De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XXI.

An secundum definitiones Scipionis, quae in dialogo Ciceronis sunt, umquam fuerit Romana res publica.

Quapropter nunc est locus, ut quam potero breuiter ac dilucide expediam, quod in secundo huius operis libro me demonstraturum esse promisi, secundum definitiones, quibus aput Ciceronem utitur Scipio in libris de re publica, numquam rem publicam fuisse Romanam. Breuiter enim rem publicam definit esse rem populi. Quae definitio si uera est, numquam fuit Romana res publica, quia numquam fuit res populi, quam definitionem uoluit esse rei publicae. Populum enim esse definiuit coetum multitudinis iuris consensu et utilitatis communione sociatum. Quid autem dicat iuris consensum, disputando explicat, per hoc ostendens geri sine iustitia non posse rem publicam; ubi ergo iustitia uera non est, nec ius potest esse. Quod enim iure fit, profecto iuste fit; quod autem fit iniuste, nec iure fieri potest Non enim iura dicenda sunt uel putanda iniqua hominum constituta, cum illud etiam ipsi ius esse dicant, quod de iustitiae fonte manauerit, falsumque esse, quod a quibusdam non recte sentientibus dici solet, id esse ius, quod ei, qui plus potest. utile est. Quocirca ubi non est uera iustitia, iuris consensu sociatus coetus hominum non potest esse et ideo nec populus iuxta illam Scipionis uel Ciceronis definitionem; et si non populus, nec res populi. sed qualiscumque multitudinis, quae populi nomine digna non est. Ac per hoc, si res publica res est populi et populus non est, qui consensu non sociatus est iuris, non est autem ius, ubi nulla iustitia est: procul dubio colligitur, ubi iustitia non est, non esse rem publicam. Iustitia [*]( 6 c. 21 13 cf. I p. 90, 23 sqq. ) [*]( 5 et e1 0 fuissc ... rem publicam in viarg. e eniml autem p 10 definiuit 9 18 autem om. el p iniuste fit p 20 iustitia et (ut ?) g 28 populi est v )

409
porro ea uirtus est, quae sua cuique distribuit. Quae igitur iustitia est hominis, quae ipsum hominem Deo uero tollit et inmundis daemonibus subdit? Hocine est sua cuique distribuere? An qui fundum aufert eius, a quo emtus est, et tradit ei, qui nihil habet in eo iuris, iniustus est; et qui se ipsum aufert dominanti Deo, a quo factus est, et malignis seruit spiritibus, iustus est?

Disputatur certe acerrime adque fortissime in eisdem ipsis de re publica libris aduersus iniustitiam pro iustitia. Et quoniam, cum prius ageretur pro iniustitiae partibus contra iustitiam et diceretur nisi per iniustitiam rem publicam stare augerique non posse, hoc ueluti ualidissimum positum erat, iniustum esse, ut homines hominibus dominantibus seruiant; quam tamen iniustitiam nisi sequatur imperiosa ciuitas, cuius est magna res publica, non eam posse prouinciis imperare: responsum est a parte iustitiae ideo iustum esse, quod talibus hominibus sit utilis seruitus, et pro utilitate eorum fieri, cum recte fit, id est cum inprobis aufertur iniuriarum licentia, et domiti melius se habebunt, quia indomiti deterius se habuerunt; subditumque est, ut ista ratio firmaretur, ueluti a natura sumtum nobile exemplum adque dictum est: \'Quur igitur Deus homini, animus imperat corpori, ratio libidini ceterisque uitiosis animi partibus?\' Plane hoc exemplo satis edoctum est quibusdam esse utilem seruitutem, et Deo quidem ut seruiatur utile esse omnibus. Seruiens autem Deo animus recte imperat corpori, inque ipso animo ratio Deo Domino subdita recte imperat libidini uitiisque ceteris. Quapropter ubi homo Deo non seruit, quid in eo putandum est esse iustitiae? quando quidem Deo non seruiens nullo modo potest iuste animus corpori aut humana ratio uitiis imperare. Et si in [*]( 3 hocin est exgp; hocne est b e2; hoccine est av 4 eius agp p«X; ei e v eius usque ad aufert l. 6 om. b 5 in eo habet v 9 adnersus iustitiam pro iniustitia p 12 augerique ab e g p ρ λ ν ; gerique a DOli/b. 13 iustum p 14 iustitiam p 16 talis g 19 se melius v pe ante habuerunt om. gp 26 Domino Deo v 30 uitiis ceteris e in hominej in dl nomine b )

410
homine tali non est ulla iustitia. procul dubio nec in hominum coetu, qui ex hominibus talibus constat. Non est hic ergo iuris ille consensus, qui hominum multitudinem populum facit, cuius res dicitur esse res publica. Nam de utilitate quid dicam, cuius etiam communione sociatus coetus hominum, sicut sese habet ista definitio, populus nuncupatur? Quamuis enim, si diligenter adtendas, nec utilitas sit ulla uiuentium, qui uiuunt inpie, sicut uiuit omnis, qui non seruit Deo seruitque daemonibus, tanto magis inpiis, quanto magis sibi, cum sint inmundissimi spiritus, tamquam dis sacrificari uolunt: tamen quod de iuris consensu diximus satis esse arbitror, unde appareat per hanc definitionem non esse populum, cuius res publica esse dicatur, in quo iustitia non est. Si enim dicunt non spiritibus inmundis, sed dis bonis adque sanctis in sua re publica seruisse Romanos: numquid eadem totiens repetenda sunt, quae iam satis, immo ultra quam satis est diximus? Quis enim ad hunc locum per superiores huius operis libros peruenit, qui dubitare adhuc possit malis et inpuris daemonibus seruisse Romanos, nisi uel nimium stolidus uel inpudentissime contentiosus? Sed ut taceam quales sint, quos sacrificiis colebant: in lege ueri Dei scriptum eat: Sacrificans dis eradicabitur nisi Domino tantum. Nec bonis igitur nec malis dis sacrificari uoluit, qui hoc cum tanta comminatione praecepit.

CAPUT XXII.

An uerus sit Deus, cui Christiani seruiunt, cui soli debeat sacrificari.

Sed responderi potest: \'Quis iste Deus est aut unde dignus probatur, cui deberent obtemperare Romani, ut nullum deorum [*]( 22 Exod. 22, 20 ) [*]( 1 talis b 6 se v 7 adtendatur p 12 apparet p 14 sed iis g -ti 17 quid g 21 sintj f (= sunt) e 22 ni g 23 qai/, a eras.. q 26 deus xPtanorum p )

411
praeter ipsum colerent sacrificiis ?\' Magnae caecitatis est, adhuc quaerere, quis iste sit Deus. Ipse est Deus, cuius prophetae praedixerunt ista quae cernimus. Ipse est Deus, a quo responsum accepit Abraham: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Quod in Christo fieri, qui secundum carnem de illo semine exortus est, idem ipsi qui remanserunt huius nominis inimici, uelint nolintue, cognoscunt. Ipse est Deus, cuius diuinus Spiritus per eos locutus est, quorum praedicta adque conpleta per ecclesiam, quam uidemus toto orbe diffusam, in libris superioribus posui. Ipse est Deus, quem Varro doctissimus Romanorum Iouem putat, quamuis nesciens quid loquatur; quod tamen ideo commemorandum putaui, quoniam uir tantae scientiae nec nullum istum Deum potuit existimare nec uilem. Hunc enim eum esse credidit, quem summum putauit deum. Postremo ipse est Deus, quem doctissimus philosophorum, quamuis Christianorum acerrimus inimicus, etiam per eorum oracula, quos deos putat, deum magnum Porphyrius confitetur.

CAPUT XXIII.

Quae Porphyrius dicat oraculis deorum responsa esse de Christo.

Nam in libris. quos ex XoTfwv <ptXooo<ptac appellat, in quibus exsequitur adque conscribit rerum ad philosophiam pertinentium uelut diuina responsa, ut ipsa uerba eius, quem ad modum ex Graeca lingua in Latinam interpretata sunt, ponam: \'Interroganti, inquit, quem deum placando reuocare possit uxorem suam a Christianismo, haec ait uersibus Apollo/ Deinde uerba [*]( 4 Gen. 22, 18 ) [*]( 6 remanserant e 7 nomini e1 uellint nollentue g 8 diuinitas gp 11 Varro om. b 12 quaniais etiam e 13 putauit g 14 putuit g .. exaestimare g; estimare, in mCtrg. existim., e eum om. e 20 Quod q deomm] sanctorum p 21 esse om. 9 f 22 eglogion abegp 25 ling. Btit graeca v 26 posset p; pos , set m. 2., e 27 christianissimo b )

412
uelut Apollinis ista sunt: Torte magis poteris in aqua inpressis litteris scribere aut adinflans leues pinnas per aera auis uolare, quam pollutae reuoces inpiae uxoris sensum. Pergat quo modo uult inanibus fallaciis [perseuerans et lamentari fallaciis] mortuum Deum cantans, quem iudicibus recta sentientibus perditum pessima in speciosis ferro uincta mors interfecit.\' Deinde post hos uersus Apollinis, qui non stante metro Latine interpretati sunt, subiunxit adque ait: lIn his quidem inremediabile sententiae eorum manifestauit dicens, quoniam Iudaei suscipiunt Deum magis quam isti.\' Ecce, ubi decolorans Christum Iudaeos praeposuit Christianis, confitens quod Iudaei suscipiant Deum. Sic enim exposuit uersus Apollinis, ubi a iudicibus recta sentientibus Christum dicit occisum, tamquam illis iuste iudicantibus merito sit ille punitus. Viderim quid de Christo uates mendax Apollinis dixerit adque iste crediderit aut fortasse uatem, quod non dixit, dixisse iste ipse confinxerit. Quam sibi constet uel ipsa oracula inter se faciat conuenire, postea uidebimus; hic tamen Iudaeos. tamquam Dei susceptores, recte dicit iudicasse de Christo, quod eum morte pessima excruciandum esse censuerint. Deus itaque Iudaeorum, cui perhibet testimonium, audiendus fuit dicens: Sacrificans dis eradicabitur, nisi Domino tantum. Sed ad manifestiora ueniamus et audiamus quam magnum Deum dicat esse Iudaeorum. Item ad ea, quae [*]( 1 in .. litteris om. b 2 inflans a u 7, pennas leues v pinnas beg: pennas a p auis abgp% p X; ut auis p2 v; aut auis e 3 polluta g h pollutare uoces e uxorisis sensum b peragat e 4 perseuerans et lamentari fallaciis om. g, recte ut puto, cum haec uerba interpretatio esse uideantur antecedentium perseu. et lam. fallaciis abepa; fallaciis om. Pi perseu. et lamentationibus fallacissimis v 5 captans p cantasque b iudicibus a1 b gpx p Gt ,.; a iudicibus a2 e p2 v 6 in om. e 7 st-ant e 9 tergiuersationem irremediabilis v inremediabile afg: inremediabili b inremediabilem sententiam p 12 suscipiunt tl) 13 a iud. begpaXv: a om. ap1 Domb. 14 inste om. b inste dicantihus g 15 uiderim abgp; uiderint P Gt Domb.; uiderit e v natex g 17 Quam uero v ut uel e 18 hine e 20 censuerant e 24 ad en g )
413
interrogauit Apollinem, quid melius, uerbum siue ratio an lex: cRespondit, inquit, uersibus haec dicens.\' Ac deinde subicit Apollinis uersus, in quibus et isti sunt, ut quantum satis est inde decerpam: (In Deum uero, inquit, generatorem et in regem ante omnia, quem tremit et caelum et terra adque mare et infernorum abdita et ipsa numina perhorrescunt; quorum lex est Pater, quem ualde sancti honorant Hebraei.) Tali oraculo dei sui Apollinis Porphyrius tam magnum Deum dixit Hebraeorum, ut eum et ipsa numina perhorrescant. Cum ergo Deus iste dixerit: Sacrificans dis eradicabitur, miror quod ipse Porphyrius non perhorruerit et sacrificans dis eradicari non formidauerit.

