De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

Quod in quaestione, quam de finibus bonorum etmalorum philosophica disputatio uentilauit, ducentas octo- « ginta et octo sectas esse posse Varro perspexerit.

Quoniam de ciuitatis utriusque, terrenae scilicet et caelestis, debitis finibus deinceps mihi uideo disputandum: prius [*]( 2 credidimus eg 3 ig carminibus e; carnibus g 4 eius om. p 5 eternam ducit e 6 et magister a b2 t7 7 huc ubgpv; hoc epa DOrtW. 8 ad disserentes g 10 permistarum e1 12 omnibus g 14 a onZx p p EXPLICIT LIBER XVIII. INCIPIT LIBER XVIIU tgp 24 De inquisitione quam de bonorum et malorum finibus q, i )

363
exponenda sunt, quantum operis huius terminandi ratio patitur, argumenta mortalium, quibus sibi ipsi beatitudinem facere in huius uitae infelicitate moliti sunt, ut ab eorum rebus uanis spes nostra quid differat, quam Deus nobis dedit, et res ipsa, hoc est uera beatitudo, quam dabit, non tantum auctoritate diuina, sed adhibita etiam ratione, qualem propter infideles possumus adhibere, clarescat. De finibus enim bonorum et malorum multa et multipliciter inter se philosophi disputarunt; quam quaestionem maxima intentione uersantes inuenire conati sunt, quid efficiat hominem beatum. Illud enim est finis boni nostri, propter quod adpetenda sunt cetera, ipsum autem propter se ipsum; et illud finis mali, propter quod uitanda sunt cetera, ipsum autem propter se ipsum. Finem boni ergo nunc dicimus, non quo consumatur, ut non sit, sed quo per- ficiatur, ut plenum sit; et finem mali, non quo esse desinat, sed quo usque nocendo perducat. Fines itaque isti sunt summum bonum et summum malum. De quibus inueniendis adque in hac uita summo bono adipiscendo, uitando autem summo malo, multum, sicut dixi, laborauerunt, qui studium sapientiae in saeculi huius uanitate professi sunt; nec tamen eos, quamuis diuersis errantes modis, naturae limes in tantum ab itinere ueritatis deuiare permisit, ut non alii in animo, alii in corpore, alii in utroque fines bonorum ponerent et malorum. Ex qua tripertita uelut generalium distributione sectarum Marcus Varro in libro de philosophia tam multam dogmatum uarietatem diligenter et subtiliter scrutatus aduertit, ut ad ducentas octoginta et octo sectas, non quae iam essent, sed quae esse possent, adhibens quasdam differentias facillime perueniret.

Quod ut breuiter ostendam, inde oportet incipiam, quod ipse aduertit et posuit in libro memorato, quattuor esse quaedam, quae homines sine magistro, sine ullo doctrinae [*]( 2 in quibus p 3 uanis rebus p 7 clariscat gl 10 est om. e 11 quod onl. el 12 semet ipsum a b 13 ergo boni a v 20 huius ta w saec. v 27 et LXXX- VIII- a et octo begppa; et om. ac )

364
adminiculo, sine industria uel arte uiuendi, quae uirtus dicitur et procul dubio discitur, uelut naturaliter adpetunt, aut uoluptatem, qua delectabiliter mouetur corporis sensus, aut quietem, qua fit ut nullam molestiam corporis quisque patiatur, aut utramque, quam tamen uno nomine uoluptatis Epicurus appellat, aut uniuersaliter prima naturae, in quibus et haec sunt et alia, uel in corpore, ut membrorum integritas et salus adque incolumitas eius, uel in animo, ut sunt ea, quae uel parua uel magna in hominum reperiuntur ingeniis. Haec igitur quattuor, id est uoluptas, quies, utrumque, prima naturae, ita sunt in nobis, ut uel uirtus, quam postea doctrina inserit, propter haec adpetenda sit, aut ista propter uirtutem, aut utraque propter se ipsa; ac per hoc fiunt hinc duodecim sectae; per hanc enim rationem singulae triplicantur; quod cum in una demonstrauero, difficile non erit id in ceteris inuenire. Cum ergo uoluptas corporis animi uirtuti aut subditur aut praefertur aut iungitur, tripertita uariatur diuersitate sectarum. Subditur autem uirtuti, quando in usum uirtutis adsumitur. Pertinet quippe ad uirtutis officium et uiuere patriae et propter patriam filios procreare, quorum neutrum fieri potest sine corporis uoluptate; nam sine illa nec cibus potusque sumitur, ut uiuatur, nec concumbitur, ut generatio propagetur. Cum uero praefertur uirtuti, ipsa adpetitur propter se ipsam, uirtus autem adsumenda creditur propter illam, id est, ut nihil uirtus agat nisi ad consequendam uel conseruandam corporis uoluptatem; quae uita deformis est quidem, quippe ubi uirtus seruit dominae uoluptati, quamuis nullo modo haec dicenda sit uirtus; sed tamen etiam ista horribilis turpitudo habuit quosdam philosophos patronos et defensores suos. Virtuti porro uoluptas iungitur, quando neutra earum propter alteram, sed propter se ipsas ambae adpetuntur. Quapropter sicut uoluptas uel subdita uel praelata uel iuncta [*](3 que g 4 quisque corp. abv 12 inserit ista e 13 ipsam ep 15 difficile in marg. difficillime, e 22 concubituf e 29 habuit post defens. suos v )
365
uirtuti tres sectas facit, ita quies, ita utrumque, ita prima naturae alias ternas inueniuntur efficere. Pro uarietate quippe humanarum opinionum uirtuti aliquando subduntur, aliquando praeferuntur, aliquando iunguntur, ac sic ad duodenarium sectarum numerum peruenitur. Sed iste quoque numerus duplicatur adhibita una differentia, socialis uidelicet uitae, quoniam, quisquis sectatur aliquam istarum duodecim sectam, profecto aut propter se tantum id agit aut etiam propter socium, cui debet hoc uelle quod sibi. Quocirca duodecim sunt eorum, qui propter se tantum unamquamque tenendam putant, et aliae duodecim eorum, qui non solum propter se sic uel sic philosophandum esse decernunt, sed etiam propter alios, quorum bonum adpetunt sicut suum. Hae autem sectae uiginti quattuor iterum geminantur addita differentia ex Academicis nouis et fiunt quadraginta octo. Illarum quippe uiginti quattuor unamquamque sectarum potest quisque sic tenere ac defendere ut certam, quem ad modum defenderunt Stoici, quod hominis bonum, quo beatus esset, in animi tantummodo uirtute consisteret; potest alius ut incertam, sicut defenderunt Academici noui, quod eis etsi non certum, tamen ueri simile uidebatur. Viginti quattuor ergo fiunt per eos, qui eas uelut certas propter ueritatem, et aliae uiginti quattuor per eos, qui easdem quamuis incertas propter ueri similitudinem sequendas putant. Rursus, quia unamquamque istarum quadraginta octo sectarum potest quisque sequi habitu ceterorum philosophorum, itemque alius potest habitu Cynicorum, ex hac etiam differentia duplicantur et nonaginta sex fiunt. Deinde quia earum singulas quasque ita tueri homines possunt adque sectari, ut aut otiosam diligant uitam, sicut hi, qui tantummodo studiis doctrinae uacare uoluerunt adque [*](4 duode<jenarium e 6 sociali differentia p 7 sectam gp; sectarum rell. v Domb. 13 haec g 18 quod beatus g uirtute tantummodo p 19 incerta e 21 uerissimile e 26 potest alius v 28 ftatuere, in marg. ita tueri, e )
366
ualuerunt, aut negotiosam, sicut hi, qui cum philosopharentur tamen administratione rei publicae regendisque rebus humanis occupatissimi fuerunt,. aut ex utroque genere temperatam, sicut hi, qui partim erudito otio partim necessario negotio alternantia uitae suae tempora tribuerunt: propter has differentias potest etiam triplicari numerus iste sectarum et ad ducentas octoginta octo perduci.

Haec de Varronis libro, quantum potui, breuiter ac dilucide posui, sententias eius meis explicans uerbis. Quo modo autem refutatis ceteris unam eligat, quam uult esse Acaderaicorum ueterum (quos a Platone institutos usque ad Polemonem, qui ab illo quartus eius scholam tenuit, quae Academia dicta est, habuisse certa dogmata uult uideri et ob hoc distinguit ab Academicis nonis, quibus incerta sunt omnia, quod philosophiae genus ab Arcesila coepit successore Polemonis), eamque sectam, id est ueterum Academicorum, sicut dubitatione ita omni errore carere arbitretur, longum est per omnia demonstrare; nec tamen omni ex parte res omittenda est. Remouet ergo prius illas omnes differentias, quae numerum multiplicauere sectarum, quas ideo remouendas putat, quia non in eis est finis boni. Neque enim existimat ullam philosophiae sectam esse dicendam, quae non eo distet a ceteris. quod diuersos habeat fines bonorum et malorum. Quando quidem nulla est homini causa philosophandi, nisi ut beatus sit; quod autem beatum facit, ipse est finis boni; nulla est igitur causa philosophandi, nisi finis boni: quam ob rem quae nullum boni finem sectatur, nulla philosophiae secta dicenda est. Cum ergo quaeritur de sociali uita, utrum sit tenenda sapienti, ut summum bonum, quo fit homo beatus, ita uelit et curet amici sui, quem ad modum suum, an suae tantummodo beatitudinis causa faciat quidquid facit: non de ipso [*](6 triplecari g 12 scolam eg academica a 15 arcesila g; archer. sila abepav; archesilao p 20 mouendas g 21 illam p 22 distet gx; distat abeg2pα 23 quo p 29 uellit g 30 et] ut e 31 faciet g quicquid faciat p facit om. gl )

367
summo bono quaestio est, sed de adsumendo uel non adsumendo socio ad huius participationem boni, non propter se ipsum, sed propter eundem socium, ut eius bono ita gaudeat, sicut gaudet suo. Item cum quaeritur de Academicis nouis, quibus incerta sunt omnia, utrum ita sint res habendae, in quibus philosophandum est, an, sicut aliis philosophis placuit, certas eas habere debeamus: non quaeritur quid in boni fine sectandum sit, sed de ipsius boni ueritate, quod sectandum uidetur, utrum sit necne dubitandum; hoc est, ut id planius eloquar, utrum ita sectandum sit, ut, qui sectatur, dicat esse uerum, an ita, ut, qui sectatur, dicat uerum sibi uideri, etiamsi forte sit falsum, tamen uterque sectetur unum adque idem bonum. In illa etiam differentia, quae adhibetur ex habitu et consuetudine Cynicorum, non quaeritur, quisnam sit finis boni, sed utrum in illo habitu et consuetudine sit uiuendum ei, qui uerum sectatur bonum, quodlibet ei uerum uideatur esse adque sectandum. Denique fuerunt, qui cum diuersa sequerentur bona finalia, alii uirtutem, alii uoluptatem, eundem tamen habitum et consuetudinem tenebant, ex qua Cynici appellabantur. Ita illud quidquid est, unde philosophi Cynici discernuntur a ceteris, ad eligendum ac tenendum bonum, quo beati fierent, utique nil ualebat. Nam si aliquid ad hoc interesset, profecto idem habitus eundem finem sequi cogeret, et diuersus habitus eundem sequi finem non sineret. [*]( 1 uel non asumendo m. 2 in marg. g 9 id sup. lin. e 10 eloquamnr, in marg. eloquar, e ęşşę m. 1 deletum e 11 an ..... uerum om. e 20 qaa ab e gp av; quo px Domb. cyinoci 6; cyniaca e 23 finem om. gl )
368

CAPUT II.

