b 6 in lege netere] intellegere b oeteri g 8 a] et b 9 de quo] quod 6 10 narrant g 12 et uisuras om. b gloriam eius v Omnes usque ad Dei om. b 13 peccauernnt om. gx 15 emissurum utique g 16 in longinquas a begpv: in om. p1 a Domb. 17 gloriam eius v glor. eius ... adducturos om. b 18 adducturus g 21 et in uehic. e 22 cuius, omisso que, b 23 ciuitatem sanctam v 24 in om. bp 26 ibi inueniunt p 27 similitudines b ei suas] uas b ) [*]( 31* )

484
psalmis in domo eius, quod ubique iam facit ecclesia: et promisit ab ipsis se accepturum sibi sacerdotes et Leuitas; quod nihilo minus fieri nunc uidemus. Non enim ex genere carnis et sanguinis, sicut erat primum secundum ordinem Aaron; sed, sicut oportebat in testamento nouo, ubi secundum ordinem Melchisedech summus sacerdos est Christus, pro cuiusque merito, quod in eum gratia diuina contulerit, sacerdotes et Leuitas eligi nunc uidemus; qui non isto nomine, quod saepe adsequuntur indigni, sed ea, quae non est bonis malisque communis, sanctitate pensandi sunt.

Haec cum de ista. quae nunc inpertitur ecclesiae, perspicua nobisque notissima Dei miseratione dixisset, promisit et fines, ad quos per ultimum iudicium facta bonorum malorumque discretione uenietur, dicens per prophetam, uel de Domino dicens ipse propheta: Quo modo enim caelum nouum et terra noua manebit coram me, dicit Dominus, sic stabit semen uestrum et nomen uestrum, et erit mensis ex mense et sabbatum ex sabbato. Veniet omnis caro in conspectu meo adorare in Hierusalem! dixit Dominus; et egredientur et uidebunt membra hominum, qui praeuaricati sunt in me. Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur. et erunt uisui omni carni. Ad hoc iste propheta terminauit librum, ad quod terminabitur saeculum. Quidam sane non interpretati sunt: Membra hominum, sed cadauera uirorum, per cadauera significantes euidentem corporum poenam; quamuis cadauer nisi caro exanimis non soleat nuncupari, illa uero animata erunt corpora, alioquin nulla poterunt [*]( 6 Ps. 109, 4 15 Esai. 66, 22 eqq. ) [*]( 1 palmis g fecit eg 5 Aaron usque ad secundum ordinem oin. b y 6 mclchiaedec p \'itemque saepius\' Domb.j melchisedhaec b summQl ac sacerdos et g 7 diuina gratia e 8 elegi g quia b 9 non] nunc e 12 in fines b 15 nouum] inquiunt g 16 dicit ofcpo; dixit egv 17 et nomen uestium om. b 25 uiroium per cadauera om. b )

485
sentire tormenta; nisi forte, quia mortuorum erunt corpora, id est eorum, qui in secundam mortem cadent, ideo non absurde etiam cadauera dici possunt. Unde est et illud, quod ab eodem propheta dictum iam supra posui: Terra uero inpiorum cadet. Quis autem non uideat a cadendo esse appellata cadauera? Virorum autem pro eo posuisse illos interpretes, quod est hominum\\ manifestum est. Neque enim quisquam dicturus est praeuaricatrices feminas in illo supplicio non futuras; sed ex potiore, praesertim de quo femina facta est, uterque sexus accipitur. Verum, quod ad rem maxime pertinet, cum et in bonis dicitur: Veniet omnis caro, quia ex omni genere hominum populus ille constabit (non enim omnes homines ibi erunt, quando in poenis plures erunt), — sed, ut dicere coeperam, cum et in bonis caro et in malis membra uel cadauera nominantur: profecto post resurrectionem carnis, cuius fides his rerum uocabulis omnino firmatur, illud, quo boni et mali suis finibus dirimentur, futurum esse iudicium declaratur.

CAPUT XXII.

Qualis futura sit egressio sanctorum ad uidendas poenas malorum.

Sed quo modo egredientur boni ad uidendas poenas malorum? Numquid corporis motu beatas illas relicturi sunt sedes et ad loca poenalia perrecturi, ut malorum tormenta conspiciant praesentia corporali? Absit; sed egredientur per scientiam. Hoc enim uerbo significatum est eos qui cruciabuntur extra futuros. Propter quod et Dominus ea loca tenebras exteriores uocat, quibus contrarius est ille ingressus, de quo [*]( 27 Mt. 25, 30 ) [*]( 4 posuit p o 5 appellanda b 6 uiuorum b 9 de potiore p 10 ue rum, f-r eras., g 12 ille e g p; iste abv Domb. 15 llominentur g 16 quod g 22 egrediuntur p 23 illas relicturi m. 2 superscripta sedes e suut usque ad perrecturi om. e 25 corpora gl 26 hoc ergo uerbum b )

486
dicitur seruo bono: Intra in gaudium Domini tui; ne illuc mali putentur ingredi, ut sciantur, sed ad illos potius uelut egredi scientia, qua eos cognituri sunt, boni, quia id quod extra est cognituri sunt. Qui enim erunt in poenis, quid agatur intus in gaudio Domini nescient; qui uero erunt in illo gaudio, quid agatur foris in illis tenebris exterioribus scient. Ideo dictum est: Egredientur, quia eos etiam qui foris ab eis erunt utique non latebunt. Si enim haec prophetae nondum facta nosse potuerunt per hoc, quod erat Deus, quantulumcumque erat, in eorum mortalium mentibus: quo modo inmortales sancti iam facta tunc nescient, cum Deus erit omnia in omnibus? Stabit ergo in illa beatitudine sanctorum semen in nomen; semen scilicet de quo Iohannes ait: Et semen eius in ipso manet; nomen uero de quo per hunc Esaiam dictum est: Nomen aeternum dabo eis Erit eis et mensis ex mense et sabbatum ex sabbato, tamquam luna ex luna et requies ex requie, quorum utrumque ipsi erunt cum ex his umbris ueteribus et temporalibus in illa lumina noua ac sempiterna transibunt. In poenis autem malorum et inexstinguibilis ignis et uiuacissimus uermis ab aliis adque aliis aliter adque aliter est expositus. Alii quippe utrumque ad corpus, alii utrumque ad animum rettulerunt; alii proprie ad corpus ignem, tropice ad animum uermem, quod esse credibilius uidetur. Sed nunc de hac differentia non est temporis disputare. De iudicio namque ultimo, quo fiet diremtio bonorum et malorum, hoc uolumen inplere suscepimus; [*]( 1 Ib. 25, 21 12 1. Cor. 15, 28 14 1. Io. 3. 9 15 Esai. 56, 5; 66,23 ) [*]( 1 nec eg 2 putentur mali e 3 quam b qua eos ex quos corr., g 5 iutus nsque ad agatur om. gl in gaudium b 7 qui a b egp « t; quae p Domb. 9 putauerunt b erat erasum est in e 10 erat in om. b 12 erat g 15 iam dictum b 16 erit eppa; et erit abgv et mensis eppla; et om. abg Domb. 20 uennis, m eraso b. g; uer/mis, u eraso, e 21 adque aliis om. b 22 animam p 23 credib. esse v 25 quod p direptio b 26 et malorum om. b )
487
de ipsis uero praemiis et poenis alias diligentius disserendum est.

CAPUT XXIII.

Quid prophetauerit Daniel de persecutione Antichristi et de iudicio Dei regnoque sanctorum.