Dicit etiam bona philosophus iste de Christo, quasi oblitus illius, de qua paulo ante locuti sumus, contumeliae suae, aut quasi in somnis di eius maledixerint Christo et euigilantes eum bonum esse cognouerint digneque laudauerint. Denique tamquam mirabile aliquid adque incredibile prolaturus: Traeter opinionem, inquit, profecto quibusdam uideatur esse quod dicturi sumus. Christum enim di piissimum pronuntiauerunt et inmortalem factum et cum bona praedicatione eius meminerunt; Christianos uero pollutos, inquit, et contaminatos et errore inplicatos esse dicunt et multis talibus aduersus eos blasphemiis utuntur.\' Deinde subicit uelut oracula deorum blasphemantium Christianos et post haec: \'De Christo autem, inquit, interrogantibus si est Deus, ait Hecate: Quoniam quidem inmortalis anima post corpus ut incedit, nosti; a sapientia autem abscisa semper errat. Viri pietate praestantissimi est illa anima; hanc colunt aliena a se ueritate.) [*]( 2 cf. Lactant. de ira Dei c. 23 10 Exod. 22, 20 17 cf. Euseb. demomtr. euang. III, c. 7 ) [*]( i\' 2 subiecit e 3 est om. p 5 et caelum a b e p Domb.; et om. 6 nomina 9 7 ualde] uel p honorent pl 9 dixit esse p 13 etiamj c enim e 19 dicitur et 23 deor. orac. v 25 inquit om. b haeate 9 26 ut inchmt Domb. nostis b 27 abscissa g\\ uv erat [J 28 a se aliena g )

414

Deinde post uerba huius quasi oraculi sua ipse contexens: Tiissimum igitur uirum, inquit, eum dixit et eius animam, sicut et aliorum piorum, post obitum inmortalitate dignatam et hanc colere Christianos ignorantes.) (Interrogantibus autem, inquit: Quur ergo damnatus est? oraculo respondit dea: Corpus quidem debilitantibus tormentis semper obpositum est; anima autem piorum caelesti sedi insidet. Illa uero anima aliis animabus fataliter dedit, quibus fata non adnuerunt deorum dona obtinere neque habere Iouis inmortalis agnitionem, errore inplicari. Propterea ergo dis exosi, quia, quibus fato non fuit nosse Deum nec dona ab dis accipere, his fataliter dedit iste errore inplicari. Ipse uero pius et in caelum, sicut pii, concessit. Itaque hunc quidem non blasphemabis, misereberis autem hominum dementiam, ex eo in eis facile praecepsque periculum.\' \'

Qui ita stultus est, ut non intellegat aut ab homine callido eoque Christianis inimicissimo haec oracula fuisse conficta aut consilio simili ab inpuris daemonibus ista fuisse responsa, ut scilicet, quoniam laudant Christum, propterea credantur ueraciter uituperare Christianos adque ita, si possint, intercludant uiam salutis aeternae, in qua fit quisque Christianus? Suae quippe nocendi astutiae milleformi sentiunt non esse contrarium, si credatur eis laudantibus Christum, dum tamen credatur etiam uituperantibus Christianos; ut eum, qui utrumque crediderit, talem Christi faciant laudatorem, ne uelit esse Christianus, ac sic quamuis ab illo laudatus ab istorum tamen daemonum dominatu eum non liberet Christus; praesertim quia ita laudant Christum, ut, quisquis in eum talem crediderit, qualis ab eis praedicatur, Christianus [*]( 1 sua, m. 2 superscripto uerba, p contegens 61 3 dignatam codd. praeter b, in quo dignam; donatam v 7 sede p semper insidet a 8 animalibus e fatabiliter e 9 obtinere dona v 11 a bl! t1 ab iis, in marg. a diis, p 14 miseraberis e 18 confi/cta, n eras., g ista abegpv; ita 0 a DQII/b. 20 i/ta, s eras., g possent g )

415
nerus non sit, sed Photimanus haereticus, qui tantummodo hominem, non etiam Deum nouerit Christum, et ideo per eum saluus esse non possit nec istorum mendaciloquorum daemonum laqueos uitare uel soluere. Nos autem neque Apollinem uituperantem Christum neque Hecaten possumus adprobare laudantem. Ille quippe tamquam iniquum Christum uult credi, quem iudicibus recta sentientibus dicit occisum; ista hominem piissimum, sed hominem tantum. Una est tamen et illius et huius intentio, ut nolint homines esse Christianos, quia, nisi Christiani erunt, ab eorum erui potestate non poterunt. Iste uero philosophus, uel potius qui talibus aduersus Christianos quasi oraculis credunt, prius faciant, si possunt, ut inter se de ipso Christo Hecate adque Apollo concordent eumque aut ambo condemnent aut ambo conlaudent. Quod si facere potuissent, nihilo minus nos et uituperatores et laudatores Christi fallaces daemones uitaremus. Cum uero eorum deus et dea inter se de Christo, ille uituperando, ista laudando dissentiant: profecto eis blasphemantibus Christianos non credunt homines, si recte ipsi sentiant.

Sane Christum laudans uel Porphyrius uel Hecate, cum dicat eum ipsum fataliter dedisse Christianis, ut inplicarentur errore, causas tamen eiusdem, sicut putat, pandit erroris. Quas antequam ex uerbis eius exponam, prius quaero, si fataliter dedit Christus Christianis erroris inplicationem, utrum nolens an nolens dederit. Si uolens, quo modo iustus? Si nolens, quo modo beatus? Sed iam causas ipsius audiamus erroris. \'Sunt, inquit, spiritus terreni minimi loco quodam malorum daemonum potestati subiecti. Ab his sapientes Hebraeorum (quorum unus iste etiam Iesus fuit, sicut audisti diuina Apollinis, quae superius dicta sunt) — ab his ergo Hebraei daemonibus pessimis et minoribus spiritibus uetabant [*]( 1 uerus om. e fotianus e 3 mendaoilocorum g 6 probare g 7 iudicibus eppa Domb.; a iud. abgv 17 illa g 21 dedisse fatal. v 26 iam om. p causam e x[>f g 28 potestate e 29 iste eras. g 30 apollonis e g )

416
religiosos et ipsis uacare prohibebant; uenerari autem magis caelestes deos, amplius autem uenerari Deum Patrem. Hoc autem, inquit, et di praecipiunt et in superioribus ostendimus, quem ad modum animum aduertere ad Deum monent et illum colere ubique imperant. Verum indocti et inpiae naturae, quibus uere fatum non concessit ab dis dona obtinere neque habere Iouis inmortalis notionem, non audientes et deos et diuinos uiros deos quidem omnes recusauerunt, prohibitos autem daemones et hos non odisse, sed reuereri. Deum autem simulantes colere, ea sola, per quae Deus adoratur, non agunt. Nam Deus quidem, utpote omnium Pater, nullius indiget; sed nobis est bene, cum eum per iustitiam et castitatem aliasque uirtutes adoramus, ipsam uitam precem ad ipsum facientes per\'imitationem et inquisitionem de ipso. Inquisitio enim purgat, inquit; imitatio deificat adfectionem ad ipsum operando.\' Bene quidem praedicauit Deum Patrem, et quibus sit colendus moribus dixit; quibus praeceptis prophetici libri pleni sunt Hebraeorum, quando sanctorum uita siue imperatur siue laudatur. Sed in Christianis tantum errat aut tantum calumniatur, quantum uolunt daemones, quos opinatur deos; quasi cuiquam difficile sit recolere, quae turpia, quae dedecora erga deorum obsequium in theatris agebantur et templis, et adtendere quae legantur dicantur audiantur in ecclesiis, uel Deo uero quid offeratur, et hinc intellegere ubi aedificium, et ubi ruina sit morum. Quis autem huic dixit uel inspirauit, nisi diabolicus spiritus, tam uanum apertumque mendacium, quod daemones ab Hebraeis coli prohibitos reuereantur potius, quam oderint Christiani? Sed Deus ille. quem coluerunt sapientes Hebraeorum, etiam caelestibus sanctis [*]( e 1 uacare om. e uenarari e 3 etJ ut p 4 anim/aduertere, u rit erwt., ianiniaduertere b; animadnerteJ, e 5 Verum om. g 6 fa- ctura b gl ab hia p; a diis v 7 abere e et om. g . r.. 9 sed ueri, in viarg. sed se uereri, e 13 deficat g 19 imperatur b gp p n DOl/lú,; uituperatur aev )
417
angelis et uirtutibus Dei, quos beatissimos tamquam ciues in hac nostra peregrinatione mortali ueneramur et amamus, sacrificari uetat intonans in lege sua, quam dedit Hebraeo populo suo, et ualde minaciter dicens: Sacrificans dis eradicabitur. Et ne quisquam putaret daemonibus pessimis terrenisque spiritibus, quos iste dicit minimos uel minores, ne sacrificetur esse praeceptum (quia et ipsi in scripturis sanctis dicti sunt di, non Hebraeorum, sed gentium; quod euidenter in psalmo septuaginta interpretes posuerunt, dicentes: Quoniam [omnes] di gentium daemonia), — ne quis ergo putaret istis quidem daemoniis prohibitum, caelestibus autem uel omnibus uel aliquibus sacrificari esse permissum, mox addidit: Nisi Domino soli, id est nisi Domino tantum; ne forte in eo, quod ait: Domino soli, Dominum solem credat esse quispiam, cui sacrificandum putet; quod non ita esse intellegendum in scripturis Graecis facillime reperitur.

Deus igitur Hebraeorum, cui tam magnum tantus etiam iste philosophus perhibet testimonium, legem dedit Hebraeo populo suo, Hebraeo sermone conscriptam, non obscuram et incognitam, sed omnibus iam gentibus diffamatam, in qua lege scriptum est: Sacrificans dis eradicabitur nisi Domino tantum. Quid opus est in hac eius lege eiusque prophetis de hac re multa perquirere; immo non perquirere, non enim abstrusa uel rara sunt, sed aperta et crebra colligere et in hac disputatione mea ponere, quibus luce clarius apparet nulli omnino nisi tantum sibi Deum uerum et summum uoluisse sacrificari? Ecce hoc unum breuiter, immo granditer, minaciter, sed ueraciter dictum ab illo Deo, quem tam excellenter eorum doctissimi praedicant, audiatur timeatur inpleatur, ne inoboedientes eradicatio consequatur. [*]( 4 Exod. 22, 20 10 Ps. 95, 5 ) [*]( 3 populo suo Hebr. v 10 omnes om. egp 14 domino begpoa; nisi Domino av 15 putet p p Domb.; putat rell. v 25 obstrusa g 26 disputatione/aponere, m eras., g ) [*]( XXXX AUI. opera Seotio V pars II. ) [*]( 27 )

418
Sacrificans, inquit, dis eradicabitur nisi Domino tantum; non quo rei egeat alicuius, sed quia nobis expedit, ut res eius simus. Huic enim canitur in sacris litteris Hebraeorum: Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Huius autem praechuissimum adque optimum sacrificium nos ipsi sumus, hoc est ciuitas eius, cuius rei mysterium celebramus oblationibus nostris, quae fidelibus notae sunt, sicut in libris praecedentibus disputauimus. Cessaturas enim uictimas, quas in umbra futuri offerebant Iudaei, et unum sacrificium gentes a solis ortu usque ad occasum, sicut iam fieri cernimus, oblaturas per prophetas Hebraeos oracula increpuere diuina; ex quibus quantum satis uisum est, nonnulla protulimus et huic iam . operi adspersimus. Quapropter ubi non est ista iustitia, ut secundum suam gratiam ciuitati oboedienti Deus imperet unus et summus, ne cuiquam sacrificet nisi tantum sibi, et per hoc in omnibus hominibus ad eandem ciuitatem pertinentibus adque oboedientibus Deo animus etiam corpori adque ratio uitiis ordine legitimo fideliter imperet; ut, quem ad modum iustus unus, ita coetus populusque iustorum uiuat ex fide, quae operatur per dilectionem, qua homo diligit Deum, sicut diligendus est Deus, et proximum sicut semet ipsum, — ubi ergo non est ista iustitia, profecto non est coetus hominum iuris consensu et utilitatis communione . sociatus. Quod si non est, utique populus non est si uera est haec populi definitio. Ergo nec res publica est, quia res populi non est, ubi ipse populus non est. [*]( 4 Ps. 15, 2 ) [*](2 quod p 3 huic codd.; Hinc v 4 dixit, g 13 uiBum est satis e 16 nec e 22 se ep 23 ista iusta iustitia p 26 puplica g )
419

CAPUT XXIIII.

Qua definitione constet populi et rei publicae nuncupationem recte sibi non solum Romanos, sed etiam regna alia uindicare.

Si autem populus non isto, sed alio definiatur modo, uelut si dicatur: Topulus est coetus multitudinis rationalis rerum quas diligit concordi communione sociatus\', profecto, ut uideatur qualis quisque populus sit, illa sunt intuenda, quae diligit. Quaecumque tamen diligat, si coetus est multitudinis non pecorum, sed rationalium creaturarum et eorum quae diligit concordi communione sociatus est, non absurde populus nuncupatur; tanto utique melior, quanto in melioribus, tantoque deterior, quanto est in deterioribus concors. Secundum istam definitionem nostram Romanus populus populus est et res eius sine dubitatione res publica. Quid autem primis temporibus suis quidue sequentibus populus ille dilexerit et quibus moribus ad cruentissimas seditiones adque inde ad socialia adque ciuilia bella perueniens ipsam concordiam, quae salus est quodam modo populi, ruperit adque corruperit, testatur historia; de qua in praecedentibus libris multa posuimus. Nec ideo tamen uel ipsum non esse populum uel eius rem dixerim non esse rem publicam, quamdiu manet qualiscumque rationalis multitudinis coetus, rerum quas diligit concordi communione sociatus. Quod autem de isto populo et de ista re publica dixi, hoc de Atheniensium uel quorumcumque Graecorum, hoc de Aegyptiorum, hoc de illa priore Babylone Assyriorum, quando in rebus publicis suis imperia uel parua uel magna tenuerunt, et de alia quacumque aliarum gentium intellegar dixisse adque sensisse. Generaliter quippe ciuitas inpiorum, cui non imperat Deus oboedienti sibi, ut sacrificium non offerat nisi tantummodo sibi, et per hoc in illa et animus [*]( 10 rationabilium p1 11 commun. concordi v 14 alterum populua om. g 15 resbnplica e 18 solus g 19 quodammodo est v ru/perit, m eras., g . corrupuerit e 24 cummun. e 27 suis publicis v ) [*](27* )

420
corpori ratioque uitiis recte ac fideliter imperet, caret iustitiae ueritate.

CAPUT XXV.

Quod non possint ibi uerae esse uirtutes, ubi non est uera religio.