.Quo modo remotis omnibus differentiis, quae non sectae, sed quaestiones sint, ad tripertitam summi boni definitionem Varro perueniat, quarum tamen una sit eligenda.

In tribus quoque illis uitae generibus, uno scilicet non segniter, sed in contemplatione uel inquisitione ueritatis otioso, altero in gerendis rebus humanis negotioso, tertio ex utroque genere temperato, cum quaeritur quid horum sit potius eligendum, non finis boni habet controuersiam: sed quid horum trium difficultatem uel facilitatem adferat ad consequendum uel retinendum finem boni, id in ista quaestione uersatur. Finis enim boni, cum ad eum quisque peruenerit, protinus beatum facit; in otio autem litterato, uel in negotio publico, uel quando utrumque uicibus agitur, non continuo quisque beatus est. Multi quippe in quolibet horum trium possunt uiuere, et in adpetendo boni fine, quo fit homo beatus, errare. Alia est igitur quaestio de finibus bonorum et malorum, quae unamquamque philosophorum sectam facit, et aliae sunt quaestiones de sociali uita, de cunctatione Academicorum, de uestitu et uictu Cynicorum, de tribus uitae generibus. otioso. actuoso, ex utroque modificato; quarum nulla est, in qua de bonorum et malorum finibus disputatur. Proinde quoniam Marcus Varro has quattuor adhibens differentias, id est ei uita sociali, ex Academicis nouis, ex Cynicis, ex isto uitae genere tripertito ad sectas ducentas octoginta octo peruenit, et si quae aliae possunt similiter adici: remotis eis omnibus, quoniam de sectando summo bono nullam inferunt quaestionem et ideo sectae nec sunt nec uocandae sunt, ad illas duodecim, in quibus quaeritur, quod sit bonum hominis, quo adsecuto fit beatus, ut ex eis unam ueram, ceteras falsas ostendat esse, [*](8 sint g f; sunt p q v 9 qui et 12 in sup, lin. g 14 litteratio e 17 ad petendi e 20 de uictu et uestitu p 22 et e$p v 27 adicere motis e 30 quod abegpp a; quid v )

369
reuertitur. Nam remoto illo tripertito genere uitae duae partes huius numeri detrahuntur et sectae nonaginta sex remanent. Remota uero differentia ex Cynicis addita ad dimidium rediguntur et quadraginta octo fiunt. Auferamus etiam quod ex Academicis nouis adhibitum est: rursus dimidia pars remanet, id est uiginti quattuor. De sociali quoque uita quod accesserat similiter auferatur: duodecim sunt reliquae, quas ista differentia, ut uiginti quattuor fierent, duplicauerat. De his ergo duodecim nihil dici potest, quur sectae non sint habendae. Nihil quippe aliud in eis quaeritur quam fines bonorum et malorum. Inuentis autem bonorum finibus profecto e contrario sunt malorum. Hae autem ut fiant duodecim sectae, illa quattuor triplicantur, uoluptas, quies, utrumque et prima naturae, quae primigenia Varro uocat. Haec quippe quattuor dum singillatim uirtuti aliquando subduntur, ut non propter se ipsa, sed propter officium uirtutis adpetenda uideantur, aliquando praeferuntur, ut non propter se ipsa, sed propter haec adipiscenda uel conseruanda necessaria uirtus putetur, aliquando iunguntur, ut propter se ipsa et uirtus et ista adpetenda credantur, quaternarium numerum triplum reddunt et ad duodecim sectas perueniunt. Ex illis autem quattuor rebus Varro tres tollit, uoluptatem scilicet et quietem et utrumque; non quod eas inprobet, sed quod primigenia illa naturae et uoluptatem in se habeant et quietem. Quid ergo opus est ex his duabus tria quaedam facere, duo scilicet, cum singillatim adpetuntur uoluptas aut quies, et tertium cum ambae simul, quando quidem prima naturae et ipsas et praeter ipsas alia multa contineant? De tribus ergo sectis ei placet diligenter esse tractandum, quaenam sit potius eligenda. Non enim [*](3 dimediam g 5 adhitum e 8 et quattuor g 9 sint non e 10 fines abe; finia gppa 12 haec g ut m. 2 superscripto ita e 13 ille e 14 primigenia ex gt e, primogenia g2; primogeniam p; prima geoia es 16 ipsam e 19 ianguntur a beg p fA Domb.; iunganturp; iongitur v 22 tria gl 23 primogenia g2 25 cum a bcgpρα Dornb.; dum v singellatim g 27 praeter ipsa e ) [*]( XXXX Aug. opera Sectlo V pari II. ) [*]( 24 )
370
ueram plus quam unam uera ratio esse permittit, siue in his tribus sit siue alicubi alibi, quod post uidebimus. Interim de his tribus quo modo unam Varro eligat, quantum breuiter aperteque possumus, disseramus. Istae nempe tres sectae ita fiunt, cum uel prima naturae propter uirtutem, uel uirtus propter prima naturae, uel utraque, id est et uirtus et prima naturae, propter se ipsa sunt expetenda.

CAPUT III.

De tribus sectis summum hominis bonum quaerentibus quam eligendam Varro definiat sequens ueteris Academiae Antiocho auctore sententiam.

Quid ergo istorum trium sit uerum adque sectandum, isto modo persuadere conatur. Primum, quia summum bonum in philosophia non arboris, non pecoris, non Dei, sed hominis quaeritur, quid sit ipse homo, quaerendum putat. Sentit quippe in eius natura duo esse quaedam, corpus et animam. 6t horum quidem duorum melius esse animam longeque praestabilius omnino non dubitat, sed utrum anima sola sit homo. ut ita sit ei corpus tamquam equus equiti (eques enim non homo et equus, sed solus homo est; ideo tamen eques dicitur, quod aliquo modo se habeat ad equum), an corpus solum sit homo, aliquo modo se habens ad animam, sicut poculum ad potionem (non enim calix et potio, quam continet calix. simul dicitur poculum, sed calix solus; ideo tamen quod potioni continendae sit adcommodatus), an uero nec anima sola nec solum corpus, sed simul utrumque sit homo, cuius sit pars una siue anima siue corpus, ille autem totus ex utroque constet, ut homo sit (sicut duos equos iunctos bigas uocamus, quorum siue dexter siue sinister pars est bigarum, [*]( 1 ueram g 2 sine alicubi....... tribus om. at alibi om. p 4 tria g 5 dum, in marg. ca, e 11 anticho gf 15 ipse sits9 homo ipse p sensit a 19 equiti..... equus om. e 21 habet ep ad om. e1 cum corpus, in marg. an, p 27 pars sit o )

371
unum uero eorum, quoquo modo se habeat ad alterum, bigas non dicimus, sed ambo simul). Horum autem trium hoc elegit tertium hominemque nec animam solam nec solum corpus, sed animam simul et corpus esse arbitratur. Proinde summum bonum hominis, quo fit beatus, ex utriusque rei bonis constare dicit, et animae scilicet et corporis. Ac per hoc prima illa naturae propter se ipsa existimat expetenda ipsamque uirtutem, quam doctrina inserit uelut artem uiuendi, quae in animae bonis est excellentissimum bonum. Quapropter eadem uirtus, id est ars agendae uitae, cum acceperit prima naturae, quae sine illa erant, sed tamen erant etiam quando eis doctrina adhuc deerat, omnia propter se ipsa adpetit simulque etiam se ipsam, omnibusque simul et se ipsa utitur, eo fine, ut omnibus delectetur adque perfruatur, magis minusque, ut quaeque inter se maiora adque minora sunt, tamen omnibus gaudens et quaedam minora, si necessitas postulat, propter maiora uel adipiscenda uel tenenda contemnens. Omnium autem bonorum uel animi uel corporis nihil sibi uirtus omnino praeponit. Haec enim bene utitur et se ipsa et ceteris, quae hominem faciunt beatum, bonis. Ubi uero ipsa non est, quamlibet multa sint bona, non bono eius sunt, cuius sunt, ac per hoc iam nec eius bona dicenda sunt, cui male utenti utilia esse non possunt. Haec ergo uita hominis, quae uirtute et aliis animi et corporis bonis, sine quibus uirtus esse non potest, fruitur, beata esse dicitur; si uero et aliis, sine quibus esse uirtus potest, uel ullis uel pluribus, beatior; si autem prorsus omnibus, ut nullum omnino bonum desit uel animi uel corporis, beatissima. Non [*]( 2 ambo btjlp Domb., ambos a e g2 p 1) 3 elegit abe Domb.; eliget g; eligit pv hominem que, in marg. neque. e 7 ipsa/, m erUHQ, e 12 sq. propter se omnibusque simul et se ipsa appetit b ipsa a e2 p Dmnb.; ipsam elgpav 13 simulque etiam se ipsa utitur oinisstn reliquis b ipsa e et se] et sepe p 19 et om. g 22 iam nec abepav; iam om. g pX Domb. 24 qua e 26 uirtus esse p utilis, in marg. ullis, e 27 plurimis p ) [*]( 24* )
372
enim hoc est uita, quod uirtus, quoniam non omnis uita, sed sapiens uita uirtus est; et tamen qualiscumque uita sine ulla uirtute potest esse; uirtus uero sine ulla uita non potest esse. Hoc et de memoria dixerim adque ratione, et si quid tale aliud est in homine. Sunt enim haec et ante doctrinam, sine his autem non potest esse ulla doctrina, ac per hoc nec uirtus, quae utique discitur. Bene autem currere, pulchrum esse corpore, uiribus ingentibus praeualere et cetera huius modi talia sunt, ut et uirtus sine his esse possit et ipsa sine uirtute; bona sunt tamen, et secundum istos etiam ipsa propter se ipsam diligit uirtus, utiturque illis et fruitur, sicut uirtutem decet.