Daniel de hoc ultimo iudicio sic prophetat, ut Antichristum quoque prius uenturum esse praenuntiet adque ad aeternum regnum sanctorum perducat narrationem suam. Cum enim uisione prophetica quattuor bestias significantes quattuor regna uidisset, ipsumque quartum a quodam rege superatum, qui Antichristus agnoscitur, et post haec aeternum regnum filii hominis, qui intellegitur Christus: Horruit, inquit, spiritus meus, ego Daniel, in habitudine mea, et uisus capitis mei conturbabant me. Et accessi, inquit, ad unum de stantibus, et ueritatem quaerebam ab eo de omnibus his, et dixit mihi ueritatem. Deinde, quid audierit ab illo, a quo de omnibus his quaesiuit, tamquam eo sibi exponente sic loquitur: Hae bestiae magnae quattuor quattuor regna surgent in terra, quae auferentur, et accipient regnum sancti Altissimi et obtinebunt illud usque in saeculum et usque in saeculum saeculorum. Et quaerebam, inquit, diligenter de bestia quarta, quae erat differens prae omni bestia, terribilis amplius — dentes eius ferrei et ungues eius aerei, manducans et comminuens et reliqua pedibus suis conculcans —, et de cornibus eius decem, quae , erant in capite eius, et de altero, quod adscendit et excussit de prioribus tria; cornu illud in quo erant [*]( 12 Dan. 7, 15 sqq. ) [*]( 6 danihel abegpoa 7 prius quoque v 8 narration. suam om. p ar 13 ergo e 14 conturbabat bgp inquit om. pi 15 tantibue, af Mt. 2. e 16 his omnibus v 18 quatuor bestiae magnae v 20 accipiet b 23 omnibus bg 26 quaerant g 27 quo e accessit b 28 cornua b )

488
oculi et os loquens magna, et uisus eius maior ceteris. Videbam, et cornu illud faciebat bellum cum sanctis, et praeualebat ad ipsos, donec uenit uetustus dierum, et regnum dedit sanctis Altissimi; et tempus peruenit, et regnum obtinuerunt sancti. Haec Daniel quaesisse se dixit. Deinde quid audierit continuo subiungens: Et dixit, inquit (id est ille, a quo quaesierat. respondit et dixit): Bestia quarta quartum regnum erit in terra, quod praeualebit omnibus regnis; et manducabit omnem terram, et conculcabit eam et con c ide t. Et decem cornua eius decem reges surgent; et post eos surget alius, qui superabit malis omnes, qui ante eum fuerunt; et tres reges humiliabit et uerba aduersus Altissimum loquetur et sanctos Altissimi conteret et suspicabitur mutare tempora et legem: et dabitur in manu eius usque ad tempus et tempora et dimidium tempus. Et iudicium sedebit, et principatum remouebunt ad exterminandum et perdendum usque in finem; et regnum et potestas et magnitudo regum, qui sub omni caelo sunt, data est sanctis Altissimi. Et regnum eius regnum sempiternum; et omnes principatus ipsi seruient et obaudient. Huc usque, inquit, finis sermonis. Ego Daniel; multum cogitationes meae conturbabant me, et forma mea inmutata est super me, et uerbum in corde meo conseruaui. Quattuor illa regna exposuerunt quidam Assyriorum, Persarum, Macedonum et Romanorum. Quam uero conuenienter id fecerint, qui nosse desiderant, legant presbyteri Hieronymi librum in Danielem satis erudite diligenterque conscriptum. Antichristi tamen aduersus ecclesiam saeuissimum regnum licet exiguo spatio temporis sustinendum, donec [*]( 9 quo c 15 suspicatur b 17 tempus aegp Domb.; temporis br 18 ad] et b extenninabunt b 20 regum] regni b 22 hac abegpv; hoc oa Domb. 25 et om. 9 29 diligenter erad:teque v )
489

Dei ultimo iudicio regnum sancti accipiant sempiternum, qui uel dormitans haec legit, dubitare non sinitur. Tempus quippe et tempora et dimidium temporis unum annum esse et duo et dimidium ac per hoc tres annos et semissem etiam numero dierum posterius posito dilucescit, aliquando in scripturis et mensum numero declaratur. Videntur enim tempora indefinite hic dicta lingua Latina; sed per dualem numerum dicta sunt, quem Latini non habent. Sicut autem Graeci, ita hunc dicuntur habere et Hebraei. Sic ergo dicta sunt tempora, tamquam dicerentur duo tempora. Vereri me sane fateor, ne in decem regibus, quos tamquam decem homines uidetur inuenturus Antichristus, forte fallamur, adque ita [ne] ille inopinatus adueniat, non exsistentibus tot regibus in orbe Romano. Quid si enim numero isto denario uniuersitas regum significata est. post quos ille uenturus est; sicut millenario, centenario, septenario significatur plerumque uniuersitas, et aliis adque aliis numeris, quos nunc commemorare non est necesse?

Alio loco idem Daniel: Et erit, inquit, tempus tribulationis, qualis non fuit ex quo nata est gens super terram usque ad tempus illud. Et in tempore illo saluabitur populus tuus omnis, qui inuentus fuerit scriptus in libro. Et multi dormientium in terrae aggere exsurgent: hi in uitam aeternam, et hi in obprobrium et in confusionem aeternam. Et intellegentes fulgebunt sicut claritas firmamenti, et ex iustis multi sicut stellae in saecula et adhuc. Sententiae illi [*]( 18 Dan. 12, 1 sqq. ) [*]( 1 Dei om. b accipient b 3 et ante tempora om. b tempus a annum unum v duo a1 b1 e g p ρ α l; duos a2 b:! a,2 t1 4 per hoc per tres e 6 mensum el p1; mensuum gu; mensium a b ez p pz v injde finite. de in marg., p 10 sane] satis a b ne om. p 11 post quos b inuentus 6 12 ne om. abegp 13 non] nunc b quod e 14 si enim abegp pa Domb.; enim si v 16 septenario om. e adque aliis om. b 19 quale b ep 23 et hi..., aeternam om. e 25 multi a e g p ρα a2; multis balv 26 sicuti b et adhuc. Sententiae Domb. (sec. Graec. et; \'0:); euatva; xa: ETI); Et adhuc sentfntiae v illius b )

490
euangelicae est locus iste simillimus de resurrectione dumtaxat corporum mortuorum. Nam qui illic dicti sunt esse in monumentis, ipsi hic dormientes in terrae aggere, uel, sicut alii interpretati sunt, in terrae puluere; et sicut ibi procedent dictum est, ita hic exsurgent; sicut ibi qui bona . fecerunt, in resurrectionem uiiae; qui autem mala egerunt, in resurrectionem iudicii: ita et isto loco hi in uitam aeternam, et hi in obprobrium et in confusionem aeternam. Non autem diuersum putetur, quod, cum ibi positum sit omnes qui sunt in monumentis, hic non ait propheta omnes, sed multi dormientium in terrae aggere. Ponit enim aliquando scriptura pro omnibus multos. Propterea et Abrahae dictum est: Patrem multarum gentium posui te, cui tamen alio loco: In semine, inquit, tuo benedicentur omnes gentes. De tali autem resurrectione huic quoque ipsi prophetae Danieli paulo post dicitur: Et tu ueni et requiesce; adhuc enim dies in conpletionem consummationis, et requiesces et resurges in sorte tua in fine dierum.

CAPUT XXIIII.

In psalmis Dauidicis, quae de fine saeculi huius et nouissimo Dei iudicio prophetentur.

Multa de iudicio nouissimo dicuntur in psalmis, sed eorum plura transeunter et strictim. Hoc tamen quod de fine huius saeculi apertissime ibi dictum est, nequaquam silentio praeteribo. Principio terram tu fundasti, Domine, et opera manuum tuarum sunt caeli. Ipsi peribunt, tu autem [*]( 10 Io. 5, 28 sq. 13 Gen. 17, 5 14 ib. 22, 18 17 Dan. 12,13 26 Ps. 101, 26 sqq. ) [*]( 2 mortuor. corp. v illi g 8 et hi..... aeternam om. b 10 in monum. sunt p 12 ponet gl; posuit p scriptura aliquando t 16 hic b 17 quiesce e 21 dauiticis gf 22 precinantur p 23 eorom] etiam m. 2 in ras, e 25 dictum est ibi v )

491
permanes; et omnes sicut uestimentum ueterescent, et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Quid est quod Porphyrius, cum pietatem laudet Hebraeorum, qua magnus et uerus et ipsis numinibus terribilis ab eis colitur

Deus, Christianos ob hoc arguit maximae stultitiae etiam ex oraculis deorum suorum, quod istum mundum dicunt esse periturum? Ecce in litteris pietatis Hebraeorum dicitur Deo. quem confitente tanto philosopho etiam ipsa numina perhorrescunt: Opera manuum tuarum sunt caeli, ipsi peribunt.