Quamlibet enim uideatur animus corpori et ratio uitiis laudabiliter imperare, si Deo animus et ratio ipsa non seruit, sicut sibi esse seruiendum ipse Deus praecepit, nullo modo corpori uitiisque recte imperat. Nam qualis corporis adque uitiorum potest esse mens domina ueri Dei nescia nec eius imperio subiugata, sed uitiosissimis daemonibus corrumpentibus prostituta? Proinde uirtutes, quas habere sibi uidetur, per quas imperat corpori et uitiis, ad quodlibet adipiscendum uel tenendum rettulerit nisi ad Deum, etiam ipsae uitia sunt potius quam uirtutes. Nam licet a quibusdam tunc uerae adque honestae putentur esse uirtutes, cum referuntur ad se ipsas nec propter aliud expetuntur: etiam tunc inflatae ac superbae sunt, et ideo non uirtutes, sed uitia iudicanda sunt. Sicut enim non est a carne sed super carnem, quod carnem facit uiuere: sic non est ab homine, sed super hominem, quod hominem facit beate uiuere; nec solum hominem, sed etiam quamlibet potestatem uirtutemque caelestem.

CAPUT XXVI.

De pace populi alienati a Deo, qua utitur ad pietatem populus Dei, dum in hoc peregrinus est mundo.

Quocirca ut uita carnis anima est, ita beata uita hominis Deus est, de quo dicunt sacrae litterae Hebraeorum: Beatus [*]( 28 Ps. 143, 15 ) [*]( 1 imperat e 4 possant q; sint p esse uerae q; esse om. p 8 seruiendum esse v praecipit p 9 imperant e 12 trestitnta. M marg. m. 2 \'prostituta, e haberi p sibi habere v 13 et nitiisl iudiciis e 14 nisi ad Deum rettulerit v ipsa codd. 16 adque] et v cum ad se ipsas referuntur v 18 et ideo a beg p p2 fJ; et Oil. p1 a Domb. 24 aliena f ad p. p. Dei om. q )

421
populus, cuius est Dominus Deus ipsius. Miser igitur populus ab isto alienatus Deo. Diligit tamen etiam ipse quandam pacem suam non inprobandam, quam quidem non habebit in fine, quia non ea bene utitur ante finem. Hanc autem ut interim habeat in hac uita, etiam nostri interest; quoniam, quamdiu permixtae sunt ambae ciuitates, utimur et nos pace Babylonis; ex qua ita per fidem populus Dei liberatur, ut aput hanc interim peregrinetur. Propter quod et apostolus admonuit ecclesiam, ut oraret pro regibus eius adque sublimibus, addens et dicens: Ut quietam et tranquillam uitam agamus cum omni pietate et caritate, et propheta Hieremias, cum populo Dei ueteri praenuntiaret captiuitatem et diuinitus imperaret, ut oboedienter irent in Babyloniam Deo suo etiam ista patientia seruientes monuit et ipse ut oraretur pro illa dicens: Quia in eius est pace pax uestra, utique interim temporalis, quae bonis malisque communis est.

CAPUT XXVII.

De pace seruientium Deo, cuius perfecta tranquillitas in hac temporali uita non potest adprehendi.

Pax autem nostra propria et hic est cum Deo per fidem et in aeternum erit cum illo per speciem. Sed hic siue illa communis siue nostra propria talis est pax, ut solacium miseriae sit potius quam beatitudinis gaudium. Ipsa quoquo nostra iustitia, quamuis uera sit propter uerum boni finem, ad quem refertur, tamen tanta est in hac uita, ut potius remissione peccatorum constet quam perfectione uirtutum. Testis est [*]( 10 1. Tim. 2, 2 15 Hierem. 29, 7 22 2. Cor. 5, 7 ) [*]( 1 eius Gt f 2 isto ab egp av; ipso p Donib. ipse etiam v 5 etiam nostri mss.; nostra etiam v 7 Dei populus v 12 praenunt. codd.; uenturam praenunt. v 14 in Babyl. irent v 15 pro ipsa, in ntarg. pro illa, e 22 hec, e m. 2 in ras., e 24 sit populus g 25 ueri boni v 27 peccat. remiss. v )

422
oratio totius ciuitatis Dei, quae peregrinatur in terris. Per omnia quippe membra sua clamat ad Deum: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Nec pro eis est efficax haec oratio, quorum fides sine operibus mortua est; sed pro eis, quorum fides per dilectionem operatur. Quia enim Deo quidem subdita, in hac tamen condicione mortali et corpore corruptibili, quod adgrauat animam, non perfecte uitiis imperat ratio, ideo necessaria est iustis talis oratio. Nam profecto quamquam imperetur, nequaquam sine conflictu uitiis imperatur; et utique subrepit aliquid in hoc loco infirmitatis etiam bene confligenti siue hostibus talibus uictis subditisque dominanti, unde si non facili operatione, certe labili locutione aut uolatili cogitatione peccetur. Et ideo, quamdiu uitiis imperatur, plena pax non est, quia et illa, quae resistunt, periculoso debellantur proelio, et illa, quae uicta sunt, nondum securo triumphantur otio, sed adhuc sollicito premuntur imperio. In his ergo tentationibus, de quibus omnibus in diuinis eloquiis breuiter dictum est: Numquid non tentatio est uita humana super terram? quis ita uiuere se praesumat, ut dicere Deo: Dimitte nobis debita nostra necesse non habeat nisi homo elatus? nec uero magnus, sed inflatus ac tumidus, cui per iustitiam resistit, qui gratiam largitur humilibus. Propter quod scriptum est: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Hic itaque in unoquoque iustitia est. ut oboedienti Deus homini, animus corpori, ratio autem uitiis etiam repugnantibus imperet, uel subigendo uel resistendo, adque ut ab ipso Deo petatur et meritorum gratia et uenia delictorum ac de acceptis bonis gratiarum actio persoluatur. [*]( 2 Mat. 5, 12 4 Iac. 2, 17 sqq. 5 Gal. 5, 6 7 Sap. 9. 15 19 Iob 7, 1 24 Iac. 4, 6; 1. Petro 5, 5 ) [*](1 totius] huius p 4 11011, in marg. nec, e 5 sed ipse eis b 8 ratio imperat v 9 tamquam b 10 subiipet 9 aliquid subrep. v 13 flabili p1 20 dicere/, t eras., e 21 non necesse v 23 resistet g qui] p e )
423
In illa uero pace finali, quo referenda et cuius adipiscendae causa habenda est ista iustitia, quoniam sanata inmortalitate adque incorruptione natura uitia non habebit nec unicuique nostrum uel ab alio uel a se ipso quippiam repugnabit, non opus erit ut ratio uitiis, quae nulla erunt, imperet; sed imperabit Deus homini, animus corpori, tantaque ibi erit oboediendi suauitas et facilitas, quanta uiuendi regnandique felicitas. Et hoc illic in omnibus adque in singulis aeternum erit aeternumque esse certum erit, et ideo pax beatitudinis huius uel beatitudo pacis huius summum bonum erit.

CAPUT XXVIII.

In quem finem uenturus sit exitus inpiorum.

Eorum autem, qui non pertinent ad istam ciuitatem Dei, erit e contrario miseria sempiterna, quae mors etiam secunda dicitur, quia nec anima ibi uiuere dicenda est, quae a uita Dei alienata erit, nec corpus, quod aeternis doloribus subiacebit; ac per hoc ideo durior ista secunda mors erit, quia finiri morte non poterit. Sed quoniam sicut miseria beatitudini et mors uitae, ita bellum paci uidetur esse contrarium: merito quaeritur, sicut pax in bonorum finibus praedicata est adque laudata, quod uel quale bellum e contrario in finibus malorum possit intellegi. Verum qui hoc quaerit, adtendat quid in bello noxium perniciosumque sit, et uidebit nihil aliud quam rerum esse inter se aduersitatem adque conflictum. Quod igitur bellum grauius et amarius cogitari potest, quam ubi uoluntas sic aduersa est passioni et passio uoluntati, ut nullius earum uictoria tales inimicitiae finiantur, et ubi sic confligit cum ipsa natura corporis uis doloris, ut neutrum alteri cedat? [*]( 14 Apoc. 2, 11. 20, 6. 21, 8 ) [*]( 1 reuerenda e cuius] eius p 2 ista] iusta p 4 quidquam v repugnauit e 6 oboed. ibi erit v 8 in om. e 9 esse om. e 14 e om. e etiam secunda mors v 18 finire g 21 in fin. mal. e contrario v 23 sq. esse quam inter se rerum aduersitatem v 24 esse om. p 27 ut ubi e )

424

Hic enim quando contingit iste conflictus, aut dolor uincit et sensum mors adimit, aut natura uincit et dolorem sanitas tollit. Ibi autem et dolor permanet ut adfligat, et natura perdurat ut sentiat; quia utrumque ideo non deficit, ne poena deficiat. Ad hos autem fines bonorum et malorum, illos expetendos, istos cauendos, quoniam per iudicium transibunt ad illos boni, ad istos mali: de hoc iudicio, quantum Deus donauerit, in consequenti uolumine disputabo.

Quod, quamuis omni tempore Deus iudicet, in hoc tamen libro de nouissimo eius iudicio sit proprie disputandum.

De die ultimi iudicii Dei quod ipse donauerit locuturi eumque adserturi aduersus inpios et incredulos tamquam in aedificii fundamento prius ponere testimonia diuina debemus: quibus qui nolunt credere, humanis ratiunculis falsis adque fallacibus contrauenire conantur, ad hoc ut aut aliud significare contendant quod adhibetur testimonium de litteris sacris, aut omnino diuinitus esse dictum negent. Nam nullum existimo esse mortalium, qui cum ea, sicut dicta sunt, intellexerit et a summo ac uero Deo per animas sanctas dicta esse crediderit, non eis cedat adque consentiat, siue id etiam ore fateatur siue aliquo uitio fateri erubescat aut metuat, uel etiam peruicacia simillima insaniae id, quod falsum esse nouit [*]( 4 defecit g 5 expectandos gx 6 cauendos usque ad istos om. e EXPLICIT LIBER NONUS DECIMUS. INCIPIT LIBER VIGESIMUS e EXPLIC. LIB. XVIIII. INCIP. LIB. XX. g 16 ultimo e1 20 ant (m. 2 in ras.) hoc aut aliud e 22 omnino, no m. 2 eraso Q, g 23 mortalem gl 25 credat, cre m. 2 in ras., e etiam id e )

425
aut credit, [contra id, quod uerum esse nouit aut credit,] etiam contentiosissime defendere moliatur.

Quod ergo in confessione ac professione tenet omnis ecclesia Dei ueri Christum de caelo esse uenturum ad uiuos ac mortuos iudicandos, hunc diuini iudicii ultimum diem dicimus, id est nouissimum tempus. Nam per quot dies hoc iudicium tendatur, incertum est; sed scripturarum more sanctarum diem poni solere pro tempore nemo, qui illas litteras quamlibet neglegenter legerit, nescit. Ideo autem, cum diem iudicii Dei dicimus, addimus ultimum uel nouissimum, quia et nunc iudicat et ab humani generis initio iudicauit dimittens de paradiso et a ligno uitae separans primos homines peccati magni perpetratores; immo etiam quando angelis peccantibus non pepercit, quorum princeps homines a se ipso subuersus inuidendo subuertit, procul dubio iudicauit; nec sine illius alto iustoque iudicio et in hoc aerio caelo et in terris et daemonum et hominum miserrima est uita, erroribus aerumnisque plenissima. Verum etsi nemo peccasset, non sine bono rectoque iudicio uniuersam rationalem creaturam perseuerantissime sibi suo Domino cohaerentem in aeterna beatitudine retineret. Iudicat etiam non solum uniuersaliter de genere daemonum adque hominum, ut miseri sint propter primorum meritum peccatorum; sed etiam de singulorum operibus propriis, quae gerunt arbitrio uoluntatis. Nam et daemones ne torqueantur precantur, nec utique iniuste uel parcitur eis uel pro sua quique inprobitate torquentur; et homines plerumque aperte, semper occulte, luunt pro suis factis diuinitus poenas sine in hac uita siue post mortem: quamuis nullus hominum agat recte, nisi diuino adiuuetur auxilio; nullus daemonum aut hominum agat inique, nisi diuino eodemque iustissimo [*]( 13 Gen. 3, 23 14 2. Petro 2, 4 24 Mt. 8, 29 ) [*](1 tUrba inclusa om. begp 3 aut prof. g; om. p 4 aeri dei p 6 quod g 14 sabuersns m. 2 in ras. e; subuersos a b g; eubmereos p; sobuersis p 16 aereo p 20 sibi] sub p Domino suo v 26 quiaque p torque/tur, n eras., g; torquetur p )

426
iudicio permittatur. Sicut enim ait apostolus, non estiniquitas aput Deum; etiam sicut ipse alibi dicit, inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius. Non igitur in hoc libro de illis primis nec de istis mediis Dei iudiciis, sed de ipso nouissimo, quantum ipsi tribuerit, disputabo, quando Christus de caelo uenturus est uiuos iudicaturus et mortuos. Iste quippe dies iudicii proprie iam uocatur, eo quod nullus ibi erit inperitae querellae locus, quur iniustus ille sit felix et quur ille iustus infelix. Omnium namque tunc nonnisi bonorum uera et plena felicitas et omnium nonnisi malorum digna et summa infelicitas apparebit.