Hanc uitam beatam etiam socialem perhibent esse, quae amicorum bona propter se ipsa diligat sicut sua eisque propter ipsos hoc uelit quod sibi; siue in domo sint, sicut coniux et liberi et quicumque domestici, siue in loco, ubi domus est eius, sicuti est urbs, ut sunt hi qui ciues uocantur, siue in orbe toto, ut sunt gentes quas ei societas humana coniungit, siue in ipso mundo, qui censetur nomine caeli et terrae, sicut esse dicunt deos, quos uolunt amicos esse homini sapienti, quos nos familiarius angelos dicimus. De bonorum autem et e contrario malorum finibus negant ullo modo esse dubitandum et hanc inter se et nouos Academicos adfirmant esse distantiam, nec eorum interest quidquam, siue Cynico siue alio quolibet habitu et uictu in his finibus, quos ueros putant, quisque philosophetur. Ex tribus porro illis uitae generibus, otioso, actuoso et quod ex utroque conpositum est, hoc tertium sibi placere adseuerant. Haec sensisse adque docuisse Academicos ueteres Varro adserit, auctore Antiocho, magistro Ciceronis et suo, quem sane Cicero in pluribus fuisse Stoicum quam ueterem Academicum I [*]( 31 Acad. pr. II, 21 sq. I ) [*]( 8 oirtus...... esse om. e 5 aliud tale v 11 se ipsam egpav; se I ipsa a b p Domb. diligitur a b p a 14 ipsam e diligit p 17 eiuj est v 18 toto orbe v )

373
unIt uideri. Sed quid ad nos, qui potius de rebus ipsis iudicare debemus, quam pro magno de hominibus quid quisque senserit scire?

CAPUT IIII.

De summo bono et summo malo quid Christiani sentiant contra philosophos, qui summum bonum in se sibi esse dixerunt.

Si ergo quaeratur a nobis, quid ciuitas Dei de his singulis interrogata respondeat ac primum de finibus bonorum malorumque quid sentiat: respondebit aeternam uitam esse summum bonum, aeternam uero mortem summum malum; propter illam proinde adipiscendam istamque uitandam recte nobis esse uiuendum. Propter quod scriptum est: Iustus ex fide uiuit; quoniam neque bonum nostrum iam uidemus, unde oportet ut credendo quaeramus, neque ipsum recte uiuere nobis ex nobis est, nisi credentes adiuuet et orantes qui et ipsam fidem dedit. qua nos ab illo adiuuandos esse credamus. Illi autem, qui in ista uita fines bonorum et malorum esse putauerunt, siue in corpore siue in animo siue in utroque ponentes summum bonum, adque, ut id explicatius eloquar, siue in uoluptate siue in uirtute siue in utraque; siue in quiete siue in uirtute siue in utraque; siue in uoluptate simul et quiete siue in uirtute siue in utrisque, siue in primis naturae siue in uirtute siue in utrisque; hic beati esse et a se ipsis beati fieri mira uanitate uoluerunt. Inrisit hos Veritas per prophetam dicentem: Dominus nouit cogita- . tiones hominum uel, sicut hoc testimonium posuit apostolus Paulus: Dominus nouit cogitationes sapientium, quoniam uanae sunt.

Quis enim sufficit quantouis eloquentiae flumine uitae huius [*]( 13 Abac. 2, 4; Gal. 3, 11 26 Pa. 93, 11 28 1. Cor. 3, 20 ) [*]( 9 primum om. p 20 nt om. et 24 beatis g 25 beati fieri abegpv; Q beatiflcari p Dontb. poluerunt e 26 nouit Dom. v 30 sufficiet g3 )

374
miserias explicare? Quam lamentatus est Cicero in consolatione de morte filiae, sicut potuit; sed quantum est quod potuit? Ea quippe, quae dicuntur prima naturae, quando, ubi, quo modo tam bene se habere in hac uita possunt, ut non sub incertis casibus fluctuent? Quis enim dolor contrarius uoluptati, quae inquietudo contraria quieti in corpus cadere sapientis non potest? Membrorum certe amputatio uel debilitas hominis expugnat incolumitatem, deformitas pulchritudinem, inbecillitas sanitatem, uires lassitudo, mobilitatem torpor aut tarditas; et quid horum est, quod nequeat in carnem sapientis inruere? Status quoque corporis adque motus, cum decentes et congruentes sunt, inter naturae prima numerantur; sed quid si aliqua mala ualetudo membra tremore concutiat? quid si usque ad ponendas in terra manus dorsi spina curuetur et hominem quodam modo quadrupedem faciat? Nonne omnem statuendi corporis et mouendi speciem decusque peruertet? Quid ipsius animi primigenia quae appellantur bona, ubi duo prima ponunt propter conprehensionem perceptionemque ueritatis sensum et intellectum? Sed qualis quantusque remanet sensus, si, ut alia taceam, fiat homo surdus et caecus? Ratio uero et intellegentia quo recedet, ubi sopietur, si aliquo morbo efficiatur insanus? Phrenetici multa absurda cum dicunt uel faciunt, plerumque a bono suo proposito et moribus aliena, immo suo bono proposito moribusque contraria, siue illa cogitemus siue uideamus, si digne consideremus, lacrimas tenere uix possumus aut forte nec possumus. Quid dicam de his, qui daemonum patiuntur incursus? Ubi habent absconditam uel obrutam intellegentiam suam, quando secundum suam uoluntatem et anima eorum et corpore malignus utitur spiritus? Et quis confidit hoc,. malum in hac uita euenire non posse sapienti? Deinde perceptio ueritatis in hac carne qualis aut quanta est, quando. [*]( 8 deformas g 9 latitudo b 10 tepor e torpor aut] corporo b ecquid v 12 et] atque p v 13 ualitudo g 14 terra abgpρα terram eav 17 peruertit e 24 et sup. Un. g 28 obruptam p; ut raptam f )
375
sicut legimus in ueraci libro sapientiae, corpus corruptibile adgrauat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem? Inpetus porro uel adpetitus actionis, si hoc modo recte Latine appellatur ea, quam Graeci uocant oppjv, quia et ipsam primis naturae deputant bonis, nonne ipse est, quo geruntur etiam insanorum illi miserabiles motus et facta, quae horremus, quando peruertitur sensus ratioque sopitur?

Porro ipsa uirtus, quae non est inter prima naturae, quoniam eis postea doctrina introducente superuenit, cum sibi bonorum culmen uindicet humanorum, quid hic agit nisi perpetua bella cum uitiis, nec exterioribus, sed interioribus, nec alienis, sed plane nostris et propriis, maxime illa, quae Graece ococpoaovirj, Latine temperantia nominatur, qua carnales frenantur libidines, ne in quaeque flagitia mentem consen* tientem trahant? Neque enim nullum est uitium, cum, sicut dicit apostolus, caro concupiscit aduersus spiritum; cui uitio contraria uirtus est, cum, sicut idem dicit, spiritus. concupiscit aduersus carnem. Haec enim, inquit, inuicem aduersantur, ut non ea quae uultis faciatis. Quid autem facere uolumus, cum perfici uolumus fine summi boni, nisi ut caro aduersus spiritum non concupiscat, nec sit in nobis hoc uitium, contra quod spiritus concupiscat? Quod in hac uita, quamuis uelimus, quoniam facere non ualemus, id saltem in adiutorio Dei facimus, ne carni concupiscenti aduersus spiritum spiritu succumbente cedamus et ad perpetrandum peccatum nostra consensione pertrahamur. Absit ergo ut, quamdiu in hoc bello intestino sumus, iam nos beatitudinem, ad quam uincendo uolumus peruenire, adeptos esse credamus. [*]( 1 Sap. 9, 15 17 Gal. 5, 17 ) [*]( 4 actionis appet. v si om. e ea om. e 5 ormen codd. 14 Cca>.POCTNdC e 18 uitin e1 19 concupiscet gl 20 qBaecumque, QuItis p). illa faciatis « X 21 fine p). Domb.; fine, lineola sup. e euamda, g; finem abpav; fines e 25 facimus ep Domb.; faciamus abgv nec b concupiscenti. e 29 in uincendo e )

376
Et quis est usque adeo sapiens, ut contra libidines nullum habeat omnino conflictum?

Quid illa uirtus, quae prudentia dicitur, nonne tota uigilantia sua bona discernit a malis, ut in illis adpetendis istisque uitandis nullus error obrepat, ac per hoc et ipsa nos in malis uel mala in nobis esse testatur? Ipsa enim docet malum esse ad peccandum consentire bonumque esse ad peccandum non consentire libidini. Illud tamen malum, cui nos non consentire docet prudentia, facit temperantia, nec prudentia nec temperantia tollit huic uitae. Quid iustitia, cuius munus est sua cuique tribuere (unde fit in ipso homine quidam iustus ordo naturae, ut anima subdatur Deo et animae caro, ac per hoc Deo et anima et caro), nonne demonstrat in eo se adhuc opere laborare potius quam in huius operis iam fine requiescere? Tanto minus quippe anima subditur Deo, quanto minus Deum in ipsis suis cogitationibus concipit; et tanto minus animae subditur caro, quanto magis aduersus spiritum concupiscit. Quamdiu ergo nobis inest haec infirmitas, haec pestis, hic languor, quo modo nos iam saluos, et si nondum saluos, quo modo iam beatos illa finali beatitudine dicere audebimus? Iam uero illa uirtus, cuius nomen est fortitudo, in quantacumque sapientia euidentissima testis est humanorum malorum, quae conpellitur patientia tolerare. Quae mala Stoici philosophi miror qua fronte mala non esse contendant, quibus fatentur, si tanta fuerint, ut ea sapiens uel non possit uel non debeat sustinere, cogi eum mortem sibimet inferre adque ex hac uita emigrare. Tantus autem superbiae stupor est in his hominibus hic se habere finem boni et a se ipsis fieri beatos putantibus, ut sapiens eorum, hoc est, qualem mirabili uanitate describunt, etiamsi excaecetur obsurdescat [*]( 6 testatur.... esse Oln. b docet nos v 7 esse om. e 9 facit.. prudentia om. p 10 tollet 92 huic nitae sup. lin. e iustitie p 13 se om. e 15 quippe minus pv 19 langor 01 gl 23 quae mala compellitur p quo (0 ex e corr.) malo e philos. stoici 9 26 cogit e 28 hic] sic g ipsos p1 29 beatas e1 gx 30 uanitatf g discrib. g ommutescat g )

377
obmutescat, membris debilitetur doloribus crucietur et, si quid aliud talium malorum dici aut cogitari potest, incidat in eum, quo sibi mortem cogatur inferre, hanc in his malis uitam constitutam eum non pudeat beatam uocare.s o uitam beatam, quae ut finiatur mortis quaerit auxilium! Si beata est, maneatur in ea. Quo modo ista non sunt mala, quae uincunt fortitudinis bonum eandemque fortitudinem non solum sibi cedere, uerum etiam delirare conpellunt, ut eandem uitam et dicat beatam et persuadeat esse fugiendam? Quis usque adeo caecus est, ut non uideat, quod, si beata esset, fugienda non esset? Sed aperta infirmitatis uoce fugiendam fatentur. Quid igitur causae est, quur non etiam miseram fracta superbiae ceruice fateantur? Utrum, obsecro, Cato ille patientia an potius inpatientia se peremit? Non enim hoc fecisset, nisi uictoriam Caesaris inpatienter tulisset. Ubi est fortitudo? Nempe cessit, nempe succubuit, nempe usque adeo superata est, ut uitam beatam derelinqueret desereret fugeret. An non erat iam beata? Misera ergo erat. Quo modo igitur mala non erant, quae uitam miseram fugiendamque faciebant?