Numquid quando caeli peribunt, mundus, cuius idem caeli superior pars est et tutior, non peribit? Si haec sententia Ioui displicet, cuius, ut scribit iste philosophus, uelut grauioris auctoritatis oraculo in Christianorum credulitate culpatur: quur non similiter sapientiam tamquam stultitiam culpat Hebraeorum, in quorum libris piissimis inuenitur? Porro si in illa sapientia, quae Porphyrio tam multum placet, ut eam deorum quoque suorum uocibus praedicet, legitur caelos esse perituros: quur usque adeo uana est ista fallacia, ut in fide Christianorum uel inter cetera uel prae ceteris hoc detestentur, quod in ea periturus creditur mundus, quo utique nisi pereunte caeli perire non possunt? Et in litteris quidem sacris, quae proprie nostrae sunt, non Hebraeis nobisque communes, id est in euangelicis et apostolicis libris legitur: Praeterit figura huius mundi; legitur: Mundus transit: legitur: Caelum et terra transibunt. Sed puto. quod praeterit, transit, transibunt aliquanto mitius dicta sunt [*]( 7 cf. XVIIII, c. 23 25 1. Cor. 7, 31 1. Io. 2, 17 26 Mt. 24, 35 ) [*](1 sq. permanes. et reliqua. Et sicut opertoriu mutabis eos. et reliqua (O. tom. I, Pratf. p. X) ueterascent av 4 quod m. 2 in ras. e 5 et ipsis numinibus m. 2 in ras. e 6 ab hoc e 11 idem bp; id est e; om. p; iidem v caelum p 18 quoque deorum e et legitur g 19 usque om. g 20 inter ceteraI in tertia terra b uol praeter cetera a 22 non possunt perire v 25 mundus transit legitur om. b 27 praeteriit b aliquando gp adhuc mitius g. )

492
quam peribunt. In epistula quoque apostoli Petri. ubi aqua inundatus qui tunc erat perisse dictus est mundus, satis clarum est, et quae pars mundi a toto significata. et quatenus perisse sit dicta, et qui caeli repositi igni reseruandi in diem iudicii et perditionis hominum inpiorum; et in eo quod paulo post ait: Veniet dies Domini ut fur, in quo caeli magno inpetu transcurrent, elementa autem ardentia resoluentur. et terra et quae in ipsa sunt opera exurentur: ac deinde subiecit: His omnibus pereuntibus quales oportet esse uos? possunt illi caeli intellegi perituri. quos dixit repositos igni reseruandos, et [ea] elementa accipi arsura. quae in hac ima mundi parte subsistunt procellosa et turbulenta, in qua eosdem caelos dixit esse repositos, saluis illis superioribus et in sua integritate manentibus, in quorum firmamento sunt sidera constituta. Nam et illud quod scriptum est, stellas de caelo esse casuras, praeter quod potest multo probabilius et aliter intellegi, magis ostendit mansuros esse illos caelos, si tamen stellae inde casurae sunt; cum uel tropica sit locutio, quod est credibilius, uel in isto imo caelo futurum sit, utique mirabilius quam nunc fit. Unde et illa stella Vergiliana
  1. facem ducens multa cum luce cucurrit,
et Idaea se condidit silua. Hoc autem quod de psalmo commemoraui, nullum caelorum uidetur relinquere, quod periturum esse non dixerit. Ubi enim dicitur: Opera manuum tuarum sunt caeli, ipsi peribunt. quam nullum eorum ab opere Dei, tam nullum eorum a perditione secernitur. Non enim dignabuntur de Petri apostoli locutione, quem [*]( 1 2. Petr. 3. 6 6 ib. 3, 10 sq. 16 Mt. 24. 29 22 rerg. Aen. II, 694 ) [*]( 1 Petri apostoli v 4 dicta sit v 10 nos esse t1 11 ea om. bfpp 12 ac turb. p 13 positos b 18 caelos om. b 20 futlirae sint 1, 21 stella Vergil. inss.; Virg. stella v 24 caelum 6 25 όιcitur] dixit II 26 eorum ab opere Dei tam nullum eorum om. b 27 pernicione b )
493
uehementer oderunt, Hebraeorum defendere pietatem, deorum suorum oraculis adprobatam, ut saltem, ne totus mundus periturus esse credatur, sic a toto pars accipiatur in eo, quod dictum est: Ipsi peribunt, cum soli caeli infimi perituri sint, quem ad modum in apostolica illa epistula a toto pars accipitur, quod diluuio perisse dictus est mundus, quamuis sola eius cum suis caelis pars ima perierit. Sed quia hoc, ut dixi, non dignabuntur, ne uel apostoli Petri adprobent sensum, uel tantum concedant conflagrationi nouissimae, quantum dicimus ualuisse diluuium, qui nullis aquis, nullis flammis totum genus humanum perire posse contendunt: restat ut dicant, quod propterea di eorum Hebraeam sapientiam laudauerunt, quia istum psalmum non legerant.

In psalmo etiam quadragensimo nono de iudicio Dei nouissimo intellegitur dictum: Deus manifestus ueniet, Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu eius ardebit, et in circuitu eius tempestas ualida. Aduocabit caelum sursum et terram discernere populum suum. Congregate illi iustos eius, qui disponunt testamento eius super sacrificia. Hoc nos de Domino Iesu Christo intellegimus, quem speramus de caelo esse uenturum ad uiuos et mortuos iudicandos. Manifestus enim ueniet inter iustos et iniustos iudicaturus iuste, qui prius uenit occultus ab iniustis iudicandus iniuste. Ipse, inquam, manifestus ueniet et non silebit, id est, in uoce iudicis euidens apparebit, qui prius cum uenisset occultus, ante iudicem siluit, quando sicut ouis ad immolandum ductus est et sicut agnus coram tondente fuit sine uoce, quem ad modum de illo per Esaiam legimus prophetatum et in euangelio uidemus inpletum. De [*]( 15 Ps. 49, 3 sqq. 28 Esai. 53, 7 29 Mt. 26, 63 ) [*]( 4 caeli om. b inftrmi b sint perituri v 11 posse perire v 13 laudanerunt abegp av; laudauerint p Domb. legerunt b 14 domini b 15 manifeste g 16 eius om. et exardescet et rpliqua b 17 circumitu v aduocauit begp 18 desursum p 20 Domino nostro v 21 de caelo speramus v 22 et inter b 24 iudicatus p 20 uidimus b )