CAPUT II.

De uarietate rerum humanarum, cui non potest dici deesse iudicium Dei, quamuis neque at uestigari.

Nunc autem et mala aequo animo ferre discimus, quae patiuntur et boni, et bona non magnipendere, quae adipiscuntur et mali; ac per hoc etiam in his rebus, in quibus non apparet diuina iustitia, salutaris est diuina doctrina. Nescimus enim quo iudicio Dei bonus ille sit pauper, malus ille sit dines; iste gaudeat, quem pro suis perditis moribus cruciari debuisse maeroribus arbitramur, contristetur ille, quem uita laudabilis gaudere debuisse persuadet; exeat de iudicio non solum inultus, uerum etiam damnatus innocens, aut iniquitate iudicis pressus aut falsis obrutus testimoniis, e contrario scelestus aduersarius eius non solum inpunitus. uerum etiam uindicatus insultet; inpius optime ualeat, pius languore tabescat; latrocinentur sanissimi iuuenes, et qui nec [*]( 1 Rom. 9, 14 2 Rom. 11, 33 ) [*]( 2 etiam codd.; et v 3 eius ab e gp p a Domb.; Dei v 5 nouissimo egp Domb.; nouias. iudicio abv 9 iustus ille v 14 cuiusp 23 de. buissem erroribus gl )

427
uerbo quemquam laedere potuerunt, diuersa morborum atrocitate adfligantur infantes; utilis rebus humanis inmatura morte rapiatur, et qui uidetur nec nasci debuisse, diutissime insuper uiuat; plenus criminibus sublimetur honoribus, et hominem sine querella tenebrae ignobilitatis abscondant, et cetera huius modi, quae quis colligit, quis enumerat? Quae si haberent in ipsa uelut absurditate constantiam, ut in hac uita, in qua homo, sicut sacer psalmus eloquitur, uanitati similis factus est et dies eius uelut umbra praetereunt, nonnisi mali adipiscerentur transitoria bona ista adque terrena, nec nisi boni talia paterentur mala: posset hoc referri ad iudicium iustum Dei siue etiam benignum, ut, qui non erant adsecuturi bona aeterna, quae faciunt beatos, temporalibus uel deciperentur pro malitia sua, uel pro Dei misericordia consolarentur bonis, et qui non erant passuri aeterna tormenta, temporalibus uel pro suis quibuscumque et quantuliscumque peccatis adfligerentur, uel propter inplendas uirtutes exercerentur malis. Nunc uero, quando non solum in malo sunt boni et in bono mali, quod uidetur iniustum, uerum etiam plerumque et malis mala eueniunt et bonis bona proueniunt: magis inscrutabilia fiunt iudicia Dei et inuestigabiles uiae eius. Quamuis ergo nesciamus quo iudicio Deus ista uel faciat uel fieri sinat, aput quem summa uirtus est et summa sapientia, summa iustitia, nulla infirmitas, nulla temeritas. nulla iniquitas: salubriter tamen discimus non magnipendere seu bona seu mala, quae uidemus esse bonis malisque communia, et illa bona quaerere, quae bonorum, adque illa mala maxime fugere, quae propria sunt malorum. [*]( 8 Ps. 143, 4 ) [*]( 2 affligantur : infantes v, correxit Diibner utiles-rapiantur p v 3 uidentur-uiuant v 5 querilla gx 9 et om. e 11 posit et g 12 sine] sicut b; uel v ut et p 22 illius v 24 est et a b e g p α ν; et om. p Domb. summa inst. abegp Diibn.; summaque iust. v; et summa iust. p Domb. 24 sq. nulla iniquitas, nulla infirmitas, nulla temeritas e 28 mala om. g )
428
Cum uero ad illud Dei iudicium uenerimus, cuius tempus iam proprie dies iudicii et aliquando dies Domini nuncupatur: non solum quaecumque tunc iudicabuntur, uerum etiam quaecumque ab initio iudicata et quaecumque usque ad illud tempus adhuc iudicanda sunt. apparebunt esse iustissima. Ubi hoc quoque manifestabitur, quam iusto iudicio Dei fiat, ut nunc tam multa ac paene omnia iusta iudicia Dei lateant sensus mentesque mortalium, cum tamen in hac re piorum fidem non lateat, iustum esse quod latet.

CAPUT III.

Quid in libro ecclesiaste Salomon de his, quae in hac uita et bonis et malis sunt communia, dispatarit.

Nempe Salomon, sapientissimus rex Israel, qui regnauit in Hierusalem, librum, qui uocatur ecclesiastes et a Iudaeis quoque habetur in sacrarum canone litterarum, sic exorsus est: Vanitas uanitantium, dixit ecclesiastes; uanitas uanitantium, omnia uanitas. Quae abundantia homini in omni labore suo, quo laborat sub sole? Et cum ex hac sententia conecteret cetera, commemorans aerumnas erroresque uitae huius et uanescentes interea temporum lapsus, ubi nihil solidum, nihil stabile retinetur: in ea rerum uanitate sub sole illud etiam deplorat quodam . modo, quod, cum sit abundantia sapientiae super insipientiam, sicut abundantia lucis super tenebras, sapientisque oculi sint in capite ipsius et stultus in tenebris ambulet, unus tamen incursus incurrat omnibus, utique in hac uita quae sub sole agitur, significans uidelicet ea mala, quae bonis et malis [*]( * 17 Eccle. 1, 2 sq. 24 Eccle. 2, 13 sq. ) [*](1 adj in p 6 dei iudicio p 7 multe paene et omnii p 8 sq. sensus mentesque mort. lateant v 12 sint p disputaret gf 17 uanitantium ablgv; uatantium el; uanitatum e2 II dixit eccles. uan. uanitantium om. ep 18 uanita/t/um, n et i erasts, a b omnia ep p a DOfnb.; et omnia abgv homini abund. v 19 quod g )

429
uidemus esse communia. Dicit etiam illud, quod et boni patiantur mala, tamquam mali sint, et mali, tamquam boni sint, adipiscantur bona, ita loquens: Est, inquit, uanitas, quae facta est super terram, quia sunt iusti, super quos uenit sicut factum inpiorum, et sunt inpii super quos uenit sicut factum iustorum. Dixi quoniam hoc quoque uanitas. In hac uanitate, cui quantum satis uisum est intimandae totum istum librum uir sapientissimus deputauit (non utique ob aliud, nisi ut eam uitam desideremus, quae uanitatem non habet sub hoc sole, sed ueritatem sub illo qui fecit hunc solem), — in hac ergo uanitate numquid nisi iusto Dei rectoque iudicio similis eidem uanitati factus uanesceret homo? In diebus tamen uanitatis suae interest plurimum, utrum resistat an obtemperet ueritati, et utrum sit expers uerae pietatis an particeps; non propter uitae huius uel bona adquirenda uel mala uitanda uanescendo transeuntia, sed propter futurum iudicium, per quod erunt et bonis bona et malis mala sine fine mansura. Denique iste sapiens hunc librum sic conclusit, ut diceret: Deum time et mandata eius custodi, quia hoc est omnis homo; quia omne hoc opus Deus adducet in iudicium in omni despecto, siue bonum siue malum. Quidbreuius, uerius, salubrius dici potuit? Deum, inquit, time et mandata eius custodi, quia hoc est omnis homo. Quicumque enim est, hoc est, custos utique mandatorum Dei; quoniam qui hoc non est, nihil est; non enim ad ueritatis imaginem reformatur, remanens in similitudine uanitatis. Quia omne hoc opus, id est, quod ab homine fit in hac uita, siue bonum sine malum, Deus adducet in iudicium [*]( 3 Eccle. 8, 14 19 Eccle. 12, 13 sq. ) [*]( 2 sint om. g 4 isti g 5 sq. inpiorum in ras. g; iniustorum p et sunt usque ad Dixi in marg. g; et sunt usque ad iustorum om. p 8 intimanda e/totum, t eras., g; intimandae, in marg. uanitati, e 9 earn] beatam a 10 desideraremus e 19 concludit p 22 et 430, 1 despecto a bp p v; dispectu g; despectu ea )
430
in omni despecto, id est in omni etiam qui contemtibilis hic uidetur et ideo nec uidetur; quoniam Deus et ipsum uidet nec eum despicit nec cum iudicat praeterit.

CAPUT IIII.

Quod ad disserendum de nouissimo iudicio Dei noui primum testamenti ac deinde ueteris testimonia prolaturus sit.

Huius itaque ultimi iudicii Dei testimonia de scripturis sanctis, quae ponere institui, prius eligenda sunt de libris instrumenti noui, postea de ueteris. Quamuis enim uetera priora sint tempore, noua tamen anteponenda sunt dignitate, quoniam illa uetera praeconia sunt nouorum. Noua igitur ponentur prius, quae ut firmius probemus, adsumentur et uetera. In ueteribus habentur lex et prophetae, in nouis euangelium et apostolicae litterae. Ait autem apostolus: Per legem enim cognitio peccati. Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est, testificata per legem et prophetas; iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi in omnes qui credunt. Haec iustitia Dei ad nouum pertinet testamentum et testimonium habet a ueteribus libris, hoc est lege ac prophetis. Prius igitur ipsa causa ponenda est, et postea testes introducendi. Hunc et ipse Christus Iesus ordinem seruandum esse demonstrans: Scriba, inquit, eruditus in regno Dei similis est uiro patri familias proferenti de thesauro suo noua et uetera. Non dixit: \'Vetera et noua\', quod utique dixisset, nisi maluisset meritorum ordinem seruare quam temporum. [*]( 15 Rom. 3, 20 sqq. 23 Mt. 13, 52 ) [*]( 2 nec om. e 3 dispicet g 13 cuae e1 21 lege gp; a lege c Domb. ac egp; et v Domb. ergo v 22 et ante ipse om. g 23 Iesna Chr. v 24 uiro om. p )

431

CAPUT V.

Quibus sententiis Domini Saluatoris diuinum iudicium futurum in fine saeculi declaretur.

Ergo ipse Saluator cum obiurgaret ciuitates, in quibus uirtutes magnas fecerat neque crediderant, et eis alienigenas anteponeret: Verum tamen, inquit, dico uobis, Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam uobis; et paulo post alteri ciuitati: Arnen, inquit, dico uobis, quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi (hic euidentissime praedicat diem iudicii esse uenturum) ; et alio loco: Viri Nineuitae, inquit, surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam; quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae, et ecce plus quam Iona hic. Regina Austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam; quia uenit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic. Duas res hoc loco discimus, et uenturum esse iudicium et cum mortuorum resurrectione uenturum. De Nineuitis enim et regina Austri quando ista dicebat, de mortuis sine dubio loquebatur, quos tamen in die iudicii resurrecturos esse praedixit. Nec ideo dixit: \'Condemnabunt1, quia ipsi iudicabunt; sed quia ex ipsorum conparatione isti merito damnabuntur.

Rursus alio loco, cum de hominum bonorum et malorum nunc permixtione, postea separatione, quae utique die iudicii futura est, loqueretur, adhibuit similitudinem de tritico seminato et superseminatis zizaniis, eamque suis exponens discipulis: Qui seminat, inquit, bonum semen, est filius [*]( 6 Ib. 11, 22 8 Ib. 24 11 Mt. 12, 41 sq. 29 Mt. 13, 37 aqq. ) [*]( 3 in finem futuri p 11 surgant g; resnrgent p 12 in sup. lin. g 13 eierant g 17 et om. e 18 hoc loco res v 21 resurrectaros a beg p a: "j sarrect. pX Domb. 24 condemnabuntur, con lineola deletum, p 28 eaque g )

432
hominis; ager autem est mundus: bonum uero semen hi sunt filii regni; zizania autem filii sunt nequam; inimicus autem, qui seminauit ea, est diabolus; messis uero consummatio saeculi est, messores autem angeli sunt. Sicut ergo colliguntur zizania et igni comburuntur: sic erit in consummatione saeculi. Mittet filius hominis ange- 108 suos, et colligunt de regno eius omnia scandala et eos, qui faciunt iniquitatem, et mittunt eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium. Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno patris eorum. Qui habet aures, audiat. Hic iudicium quidem uel diem iudicii non nominauit, sed eum multo clarius ipsis rebus expressit et in fine saeculi futurum esse praedixit.