Quaproptu etiam ipsi, qui mala ista esse confessi sunt, sicut Peripatetici, sicut ueteres Academici, quorum sectam VaiTO defendit, tolerabilius quidem loquuntur, sed eorum quoque mirus est error, quod in his malis, etsi tam grauia sint, ut morte fugienda sint ab ipso sibimet inlata, qui haec patitur, uitam beatam tamen esse contendunt. \'Mala sunt, inquit, tormenta adque cruciatus corporis, et tanto sunt peiora, quanto potuerint esse maiora; quibus ut careas, ex hac uita fugiendum est.\' Qua uita, obsecro? (Hac, inquit, quae tantis [*]( 1 qui ex 4 eum codd.; eos v 6 in ea (in ea beatitudine p). quomodo ista e. q. s. codd. in ea: si uero propter ista mala fugitur ab ea, quomodo est beata? Aut quomodo ista e. q. s. v 8 delerare g 9 Quis usque ad fugienda l. 10 om. e 11 ut editur abegppa Domb.; Sed si propter infirmitatis pondus, qua premitur, hanc fugiendam v fugienda b 17 est om. e deseret e1 ac fugeret e 23 quoque] qffi que, que in qui corr.7 g /error, t eras., g )

378
adgrauatur malis.\' Certe ergo beata est in eisdem ipsis malis, propter quae dicis esse fugiendam? An ideo beatam dicis, quia licet tibi ab his malis morte discedere? Quid si ergo in eis aliquo diuino iudicio tenereris nec permittereris mori nec umquam sine illis esse sinereris? Nempe tunc saltem miseram talem diceres uitam. Non igitur propterea misera non est, quia cito relinquitur. Quando quidem si sempiterna sit, etiam abs te ipso misera iudicatur; non itaque propterea, quoniam breuis est, nulla miseria debet uideri aut, quod est absurdius, quia breuis miseria est, ideo etiam beatitudo appellari. Magna uis est in eis malis, quae cogunt hominem secundum ipsos etiam sapientem sibimet auferre quod homo est; cum dicant et uerum dicant, hanc esse naturae primam quodam modo et maximam uocem, ut homo concilietur sibi et propterea mortem naturaliter fugiat, ita sibi amicus, ut esse se animal et in hac coniunctione corporis adque animae uiuere uelit uehementer adque adpetat. Magna uis est in eis malis, quibus iste naturae uincitur sensus, quo mors omni modo omnibus uiribus conatibusque uitatur, et ita uincitur, ut, quae uitabatur optetur adpetatur et, si non potuerit aliunde contingere, ab homine ipso sibimet inferatur. Magna uis est in eis malis, quae fortitudinem faciunt homicidam; si tamen adhuc dicenda est fortitudo, quae ita his malis uincitur, ut hominem, quem sicut uirtus regendum tuendumque suscepit, non modo non possit per patientiam custodire, sed ipsa insuper cogatur occidere. Debet quidem etiam mortem sapiens ferre patienter, sed quae accidit aliunde. Secundum istos autem si eam sibi ipse inferre conpellitur, profecto fatendum est eis non solum mala, sed intolerabilia etiam mala esse. quae hoc eum perpetrare conpellunt. Vita igitur, quae istorum tam magnorum tamque grauium malorum aut premitur [*](4 iudicio diuino v 5 sinereres gt 6 diceris g1. 12 sapientes ex 15 se om. e 17 uehementer adque ł1!SS,; uehementerque e 19 uitjatur e 21 ipso homine v 25 posset g1 26 cogatur cogitatur occid. e 27 accidet gx 30 conpellunt, 11 m. 2 in ras. (m. 1 conpelabunt ?), e )
379
oneribus aut subiacet casibus, nullo modo beata diceretur, si homines, qui hoc dicunt, sicut uicti malis ingrauescentibus, cum sibi ingerunt mortem, cedunt infelicitati, ita uicti certis rationibus, cum quaerunt beatam uitam, dignarentur cedere ueritati et non sibi putarent in ista mortalitate fine summi boni esse gaudendum, ubi uirtutes ipsae, quibus hic certe nihil melius adque utilius in homine reperitur, quanto maiora sunt adiutoria contra uim periculorum laborum dolorum, tanto fideliora testimonia miseriarum. Si enim uerae uirtutes sunt, quae nisi in eis, quibus uera inest pietas, esse non possunt: non se profitentur hoc posse, ut nullas miserias patiantur homines, in quibus sunt (neque enim mendaces sunt uerae uirtutes, ut hoc profiteantur), sed ut uita humana, quae tot et tantis huius saeculi malis esse cogitur misera, spe futuri saeculi sit beata, sicut et salua. Quo modo enim beata est, quae nondum salua est? Unde et apostolus Paulus non de hominibus inprudentibus inpatientibus, intemperantibus et iniquis, sed de his, qui secundum ueram pietatem uiuerent et ideo uirtutes, quas haberent, ueras haberent, ait: Spe enim salui facti sumus. Spes autem quae uidetur, non est spes. Quod enim uidet quis, quid et sperat? Si autem quod non uidemus speramus, per patientiam expectamus. Sicut ergo spe salui, ita spe beati facti sumus, et sicut salutem, ita beatitudinem non iam tenemus praesentem, sed exspectamus futuram, et hoc per patientiam; quia in malis sumus, quae patienter tolerare debemus, donec ad illa ueniamus bona, ubi omnia erunt, quibus ineffabiliter delectemur, nihil erit autem, quod iam tolerare debeamus. Talis salus, quae in futuro erit saeculo, ipsa erit etiam [*](19 Bom. 8, 24 sq. ) [*]( d 2 dicti e ingrauiscent. gl 5 utarent, d m. 2, e 8 laborem dolorem e 21 quis uidet v quid et sperat g p; quid sperat abpav; quid speratur X 23 sicut ergo spe salui facti sumus, ita spe beati facti snmus p beati Beati, in marg. facti, e 27 //ueniamus, in erae., e obi sunt omnia gp. )
380
finalis beatitudo. Quam beatitudinem isti philosophi, quoniam non uidentes nolunt credere, hic sibi conantur falsissimam fabricare, quanto superbiore, tanto mendaciore uirtute.

CAPUT V.

De sociali uita, quae, cum maxime expetenda sit, multis offensionibus saepe subuertitur.

Quod autem socialem uitam uolunt esse sapientis, nos multo amplius adprobamus. Nam unde ista Dei ciuitas, de qua huius operis ecce iam undeuicensimum librum uersamus in manibus, uel inchoaretur exortu uel progrederetur excursu uel adprehenderet debitos fines, si non esset socialis uita sanctorum? Sed in huius mortalitatis aerumna quot et quantis abundet malis humana societas, quis enumerare ualeat? quis aestimare sufficiat? Audiant aput comicos suos hominem cum sensu adque consensu omnium hominum dicere:

  1. Duxi uxorem; quam ibi miseriam uidi! Nati filii
  2. .
  3. Alia cura
  4. .
Quid itidem illa, quae in amore uitia commemorat idem Terentius, <iniuriae suspiciones, inimicitiae bellum, pax rursum\': nonne res humanas ubique inpleuerunt? nonne et in amicorum honestis amoribus plerumque contingunt? nonne his usquequaque plenae sunt res humanae, ubi iniurias suspiciones, inimicitias bellum mala certa sentimus; pacem uero incertum bonum, quoniam corda eomm, cum quibus eam tenere uolumus, ignoramus, et si hodie nosse possemus qualia cras futura essent utique nesciremus. Qui porro inter se amiciores solent esse uel debent, quam qui una etiam continentur domo? Et tamen quis inde securus est, cum tanta saepe mala ex eorum occultis insidiis exstiterint, tanto [*]( 16 Ter. Ad. V, 4, 18 sq. 19 Eun. I, 1, 14 sq. ) [*](3 snperiore ep 7 sapientes g 12 qaod g 13 nna societns p societAs hum. v 19 rarsua e 25 nosse hodie v possanas g 27 amicitiores e « )
381
amariora, quanto pax dulcior fuit, quae uera putata est, cum astutissime fingeretur? Propter quod omnium pectora sic adtingit, ut cogat in gemitum, quod ait Tullius: \'Nullae sunt occultiores insidiae quam hae, quae latent in simulatione officii aut in aliquo necessitudinis nomine. Nam eum, qui palam est aduersarius, facile cauendo uitare possis; hoc uero occultum intestinum ac domesticum malum non solum exsistit, uerum etiam obprimit, antequam prospicere adque explorare potueris.\' Propter quod etiam diuina uox illa: Et inimici hominis domestici eius cum magno dolore cordis auditur, quia, etsi quisque tam fortis sit, ut aequo animo perferat, uel tam uigilans, ut prouido consilio caueat, quae aduersus eum molitur amicitia simulata, eorum tamen hominum perfidorum malo, cum eos esse pessimos experitur, si ipse bonus est, grauiter excrucietur necesse est, siue semper mali fuerint et se bonos finxerint, siue in istam malitiam ex bonitate mutati sint. Si ergo domus, commune perfugium in his malis humani generis, tuta non est, quid ciuitas, quae quanto maior est, tanto forum eius litibus et ciuilibus et criminalibus plenius, etiamsi quiescant non. solum turbulentae, uerum saepius et cruentae seditiones ac bella ciuilia, a quorum euentis sunt aliquando liberae ciuitates, a periculis numquam?

CAPUT VI.

De errore humanorum iudiciorum, cum ueritas latet.