494
igne uero et tempestate, cum in Esaiae prophetia tale aliquid tractaremus, quo modo essent haec intellegenda, iam diximus. Quod uero dictum est: Aduocabit caelum sursum: quoniam sancti et iusti recte caelum appellantur, nimirum hoc est, quod ait apostolus: Simul cum illis rapiemur in nubibus in obuiam Christo in aera. Nam secundum litterae superficiem, quo modo aduocatur caelum sursum, quasi possit esse nisi sursum? Quod autem adiunctum est: Et terram discernere populum suum, si tantummodo subaudiatur aduocabit, id est aduocabit et terram, nec subaudiatur sursum, hunc uidetur habere sensum secundum rectam fidem, ut caelum intellegatur in eis, qui cum illo iudicaturi sunt, et terra in eis, qui iudicandi sunt; ut aduocabit caelum sursum non hic intellegamus \'rapiet in aera\', sed \'in iudiciarias eriget sedes\'. Potest et illud intellegi aduocabit caelum sursum \'aduocabit angelos in supernis et excelsis locis, cum quibus descendat ad faciendum iudicium\'; aduocabit et terram, id est homines in terra utique iudicandos. Si autem utrumque subaudiendum est, cum dicitur et terram, id est et aduocabit. et sursum, ut iste sit sensus: Aduocabit caelum sursum, et terram aduocabit sursum: nihil melius intellegi existimo quam omnes qui rapientur in obuiam Christo in aera, sed caelum dictum propter animas, terram propter corpora. Discernere porro populum suum, quid est nisi per iudicium separare bonos a malis, tamquam oues ab haedis? Deinde conuersio sermonis ad angelos facta est: Congregate illi iustos eius; profecto [*]( 5 1. Thess. 4, 17 ) [*]( 1 in esaia propheta b tale om. p 2 haec om. p1 3 aduocaait b 6 obuiam, omisso in, e 7 sursum aduocatur caelum v desursunl p 8 posset g 10 aduocauit b ne b 11 abere g 12 qui usgue ad in eis om. pl 13 sunt iudicaturi v 15 sedes eriget v aduocauit bep; et sic p 16 18 20 21 21 caelum om. e terram uocabit b 22 omnes 1ns8.; homines v rapiuntur g 24 porro] propter b 25 nisi quid est b 26 tam e edis p 27 illic p )
495
enim per angelicum ministerium res tanta peragenda est. Si autem quaerimus, quos iustos ei congregaturi sunt angeli: Qui disponunt, inquit, testamentum eius super sacrificia. Haec est omnis uita iustorum: disponere testamentum Dei super sacrificia. Aut enim opera misericordiae sunt super sacrificia, id est sacrificiis praeponenda, iuxta sententiam Dei dicentis: Misericordiam uolo quam sacrificium; aut si super sacrificia (in sacrificiis) intellegitur dictum, quo modo super terram fieri dicitur quod fit utique in terra: profecto ipsa opera misericordiae sunt sacrificia, quibus placetur Deo, sicut in libro huius operis decimo me disseruisse reminiscor; in quibus operibus disponunt iusti testamentum Dei, quia propter promissiones, quae nouo eius testamento continentur, haec faciunt. Unde congregatis sibi iustis suis et ad suam dexteram constitutis nouissimo utique iudicio dicturus est Christus: Venite, benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum a constitutione mundi. Esuriui enim, et dedistis mihi manducare. et cetera quae ibi proferuntur de bonorum operibus bonis et eorum praemiis sempiternis per ultimam sententiam iudicantis.

CAPUT XXV.

De prophetia Malachielis, qua Dei iudicium ultimum declaratur et quorundam dicitur per purificatorias poenas facienda mundatio.

Propheta Malachiel siue Malachi, qui et angelus dictus est, qui etiam Esdras sacerdos, cuius alia in canonem scripta recepta sunt, ab aliquibus creditur (nam de illo hanc esse [*]( 7 Osee 6, 6 11 c. 6 16 Mt. 25, 34 ) [*]( 1 tanta res v 2 sunt bgpv; sint ae Domb. 5 Aut enim] autem b 9 fit om. b 14 ea b 19 et eorum begp; et de eorum v Domb. 20 iudicandis b 22 malachihelis g f; malachiae pqv 23 purgatorias p 25 malachiel bi ep p a; malachihel ag; malachias btv siue] et b 26 hesdras g; ezdras e; ezras p canone b )

496

Hebraeorum opinionem dicit Hieronymus), iudicium nouissimum prophetat dicens: Ecce uenit, dicit Dominus omnipotens; et quis sustinebit diem introitus -eius, aut quis ferre poterit ut adspiciat eum? Quia ipse ingreditur quasi ignis conflatorii et quasi herba lauantium; et sedebit conflans et emundans sicut argentum et sicut aurum, et emundabit filios Leui, et fundet eos sicut aurum et argentum; et erunt Domino offerentes hostias in iustitia, et placebit Domino sacrificium Iudae et Hierusalem, sicut diebus pristinis et sicut annis prioribus. Et accedam ad uos in iudicio, et ero testis uelox super maleficos et super adulteros et super eos, qui iurant in nomine meo mendaciter, et qui fraudant mercedem mercennario et obprimunt per potentiam uiduas et percutiunt pupillos et peruertunt iudicium aduenae, et qui non timent me, dicit Dominus omnipotens; quoniam ego Dominus Deus uester, et non mutor. Ex his quae dicta sunt uidetur euidentius apparere in illo iudicio quasdam quorundam purgatorias poenas futuras. Ubi enim dicitur: Quis sustinebit diem introitus eius, aut quis ferre poterit, ut adspiciat eum? Quia ipse ingreditur quasi ignis conflatorii et quasi herba lauantium; et sedebit conflans et emundans sicut argentum et sicut aurum et emundabit filios Leui, et fundet eos sicut aurum et argentum: quid aliud intellegendum est? Dicit tale aliquid et Esaias: Lauabit Dominus sordes filiorum et [*]( 1 Hier. prooem. in Malach. 2 Mal. 3, 1 sqq. 27 Esai. 4, 4 ) [*]( 2 ueniet g 3 et om. g qui g 6 emundans codd. v; mundans Domb. sicut aurum et sicut argentum v 7 emundabit aegpv; ecce mundabit b; mandabit p Domb. 10 iudae a b e p Domb.; iuda fJr 14 mercedem mercennario agpv; mercede mercennarii, ii m. 2 in ras.. in marg. inercede mercennario, e; mercedem mercennarios boDomb. 16 p°ruerterunt, rt m. 2 ex n corr., e 17 quia p 20 corundam gl 21 qui sust. g1 24 mundans b p llomb. sicut aurum et sicut argentam v 25 emundauit g; mundabit b Domb. 27 lauauit b )

497
filiarum Sion, et sanguinem emundabit de medio eorum spiritu iudicii et spiritu combustionis. Nisi forte sic eos dicendum est emundari a sordibus et eliquari quodam modo, cum ab eis mali per poenale iudicium separantur, ut illorum segregatio adque damnatio purgatio sit istorum, quia sine talium de cetero permixtione uicturi sunt. Sed cum dicit: Et emundabit filios Leui et fundet eos sicut aurum et argentum; et erunt Domino offerentes hostias in iustitia, et placebit Domino sacrificium Iudae et Hierusalem, utique ostendit eos ipsos, qui emundabuntur, deinceps in sacrificiis iustitiae Domino esse placituros, ac per hoc ipsi a sua iniustitia mundabuntur, in qua Domino displicebant. Hostiae porro in plena perfectaque iustitia, cum mundati fuerint, ipsi erunt. Quid enim acceptius Deo tales offerunt quam se ipsos? Verum ista quaestio de purgatoriis poenis, ut diligentius pertractetur, in tempus aliud differenda est. Filios autem Leui et ludam et Hierusalem ipsam Dei ecclesiam debemus accipere, non ex Hebraeis tantum, sed ex aliis etiam gentibus congregatam; nec talem, qualis nunc est, ubi, si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et ueritas in nobis non est; sed qualis tunc erit, uelut area per uentilationem, ita per iudicium purgata nouissimum, eis quoque igne mundatis, quibus talis mundatio necessaria est, ita ut nullus omnino sit, qui offerat sacrificium pro peccatis suis. Omnes enim qui sic offerunt, profecto in peccatis sunt, pro quibus dimittendis offerunt, ut, cum obtulerint acceptumque Deo fuerit, tunc dimittantur. [*]( 20 1. Io. l, 8 ) [*]( 1 emundauit b 3 liquari b 4 separentur e 6 iustorum b qua b 10 iuda bgv 13 placebant, in marg. displicebant p 15 tale b 17 iudam g p Domb.; iuda epv; iude a b 19 sed et, et m. 2 superseriptum, e 21 in eo b 28 dimittuntur b ) [*]( XXXX Aug. opera Sectlo V pars II. ) [*]( 32 )
498

CAPUT XXVI.