Item discipulis suis: Arnen, inquit, dicouobis, quod uos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et uos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel. Hic discimus cum suis discipulis iudicaturum Iesum. Unde et alibi Iudaeis dixit: Si ego in Beelzebub eicio daemonia, filii uestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices erunt uestri. Nec quoniam super duodecim sedes sessuros esse ait, duodecim solos homines cum illo iudicaturos putare debemus. Duodenario quippe . numero uniuersa quaedam significata est iudicantium multitudo propter duas partes numeri septenarii, quo significatur plerumque uniuersitas; quae duae partes, id est tria et [*]( 16 Ib. 19, 28 21 Mt. 12, 27 ) [*]( 3 eam gp 4 uero mss.; autem v 5 autem mss.; uero v 8 sq. colligunt-mittunt g pa Domb.; colligent-mittent abepv 10 camino g 11 gentium e sicut sup. lin. e 12 aures aegppa Dorab.; auree audiendi b v 13 multo eum v 17 qui secuti] pfecuti (p pro q scripto) e generat. e 19 iudic. duodecim om. e 21 ergo « 22 behelzebum g 23 uestri erunt pv 27 septinarii quo4 g )

433
quattuor, altera per alteram multiplicatae duodecim faciunt, nam et quattuor ter et tria quater duodecim sunt, et si qua alia huius duodenarii numeri, quae ad hoc ualeat, ratio reperitur. Alioquin, quoniam in locum Iudae traditoris apostolum Matthiam legimus ordinatum, apostolus Paulus, qui plus omnibus illis laborauit, ubi ad iudicandum sedeat non habebit; qui profecto cum aliis sanctis ad numerum iudicum se pertinere demonstrat. cum dicit: Nescitis quia angelos iudicabimus? De ipsis quoque iudicandis in hoc numero duodenario similis causa est. Non enim quia dictum est: Iudicantes duodecim tribus Israel, tribus Leui, quae tertia decima est, ab eis iudicanda non erit, aut solum illum populum, non etiam gentes cet.eras indicabunt. Quod autem ait: In regeneratione, procul dubio mortuorum resurrectionem nomine uoluit regenerationis intellegi. Sic enim caro nostra regenerabitur per incorruptionem, quem ad modum est anima nostra regenerata per fidem.-

Multa praetereo, quae de ultimo iudicio ita dici uidentur, ut diligenter considerata reperiantur ambigua uel magis ad aliud pertinentia, siue scilicet ad eum Saluatoris aduentum, quo per totum hoc tempus in ecclesia sua uenit, hoc est in membris suis, particulatim adque paulatim, quoniam tota corpus est eius; siue ad excidium terrenae Hierusalem; quia et de illo cum loquitur, plerumque sic loquitur, tamquam de fine saeculi adque illo die iudicii nouissimo et magno loquatur; ita ut dignosci non possit omnino, nisi ea, quae aput tres euangelistas Matthaeum, Marcum et Lucam de hac re similiter dicta sunt, inter se omnia conferantur. Quaedam quippe alter obscurius, alter explicat planius, ut ea, quae ad [*]( 4 Act. 1, 26 5 1. Cor. 15. 10 ) [*]( 1 per sup. lin. e 3 huins.... ualeat in marg. g 4 mathian e "y illis omnibus v 13 cet. gentes v 14 geneT. e 22 adque paul. om. e p 23 eius est e 25 illo eglp Domb.; de illo a b g2 v dl iudicio, in marg. die iudicii, e 26 dinosci eg 29 plenius g ) [*]( XXXX Aug. opera Seotlo V para II. ) [*]( 28 )

434
unam rem pertinentia dicuntur, appareat unde dicantur. Quod facere utcumque curaui in quadam epistula, quam rescripsi ad beatae memoriae uirum Hesychium, Salonitanae urbis episcopum, cuius epistulae titulus est: De fine saeculi.

Proinde iam illud hic dicam, quod in euangelio secundum Matthaeum de. separatione bonorum et malorum legitur per iudicium praesentissimum adque nouissimum Christi. Cum autem uenerit, inquit, filius hominis in maiestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suae, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab inuicem. sicut pastor segregat oues ab haedis, et statuet oues quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris. Tunc dicet rex his, qui a dextris eius erunt: Venite, benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum a constitutione mundi. Esunuienim, et dedistis mihi manducare; sitiui, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus. et operuistis me; [infirmus, et uisitastis me] in carcere eram, et uenistis ad me. Tunc respondebunt ei iusti dicentes: Domine, quando te uidimus esurientem, et pauimus; sitientem, et dedimus potum? Quando autem te uidimus hospitem. et collegimus te; aut nudum, et cooperuimus te? Aut quando te uidimus infirmum aut in carcere, et uenimus ad te? Et respondens rex dicet illis: Arnen dico uobis, quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis. Tunc dicet, inquit, et his qui a sinistris erunt: Discedite a me, [*]( 2 Ep. 199 7 Mt. 25, 31 sqq. ) [*](1 rera om. eg 3 esych. eg; esjtium p 5 hic om. g 8 ueniret a 11 separabit, it tn. 2 erasis unt, e 12 statuit g 19 operllistis codd. praeter a; cooper. av [infirmus, et uisitastis me] om. ab e gp o a). 21 uidimus te v 22 dedimus egp Domb.; dedimus tibi abv 24 te post cooper. om. e 26 dicit g 29 eruntJ sunt a )

435
maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et an gelis eius. Deinde similiter etiam his enumerat, quod illa non fecerint, quae dextros fecisse memorauit. Similiterque interrogantibus, quando eum uiderint in horum indigentia constitutum: quod minimis suis non factum est, sibi factum non fuisse respondet; sermonemque concludens: Et ibunt, inquit, hi in supplicium aeternum, iusti autem in uitam aeternam. Iohannes uero euangelista apertissime narrat eum in resurrectione mortuorum futurum praedixisse iudicium. Cum enim dixisset: Neque enim

Pater iudicat quemquam, sed iudicium omne dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum: protinus addidit: Amen, amen dico uobis, quia, qui uerbum meum audit et credit ei qui misit me, habet uitam aeternam, et in iudicium non uenit, sed transiit a morte in uitam. Ecce hic dixit fideles suos in iudicium non uenire. Quo modo ergo per iudicium separabuntur a malis et ad eius dexteram stabunt, nisi quia hoc loco iudicium pro damnatione posuit? In tale quippe iudicium non uenient, qui audiunt uerbum eius et credunt ei, qui misit illum.

CAPUT VI.

Quae sit prima resurrectio, quae secunda.

Deinde adiungit et dicit: Amen, amen dico uobis, quia uenithora etnunc est, quando mortui audient uocem filii Dei, et qui audierint uiuent. Sicut enim Pater habet uitam in semet ipso, sic dedit [*]( 7 Mt. 25, 31 sqq. 10 Io. 5, 22 sqq. 25 ib. 5, 25 sq. ) [*]( 2 diabolo (diabulo g) codd. praeter p, o; zabulo p Domb. 3 deitrosj istos m. 2 in ras. e 5 factum non est v 6 respondit e g ρ α; respondebit p 7 ct ibant inquit hi a beg p p Domb.; et ibunt hi inquit a; et hi, inquit, in suppl aet. ibunt v 16 me misit v 17 uenit abegppa Domb.; ueniet v transit ep a] de p 18 jijuenire e 22 et om. e1 ) [*]( 28 )

436
et Filio habere uitam in semet ipso. Nondum de secunda resurrectione, id est corporum, loquitur, quae in fine futura est, sed de prima, quae nunc est. Hanc quippe ut distingueret, ait: Venit hora, et nunc est. Non autem ista corporum, sed animarum est. Habent enim et animae mortem suam in inpietate adque peccatis, secundum quam mortem mortui sunt, de quibus idem Dominus ait: Sine mortuos sepelire mortuos suos; ut scilicet in anima mortui in corpore mortuos sepelirent. Propter istos ergo inpietate et iniquitate in anima mortuos: Venit, inquit, hora, et nunc est, quando mortui audient uocem filii Dei; et qui audierint, uiuent. Qui audierint dixit *qui oboedierint, qui crediderint et usque in finem perseuerauerint\\ Nec fecit hic ullam differentiam bonorum et malorum. Omnibus enim bonum est audire uocem eius et uiuere ad uitam pietatis ex inpietatis morte transeundo. De qua morte ait apostolus Paulus: Ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est, ut qui uiuunt iam non sibi uiuant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. Omnes itaque mortui sunt in peccatis, nemine prorsus excepto, siue originalibus siue etiam uoluntate additis, uel ignorando uel sciendo nec faciendo quod iustum est; et pro omnibus mortuis uiuus mortuus est unus, id est nullum habens omnino peccatum; ut, qui per remissionem peccatorum uiuunt, iam non sibi uiuant, sed ei, qui pro omnibus mortuus est propter peccata nostra et resurrexit propter iustificationem nostram, ut credentes in eum, qui iustificat inpium, ex inpietate iustificati, tamquam ex morte uiuificati, ad primam resurrectionem, quae nunc est, pertinere possimus. Ad hanc enim [*]( 7 Mt. 8. 22 17 2. Cor. 5, 14 sq. ) [*](1 uitam habere e 6 inpietate] iniquitate p 7 dicit e Sine cett. ut editur ab e gp av; sine mortui mortuos suos sepeliant p Domb. 9 mortuos om. p 10 et iniquitate om. e 17 pro omnibus exslare in codd. Parr. abeg contra Diibnerum et Dombartum moneo 18 et qui e 26 est om. e 29 possimus agpv; possemus bep a Domb. )
437
primam non pertinent, nisi qui beati erunt in aeternum; ad secundam uero, de qua mox locuturus est, et beatos pertinere docebit et miseros. Ista est misericordiae, illa iudicii. Propter quod in psalmo scriptum est: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine.

De quo iudicio consequenter adiunxit adque ait: Et potestatem dedit ei iudicium facere, quia filius hominis est. Hic ostendit, quod in ea carne ueniet iudicaturus, in qua uenerat iudicandus. Ad hoc enim ait: Quoniam filius hominis est. Ac deinde subiungens unde agimus: Nolite, inquit, mirari hoc, quia ueniet hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient uocem eius et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem uitae; qui uero mala egerunt, in resurrectionem iudicii. Hoc est illud iudicium, quod paulo ante, sicut nunc, pro damnatione posuerat dicens: Qui uerbum meum audit et credit eiqui m is it me, h a bet u ita m aeternam et in iudicium non uenit, sed transiit a morte in uitam, id est, pertinendo ad primam resurrectionem, qua nunc transitur a morte ad uitam, in damnationem non ueniet, quam significauit appellatione iudicii, sicut etiam hoc loco, ubi ait: Qui [uero] mala egerunt, in resurrectionem iudicii, id est damnationis. Resurgat ergo in prima, qui non uult in secunda resurrectione damnari. Venit enim hora, et nunc est, quando mortui audient uocem filii Dei, et qui audierint, uiuent, id est, in damnationem non uenient, quae secunda mors dicitur: in quam mortem post secundam, quae corporum futura est, resurrectionem praecipitabuntur, qui in prima, quae animarum [*]( 4 Ps. 100, 1 6 Io. 5, 27 11 ib. 28 sq. 16 ib. 24 24 ib. 25 ) [*]( i 3 est post iudicii habet e 7 ei et g 11 uenit v 17 aud et !I bit habet g 18 uenit a b p ρ1 Domb. i ueniet eg ρ2 α ν transiit ri Vi transiet eg2; transit p; transitus b 18 aJ de e 19 in] ad be 20 adJ in p 22 [ueroj om. blegp )

438
est, non resurgunt. Veniet enim hora (ubi non ait: Et nunc est, quia in fine erit saeculi, hoc est in ultimo et maximo iudicio Dei), quando omnes, qui in monumentis sunt, audient uocem eius et procedent. Non dixit quem ad modum in prima: Et qui audierint, uiuent. Non enim omnes uiuent, ea uita scilicet, quae, quoniam beata est, sola uita dicenda est. Nam utique non sine qualicumque uita possent audire et de monumentis resurgente carne procedere. Quare autem non omnes uiuent, in eo quod sequitur docet; qui bona, inquit, fecerunt, in resurrectionem uitae, hi sunt qui uiuent; qui uero mala egerunt, in resurrectionem iudicii, hi sunt qui non uiuent, quia secunda morte morientur. Mala quippe egerunt, quoniam male uixerunt; male autem uixerunt, quia in prima, quae nunc est, animarum resurrectione non reuixerunt aut in eo, quod reuixerant, non in finem usque manserunt. Sicut ergo duae sunt regenerationes, de quibus iam supra locutus sum, una secundum fidem, quae nunc fit per baptismum; alia secundum carnem, quae fit in eius incorruptione adque inmortalitate per iudicium magnum adque nouissimum: ita sunt et resurrectiones duae, una prima, quae et nunc est et animarum est, quae uenire non permittit in mortem secundam; alia secunda, quae non nunc, sed in saeculi fine futura est, nec animarum, sed corporum est, quae per ultimum iudicium alios mittet in secundam mortem, alios in eam uitam, quae non habet mortem. [*]( 2 saec. erit v 6 scil. uita v 8 resurgentes e 9 non sup. lira. e in 16 ergo] enim b 19 fiet p corruptione g 21 quae om. b gp 23 non nunc abegppah Domb.; nunc non est v 24 mittit e gx p )
439

CAPUT VII.

De duabus resurrectionibus et de mille annis quid in apocalypsi Iohannis scriptum sit et quid de eis rationabiliter sentiatur.