Quid ipsa iudicia hominum de hominibus, quae ciuitatibus in quantalibet pace manentibus deesse non possunt, qualia putamus esse, quam misera, quam dolenda? Quando quidem hi iudicant, qui conscientias eorum, de quibus iudicant, cernere nequeunt. Unde saepe coguntur tormentis innocentium [*]( 3 Verr. act. 2, 1, 15 9 Mt. 10, 36 ) [*]( 4 quam hae (mz. e1 6 posses p 14 malorum sup. lin. g cum] quo p 19 eius, m. 1 ex efxia corr., g 22 sint e 26 deesse non pomuiit in quantalibet pace manent. e )

382
testium ad alienam causam pertinentem quaerere ueritatem. Quid cum in sua causa quisque torquetur et, cum quaeritur utrum sit nocens, cruciatur et innocens luit pro incerto scelere certissimas poenas, non quia illud commisisse detegitur, sed quia non commisisse nescitur? Ac per hoc ignorantia iudicis plerumque est calamitas innocentis. Et quod est intolerabilius magisque plangendum rigandumque, si fieri possit, fontibus Iaci-imarum, cum propterea iudex torqueat accusatum, ne occidat nesciens innocentem, fit per ignorantiae miseriam, ut et tortum et innocentem occidat, quem ne innocentem occideret torserat. Si enim secundum istorum sapientiam delegerit ex hac uita fugere quam diutius illa sustinere tormenta: quod non commisit, commisisse se dicit. Quo damnato et occiso, utrum nocentem an innocentem iudex occiderit, adhuc nescit, quem ne innocentem nesciens occideret torsit; ac per hoc innocentem et ut sciret torsit, et dum nesciret occidit. In his tenebris uitae socialis sedebit iudex ille sapiens an non audebit? Sedebit plane. Constringit enim eum et ad hoc officium pertrahit humana societas, quam deserere nefas ducit. Hoc enim nefas esse non ducit, quod testes innocentes in causis torquentur alienis; quod hi, qui arguuntur, ui doloris plerumque superati et de se falsa confessi etiam puniuntur innocentes, cum iam torti fuerint innocentes; quod, etsi non morte puniantur, in ipsis uel ex ipsis tormentis plerumque moriuntur; quod aliquando et ipsi, qui arguunt, humanae societati fortasse, ne crimina inpunita sint, prodesse cupientes et mentientibus testibus reoque ipso contra tormenta durante inmaniter nec fatente probare quod obiciunt non ualentes, quamuis uera obiecerint, a iudice nesciente damnantur. Haec tot et tanta mala non deputat esse [*]( 2 in sup. lin. e 9 nescius 9 10 tortum est g 11 occiderit g 12 delegerit begpv; diligeret a; elegerit p Domb. 13 commisisse e dictturp 18 audebit mss.; sedebit v constringet g 19 pertrahet? 22 se otn. e 23 cum ... innocentes. in fnarg. e .24 ai e 25 toroe mentis in marg. g 29 uerba g 30 sciente g et] ac e putant p )
383
peccata; non enim haec facit sapiens iudex nocendi uoluntate, sed necessitate nesciendi, et tamen, quia cogit humana societas, necessitate etiam iudicandi. Haec est ergo quam dicimus miseria certe hominis, etsi non malitia sapientis. An uero necessitate nesciendi adque iudicandi torquet insontes, punit insontes, et parum est illi, quod non est reus, si non sit insuper et beatus? Quanto consideratius et homine dignius agnoscit in ista necessitate miseriam eamque odit in se et, si pie sapit, clamat ad Deum: De necessitatibus meis erue me!

CAPUT VII.

De diuersitate linguarum, qua societas hominum dirimatur, et de miseria bellorum, etiam quae iusta dicuntur.

Post ciuitatem uel urbem sequitur orbis terrae, in quo tertium gradum ponunt societatis humanae, incipientes a domo adque inde ad urbem, deinde ad orbem progrediendo uenientes; qui utique, sicut aquarum congeries, quanto maior est, tanto periculis plenior. In quo primum linguarum diuersitas hominem alienat ab homine. Nam si duo sibimet inuicem fiant obuiam neque praeterire, sed simul esse aliqua necessitate cogantur, quorum neuter linguam nouit alterius: facilius sibi muta animalia, etiam diuersi generis, quam illi, cum sint homines ambo, sociantur. Quando enim quae sentiunt inter se communicare non possunt propter solam diuersitatem linguae, nihil prodest ad consociandos homines tanta similitudo naturae; ita ut libentius homo sit cum cane suo quam cum homine alieno. At enim opera data est, ut [*]( 9 Ps. 24, 17\' ) [*]( 2 quia .... etiam om. e 5 iudicanti g 8 in se odit v 10 eruente el 13 dirimatur gfp; dirimitur v Domb. 17 urbem, omisso ad, e 20 innicem sibimet e 21 necessita g 22 norit linguam v 23 animalia muta v 25 linguae diuersitatem v 28 ad enim g; aperte enim b )

384
imperiosa ciuitas non solum iugum, uerum etiam linguam suam domitis gentibus per pacem societatis inponeret, per quam non deesset, immo et abundaret etiam interpretum copia. Velum est; sed hoc quam multis et quam grandibus bellis, quanta strage hominum, quanta effusione humani sanguinis conparatum est? Quibus transactis, non est tamen eorundem malorum finita miseria. Quamuis enim non defuerint neque desint hostes exterae nationes, contra quas semper bella gesta sunt et geruntur: tamen etiam ipsa imperii latitudo peperit peioris generis bella, socialia scilicet et ciuilia, quibus miserabilius quatitur humanum genus, siue cum belligeratur, ut aliquando conquiescant, siue cum timetur, ne rursus exsurgant. Quorum malorum multas et multiplices clades, duras et diras necessitates si ut dignum est eloqui uelim, quamquam nequaquam sicut res postulat possim: quis erit prolixae disputationis modus? Sed sapiens, inquiunt, iusta bella gesturus est. Quasi non, si se hominem meminit, multo magis dolebit iustorum necessitatem sibi extitisse bellorum, quia nisi iusta essent, ei gerenda non essent, ac per hoc sapienti nulla bella essent. Iniquitas enim partis aduersae iusta bella ingerit gerenda sapienti; quae iniquitas utique homini est dolenda, quia hominum est, etsi nulla ex ea bellandi necessitas nasceretur. Haec itaque mala tam magna, tam horrenda, tam saeua quisquis cum dolore considerat, miseriam fateatur; quisquis autem uel patitur ea sine animi dolore uel cogitat, multo utique miserius ideo se putat beatum, quia et humanum perdidit sensum. [*]( 1 suam om. p 3 habund. g 8 hostes desint v 11 genus hum. v belligerator g 17 meminet g1 23 mala tam] multi g tSquam seua g 25 patiatur p )

385
CAPUT VIII.

Quod amicitia bonorum secura esse non possit, dum a periculis, quae in hac uita sunt, trepidari necesse est.

Si autem non contingat quaedam ignorantia similis dementiae, quae tamen in huius uitae misera condicione saepe contingit, ut credatur uel amicus esse, qui inimicus est, uel inimicus, qui amicus est: quid nos consolatur in hac humana societate erroribus aerumnisque plenissima nisi fides non ficta et mutua dilectio uerorum et bonorum amicorum? Quos quanto plures et in locis pluribus habemus, tanto longius latiusque metuimus, ne quid eis contingat mali de tantis malorum aggeribus huius saeculi. Non enim tantummodo solliciti sumus, ne fame, ne bellis, ne morbis, ne captiuitatibus adfligantur, ne in eadem seruitute talia patiantur, qualia nec cogitare sufficimus; uerum etiam, ubi timor est multo amarior, ne in perfidiam malitiam nequitiamque mutentur. Et quando ista contingunt (tanto utique plura, quanto illi sunt plures) et in nostram notitiam perferuntur, quibus cor nostrum flagris uratur, quis potest, nisi qui talia sentit, aduertere? Mortuos quippe audire mallemus, quamuis et hoc sine dolore non possimus audire. Quorum enim nos uita propter amicitiae solacia delectabat, unde fieri potest, ut eorum mors nullam nobis ingerat maestitudinem? Quam qui prohibet, prohibeat, si potest, amica conloquia, interdicat amicalem uel intercidat adfectum, humanarum omnium necessitudinum [*]( 3 quae in hac uita sunt] praesentis uite p 4 est g fp; sit q v DQmb. nt 7 contingitur . ut m. 2, g 11 habe/mus, a eras., g 15 pa/ciantur, r erax., g 17 malitiamque, adscripto in marg. nequitiamque, e 19 plures codd.; plures et in pluribus locis v 23 solatia, in marg. socialia, e 24 proibet proibeat g 25 sq. interdicat .. interdicat, in marg. intercidat, e; interoidat .. intercidat b interdicat amicalem conuersationem p 26 omnium hum. v ) [*]( XXXX Aug. opera Seetio V paro II. ) [*]( 25 )

386
uincula mentis inmiti stupore disrumpat aut sic eis utendum censeat, ut nulla ex eis animum dulcedo perfundat. Quod si fieri nullo modo potest, etiam hoc quo pacto futurum est, ut eius nobis amara mors non sit, cuius dulcis est uita? Hinc enim est et luctus quoddam non inhumani cordis quasi uulnus aut ulcus, cui sanando adhibentur officiosae consolationes. Non enim propterea non est quod sanetur, quoniam quanto est animus melior, tanto in eo citius faciliusque sanatur. Cum igitur etiam de carissimorum mortibus, maxime quorum sunt humanae societati officia necessaria, nunc mitius, nunc asperius adfligatur uita mortalium: mortuos tamen eos, quos diligimus, quam uel a fide uel a bonis moribus lapsos, hoc est in ipsa anima mortuos, audire seu uidere mallemus. Qua ingenti materia malorum plena est terra, propter quod scriptum est: Numquid non tentatio est uita humana super terram? et propter quod ipse Dominus ait: Vae mundo ab scandalis, et iterum: Quoniam abundauit, inquit, iniquitas, refrigescet caritas multorum. Ex quo fit, ut bonis amicis mortuis gratulemur et, cum mors eorum nos contristet, ipsa nos certius consoletur, quoniam caruerunt malis, quibus in hac uita etiam boni homines uel conteruntur uel deprauantur uel in utroque periclitantur.

CAPUT VIIII.

De amicitia sanctorum angelorum, quae homini in hoc mundo non potest esse manifesta propter fallaciam daemonum, in quos inciderunt, qui multos sibi deos colendos putarunt.