De sacri\'ficiis, quae sancti offerent Deo sic placitura. quo modo in diebus pristinis et annis prioribus placuerunt.

Volens autem Deus ostendere ciuitatem suam tunc in ista consuetudine non futuram dixit filios Leui oblaturos hostias in iustitia; non ergo in peccato ac per hoc non pro peccato. Unde intellegi potest in eo quod secutus adiunxit adque ait: Et placebit Domino sacrificium Iudae et Hierusalem. sicut diebus pristinis et sicut annis prioribus, frustra sibi Iudaeos secundum legem ueteris testamenti sacrificiorum suorum praeterita tempora polliceri. Non enim tunc in iustitia, sed in peccatis hostias offerebant, quando pro peccatis praecipue ac primitus offerebant, usque adeo ut sacerdos ipse. quem debemus utique credere ceteris fuisse iustiorem, secundum Dei mandatum soleret pro suis primum offerre peccatis. deinde pro populi. Quapropter exponere nos oportet, quo modo sit accipiendum quod dictum est: Sicut diebus pristinis et sicut annis prioribus. Fortassis enim tempus illud commemorat, quo primi homines in paradiso fuerunt. Tunc enim puri adque integri ab omni sorde ac labe peccati se ipsos Deo mundissimas hostias offerebant; ceterum ex quo commissae praeuaricationis causa inde dimissi sunt adque humana in eis natura damnata est, excepto uno Mediatore et post lauacrum regenerationis quibusque adhuc paruulis nemo mundus a sorde, sicut scriptum est, nec infans. cuius est unius diei uita super terram. Quod si respondetur etiam eos merito dici posse offerre hostias in iustitia, qui offerunt in fide (iustus enim ex fide uiuit; quamuis [*]( 16 Leuit. 16, 6; Hebr. 7, 27 26 Iob 14, 4 29 Rora. 1, 17 ) [*]( 7 ac per hoc non pro peccato om. p 8 in om. b utique ait e 9 Et] ei g Iuda v 16 primum pro suis v prius b 20 quo primum g; qui prime b 21 puri] putari b 25 paruolis g 27 uita unius diei v 29 quia e uiuet e )

499
se ipsum seducat, si dixerit se non habere peccatum, et ideo non dicat, quia ex fide uiuit): numquid dicturus est quispiam hoc fidei tempus illi fini esse coaequandum, quando igne iudicii nouissimi mundabuntur, qui offerant hostias in iustitia? Ac per hoc quoniam post talem mundationem nullum peccatum iustos habituros esse credendum est, profecto illud tempus, quantum adtinet ad non habere peccatum, nulli tempori conparandum est, nisi quando primi homines in paradiso ante praeuaricationem innocentissima felicitate uixerunt. Recte itaque intellegitur hoc significatum esse, cum dictum est:

Sicut diebus pristinis et sicut annis prioribus. Nam et per Esaiam postea quam caelum nouum et terra noua promissa est, inter cetera, quae ibi de sanctorum beatitudine per allegorias et aenigmata exsequitur, quibus expositionem congruam reddere nos prohibuit uitandae longitudinis cura: Secundum dies, inquit, ligni uitae erunt dies populi mei. Quis autem sacras litteras adtigit et ignorat ubi Deus plantauerit lignum uitae, a cuius cibo separatis illis hominibus, quando eos sua de paradiso eiecit iniquitas, eidem ligno circumposita est ignea terribilisque custodia?

Quod si quisquam illos dies ligni uitae, quos commemorauit propheta Esaias, istos qui nunc aguntur ecclesiae Christi dies esse contendit ipsumque Christum lignum uitae prophetice dictum, quia ipse est sapientia Dei, de qua Salomon ait: Lignum uitae est omnibus amplectentibus eam; nec annos egisse aliquos in paradiso illos primos homines, unde tam cito eiecti sunt, ut nullum ibi gignerent filium, et ideo non posse illud tempus intellegi in eo quod dictum est: Sicut diebus pristinis et sicut annis prioribus: istam praetereo quaestionem, ne cogar, quod prolixum est, cuncta [*]( 16 Esai. 65, 22 25 Prou. 3, 18 ) [*]( 1 peccatum non habere v 2 qui g 3 coaequando, omisso sequente quando, b ignem b 4 offerebant in iustitia hostias e 17 adtingit bgxp dns g 27 gignerint g 30 quod om. g ) [*]( 32* )

500
discutere, ut aliquid horum ueritas manifesta confirmet. Video quippe alterum sensum, ne dies pristinos et annos priores carnalium sacrificiorum nobis pro magno munere per prophetam promissos fuisse credamus. Hostiae namque illae ueteris legis in quibusque pecoribus inmaculatae ac sine ullo prorsus uitio iubebantur offerri, et significabant homines sanctos, qualis solus inuentus est Christus, sine ullo omnino peccato. Proinde quia post iudicium, cum fuerint etiam igne mundati, qui eius modi mundatione sunt digni, in omnibus sanctis nullum inuenietur omnino peccatum, adque ita se ipsos offerent in iustitia, ut tales hostiae omni modo inmaculatae ac sine ullo uitio sint futurae, erunt profecto sicut pristinis diebus et sicut annis prioribus, quando in umbra huius rei futurae mundissimae offerebantur hostiae. Haec erit namque munditia tunc in inmortali carne ac mente sanctorum, quae figurabatur in illarum corporibus hostiarum.

Deinde propter eos, qui non mundatione, sed damnatione sunt digni: Et accedam, inquit. ad uos in iudicium, et ero testis uelox super maleficos et super adulteros. et cetera, quibus damnabilibus enumeratis criminibus addidit: Quoniam ego Dominus Deus uester, et non mutor; tamquam diceret: \'Cum uos mutauerit et in deterius culpa uestra et in melius gratia mea, ego non mutor.\' Testem uero se dicit futurum, quia in iudicio suo non indiget testibus, eumque uelocem, siue quia repente uenturus est eritque iudicium ipso inopinato eius aduentu celerrimum, quod tardissimum uidebatur, siue quia ipsas conuincet sine ulla sermonis prolixitate conscientias. In cogitationibus enim, sicut scriptum est, inpii interrogatio erit; et apostolus: Cogitationibus, inquit, accusantibus uel etiam [*]( 28 Sap. 1, 9 30 Rom. 2, 15 sq. ) [*]( 1 manifesta bg p5; manifestat p1; manifestata aepav 9 quia e 10 offerunt g 11 omni modo hostiae e 13 ftumbra g 22 inde d ter/ius, teras., g teterius e 25 eritque om. e 27 conuincit g )

501
eicusantibus in die, qua iudicabit Deus occulta hominum secundum euangelium meum per legum Christum. Etiam sic ergo Dominus futurus testis intellegendus est uelox, cum sine mora reuocaturus est in memoriam, unde conuincat puniatque conscientiam.

CAPUT XXVII.

De separatione bonorum et malorum, per quam nouissimi iudicii discretio declaratur.