De his duabus resurrectionibus idem Iohannes euangelista in libro, qui dicitur apocalypsis, eo modo locutus est, ut earum prima a quibusdam nostris non intellecta insuper etiam in quasdam ridiculas fabulas uerteretur. Ait quippe in libro memorato Iohannes apostolus: Et uidi angelum descendentem de caelo, habentem clauem abyssi et catenam in manu sua. Et tenuit draconem illum serpentem antiquum, qui cognominatus est diabolus et satanas; [et] adligauit illum mille annis et misit illum in abyssum; et elusit et signauit super eum, ut non seduceret iam gentes, donec finiantur mille anni; post haec oportet eum solui breui tempore. Et uidi sedes et sedentes super eas, et iudicium datum est. Et animae occisorum propter testimonium Iesu et propter uerbum Dei, et si qui non adorauerunt bestiam nec imaginem eius, neque acceperunt inscriptionem in fronte aut in manu sua, et regnauerunt cum Iesu mille annis; reliqui eorum non uixerunt, donec finiantur mille anni. Haec resurrectio prima est. Beatus et sanctus est, qui habet in hac prima resurrectione partem. In istis secunda mors non habet potestatem; sed erunt sacerdotes Dei et Christi et regnabunt cum eo mille annis. Qui propter haec huius libri uerba primam resurrectionem futuram suspicati sunt corporalem, inter cetera maxime numero annorum mille permoti [*]( 9 Apoc. 20, 1 sqq. ) [*](2 resurrectionis gf 13 et ante adlig. om. 14 cluBit albelg p Domb.; clausit a2 e2 p a v significauit b 17 et atIte sedent. .. erasum e super, :n marg. supra, e 20 adorauerint e 21 nec b e )

440
sunt, tamquam oporteret in sanctis eo modo uelut tanti temporis fieri sabbatismum, uacatione scilicet sancta post labores annorum sex milium, ex quo creatus est homo et magni illius peccati merito in huius mortalitatis aerumnas de paradisi felicitate dimissus est, ut, quoniam scriptum est: Unus dies aput Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus, sex annorum milibus tamquam sex diebus inpletis, sequatur uelut septimus sabbati in annis mille postremis, ad hoc scilicet sabbatum celebrandum resurgentibus sanctis. Quae opinio esset utcumque tolerabilis, si aliquae deliciae spiritales in illo sabbato adfuturae sanctis per Domini praesentiam crederentur. Nam etiam nos hoc opinati fuimus aliquando. Sed cum eos, qui tunc resurrexerint, dicant inmoderatissimis carnalibus epulis uacaturos, in quibus cibus sit tantus ac potus, ut non solum nullam modestiam teneant, sed modum quoque ipsius incredulitatis excedant: nullo modo ista possunt nisi a carnalibus credi. Hi autem qui spiritales sunt, istos ista credentes χιλιατὰς appellant Graeco uocabulo; quos uerbum e uerbo exprimentes nos possemus miliarios nuncupare. Eos autem longum est refellere ad singula; sed potius, quem ad modum scriptura haec accipienda sit, iam debemus ostendere.

Ait ipse Dominus Iesus Christus: Nemo potest introire in domum fortis et uasa eius eripere, nisi prius adligauerit fortem, diabolum uolens intellegi fortem, quia ipse genus humanum potuit tenere captiuum; uasa uero eius, quae fuerat erepturus, fideles suos futuros, quos ille in diuersis peccatis adque inpietatibus possidebat. Ut ergo adligaretur hic fortis, propterea uidit iste apostolus in apocalypsi [*]( 5 2. Petr. 3, 8 23 Mr. 3, 27 ) [*]( 1 uelut beg p; ueluti v Domb. 2 sabbaptismum e uocat. g 5 demissus g; missus bt 6 deum bg 7 unus sup. lin. e 8 uelllt] tamquam b sabb. septimus v 11 dei b 14 baccatur e 17 a om. bl 18 ita bg chiliathas e 19 possemus elp Domb.; possnmus a b e2 9 v 25 diabul. et sic semper 9 27 fuerant g )

441
angelum descendentem de caelo, habentem clauem abyssi et catenam in manu sua. Et tenuit, inquit, draconem illum serpentem antiquum, qui cognominatus est diabolus et satanas, et adligauit illum mille annis, hoc est, eius potestatem ab eis seducendis ac possidendis. qui fuerant liberandi, cohibuit adque frenauit. Mille autem anni duobus modis possunt, quantum mihi occurrit. intellegi: aut quia in ultimis annis mille ista res agitur, id est sexto annorum miliario tamquam sexto die, cuius nunc spatia posteriora uoluuntur, secuturo deinde sabbato, quod non habet uesperam. requie scilicet sanctorum, quae non habet finem, ut huius miliarii tamquam diei nouissimam partem, quae remanebat usque ad terminum saeculi, mille annos appellauerit eo loquendi modo, quo pars significatur a toto; aut certe mille annos pro annis omnibus huius saeculi posuit. ut perfecto numero notaretur ipsa temporis plenitudo. Millenarius quippe numerus denarii numeri quadratum solidum reddit. Decem quippe deciens ducta fiunt centum, quae iam figura quadrata, sed plana est; ut autem in altitudinem surgat et solida fiat, rursus centum deciens multiplicantur, et mille sunt. Porro si centum ipsa pro uniuersitate aliquando ponantur, quale illud est, quod Dominus omnia sua dimittenti et eum sequenti promisit dicens: Accipiet in hoc saeculo centuplum, quod exponens quodam modo apostolus ait: Quasi nihil habentes, et omnia possidentes; quia et ante iam dictum erat: Fidelis hominis totus mundus diuitiarum est: quanto magis mille pro uniuersitate ponuntur, ubi est soliditas ipsius denariae quadraturae? Unde nec illud melius intellegitur, quod in psalmo legitur: Memor fuit [*]( 23 Mt. 19, 29 24 2. Cor. 6, 10 26 Prou. 17, 6 29 Ps. 104, 8 ) [*]( .. 4 illum begppX; eum a a v 7 uidetur, in marg. occurrit, e 8 agetur 92 10 spatio b 18 faciunt e iam] etiam b, om. p 19 plena b 20 fiat ex fiunt corr. e rursum e 21 aliqua p ponantur bgp 22 dominus ait 9 23 in saeculum g 27 magis om. g ponantur p )
442
in saeculum testamenti sui uerbi, quod mandauit in mille generationes, id est in omnes.

Et misit illum, inquit, in abyssum; utique diabolum misit in abyssum, quo nomine significata est multitudo innumerabilis inpiorum, quorum in malignitate aduersus ecclesiam Dei multum profunda sunt corda; non quia ibi diabolus ante non erat; sed ideo illuc dicitur missus, quia exclusus a credentibus plus coepit inpios possidere. Plus namque possidetur a diabolo, qui non solum est alienatus a Deo, uenim etiam gratis odit seruientes Deo. Et clausit, inquit, et signauit super eum, ut non seduceret iam gentes. donec finiantur mille anni. Clausit super eum dictum est \'interdixit ei, ne posset exire,\' id est uetitum transgredi. Signauit autem, quod addidit, significasse mihi uidetur, quia occultum esse uoluit, qui pertineant ad partem diaboli, et qui non pertineant. Hoc quippe in saeculo isto prorsus latet, quia et qui uidetur stare, utrum sit casurus, et qui uidetur iacere, utrum sit surrecturus, incertum est. Ab eis autem gentibus seducendis huius interdicti uinculo et claustro diabolus prohibetur adque cohibetur, quas pertinentes ad Christum seducebat antea uel tenebat. Has enim Deus elegit ante mundi constitutionem eruere de potestate tenebrarum et transferre in regnum filii caritatis suae, sicut apostolus dicit. Nam seducere illum gentes etiam nunc et secum trahere in aeternam poenam, sed non praedestinatas in aeternam uitam, quis fidelis ignorat? Nec moueat, quod saepe diabolus seducit etiam illos, qui regenerati iam in Christo uias ingrediuntur Dei. Nouit enim Dominus qui sunt eius; ex his in aeternam damnationem neminem ille [*]( 22 Eph. 1, 4 Col. 1, 13 28 2. Tim. 2, 19 ) [*](3 inquit illud e 6 multa b 9 alien. est v lOclnsitMKMp. Domb. 11 iam non seduceret v 13 posset a b e p Domb.; possit g r 14 enim, in marg. autem, e addit p 15 quia abegp pl«f; p1 Domb. pertineant om. a 18 resurrecturus g 23 claritatis gp 24 ait v 25 nondum b e 27 iam regener. v )

443
seducit. Sic enim eos nouit Dominus, ut Deus, quem nil latet etiam futurorum, non ut homo, qui hominem ad praesens uidet (si tamen uidet, cuius cor non uidet). qualis autem postea sit futurus nec se ipsum uidet. Ad hoc ergo ligatus est diabolus et inclusus in abysso, ut iam non seducat gentes, ex quibus constat ecclesia. quas antea seductas tenebat, antequam essent ecclesia. Neque. enim dictum est ut non seduceret aliquem, sed ut non seduceret, inquit, iam gentes. in quibus ecclesiam procul dubio uoluit intellegi, donec finiantur, inquit, mille anni, id est, aut quod remanet de sexto die, qui constat ex mille annis, aut omnes anni, quibus deinceps hoc saeculum peragendum est.

Nec sic accipiendum est quod ait: Ut non Reduceret gentes, donec finiantur mille anni, quasi postea sit seducturus eas dumtaxat gentes, ex quibus praedestinata constat ecclesia, a quibus seducendis illo est uinculo claustroque prohibitus. Sed aut illa locutione dictum est, quae in scripturis aliquotiens inuenitur, qualis est in psalmo: Sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri; neque enim, cum misertus fuerit, non erunt oculi seruorum eius ad Dominum Deum suum; aut certe iste est ordo uerborum: Et clausit et signauit super eum, donec finiantur mille anni; quod uero interposuit: Ut non seduceret iam gentes, ita se habet, ut ab huius ordinis conexione sit liberum et seorsus intellegendum, uelut si post adderetur, ut sic se haberet tota sententia: Et clausit et signauit super eum, donec finiantur mille anni, ut non seduceret iam gentes; id est, ideo clausit donec finiantur mille anni, ut non seduceret iam gentes. [*]( 18 Ps. 122, 2 ) [*](1 nouit eoa v cui b nihil p 4 se om. b 7 easent abp p1 Domb.; esset egv ecclesip o nec v 8 etiam g 14 iam gentes v 15 seducturus sit v 20 miseratus b 28 iam non seduc. v etiam ep 30 etiam p )

444

CAPUT VIII.

De adligatione et solutione diaboli.

Post haec, inquit, oportet eum solui breui tempore. Si hoc est diabolo ligari et includi, ecclesiam non posse seducere, haec ergo erit solutio eius, ut possit? Absit: numquam enim ab illo ecclesia seducetur praedestinata et electa ante mundi constitutionem, de qua dictum est: Nouit Dominus qui sunt eius. Et tamen hic erit etiam illo tempore. quo soluendus est diabolus, sicut, ex quo est instituta, hic fuit et erit omni tempore, in suis utique qui succedunt nascendo monentibus. Nam paulo post dicit. quod solutus diabolus seductas gentes toto orbe terrarum adtrahet in bellum aduersus eam, quorum hostium numerus erit ut harena maris. Et adscenderunt, inquit, supra terrae latitudinem, et cinxerunt castra sanctorum et dilectam ciuitatem, et descendit ignis de caelo a Deo et comedit eos; et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi et bestia et pseudopropheta; et cruciabuntur die et nocte in saecula saeculorum. Sed hoc iam ad iudicium nouissimum pertinet, quod nunc propterea commemorandum putaui, ne quis existimet eo ipso paruo tempore, quo soluetur diabolus, in hac terra ecclesiam non futuram, illo hic eam uel non inueniente, cum fuerit solutus, uel absumente, cum fuerit modis omnibus persecutus. Non itaque per totum hoc tempus, quod liber iste conplectitur, a primo scilicet aduentu Christi usque in saeculi finem, qui erit secundus eius aduentus, ita diabolus adligatur, ut eius haec ipsa sit adligatio, per hoc interuallum, quod mille annorum [*]( 3 Apoc. 20, 3 7 2. Tim. 2, 19 14 Apoc. 20, 9 sq. ) [*](3 haec om. p 4 lioc om. e claudi e 5 seduceretur b 12 Sèducturus b 13 eum b 14 super v 16 ad dno g 18 sculpuris s1 19 pseudoprophetae e a et ante cruciab. om. ep et nocte egp- ac nocte v Domb. 20 iam] tamen p 21 praeterea e 27 qui eg?; quo a b p v Domb. )

445
numero appellat, non seducere ecclesiam, quando quidem illam nec solutus utique seducturus est. Nam profecto ei si adligari est non posse seducere siue non permitti: quid erit solui nisi posse seducere siue permitti? Quod absit ut fiat; sed adligatio diaboli est non permitti exserere totam tentationem, quam potest uel ui uel dolo ad seducendos homines in partem suam cogendo uiolenter fraudulenterue fallendo. Quod si permitteretur in tam longo tempore et tanta infirmitate multorum, plurimos tales, quales Deus id perpeti non uult, et fideles deiceret et ne crederent inpediret; quod ne faceret, adligatus est.

Tunc autem soluetur, quando et breue tempus erit. (Nam tribus annis et sex mensibus legitur totis suis suorumque uiribus saeuiturus) et tales erunt, cum quibus ei belligerandum est, ut uinci tanto eius inpetu insidiisque non possint.