In societate uero sanctorum angelorum, quam philosophi illi, qui nobis deos amicos esse uoluerunt, quarto [*]( 15 Iob 7, 1 16 Mt. 18, 7 17 Ib. 24, 12 ) [*]( 1 mentis inmitis b; inmitis mentis a stupore b dirrumpat t; dirumpat p aut] ac p 4 hic 6 5 est enim p v quidam p humani e 7 quod] qui a 11 quos] qfii (= quoniam) e 15 hominis p 16 ipee om. a 17 abundabit b e g 18 inquit om. ep refrigescitg p; refri- gessit b 21 malis caruerunt v 22 conterenturg 29 quarto constit. om. e )

387
constitnerunt loco, uelut ad mundum uenientes ab orbe terrarum, ut sic quodam modo conplecterentur et caelum, nullo modo quidem metuimus, ne tales amici uel morte nos sua uel deprauatione contristent. Sed quia nobis non ea, qua homines, familiaritate miscentur (quod etiam ipsum ad aerumnas huius pertinet- uitae) et aliquando Satanas, sicut legimus, transfigurat se uelut angelum lucis ad tentandos eos, quos ita uel erudiri opus est uel decipi iustum est: magna Dei misericordia necessaria est, ne quisquam, cum bonos angelos amicos se habere putat, habeat malos daemones fictos amicos, eosque tanto nocentiores, quanto astutiores ac fallaciores, patiatur inimicos. Et cui magna ista Dei misericordia necessaria est nisi magnae humanae miseriae, quae ignorantia tanta premitur, ut facile istorum simulatione fallatur? Et illos quidem philosophos in inpia ciuitate, qui deos sibi amicos esse dixerunt, in daemones malignos incidisse certissimum est, quibus tota ipsa ciuitas subditur, aeternum cum eis habitura supplicium. Ex eorum quippe sacris uel potius sacrilegiis, quibus eos colendos, et ex ludis inmundissimis, ubi eorum crimina celebrantur, quibus eos placandos putarunt eisdem ipsis auctoribus et exactoribus talium tantorumque dedecorum, satis ab eis qui colantur apertum est.

CAPUT X.

Quis fructus sanctis de superata huius uitae tentatione pariatur.

Sed neque sancti et fideles unius ueri Dei summique cultores ab eorum fallaciis et multiformi tentatione securi sunt. In hoc enim loco infirmitatis et diebus malignis etiam ista [*]( 6 2. Cor. 11, 14 ) [*]( 7 uelut egpv; sicut ap Domb.; ut (I.; in b), 10 amicos fictos v 13 miseriae sup. lin. e; misericordiae g 15 in om. e 17 ista, in marg. ipsa, e 19 exçludis e 20 putarunt egp; putauerunt v Domb. 25 pariatur gfp; paratus sit v ) [*]( 25* )

388
sollicitudo non est inutilis, ut illa securitas, ubi pax plenissima adque certissima est, desiderio feruentiore quaeratur. Ibi enim erunt naturae munera, hoc est, quae naturae nostrae ab omnium naturarum creatore donantur, non solum bona, uerum etiam sempiterna, non solum in animo, qui sanatur per sapientiam, uerum etiam in corpore, quod resurrectione renouabitur; ibi uirtutes, non contra ulla uitia uel mala quaecumque certantes, sed habentes uictoriae praemium aeternam pacem. quam nullus aduersarius inquietet. Ipsa est enim beatitudo finalis, ipse perfectionis finis, qui consumentem non habet finem. Hic autem dicimur quidem beati, quando pacem habemus, quantulacumque hic haberi potest in uita bona; sed haec beatitudo illi, quam finalem dicimus, beatitudini conparata prorsus miseria reperitur. Hanc ergo pacem, qualis hic potest esse, mortales homines in rebus mortalibus quando habemus, si recte uiuimus, bonis eius recte utitur uirtus; quando uero eam non habemus, etiam malis, quae homo patitur, bene utitur uirtus. Sed tunc est uera uirtus, quando et omnia bona, quibus bene utitur. et quidquid in bono usu bonorum et malorum facit, et se ipsam ad eum finem refert, ubi nobis talis et tanta pax erit, qua melior et maior esse non possit.

CAPUT XI.

De beatitudine pacis aeternae, in qua sanctis finis est, id est uera perfectio.

Quapropter possemus dicere fines bonorum nostrorum esse pacem, sicut aeternam diximus uitam, praesertim quia ipsi ciuitati Dei, de qua nobis est ista operosissima disputatio, in [*]( 1 ut sup. lin. g 2 feruentia requera/tur, n eras., g 8 abentes. i i l. 12 aberi, l. 16 abemus g 15 mortales homines, i m. 2 mperscriptum, e * 19 U90, g 21 ac tanta e quam g 22 poscit el 26 possemos ubep p a; possimus g; possumus X v pacem esse a 27 aeternam esse v )

389
sancto dicitur psalmo: Lauda Hierusalem Dominum, conlauda Deum tuum Sion; quoniam confirmauit seras portarum tuarum, benedixit filios tuos in te, qui posuit fines tuos pacem. Quando enim confirmatae fuerint serae portarum eius, iam in illam nullus intrabit nec ab illa ullus exibit. Ac per hoc fines eius eam debemus hic intellegere pacem, quam uolumus demonstrare finalem. Nam et ipsius ciuitatis mysticum nomen, id est Hierusalem, quod et ante iam diximus, uisio pacis interpretatur. Sed quoniam pacis nomen etiam in his rebus mortalibus frequentatur, ubi utique non est uita aeterna, propterea finem ciuitatis huius, ubi erit summum bonum eius, aeternam uitam maluimus commemorare quam pacem. De quo fine apostolus ait: Nunc uero liberati a peccato, serui autem facti Deo, habetis fructum uestrum in sanctificationem, finem uero uitam aeternam. Sed rursus quia uita aeterna ab eis, qui familiaritatem non habent cum scripturis sanctis, potest accipi etiam malorum uita, uel secundum quosdam etiam philosophos propter animae inmortalitatem uel secundum etiam fidem nostram propter poenas interminabiles inpiorum, qui utique in aeternum cruciari non poterunt, nisi etiam uixerint in aeternum: profecto finis ciuitatis huius, in quo summum habebit bonum, uel pax in uita aeterna uel uita aeterna in pace dicendus est, ut facilius ab omnibus possit intellegi. Tantum est enim pacis bonum, ut etiam in rebus terrenis adque mortalibus nihil gratius soleat audiri, nihil desiderabilius concupisci, nihil postremo possit melius inueniri. De quo si aliquanto diutius loqui uoluerimus, non erimus, quantum arbitror, onerosi legentibus, et propter [*](1 Ps. 146, 12 sqq. 14 Rom. 6, 22 ) [*](1 psalmo sancto dicitur e 2 lauda e p confortauit elp 3 et 5 se/ras se/rae, r erasg 4 cui g 5 iam sup. lin. e illa g in- trauit g 6 nullus exiuit g 7 hinc e 12 uitam eternara e 17 ab his a v 19 cosdam e1 etiam sup. lin. e 20 etiam secundum v 21 interminales e 23 quod 9 28 quo/, d eras., 9 )
390
finem ciuitatis huius, de qua nobis sermo est, et propter ipsam dulcedinem pacis, quae omnibus cara est.

CAPUT XII.

Quod etiam bellantium saeuitia omnesque hominum inquietudines ad pacis finem cupiant peruenire, sine cuius adpetitu nulla natura sit.

Quod enim mecum quisquis res humanas naturamque communem utcumque intuetur agnoscit, sicut nemo est qui gaudere nolit, ita nemo est qui pacem habere nolit. Quando quidem et ipsi, qui bella uolunt, nihil aliud quam uincere uolunt; ad gloriosam ergo pacem bellando cupiunt peruenire. Nam quid est aliud uictoria nisi subiectio repugnantium ? quod cum factum fuerit, pax erit. Pacis igitur intentione geruntur et bella, ab his etiam, qui uirtutem bellicam student exercere imperando adque pugnando. Unde pacem constat belli esse optabilem finem. Omnis enim homo etiam belligerando pacem requirit; nemo autem bellum pacificando. Nam et illi qui pacem, in qua sunt, perturbari uolunt, non pacem oderunt, sed eam pro arbitrio suo cupiunt commutari. Non ergo ut sit pax nolunt, sed ut ea sit quam uolunt. Denique etsi per seditionem se ab aliis separauerint, cum eis ipsis conspiratis uel coniuratis suis nisi qualemcumque speciem pacis teneant, non efficiunt quod intendunt. Proinde latrones ipsi, ut uehementius et tutius infesti sint paci ceterorum, pacem uolunt habere sociorum. Sed etsi unus sit tam praepollens uiribus et conscios ita cauens, ut nulli socio se committat solusque insidians et praeualens quibus potuerit obpressis et [*]( 7 sq. quod enim mecum ... sicut nemo est abegpaXv; quod mecum... sicut enim nemo est p Domb. quisque, in marg, quisquis, e res om. e1 naturam om. g 11 pertenere g 14 et om. e 15 belli constat e 16 etiam in marg. g 17 requiret g 20 ut sup. lin. g r. 21 dicionem g 22 pacis speciem v 24 infestis in paci g 25 Sed om. p1 26 conscios poe; conscius gp; consocios ae )

391
exstinctis praedas agat, cum eis certe, quos occidere non potest et quos uult latere quod facit, qualemcumque umbram pacis tenet. In domo autem sua cum uxore et cum filiis, et si quos. alios illic habet, studet profecto esse pacatus; eis quippe ad nutum obtemperantibus sine dubio delectatur. Nam si non fiat, indignatur corripit uindicat et domus suae pacem, si ita necesse sit, etiam saeuiendo conponit, quam sentit esse non posse, nisi cuidam principio, quod ipse in domo sua est, cetera in eadem domestica societate subiecta sint. Ideoque si offerretur ei seruitus plurium, uel ciuitatis uel gentis, ita ut sic ei seruirent, quem ad modum sibi domi suae seruiri uolebat: non se iam latronem latebris conderet, sed regem conspicuum sublimaret, cum eadem in illo cupiditas et malitia permaneret. Pacem itaque cum suis omnes habere cupiunt, quos ad arbitrium suum uolunt uiuere. Nam et cum quibus bellum gerunt, suos facere, si possint, uolunt eisque subiectis leges suae pacis inponere.