• Illud etiam, quod aliud agens in octauo decimo libro ex isto propheta posui, ad iudicium nouissimum pertinet, ubi ait: Erunt mihi, dicit Dominus omnipotens, in die qua ego facio in adquisitionem, et eligam eos sicut eligit homo filium suum qui seruit ei; et conuertar et uidebitis quid sit inter iustum et iniquum, et inter seruientem Deo et eum qui non seruit ei. Quia ecce dies uenit ardens sicut clibanus et conburet eos, et erunt omnes alienigenae et uniuersi, qui faciunt iniquitatem, stipula, et succendet eos dies ueniens, dicit Dominus omnipotens, et non relinquetur in eis radix neque ramus. Et orietur uobis, qui timetis nomen meum, sol iustitiae, et sanitas in pinnis eius, et egrediemini et salietis sicut uituli de uinculis relaxati; et conculcabitis iniquos, et erunt cinis sub pedibus uestris, dicit Dominus omnipotens. Haec distantia praemiorum adque poenarum iustos dirimens ab iniustis, quae sub isto sole in huius uitae uanitate non cernitur, quando sub illo sole iustitiae in illius uitae manifestatione clarebit, tunc profecto erit iudicium quale numquam fuit. [*]( 9 c. 35 11 Mal. 3, 17 sq. j 4, 1 sqq. ) [*]( 1 in diem iudicii quando a dominus p 8 sicut b; si p 11 in die qua aegppav; die om. b 12 faciam b 13 elegit bg conraini uertar a bl e p p a Domb.; conuertimini g; conuerti / m. 2 corr. b; conuertemini v 15 seruit ei a egp a v; ei om. b p Domb. 21 pinnis elg 23 eritp )

502

CAPUT XXVIII.

De lege Moysi spiritaliter intellegenda, ne in damnabilia murmura carnalis sensus incurrat.

Quod uero subiungit idem propheta: Mementote legis Moysi serui mei, quam mandaui ei in Choreb ad omnem Israel, praecepta et iudicia opportune commemorat post declaratum futurum tam magnum inter obseruatores legis contemtoresque discrimen; simul etiam ut discant legem spiritaliter intellegere et inueniant in ea Christum, per quem iudicem facienda est inter bonos et malos ipsa discretio. Non enim frustra idem Dominus aitludaeis: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit. Carnaliter ■ quippe accipiendo legem et eius promissa terrena rerum caelestium figuras esse nescientes in illa murmura conruerunt. ut dicere auderent: Vanus est qui seruit Deo, et quid amplius, quia custodiuimus mandata eius et quia ambulauimus supplices ante faciem Domini omnipotentis? Et nunc nos beatos dicimus alienos, et aedificantur omnes qui faciunt iniquitatem. Quibus eorum uerbis quodam modo propheta conpulsus est nouissimum praenuntiare iudicium, ubi mali nec saltem falso sint beati. sed apertissime miserrimi appareant, et boni nulla temporali saltem miseria laborent, sed clara ac sempiterna beatitudine perfruantur. Dixerat quippe istorum talia quaedam uerba etiam superius dicentium: Omnis, qui facit malum, bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent. Ad haec, inquam, contra Deum murmura peruenerunt legem Moysi accipiendo carnaliter. Unde et ille in psalmo septuagensimo secundo [*]( 4 Ib. 4, 4 11 Io. 5, 46 15 Mal. 3, 14 sq. 25 Mal. 2, 17 ) [*]( 5 chorep g; horeb p 7 tam magnum futurum v 9 in eam b; in eo g 11 crederitis eg1 12 crederitis eJ 13 accipiendn g promissatii g caelestia g 17 dei b 21 pronunciare g 22 appar. miserrimi v 23 laborant g 27 peruenerint b carnal. accipiendo r 28 in om. e septuaginsimo g )

503
paene commotos dicit fuisse pedes suos et effusos gressus suos, utique in lapsum, quia zelauit in peccatoribus, pacem peccatorum intuens; ita ut inter cetera diceret: Quo modo sciuit Deus, et si est scientia in Altissimo? diceret etiam: Numquid uano iustificaui cor meum et laui in innocentibus manus meas? Ut autem solueret hanc difficillimam quaestionem, quae fit, cum uidentur boni esse miseri et felices mali: Hoc, inquit, labor est ante me, donec introeam in sanctuarium Dei et intellegam in nouissima. Iudicio quM)e nouissimo non sic erit; sed in aperta iniquorum miseria et aperta felicitate iustorum longe quam nunc est aliud apparebit.

CAPUT XXVIIII.

De aduentu Heliae ante iudicium, cuius praedicatione scripturarum secreta reserante Iudaei conuertentur ad Christum.

Cum autem admonuisset, ut meminissent legis Moysi (quoniam praeuidebat eos multo adhuc tempore non eam spiritaliter, sicut oportuerat, accepturos), continuo subiecit? Et ecce ego mittam uobis Heliam Thesbiten, antequam ueniat dies Domini magnus et inlustris, qui conuertet cor patris ad filium et cor hominis ad proximum suum, ne forte ueniens percutiam terram penitus. Per hunc Heliam magnum mirabilemque prophetam exposita sibi lege ultimo tempore ante iudicium Iudaeos in Christum uerum, id est in Christum nostrum, esse credituros, celeberrimum est in sermonibus cordibusque fidelium. Ipse quippe ante [*]( 3 Ps. 72, 11 sqq. 19 Mal. 4, 5 sq. ) [*](2 SUOs om. b e 3 uidens intuens p 4 in excelso p 5 uano egp p Donib.; in uano ab; nane v 6 in innocentibus egpv; inter innocentibus â; inter innoceutes ab p Domb. 9 intrem b p 15 scriptura reserante g et f nisi quod rere ante habet 19 Et om. ag 20 mitto b heliam abegpu; helian p lJomb.j Eliam v 21 conuertit p 22 ad filium om. gl )

504
aduentum iudicis Saluatoris non inmerito speratur esse uenturus, quia etiam nunc uiuere non inmerito creditur. Curru namque igneo raptus est de rebus humanis, quod euidentissime sancta scriptura testatur. Cum uenerit ergo, exponendo legem spiritaliter, quam nunc Iudaei carnaliter sapiunt, conuertet cor patris ad filium, id est cor patrum ad filios: singularem quippe pro numero plurali interpretes septuaginta posuerunt; et est sensus, ut etiam filii sic intellegant legem, id est Iudaei, quem ad modum eam patres intellexerunt. id est prophetae, in quibus erat et ipse Moyses; sic enim cor patrum conuertetur ad filios, cum intellegentia patrum perducetur ad intellegentiam filiorum; et cor filiorum ad patres eorum, dum in id, quod senserunt illi, consentiunt et isti ; ubi Septuaginta dixerunt: Et cor hominis ad proximum s u u m. Sunt enim inter se ualde proximi patres et filii. Quamquam in uerbis septuaginta interpretum, qui prophetice interpretati sunt. potest alius sensus idemque electior inueniri. ut intellegatur Helias cor Dei Patris conuersurus ad Filium: non utique agendo ut Pater diligat Filium, sed docendo quod Pater diligat Filium; ut et Iudaei, quem prius oderant, diligant eundem, qui noster est, Christum. Iudaeis enim nunc auersum cor habet Deus a Christo nostro, quia hoc putant. Eis ergo tunc cor eius conuertetur ad Filium, cum ipsi conuerso corde didicerint dilectionem Patris in Filium. Quod uero sequitur: Et cor hominis ad proximum suum, id est, conuertet Helias et cor hominis ad proximum suum: quid melius intellegitur quam cor hominis ad hominem [*]( 2 Reg. II, 2, 11 ) [*]( 2 quia bgpv; qui aeo a Domb. 4 exponere b 6 patrum. « patris corr., g 7 numerum pro plurali, pro plur. in ras., e 8 ut et filii om. b 9 patres eam v 11 conuertitur-perdncitur 9 13 init g consentient v 14 Et om. 9 Et si b 17 sensus alius v rectior p 19 diligit b 21 Cbristum abegpya v; christus p1 Domb. 22 qui t 24 cordędicerint g dilectionis patrem ad filium e 25 id est ..... ad prox. suum om. p )
505
Christum? Cum enim sit in forma Dei Deus noster, formam serui accipiens esse dignatus est etiam proximus noster. Hoc ergo faciet Helias. Ne forte, inquit, ueniam et percutiam terram penitus. Terra sunt enim, qui terrena sapiunt, sicut Iudaei carnales usque nunc; ex quo uitio contra Deum murmura illa uenerunt: Quia mali ei placent, et: Vanus est qui seruit Deo.