Si autem numquam solueretur, minus appareret eius maligna potentia. minus sanctae ciuitatis fidelissima patientia probaretur, minus denique perspiceretur, quam magno eius malo tam bene fuerit usus Omnipotens, qui eum nec omnino abstulit a tentatione sanctorum, quamuis ab eorum interioribus hominibus, ubi in Deum creditur, foras missum, ut eius forinsecus obpugnatione proficerent; et in eis, qui sunt ex parte ipsius, adligauit, ne quantam posset effundendo et exercendo malitiam innumerabiles infirmos, ex quibus ecclesiam multiplicari et inpleri oportebat, alios credituros, alios iam [*]( 1 in numero e 2 ille b ei si begpp Domb.; et si a; si ei v; eius alligatio est marg. e 4 faciat bg 5 exserere p; exerere beg; exherere a; exercere apv 6 uel ui om. b 7 uiolenterue, omisso fraudulenter, b 9 quales sup. lin. e 12 soluetur usque ad tribus om. b et] ei g est e 13 suorumque] supraque b 14 eis b 21 post hominibus in e sequuntur: id est ab eonim mentibus foras missum inquid. Sicut contigit in fSo iob. ut in eius exteriore homine. id est in eius corpore potestatem accepisset. ab interiori autem id est ab anima uel mente eius foras missus esset. unus enim homo et exteriore homine constat et intHriore, apostolo dicente. Et si exterior homo noster corrumpitur. sed interior renouatur forins. eius v 22 his e 23 illius b )

446
credentes, a fide pietatis hos deterreret, hos frangeret: et soluet in fine, ut, quam fortem aduersarium Dei ciuitas superauerit, cum ingenti gloria sui redemtoris adiutoris liberatoris adspiciat. In eorum sane, qui tunc futuri sunt, sanctorum adque fidelium conparatione quid sumus? Quando quidem ad illos probandos tantus soluetur inimicus, cum quo nos ligato tantis periculis dimicamus. Quamuis et hoc temporis interuallo quosdam milites Christi tam prudentes et fortes fuisse adque esse non dubium est, ut, etiamsi tunc in ista mortalitate uiuerent, quando ille soluetur, omnes insidias eius adque inpetus et cauerent sapientissime et patientissime sustinerent.

Haec autem adligatio diaboli non solum facta est, ex quo coepit ecclesia praeter Iudaeam terram in nationes alias adque alias dilatari; sed etiam nunc fit et fiet usque ad terminum saeculi, quo soluendus est. quia et nunc homines ab infidelitate, in qua eos ipse possidebat, conuertuntur ad fidem et usque in illum finem sine dubio conuertentur; et utique unicuique iste fortis tunc adligatur, quando ab illo tamquam uas eius eripitur; et abyssus, ubi inclusus est, non in eis consumta est, quando sunt mortui, qui tunc erant quando esse coepit inclusus; sed successerunt eis alii nascendo adque succedunt, donec finiatur hoc saeculum, qui oderint Christianos, in quorum cottidie, uelut in abysso, caecis et profundis cordibus includatur. Utrum autem etiam illis ultimis tribus annis et mensibus sex, quando solutus totis uiribus saeuiturus est, aliquis, in qua non fuerat, sit accessurus ad fidem. nonnulla quaestio est. Quo modo enim stabit quod dictum est: Quis intrat in domum fortis, ut uasa eius [*]( 29 Mt. 12, 29 ) [*]( V 3 adiutoria e 6 tantos g; tanto e ligato/, f eras., g 14 in nationfl / filias b adq. alias] aliasque v 17 ipse eos v 19 unicuique, in martf. tldcliulIJ, p ista g 20 eripitur] aperitur g 21 consummata, in msry. coiieuinpta, p 23 finitur b 27 quo b )

447
eripiat, nisi prius adligauerit fortem, si etiam soluto eripiuntur? Ac per hoc ad hoc cogere uidetur ista sententia, ut credamus illo licet exiguo tempore neminem accessurum esse populo Christiano, sed cum eis, qui iam Christiani, reperti fuerint, diabolum pugnaturum; ex quibus etiamsi aliqui uicti secuti eum fuerint, non eos ad praedestinatum filiorum Dei numerum pertinere. Neque enim frustra idem Iohannes apostolus, qui et hanc apocalypsin scripsit, in epistula sua de quibusdam dicit: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; nam si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum. Sed quid fit de paruulis? Nimium quippe incredibile est nullos iam natos et nondum baptizatos praeoccupari Christianorum filios illo tempore infantes, nullos etiam ipsis nasci iam diebus; aut si erunt, non eos a parentibus suis ad lauacrum regenerationis modo quocumque perduci. Quod si fiet, quo pacto soluto iam diabolo uasa ista eripientur, in cuius domum nemo intrat, ut uasa eius eripiat, nisi prius adligauerit eum? Immo uero id potius est credendum. nec qui cadant de ecclesia nec qui accedant ecclesiae illo tempore defuturos; sed profecto tam fortes erunt et parentes pro baptizandis paruulis suis et hi, qui tunc primitus credituri sunt, ut illum fortem uincant etiam non ligatum, id est omnibus, qualibus antea numquam, uel artibus insidiantem uel urgentem uiribus et uigilanter intellegant et toleranter ferant, ac sic illi etiam non ligato eripiantur. Nec ideo falsa erit euangelica illa sententia: Quis intrat in domum fortis. ut uasa eius eripiat, nisi prius adligauerit fortem? Secundum eius enim sententiae ueritatem ordo iste seruatus est, ut prius adligaretur fortis [*]( 9 1. Io. 2, 19 ) [*]( 2 ad hoc om. e 6 praeJestinandum b 7 enim om. a 8 apocalypsiiu gt v 10 nan usque ad nobiscum om. e permansissent a 11 fit codd.; fiet v 11 21 paruolis g 14 nullos om. b 16 fit e 18 fortem eum p 19 cadunt b accedunt b; cedant p 2o etiam illi g 28 enim sent. eius v )
448
ereptisque uasis eius longe lateque in omnibus gentibus er firmis et infirmis ita multiplicaretur ecclesia, ut ex ipsa rerum diuinitus praedictarum et inpletarum robustissima fide etiam soluto uasa posset auferre. Sicut enim fatendum est multorum refrigescere caritatem, cura abundat iniquitas, et inusitatis maximisque persecutionibus adque fallaciis diaboli iam soluti eos, qui in libro uitae scripti non sunt, multos esse cessuros: ita cogitandum est non solum quos bonos fideles illud tempus inueniet, sed nonnullos etiam, qui foris adhuc erunt, adiuuante Dei gratia per considerationem scripturarum, in quibus et alia et finis ipse praenuntiatus est, quem uenire iam sentiunt, ad credendum quod non credebant futuros esse firmiores et ad uincendum etiam non ligatum diabolum fortiores. Quod si ita erit. propterea praecessisse dicenda est eius adligatio, ut et ligati et soluti exspoliatio sequeretur; quoniam de hac re tu m est: Quis intrabit in domum fortis, ut uasa eius eripiat. nisi prius adligauerit fortem?

CAPUT VIIII.

Quod sit regnum sanctorum cum Christo per mille annos, et in quo discernatur a regno aeterno.

Interea dum mille annis ligatus est diabolus, sancti regnant cum Christo etiam ipsis mille annis, eisdem sine dubio et eodem modo intellegendis, id est isto iam tempore prioris eius aduentus. Excepto quippe illo regno, de quo in fine dicturus est: Venite, benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum, nisi alio aliquo modo, longe quidem inpari, iam nunc regnarent cum illo sancti eius. quibus ait: Ecce ego uobiscum sum usque in [*]( 5 Mt. 24, 12 25 ib. 25, 34 28 ib. 28, 20 ) [*](1 uassis g; uisis e1 ex] et b 4 posaet egp 11 quam b iam;/,. non eras., g 12 esse om. b 16 uas b 22 ipsis codd. praeter ?, t; ex hto ipsi p Donib. 23 isto] ?QrV\'P « 27 impar fiani g 28 usque, m. « superacripto ad, e )

449
consummationem saeculi: profecto non etiam nunc diceretur ecclesia regnum eius regnumue caelorum. Nam utique isto tempore in regno Dei eruditur scriba ille, qui profert de thensauro suo noua et uetera, de quo supra locuti sumus; et de ecclesia collecturi sunt zizania messores illi, quae permisit cum tritico simul crescere usque ad messem; quod exponens ait: Messis est finis saeculi, messores autem angeli sunt. Sicut ergo colliguntur zizania et igni comburuntur, sic erit in consummatione\' saeculi; mittet filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala. Numquid de regno illo, ubi nulla sunt scandala? De isto ergo regno eius, quod est hic ecclesia, colligentur. Item dicit: Qui soluerit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus uocabitur in regno caelorum; qui autem fecerit et sic docuerit, magnus uocabitur in regno caelorum. Utrumque dicit in regno caelorum, et qui non facit mandata quae docet (hoc est enim soluere: non seruare, non facere), et illum qui facit et sic docet; sed istum minimum, illum magnum. Et continuo secutus adiungit: Dico enim uobis quia, nisi abundauerit iustitia uestra super scribarum et Pharisaeorum, id est super eos, qui soluunt quod docent (de scribis enim et Pharisaeis dicit alio loco: Quoniam dicunt, et non faciunt), — nisi ergo super hos abundauerit iustitia uestra, id est, ut uos non soluatis, sed faciatis potius quod docetis, non intrabitis, inquit, in regnum caelorum. Alio modo igitur intellegendum est regnum caelorum, ubi ambo sunt, [*]( 3 ib. 13, 52 7 ib. 13, 39 eq. 13 ib. 5, 19 21 ib. 5, 20 24 ib. 23, 3 ) [*]( 2 regnum omisso ue b 3 erudituf g 5 qu6 e 13 iterum e 15 uocab. minimus p regnum e 16 qui usque ad caelorum om. p 19 et ante sic om. e 21 adiunxit e 22 super] plus quam a 23 super eos codd.; super iustitiam eorum v 24 alio loco dicit a 25 hos a b e2 hoc g; eos elpv 26 et fac. b ) [*]( XXXX Aug. opera Sectlo V pars II. ) [*]( 29 )
450
et ille scilicet qui soluit quod docet, et ille qui facit; sed ille minimus, ille magnus: alio modo autem regnum caelorum dicitur, quo non intrat nisi ille qui facit. Ac per hoc ubi utrumque genus est, ecclesia est, qualis nunc est: ubi autem illud solum erit, ecclesia est, qualis tunc erit, quando malus in ea non erit. Ergo et nunc ecclesia regnum Christi est regnumque caelorum. Regnant itaque cum illo etiam nunc sancti eius, aliter quidem, quam tunc regnabunt; nec tamen cum illo regnant zizania, quamuis in ecclesia cum tritico crescant. Regnant enim cum illo, qui faciunt quod ait apostolus: Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite, ubiChristus estin dexteraDeisedens; quae sursum sunt quaerite, non quae super terram; de qualibus item dicit, quod eorum conuersatio sit in caelis. Postremo regnant cum illo, qui eo modo sunt in regno eius, ut sint\' etiam ipsi regnum eius. Quo modo autem sunt regnum Christi, qui, ut alia taceam, quamuis ibi sint donec colligantur in fine saeculi de regno eius omnia scandala, tamen illic sua quaerunt, non quae Iesu Christi?

De hoc ergo regno militiae, in quo adhuc cum hoste confligitur et aliquando repugnatur pugnantibus uitiis, aliquando cedentibus imperatur, donec ueniatur ad illud pacatissimum regnum, ubi sine hoste regnabitur, et de hac prima resurrectione, quae nunc est, liber iste sic loquitur. Cum enim dixisset adligari diabolum mille annis, et postea solui breui tempore, tum recapitulando quid in istis mille annis agat ecclesia uel agatur in ea: Et uidi, inquit, sedes et sedentes super eas, et iudicium datum est Non hoc [*]( 11 Col. 3, 1 sq. 14 Phil. 3, 20 27 Apoc. 20, 4 ) [*](1 quilo luit 9 2 ille magnus codd.; iste m. v 6 Ergo Ecclesia et nunc est v 7 utique b 10 Apost. ait v 11 surrexistis p 12 in dexteram b; ad dexteram a 14 item om. b 17 quam oisibili b sunt g 19 illi b quae om. b 21 pugnantibus a beg p ? a Domb., repugnantibus v 22 cedentibus a e g p; doce de omlbua (sic) b 26 tum egp Domb.; tunc a a; om. b; mox v 27 sedes (des in ras.) sedentesj 28 supra p )

451
putandum est de ultimo iudicio dici; sed sedes praepositorum et ipsi praepositi intellegendi sunt, per quos nunc ecclesia gubernatur. Iudicium autem datum nullum melius accipiendum uidetur, quam id quod dictum est: Quae ligaueritis in terra, ligata erunt et in caelo; et quae solueritis in terra, soluta erunt et in caelo. Unde apostolus: Quid enim mihi est, inquit, de his, qui foris sunt, iudicare? Nonne de his qui intus sunt uos iudicatis? Et animae, inquit, occisorum propter testimonium Iesu et propter uerbum Dei; subauditur quod postea dicturus est: Regnauerunt cum Iesu mille anuis; animae scilicet martyi-um nondum sibi corporibus suis redditis. Neque enim piorum animae mortuorum separantur ab ecclesia, quae nunc etiam est regnum Christi. Alioquin nec ad altare Dei fieret eorum memoria in communicatione corporis Christi; nec aliquid prodesset ad eius baptismum in periculis currere, ne sine illo finiatur haec uita; nec ad reconciliationem, si forte per paenitentiam malamue conscientiam quisque ab eodem corpore separatus est. Quur enim fiunt ista, nisi quia fideles etiam defuncti membra sunt eius? Quamuis ergo cum suis corporibus nondum, iam tamen eorum animae regnant cum illo, dum isti anni mille decurrunt. Unde in hoc eodem libro et alibi legitur: Beati mortui, qui in Domino moriuntur. Amodo etiam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis; nam opera eorum sequuntur eos. Regnat itaque cum [*]( 4 Mt. 18, 18 7 1. Cor. 5, 12 11 Apoc. 20, 4 23 ib. 14, 13 ) [*](1 sed om. b 2 nunc eccles. e g p 6 et om. e 7 quae e 9 occisor. inquid g 10 subaudiatur e 13 enim om. e impiorum b 14 etiam nunc v 15 ad om. el 17 in peric. baptism. v nec e2 uita haec e 20 cum b 21 eius sunt v ergo] enim, m. 2 in ras., e 22 mille anni v 23 hoc om. b e 24 moriuntur. amodo etiam a b p a; moriuntor. amodo et iam egv; moriuntur, amodo enl iam p; moriuntur amodo. Etiam Domb. 26 eos beg Domb.; illos apt) ) [*]( 29* )
452
Christo nunc primum ecclesia in uiuis et mortuis. Propterea enim, sicut dicit apostolus, mortuus est Christus, ut et uiuorum et mortuorum dominetur. Sed ideo tantummodo martyrum animas commemorauit, quia ipsi praecipue regnant mortui, qui usque ad mortem pro ueritate certarunt. Sed a parte totum etiam ceteros mortuos intellegimus pertinentes ad ecclesiam, quod est regnum Christi.