Sed faciamus aliquem, qualem canit poetica et fabulosa narratio, quem fortasse propter ipsam insociabilem feritatem semihominem quam hominem dicere maluerunt. Quamuis ergo huius regnum dirae speluncae fuerit solitudo tamque malitia singularis, ut ex hac ei nomen inuentum sit (Graece namque malus xax:m dicitur, quod ille uocabatur), nulla coniux ei blandum ferret referretque sermonem, nullis filiis uel adluderet paruulis uel grandiusculis imperaret, nullo amici conloquio frueretur, nec Vulcani patris, quo uel hinc tantum non parum felicior fuit, quia tale monstrum ipse non genuit; nihil cuiquam daret, sed a quo posset quidquid uellet et [*]( 4 profectum g1 5 annutum g 6 uinçdicat e 10 offeretur egp 11 sibi] si g doraum suam p seruire e 13 cum permaneret om. e 15 suum arbitrium v 19 feritatem m. 2 in ueritatem corr., g 21 tamquam ae2g; tantaque p 22 nam malus Graece v 25 imperaret. quod etiam fere et aues que rapinis insistunt pacem cum suis habent. nullo amici cett. b 26 uulgani e; uult cani b; ut cani g patres g qui ag hincj in g tantum om. p 27 facilior b talem bg non om. b 28 possit... possit g quidquid ... posset om. b )

392
quando posset et cum uellet auferret: tamen in ipsa sua spelunca solitaria. cuius, ut describitur, \'semper recenti caede tepebat humus,\' nihil aliud quam pacem uolebat, in qua nemo illi molestus esset, nec eius quietem uis ullius ten\'orne turbaret. Cum corpore denique suo pacem habere cupiebat, et quantum habebat, tantum bene illi erat. Quando quidem membris obtemperantibus imperabat, et ut suam mortalitatem aduersum se ex indigentia rebellantem ac seditionem famis ad dissofciandam adque excludendam de corpore animam concitantem quanta posset festinatione pacaret, rapiebat necabat uorabat et quamuis inmanis ac ferus paci tamen suae uitae ac salutis inmaniter ac ferociter consulebat; ac per hoc si pacem, quam in sua spelunca adque in se ipso habere satis agebat, etiam cum aliis habere uellet, nec malus nec monstrum nec semihomo uocaretur. Aut si eius corporis forma et atrorum ignium uomitus ab eo deterrebat hominum societatem, forte non nocendi cupiditate, sed uiuendi necessitate saeuiebat. Verum iste non fuerit uel, quod magis credendum est, non talis fuerit, qualis poetica uanitate describitur; nisi enim nimis accusaretur Cacus, parum Hercules laudaretur. Talis ergo homo siue semihomo melius, ut dixi, creditur non fuisse, sicut multa figmenta poetarum. Ipsae enim saeuissimae ferae, unde ille partem habuit feritatis (nam et semiferus dictus est), genus proprium quadam pace custodiunt, coeundo gignendo pariendo, fetus fouendo adque nutriendo, cum sint pleraeque insociabiles et soliuagae; non scilicet ut [oues] [*]( 2 Verg. Aen. VIII, 195 sq. 23 Aen. ViII, 267 ) [*]( 1 cum gpu-X; quem b p Domb.; quę a; et quantum e v 5 suo denique v 8 ad e2 11 uitae suae e 12 ac feroc. egp: et feroc. v Domb. consolabat g si per hoc p 14 cum aliis etiam v 18 uerum est quod iste p 19 non talis eqp; talis non v Domb. uam nitate poet. v discrib. g 20 cacos e ercules bg 21 seyihonio g i 26 soliuage g oues inclusi; non de gregibus bestiarum cicurum agitur, sed de animalibus natura sua congregabilibm; neqtie oues simili loco I, p. 606, 26 inter ea animalia commemorantur, \'quae congregata adque in gregibus malint uiuere\'. )
393
cerui columbae sturni apes, sed ut leones uulpes aquilae noctuae. Quae enim tigris non filiis suis mitis inmurmurat et pacata feritate blanditur? Quis miluus, quantumlibet solitarius rapinis circumuolet, non coniugium copulat, nidum congerit, oua confouet, pullos alit et quasi cum sua matre familias societatem domesticam quanta potest pace conseruat? Quanto magis homo fertur quodam modo naturae suae legibus ad ineundam societatem pacemque cum hominibus, quantum in ipso est, omnibus obtinendam, cum etiam mali pro suorum pace belligerent omnesque, si possint, suos facere uelint, ut uni cuncti et cuncta deseruiant; quo pacto, nisi in eius pacem uel amando uel timendo consentiant? Sic enim superbia peruerse imitatur Deum. Odit namque cum sociis aequalitatem sub illo. sed inponere uult sociis dominationem suam pro illo. Odit ergo iustam pacem Dei et amat iniquam pacem suam. Non amare tamen qualemcumque pacem nullo modo potest. Nullius quippe uitium ita contra naturam est, ut naturae deleat etiam extrema uestigia.

Itaque pacem iniquorum in pacis conparatione iustorum ille uidet nec pacem esse dicendam, qui nouit praeponere recta prauis et ordinata peruersis. Quod autem peruersum est, etiam hoc necesse est ut in aliqua et ex aliqua et cum aliqua rerum parte pacatum sit, in quibus est uel ex quibus constat; alioquin nihil esset omnino. Velut si quisquam capite deorsum pendeat, peruersus est utique situs corporis et ordo membrorum, quia id, quod desuper esse natura postulat, subter est. et quod illa subter uult esse, desuper factum est; conturbauit carnis pacem ista peruersitas et ideo molesta est: uerum tamen anima corpori suo pacata est et pro eius salute satagit, et ideo est qui doleat: quae si molestiis eius exclusa [*]( 1 leones lupi a Domb. 2 inmurmorat g 3 pacat g 4 circum- ualet g 5 alet g 8 eundam g quanto g 9 pace suorum v d 10 omnes qui g se possent g 13 imitantur g 14 se , d sicco stilo inipressum, g 17 nullius e ρ α Domb.; nullum abgpv ita om. g 18 etiam om. pi 22 hoc etiam v 28 est inoleata v )

394
discesserit, quamdiu conpago membrorum manet, non est sine quadam partium pace quod remanet, et ideo est adhuc qui pendeat. Et quod terrenum corpus in terram nititur et uinculo quo suspensum est renititur, in suae pacis ordinem tendit et locum quo requiescat quodam modo uoce ponderis poscit, iamque exanime ac sine ullo sensu a pace tamen naturali sui ordinis non recedit, uel cum tenet eam, uel cum fertur ad eam. Si enim adhibeantur medicamenta adque curatio, quae formam cadaueris dissolui dilabique non sinat, adhuc pax quaedam partes partibus iungit totamque molem adplicat terreno et conuenienti ac per hoc pacato loco. Si autem nulla adhibeatur cura condendi, sed naturali cursui relinquatur, tamdiu quasi tumultuatur dissidentibus exhalationibus et nostro inconuenientibus sensui (id enim est quod in putore sentitur), donec mundi conueniat elementis et in eorum pacem paulatim particulatimque discedat. Nullo modo tamen inde aliquid legibus summi illius creatoris ordinatorisque subtrahitur, a quo pax uniuersitatis administratur; quia, etsi de cadauere maioris animantis animalia minuta nascantur, eadem lege creatoris quaeque corpuscula in salutis pace suis animulis seruiunt; etsi mortuorum carnes ab aliis animalibus deuorentur. easdem leges per cuncta diffusas ad salutem generis cuiusque mortalium congrua congruis pacificantes, quaqua uersum trahantur et rebus quibuscumque iungantur et in res quaslibet conuertantur et commutentur, inueniunt. [*]( 1 membr. manet compago v 2 adhuc est v 5 ponderis uoce 0 9 dilauique g sinant b e p 11 loco pacato v 12 condendi (contendi b) mss.; condiendi v 13 exalat. egp 16 particulatim paulatimque v 17 legibus aliquid e 19 canere g 20 sui animalis e; Bi suis animalibus p 21 et p 24 quibusque cum e )
395

CAPUT XIII.

De pace uniuersali, quae inter quaslibet perturbationes priuari non potest lege naturae, dum sub iusto iudice ad id quisque peruenit ordinatione, quod meruit uoluntate.

Pax itaque corporis est ordinata temperatura partium, pax animae inrationalis ordinata requies adpetitionum, pax animae rationalis ordinata cognitionis actionisque consensio, pax corporis et animae ordinata uita et salus animantis, pax hominis mortalis et Dei ordinata in fide sub aeterna lege oboedientia, pax hominum ordinata concordia, pax domus ordinata imperandi oboediendique concordia cohabitantium, pax ciuitatis ordinata imperandi adque oboediendi concordia ciuium, pax caelestis ciuitatis ordinatissima et concordissima societas fruendi Deo et inuicem in Deo, pax omnium rerum tranquillitas ordinis. Ordo est parium dispariumque rerum sua cuique loca tribuens dispositio. Proinde miseri, quia, in quantum miseri sunt, utique in pace non sunt, tranquillitate quidem ordinis carent, ubi perturbatio nulla est; uerum tamen quia merito iusteque sunt miseri, in ea quoque ipsa miseria sua I praeter ordinem esse non possunt; non quidem coniuncti beatis, sed ab eis tamen ordinis lege seiuncti. Qui cum sine perturbatione sunt, rebus, in quibus sunt, quantacumque congruentia coaptantur; ac per hoc inest eis ordinis nonnulla tranquillitas, inest ergo nonnulla pax. Verum ideo miseri sunt, quia, etsi in aliqua securitate non dolent, non tamen ibi sunt, ubi securi esse ac dolere non debeant; miseriores autem, si pax eis cum ipsa lege non est, qua naturalis ordo administratur. Cum autem dolent, ex qua parte dolent, pacis perturbatio facta est; in illa uero adhuc pax est, in qua nec [*]( co 12 oboediendique egp; atque oboediendi v Dornb. qyghabitantium e 15 hominum 91 17 tribuendis positio g 20 miseri sunt v in om. beg sua miseria v 21 coniunctil cum p1 23 conturbatione pl 24 eat in eis p v 27 a/, c eran., g dolore e1 g )

396
dolor urit nec conpago ipsa dissoluitur. Sicut ergo est quaedam uita sine dolore, dolor autem sine aliqua uita esse non potest: sic est quaedam pax sine ullo bello, bellum uero esse sine aliqua pace non potest; non secundum id, quod bellum est, sed secundum id, quod ab eis uel in eis geritur, quae aliquae naturae sunt; quod nullo modo essent, si non qualicumque pace subsisterent.