CAPUT XXX.

Quod in libris ueteris testamenti, cum Deus legitur iudicaturus, non euidenter Christi persona monstretur, sed ex quibusdam testimoniis, ubi Dominus Deus loquitur, appareat non dubie, quod ipse sit Christus.

Multa alia sunt scripturarum testimonia diuinarum de nouissimo iudicio Dei, quae si omnia colligam, nimis longum erit. Satis ergo sit, quod et nouis et ueteribus litteris sacris hoc praenuntiatum esse probauimus. Sed ueteribus per Christum futurum esse iudicium, id est iudicem Christum de caelo esse uenturum, non tam, quam nouis, euidenter expressum est, propterea quia, cum ibi dicit Dominus Deus se esse uenturum uel Dominum Deum dicitur esse uenturum, non consequenter intellegitur Christus. Dominus enim Deus et Pater est et Filius et Spiritus sanctus; neque hoc tamen intestatum relinquere nos oportet. Primo itaque demonstrandum est, quem ad modum Iesus Christus tamquam Dominus

Deus loquatur in propheticis libris, et tamen Iesus Christus euidenter appareat, ut et quando non sic apparet et tamen ad illud ultimum iudicium Dominus Deus dicitur esse [*]( 6 Mal. 2, 17; 3, 14 ) [*]( 5 do g; dominum b 6 ei om. p 12 non dubie appareat p 14 sunt om. g 16 litteria Sed ueteribus om. b 19 nobis b 21 dicit be 24 intractatum m. 2 in ras. e 25 quem amo/. dum, nen eras.. g 26 et tamen usque ad sic apparet om. b 27 sic non v )

506
uenturus, possit Iesus Christus intellegi. Est locus aput Esaiam prophetam, qui hoc quod dico euidenter ostendit. Deus enim per prophetam: Audi me, inquit, Iacob et Israel quem ego uoco. Ego sum primus et ego in sempiternum, et manus mea fundauit terram, et dextera mea firmauit caelum. Vocabo eos, et stabunt simul, et congregabuntur omnes et audient. Quis ei nuntiauit haec? Diligens te feci uoluntatem tuam super Babylonem, ut auferrem semen Chaldaeorum. Et locutus sum et ego uocaui; adduxi eum et prosperam feci uiam eius. Accedite ad me et audite haec. Non a principio in abscondito locutus sum; quando fiebant, ibi eram. Et nunc Dominus Deus misit me et Spiritus eius. Nempe ipse est, qui loquebatur sicut Dominus Deus; nec tamen intellegeretur Iesus Christus, nisi addidisset: Et nunc Dominus Deus misit me et Spiritus eius. Dixit hoc enim secundum formam serui, de re futura utens praeteriti temporis uerbo, quem ad modum aput eundem prophetam legitur: Sicut ouis ad immolandum ductus est. Non enim ait: \'ducetur\', sed pro eo, quod futurum erat, praeteriti temporis uerbum posuit. Et adsidue prophetia sic loquitur.

Est [et] alius locus aput Zachariam, qui hoc euidenter ostendit, quod omnipotentem misit omnipotens: quis quem. nisi Deus Pater Deum Filium? Nam ita scriptum est: Haec dicit Dominus omnipotens: Post gloriam misit me super gentes, quae spoliauerunt uos; quia qui [*]( 3 Esai. 48, 12 sqq. 19 Esai. 53, 7 25 Zacb. 2, 8 sq. ) [*]( 5 et ante manus om. b 6 stabunt om. p 7 ut audiant b ei nuntiauit abpp; enuntiauit g; enim nuntiabit e; eis nunt. at; 9 auferam e2 12 sq. locutus sum in abscondito v 15 Christus om. e 16 audisset b 17 dixit mp. lin. g hoc enim dixit v de futuro e 23 Est om. b alius egp; et alius a b v Domb. quilt a eras., g 24 quem om. b 27 que espoliau. g )

507
tetigerit uos, quasi [qui] tangit pupillam oculi eius. Ecce ego inferam manum meam super eos, et erunt spolia his, qui seruierant eis;et cognoscetis quia Dominus omnipotens misit me. Ecce dicit Dominus omnipotens a Domino omnipotente se missum. Quis hic audeat intellegere nisi Christum loquentem, scilicet ouibus quae perierant domus Israel? Ait namque in euangelio: Non sum missus nisi ad oues quae perierunt domus Israel; quas hic comparauit pupillae oculi Dei propter excellentissimum dilectionis adfectum; ex quo genere ouium etiam ipsi apostoli fuerunt. Sed post gloriam resurrectionis utique suae (quae antequam fieret, ait euangelista: Iesus nondum erat glorificatus) etiam super gentes missus est in apostolis suis, ac sic inpletum est quod in psalmo legitur: Erues me de contradictionibus populi, constitues me in caput gentium, ut, qui spoliauerant Israelitas quibusque Israelitae seruierant, quando sunt gentibus subditi, non uicissim eodem modo spoliarentur, sed ipsi spolia fierent Israelitarum (hoc enim apostolis promiserat dicens: Faciam uos piscatores hominum, et uni eorum: Ex hoc iam, inquit, homines eris capiens); spolia ergo fierent, sed in bonum, tamquam erepta uasa illi forti, sed fortius adligato.

Item per eundem prophetam Dominus loquens: Et erit, inquit, in die illa quaeram auferre omnes gentes quae ueniunt contra Hierusalem, et effundam super domum Dauid et super habitatores [*]( 7 Mt. 15, 24 12 Io. 7, 39 15 Ps. 17, 44 20 Mt. 4. 19 21 Lc. 5, 10 24 Zach. 12, 9 sq. ) [*]( 1 quasi tangit b*eg; quasi tangat blp; quasi qui tangat p Domb.; tamquam si tangat a; quasi qui tangit IX v oculi mei p 3 serui- CO erunt gx; seruiant e cognoscitis g 4 baec y 6 audiat g 7 perierunt e Ait usque ad Israel l. 9 om. c 9 pgpillae g 14 est om. e 15 erue p 17 sunt geut. J subiugentibus b 18 moduo in dl. fpliarentur. g 20 nobis g 24 Et om. p 25 in illa e )

508
Hierusalemspiritumgratiaeetraisericordiaejetadspicient ad me pro eo quod insultauerunt, et plangent super eo planctum quasi super carissimum, et dolebunt dolore quasi super unigenitum. Numquid nisi Dei est auferre omnes gentes inimicas sanctae ciuitatis Hierusalem, quae ueniunt contra eam, id est contrariae sunt ei, uel, sicut alii sunt interpretati, ueniunt super ... eam, id est, ut eam sibi subiciant; aut effundere super domum Dauid et super habitatores eiusdem ciuitatis spiritum gratiae et misericordiae? Hoc utique Dei est, et ex persona Dei dicitur per prophetam; et tamen hunc Deum haec tam magna et tam diuina facientem se Christus ostendit adiungendo adque dicendo: Et adspicient ad me pro eo quod insultauerunt, et plangent super eo planctum quasi super carissimum (siue dilectum) et dolebunt dolore quasi super unigenitum. Paenitebit quippe Iudaeos in die illa, etiam eos, qui accepturi sunt spiritum gratiae et misericordiae, quod in eius passione insultauerint Christo, cum ad eum adspexerint in sua maiestate uenientem eumque esse cognouerint, quem prius humilem in suis parentibus inluserunt; quamuis et ipsi parentes eorum tantae illius inpietatis auctores resurgentes uidebunt eum, sed puniendi iam. non adhuc corrigendi. Non itaque hoc loco ipsi intellegendi sunt, ubi dictum est: Et effundam super domum Dauid et super habitatores Hierusalem spiritum gratiae et misericordiae; et adspicient ad me pro eo quod insultauerunt; sed tamen de illorum stirpe uenientes, qui per Heliam illo tempore credituri sunt. Sed sicut dicimus Iudaeis: \'Vos occidistis Christum\', quamuis hoc parentes eorum fecerint: sic et isti se dolebunt fecisse quodam modo, quod fecerunt illi, ex quorum stirpe descendunt. Quamuis ergo accepto [*]( 3 super eo betfppa; super eum av planctu g 7 et (= eius1 f % T 8 ųtfęndere g sup. dom. Dauid effundere v 12 se ipsum e: sese r 14 planctu g 16 in die illa ludaeos v 19 magestate e 23 loca om. b 28 sunt credituri v 31 ergo om. b )
509
spiritu gratiae et misericordiae iam fideles non damnabuntur cum inpiis parentibus suis, dolebunt tamen tamquam ipsi fecerint, quod ab illis factum est. Non igitur dolebunt reatu criminis, sed pietatis adfectu. Sane ubi dixerunt septuaginta interpretes: Et adspicient ad me pro eo quod insultauerunt, sic interpretatum est ex Hebraeo: Et adspicient ad me, quem confixerunt; quo quidem uerbo euidentius Christus crucifixus apparet. Sed illa insultatio, quam septuaginta ponere maluerunt, eius uniuersae non defuit passioni. Nam et detento et adligato et adiudicato et obprobrio ignominiosae uestis induto et spinis coronato et calamo in capite percusso et inridenter fixis genibus adorato et crucem suam portanti et in ligno iam pendenti utique insultauerunt. Proinde interpretationem non sequentes unam, sed utramque iungentes, cum et insultauerunt et confixerunt legimus, plenius ueritatem dominicae passionis agnoscimus.