Quod uero sequitur: Et si qui non adorauerunt bestiamnecimaginemeius, nequeacceperunt inscriptionem in fronte aut in manu sua, simul de uiuis et mortuis debemus accipere. Quae sit porro ista bestia, quamuis sit diligentius requirendum, non tamen abhorret a fide recta. ut ipsa inpia ciuitas intellegatur et populus infidelium contrarius populo fideli et ciuitati Dei. Imago uero eius simulatio eius mihi uidetur, in eis uidelicet hominibus, qui uelut fidem profitentur et infideliter uiuunt. Fingunt enim se esse quod non sunt, uocanturque non ueraci effigie, sed fallaci imagine Christiani. Ad eandem namque bestiam pertinent non solum aperte inimici nominis Christi et eius gloriosissimae ciuitatis, sed etiam zizania, quae de regno eius, quod est ecclesia, in fine saeculi colligenda sunt. Et qui sunt qui non adorant bestiam nec imaginem eius, nisi qui faciunt quod ait apostolus: Ne sitis iugum ducentes cum infidelibus? Non adorant\' enim est non consentiunt, non subiciuntur; 4neque accipiunt inscriptionem>, notam scilicet criminis, in fronte\' propter professionem, (in manu\' propter operationem. Ab his igitur malis alieni, siue adhuc in ista mortali carne uiuentes siue defuncti, regnant cum Christo iam nunc modo quodam huic tempori congruo per totum hoc interuallum, quod numero mille significatur annorum. [*]( 1 Rom. 14, 9 8 Apoc. 20, 4 23 2. Cor. 6, 14 ) [*]( 2 Xpf mortuus est g 6 certauerunt v aperte g1 8 si om. p\' adorauerit b 9 nec-nee v acceperit b scriptionem p 10 et b egp: ac v Domb. 11 de mort. b 12 inquirendum v 22 nec] et g 24 est et Domb.; et g; id est a b e2 p v 27 Ab his om. b 28 quodam modo v )

453
Reliqui eorum, inquit, non uixerunt. Hora enim nunc est, cum mortui audiunt uocem filii Dei, et qui audierint uiuent; reliqui ergo eorum non uiuent. Quod uero subdidit: Donec finiantur mille anni, intellegendum est, quod eo tempore non uixerunt, quo uiuere debuerunt, ad uitam scilicet de morte transeundo. Et ideo cum dies uenerit, quo fiat et corporum resurrectio, non ad uitam de monumentis procedent, sed ad iudicium; ad damnationem scilicet, quae secunda mors dicitur. Donec finiantur enim mille anni, quicumque non uixerit, id est, toto isto tempore, quo agitur prima resurrectio, non audierit uocem filii Dei et ad uitam de morte transierit, profecto in secunda resurrectione, quae carnis est, in mortem secundam cum ipsa carne transibit. Sequitur enim et dicit: Haec resurrectio prima est. Beatus et sanctus qui habet in hac prima resurrectione partem, id est particeps eius est. Ipse est autem particeps eius, qui non solum a morte, quae in peccatis est, reuiuescit, uerum etiam in eo, quod l\'euixerit, permanebit. Iu istis, inquit, secunda mors non habet potestatem. Habet ergo in reliquis, de quibus superius ait: Reliqui eorum non uixerunt, donec finiantur mille anni; quoniam toto isto temporis interuallo, quod mille annos uocat, quantumcumque in eo quisque eorum uixit in corpore, non reuixit a morte, in qua eum tenebat inpietas, ut sic reuiuescendo primae resurrectionis particeps fieret adque in eo potestatem secunda mors non haberet. [*]( 1 Io. 5, 25 14 Apoc. 20, 5 sq. ) [*]( 1 enim] eorum e 2 audiunt abeg p; audiant p; audient a; v 3 ergo a b egp p Domb.; uero v 5 uixerant b quod b; qui g 6 transeundum b 7 quando b 9 enim finiantur v 10 isto toto v isto om. e 17 reuiscit et p 21 toto isto begp; isto toto v Domb. 22 quantum e 23 corpore] tempore b )
454

CAPUT X.

Quid respondendum sit eis, qui putant resurrectionem ad sola corpora, non etiam ad animas pertinere.

Sunt qui putant resurrectionem dici non posse nisi corporum ideoque istam quoque primam in corporibus futuram esse contendunt. Quorum enim est, inquiunt, cadere, eorum est resurgere. Cadunt autem corpora moriendo; nam et a cadendo cadauera nuncupantur. Non ergo animarum, inquiunt, resurrectio potest esse, sed corporum. Sed quid contra apostolum dicunt, qui eam resurrectionem appellat? Nam secundum interiorem, non secundum exteriorem hominem utique rosurrexerant, quibus ait: Si resurrexistis cum Christo. quae sursum sunt sapite. Quem sensum uerbis aliis alibi posuit dicens: Ut, quem ad modum Christus resurrexit a mortuis per gloriam Patris, sic et nos in nouitate uitae ambulemus. Hinc est et illud: Surge qui dormis et exsurge a mortuis, et inluminabit te Christus. Quod autem dicunt non posse resurgere, nisi qui cadunt, et ideo putant resurrectionem ad corpora, non ad animas pertinere, quia corporum est cadere: quur non audiunt: Non recedatis ab illo, ne cadatis, et: Suo Domino stat aut cadit; et: Qui se putat stare, caueat ne cadat? Puto enim quod in anima, non in corpore casus iste cauendus est. Si igitur cadentium est resurrectio, cadunt autem et animae: profecto et animas resurgere confitendum est. Quod autem, cum dixisset: In istis secunda mors non habet potestatem, adiunxit adque ait: Sed erunt [*]( 13 Col. 3, 1 15 Rom. 6, 4 17 Eph. 5, 14 22 Eccli. 2, 7 Rom. 14. 4 23 1. Cor. 10, 12 ) [*]( 6 in corp. primam v 7 est om. b inquit b 8 est et b et] ea b 12 non sec. exteriorem om. b 13 Si om. b surrexistis b .,. 15 Ut] et b 16 a mort. reaurr. v 17 sic, tn marg. hinc, e 23 cadjt g putat se v caueat eg Domb.; uideat abpv 27 et in g )

455
sacerdotes Dei et Christi et regnabunt cum eo mille annis: non utique de solis episcopis et presbyteris dictum est, qui proprie iam uocantur in ecclesia sacerdotes; sed sicut omnes christos dicimus propter mysticum chrisma, sic omnes sacerdotes, quoniam membra sunt unius sacerdotis; de quibus apostolus Petrus: Plebs, inquit, sancta, regale sacerdotium. Sane, licet breuiter adque transeunter, insinuauit esse Deum Christum dicendo: Sacerdotes Dei et Christi, hoc est Patris et Filii; quamuis propter formam serui sicut hominis filius, ita etiam sacerdos Christus effectus sit in aeternum secundum ordinem Melchisedech. De qua re in hoc opere non semel diximus.

CAPUT XI. De Gog et Magog, quos ad persequendam eccle- siam Dei solutus prope finem saeculi diabolus incitabit.

Et cum finiti fuerint, inquit, mille anni, soluetur satanas de custodia sua, et exibit ad seducendas nationes, quae sunt in quattuor angulis terrae, Gog et Magog, et trahet eos in bellum, quorum numerus est ut harena maris. Ad hoc ergo tunc seducet, ut in hoc bellum trahat. Nam et antea modis quibus poterat per mala multa et uaria seducebat. Exibit autem dictum est <in apertam persecutionem de latebris erumpet odiorum.\' Haec enim erit nouissima persecutio, nouissimo inminente iudicio, quam sancta ecclesia toto terrarum orbe patietur, uniuersa scilicet ciuitas Christi ab uniuersa diaboli ciuitate, quantacumque erit utraque super terram. Gentes [*]( 6 1. Petr. 2, 9 17 Apoc. 20, 7 sq. ) [*]( 1 cum illo, in marg. eo, e 4 christos dicimus a beg p p Domb.; christi dicimur a; Christianos dicimus v 8 esse om. e Deum esse v 10 filius hominis v xpof g 15 diabulus g 17 inquit om. p 19 angelus, in marg. m. 2 angulis, e 20 eas p 24 quia in p )

456
quippe istae, quas appellat Gog et Magog, non sic sunt accipiendae, tamquam sint aliqui in aliqua parte terrarum barbari constituti, siue quos quidam suspicantur Getas et Massagetas propter litteras horum nominum primas, siue aliquos alios alienigenas et a Romano iure seiunctos. Toto namque orbe terrarum significati sunt isti esse, cum dictum est nationes quae sunt in quattuor angulis terrae, easque subiecit esse Gog et Magog. Quorum interpretationem nominum esse comperimus Gog tectum, Magog de tecto; tamquam domus et ipse qui procedit de domo. Gentes ergo sunt, in quibus diabolum uelut in abysso superius intellegebamus inclusum, et ipse de illis quodam modo sese efferens et procedens; ut illae sint tectum, ipse de tecto. Si autem utrumque referamus ad gentes, non unum horum ad illas, alterum ad diabolum: et tectum ipsae sunt, quia in eis nunc includitur et quodam modo tegitur inimicus antiquus; et de tecto ipsae erunt, quando in apertum odium de operto erupturae sunt. Quod uero ait: Et adscenderunt supra terrae latitudinem et cinxerunt castra sanctorum et dilectam ciuitatem: non utique ad unum locum uenisse uel uenturi esse significati sunt, quasi uno aliquo loco futura sint castra sanctorum et dilecta ciuitas, cum haec non sit nisi Christi ecclesia toto terrarum orbe diffusa; ac per hoc ubicumque tunc erit, quae in omnibus gentibus erit, quod significatum est nomine latitudinis terrae, ibi erunt castra sanctorum, ibi erit dilecta Deo ciuitas eius, ibi ab omnibus inimicis suis, quia et ipsi in omnibus cum illa gentibus erunt. persecutionis illius inmanitate cingetur, hoc est, in angustias tribulationis artabitur urgebitur concludetur; nec militiam suam deseret, quae uocabulo est appellata castrorum. [*]( 1 quas om. e\' 3 constituti, i eraso ut wdetur e, g 4 massegetase 5 aliquas alias b 9 detectum b 10 igitnr v 11 in] hi b 12 et ipse] sed b se b 13 detectum b 14 ŲQŲ, m. rec. superscripto ut, p 16 detectum b 18 supra a g; super bepv 21 aliquo uno v loco om. p 23 orbe terrarum b 27 gentibus cum illa v 29 urguebitur ep; urgeditur g 30 deseret suam e )
457

CAPUT XII.

An ad ultimum supplicium pertineat inpiorum, quod descendisse ignis de caelo et eosdem comedisse memoratur.

Quod uero ait: Et descendit ignis de caelo et comedit eos: non extremum putandum est id esse supplicium, quod erit, cum dicetur: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. Tunc quippe in ignem mittentur ipsi, non ignis de caelo ueniet in ipsos. Hic autem bene intellegitur ignis de caelo de ipsa firmitate sanctorum, qua non cessuri sunt saeuientibus, ut eorum faciant uoluntatem. Firmamentum est enim caelum, cuius firmitate illi cruciabuntur ardentissimo zelo, quoniam non poterunt adtrahere in partes Antichristi sanctos Christi. Et ipse erit ignis, qui comedet eos, et hoc a Deo, quia Dei munere insuperabiles fiunt sancti, unde excruciantur inimici. Sicut enim in bono positum est: Zelus domus tuae comedit me: ita e contrario: Zelus occupauit plebem ineruditam, et nunc ignis contrarios comedet. Et nunc utique, excepto scilicet ultimi illius igne iudicii. Aut si eam plagam, qua percutiendi sunt ecclesiae persecutores ueniente iam Christo, quos uiuentes inueniet super terram, quando interficiet Antichnstum spiritu oris sui, ignem appellauit descendentem de caelo eosque comedentem: neque hoc ultimum supplicium erit inpiorum, sed illud quod facta corporum resurrectione passuri sunt. [*]( I 5 Apoc. 20, 9 7 Mt. 25, 41 16 Ps. 68, 10 17 Esai. 26, 11 22 2. Thesa. 2, 8 ) [*]( 3 descendisset gf 5 descendet-comedet p 9 in mss.; super v eos a 12 enim est v caelorum b 19 comedit bgl 24 neque enim b )

458