Cum ergo in propheticis litteris ad nouissimum iudicium faciendum Deus legitur esse uenturus, etsi eius alia distinctio non ponatur, tantummodo propter ipsum iudicium Christus debet intellegi, quia etsi Pater iudicabit, per aduentum filii hominis iudicabit. Nam ipse per suae praesentiae manifestationem non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio, qui manifestabitur homo iudicaturus, sicut homo est iudicatus. Quis est enim alius, de quo item Deus loquitur per Esaiam sub nomine Iacob et Israel, de cuius semine corpus accepit? quod ita scriptum est: Iacob puer meus, suscipiam illum; Israel electus meus, adsumsit eum anima mea. Dedi Spiritum meum in illum, iudicium gentibus proferet. Non clamabit neque cessabit neque audietur foris uox eius. Calamum quassatum non [*]( 22 Io. 5, 22 26 Esai. 42, 1 sqq. ) [*]( 8 apparet crucifixus v 11 caput b 12 inridentes b 15 ut confli. e 18 aliqua b 19 ponitur e 20 iudicabat g1; iudicat b 24 Quis enim, omiss0 est, b 25 et Israel usque ad lacob om. e 27 et israel b dilectus b 29 Ilgentibus, in eras., e cessabit] contendit g 30 foras b )

510
conteret et linum fumans non exstinguet; sed in ueritate proferet iudicium. Refulgebit et non confringetur, donec ponat in terra iudicium; et in nomine eius gentes sperabunt. In Hebraeo non legitur Iacob et Israel: sed quod ibi legitur seruus meus, nimirum septuaginta interpretes uolentes admonere quatenus id accipiendum sit, quia scilicet propter formam serui dictum est, in qua se Altissimus humillimum praebuit, ipsius hominis nomen ad eum significandum posuerunt, de cuius genere eadem serui forma suscepta est. Datus est in eum Spiritus sanctus, quod et columbae specie euangelio teste monstratum est; iudicium gentibus protulit, quia praenuntiauit futurum, quod gentibus erat occultum; mansuetudine non clamauit, nec tamen in praedicanda ueritate cessauit; sed non est audita foris uox eius nec auditur, quando quidem ab eis, qui foris ab eius corpore praecisi sunt, non illi oboeditur; ipsosque suos persecutores Iudaeos, qui calamo quassato perdita integritate [et] lino fumanti amisso lumine conparati sunt, non contriuit, non exstinxit, quia pepercit eis, qui nondum uenerat eos iudicare, sed iudicari ab eis. In ueritate sane protulit iudicium praedicens eis, quando puniendi essent, si in sua malignitate persisterent. Refulsit in monte facies eius, in orbe fama eius; nec confractus siue contritus est, quia neque in se neque in ecclesia sua, ut esse desisteret, persecutoribus cessit; et ideo non est factum nec fiet, quod inimici eius dixerunt uel dicunt: Quando morietur et peribit nomen eius? donec ponat in terra iudicium. Ecce manifestatum est quod absconditum quaerebamus; hoc enim est nouissimum iudicium, quod ponet in terra, cum uenerit ipse de caelo, de quo iam [*]( 10 Mt. 3, 16 22 Mt. 17, 1 sq. 26 Ps. 40, 6 ) [*]( * 2 profert bg 10 in eym g 15 qui foris ab eius om. b; in marg p 16 praesciti eg 18 et om. egp ligno gl 19 non extinxit acgp?; nec extinxit b v 20 ab eis iudicari v iudiciam protnlit v 24 SUI om. p cOsisteret p 25 neque b 29 ponit b uidebimus b )
511
uidemus inpletum, quod hic ultimum positum est: Et nomine eius gentes sperabunt. Per hoc certe quod negari non potest etiam illud credatur quod inpudenter negatur. Quis enim speraret, quod etiam hi, qui nolunt adhuc credere in Christum, iam nobiscum uident et. quoniam negare non possunt, dentibus suis frendent et tabescunt? Quis, inquam, speraret gentes in Christi nomine speraturas, quando tenebatur ligabatur, caedebatur inludebatur, crucifigebatur, quando et ipsi discipuli spem perdiderant, quam in illo habere iam coeperant? Quod tunc uix unus latro sperauit in cruce, nunc . sperant gentes longe lateque diffusae, et ne in aeternum moriantur, ipsa in qua ille mortuus est cruce signantur.

Nullus igitur uel negat uel dubitat per Christum Iesum tale, quale istis sacris litteris praenuntiatur, nouissimum futurum esse iudicium, nisi qui eisdem litteris nescio qua incredibili animositate seu caecitate non credit, quae iam ueritatem suam orbi demonstrauere terrarum. In illo itaque iudicio uel circa illud iudicium has res didicimus esse uenturas, Heliam Thesbiten, fidem Iudaeorum, Antichristum persecuturum, Christum iudicaturum, mortuorum resurrectionem, bonorum malorumque diremtionem, mundi conflagrationem eiusdemque renouationem. Quae omnia quidem uentura esse credendum est; sed quibus modis et quo ordine ueniant, magis tunc docebit rerum experientia, quam nunc ad perfectum hominum intellegentia ualet consequi. Existimo tamen eo quo a me commemorata sunt ordine esse uentura.

Duo nobis ad hoc opus pertinentes reliqui sunt libri, ut adiuuante Domino promissa conpleamus; quorum erit unus de malorum supplicio, alius de felicitate iustorum; in quibus maxime, sicut Deus donauerit, argumenta refellentur humana, quae contra praedicta ac promissa diuina sapienter sibi miseri [*](1 Et om. g 12 ille om. p 13 Iesum Christum v 14 futurum esse nouissimum v 16 seu caecit. om. b 17 In om. e 18 dicimus be 24 ualet consequi ad perfectum hominum intellegentia v 28 unus erit v 30 dfi3 g refelluntur b )

512
rodere uidentur et salubris fidei nutrimenta uelut falsa et ridenda contemnunt. Qui uero secundum Deum sapiunt, omnia, quae incredibilia uidentur hominibus et tamen scripturis sanctis, quarum iam ueritas multis modis adserta est, continentur, maximum argumentum tenent ueracem Dei omnipotentiam, quem certum habent nullo modo in eis potuisse mentiri et posse facere quod inpossibile est infideli.