Quapropter est natura, in qua nullum malum est uel etiam in qua nullum esse malum potest; esse autem natura, in qua nullum bonum sit, non potest. Proinde nec ipsius diaboli natura, in quantum natura est, malum est; sed peruersitas eam malam facit. Itaque in ueritate non stetit, sed ueritatis iudicium non euasit; in ordinis tranquillitate non mansit, nec ideo tamen a potestate ordinatoris effugit. Bonum Dei, quod illi est in natura, non eum subtrahit iustitiae Dei, qua ordinatur in poena; nec ibi Deus bonum insequitur quod creauit, sed malum quod ille commisit. Neque enim totum aufert quod naturae dedit, sed aliquid adimit, aliquid relinquit, ut sit qui doleat quod ademit. Et ipse dolor testimonium est boni ademti et boni relicti. Nisi enim bonum relictum esset, bonum amissum dolere non posset. Nam qui peccat, peior est, si laetatur in damno aequitatis; qui uero cruciatur, si nihil inde adquirat boni, dolet damnum salutis. Et quoniam aequitas ac salus utrumque bonum est bonique amissione dolendum est potius quam laetandum (si tamen non sit conpensatio melioris; melior est autem animi aequitas quam corporis sanitas): profecto conuenientius iniustus dolet in supplicio, quam laetatus est in delicto. Sicut ergo laetitia [*]( 12 Io. 8, 44 ) [*](1 hurit g ipsa om. gp 3 non potest esse e pax quaedam r 8 natura est v 9 potest esse malum v 13 sq. non in ord. tranq. remansit e 14 postate g 18 natura b 18 ademit p 19 relinquid g: reliquid p; derelinquit b ademit codd. praeter a; adimit ac 22 qui uero usque ad aequitas l. 24 om. el 23 inde nihil v 24 aequalitas g 28 dilecto g )

397
deserti boni in peccato testis est uoluntatis malae, ita dolor amissi boni in supplicio testis est naturae bonae. Qui enim dolet amissam naturae suae pacem, ex aliquibus reliquiis pacis id dolet, quibus fit, ut sibi amica natura sit. Hoc autem in extremo supplicio recte fit, ut iniqui et inpii naturalium bonorum damna in cruciatibus defleant, sentientes eorum ablatorem iustissimum Deum, quem contemserunt benignissimum largitorem. Deus ergo naturarum omnium sapientissimus conditor et iustissimus ordinator, qui terrenorum ornamentorum maximum instituit mortale genus humanum, dedit hominibus quaedam bona huic uitae congrua, id est pacem temporalem pro modulo mortalis uitae in ipsa salute et incolumitate ac societate sui generis, et quaeque huic paci uel tuendae uel recuperandae necessaria sunt (sicut ea, quae apte et conuenienter adiacent sensibus, lux uox, aurae spirabiles aquae potabiles, et quidquid ad alendum tegendum curandum ornandumque corpus congruit), eo pacto aequissimo, ut, qui mortalis talibus bonis paci mortalium adcommodatis recte usus fuerit, accipiat ampliora adque meliora, ipsam scilicet inmortalitatis pacem eique conuenientem gloriam et honorem in uita aeterna ad fruendum Deo et proximo in Deo; qui autem perperam, nec illa accipiat et haec amittat.

CAPUT XIIII.-

De ordine ac lege siue terrena siue caelesti, per quam societati humanae etiam dominando consulitur, cui et consulendo seruitur.

Omnis igitur usus rerum temporalium refertur ad fructum pacis terrenae in terrena ciuitate; in caelesti autem ciuitate [*]( 3 aliif, m. 2 ex alib; corr., e 7 contemxerunt g 12 hac societatis j sa$ė g 14 et gp; ac rell. v Domb. 15 uox codd.; nox ex coniectura Moreli v aer spiritales b 16 t/egeilndum, ex daegerendum ut uidetur correctum, g tegendumque e 19 accepi atepliora g accipit p 24 hac lege sine terrenae sine celestis g f; a lege caritatis terrene siue eelestis p siue caelesti siue terrena v 26 qui gf 28 terrenae pacis pv in ciuitate terrena v )

398
refertur ad fructum pacis aeternae. Quapropter si inrationalia essemus animantia, nihil adpeteremus praeter ordinatam temperaturam partium corporis et requiem adpetitionum; nihil ergo praeter quietem carnis et copiam uoluptatum, ut pax corporis prodesset paci animae. Si enim desit pax corporis, inpeditur etiam inrationalis animae pax, quia requiem adpetitionum consequi non potest. Utrumque autem simul ei paci prodest, quam inter se habent anima et corpus, id est ordinatae uitae ac salutis. Sicut enim pacem corporis amare se ostendunt animantia, cum fugiunt dolorem, et pacem aahnae, cum propter explendas indigentias adpetitionum uoluptatem sequuntur: ita mortem fugiendo satis indicant, quantum dili. gant pacem, qua sibi conciliantur anima et corpus. Sed quia homini rationalis anima inest, totum hoc, quod habet commune cum bestiis, subdit paci animae rationalis, ut mente aliquid contempletur et secundum hoc aliquid agat, ut sit ei ordinata cognitionis actionisque consensio, quam pacem rationalis animae dixeramus. Ad hoc enim uelle debet nec dolore molestari nec desiderio perturbari nec morte dissolui, ut aliquid utile cognoscat et secundum eam cognitionem uitam moresque conponat. Sed ne ipso studio cognitionis propter humanae mentis infirmitatem in pestem alicuius erroris incurrat, opus habet magisterio diuino, cui certus obtemperet, et adiutorio, ut liber obtemperet. Et quoniam, quamdiu est in isto mortali corpore, peregrinatur a Domino: ambulat per fidem, non per speciem; ac per hoc omnem pacem uel corporis uel animae uel simul corporis et animae refert ad illam pacem, quae homini mortali est cum inmortali Deo, ut ei sit ordinata in fide sub aeterna lege oboedientia. Iam uero [*]( 25 2. Cor. 5, 6 sq. ) [*]( 1 inrationabilia bpa 6 pax animae v 11 expellendas g 12 qUIDtam, in marg. quanto, e 17 cognitio p 18 uel g 21 isto e 23 et adiut. ut lib. obtemperet om. elgl 28 cum Deo immortali v est cum inmortali om. e 29 sit] si g )
399
quia duo praecipua praecepta, hoc est dilectionem Dei et dilectionem proximi, docet magister Deus, in quibus tria inuenit homo quae diligat, Deum, se ipsum et proximum, adque ille in se diligendo non errat, qui Deum diligit: consequens est, ut etiam proximo ad diligendum Deum consulat, quem iubetur sicut se ipsum diligere (sic uxori, sic filiis, sic domesticis, sic ceteris quibus potuerit hominibus), et ad hoc sibi a proximo, si forte indiget, consuli uelit; ac per hoc erit pacatus, quantum in ipso est, omni homini pace hominum, id est ordinata concordia, cuius hic ordo est, primum ut nulli noceat, deinde ut etiam prosit cui potuerit. Primitus ergo inest ei suorum cura; ad eos quippe habet opportuniorem facilioremque aditum consulendi, uel naturae ordine uel ipsius societatis humanae. Unde apostolus dicit: Quisquis autem suis et maxime domesticis non prouidet, fidem denegat et est infideli deterior. Hinc itaque etiam pax domestica oritur, id est ordinata imperandi oboediendique concordia cohabitantium. Imperant enim, qui consulunt; sicut uir uxori, parentes filiis, domini seruis. Oboediunt autem quibus consulitur; sicut mulieres maritis, filii parentibus, serui dominis. Sed in domo iusti uiuentis ex fide et adhuc ab illa caelesti ciuitate peregrinantis etiam qui imperant seruiunt eis, quibus uidentur imperare. Neque enim dominandi cupiditate imperant, sed officio consulendi, nec principandi superbia, sed prouidendi misericordia.

CAPUT XV.

De libertate naturali et de seruitute, cuius prima causa peccatum est, quia homo malae uoluntatis, etiamsi non est mancipium alterius hominis, seruus est propriae libidinis.

Hoc naturalis ordo praescribit, ita Deus hominem condidit.

Nam: Dominetur, inquit, piscium maris et [*]( 15 1. Tim. 5, 8 21 Abac. 2, 4 32 Gen. 1, 26 ) [*]( 4 diligit Denra v 6 uxoris g 18 cflcordia g quobabit. g 27 nature p 28 quia gf; qua P q v Domb. 31 praescibit g )

400
uolatilium caeli et omnium repentium, quae repunt super terram. Rationalem factum ad imaginem suam noluit nisi inrationabilibus dominari; non hominem homini. sed hominem pecori. Inde primi iusti pastores pecorum magis quam reges hominum constituti sunt, ut etiam sic insinuaret Deus, quid postulet ordo creaturarum, quid exigat meritum peccatorum. Condicio quippe seruitutis iure intellegitur inposita peccatori. Proinde nusquam scripturarum legimus seruum, antequam hoc uocabulo Noe iustus peccatum filii uindicaret. Nomen itaque istuc culpa meruit, non natura. Origo autem uocabuli seruorum in Latina lingua inde creditur ducta, quod hi, qui iure belli possent occidi. a uictoribus cum seruabantur serui fiebant, a seruando appellati; quod etiam ipsum sine peccati merito non est. Nam et cum iustum geritur bellum, pro peccato e contrario dimicatur; et omnis uictoria, cum etiam malis prouenit, diuino iudicio uictos humiliat uel emendans peccata uel puniens. Testis est homo Dei Daniel. cum in captiuitate positus peccata sua et peccata populi sui confitetur Deo et hanc esse causam illius captiuitatis pio dolore testatur. Prima ergo seruitutis causa peccatum est. ut homo homini condicionis uinculo subderetur; quod non fit nisi Deo iudicante, aput quem non est iniquitas et nouit diuersas poenas meritis distribuere delinquentium. Sicut autem supernus Dominus dicit: Omnis, qui facit peccatum, seruus est peccati, ac per hoc multi quidem religiosi dominis iniquis, non tamen liberis seruiunt: A quo enim quis deuictus est, huic et seruus addictus est. Et utique felicius seruitur homini, quam libidini, cum saeuissimo dominatu uastet corda mortalium, ut alias omittam, libido [*]( 9 Gen. 9, 25 17 Dan. 9, 5 sqq. 24 Io. 8, 34 26 2. Petro 2,19 ) [*]( 7 condicio usque ad peccatori in marg. e iure] iudae g 8 numquem uel in scripturis p 10 nominataque gx istuc eg; istud v DOli/b. 12 a om. g conseruabantur p seruantur e 18 et serui p 15 tJ et a e in marg., v; om.. a 17 punians g 24 superius g 28 faeilius e\' 29 aliif g )
401
ipsa dominandi. Hominibus autem illo pacis ordine, quo aliis alii subiecti sunt, sicut prodest humilitas seruientibus, ita nocet superbia dominantibus. Nullus autem natura, in qua prius Deus hominem condidit, seruus est hominis aut peccati. Verum et poenalis seruitus ea lege ordinatur, quae naturalem ordinem conseruari iubet, perturbari uetat; quia si contra eam legem non esset factum, nihil esset poenali seruitute cohercendum. Ideoque apostolus etiam seruos monet subditos esse dominis suis et ex animo eis cum bona uoluntate serio; ut scilicet, si non possunt a dominis liberi fieri, suam seruitutem ipsi quodam modo liberam faciant, non timore subdolo, sed fideli dilectione seruiendo, donec transeat iniquitas et euacuetur omnis principatus et potestas humana et sit Deus omnia in omnibus.

CAPUT XVI.

De aequo iure dominandi.

Quocirca etiamsi habuerunt seruos iusti patres nostri, sic administrabant domesticam pacem, ut secundum haec temporalia bona filiorum sortem a seruorum condicione distinguerent; ad Deum autem colendum, in quo aeterna bona speranda sunt, omnibus domus suae membris pari dilectione consulerent. Quod naturalis ordo ita praescribit, ut nomen patrum familias hinc exortum sit et tam late uulgatum, ut etiam inique dominantes hoc se gaudeant appellari. Qui autem ueri patres familias sunt, omnibus in familia sua tamquam filiis ad colendum et promerendum Deum consulunt, desiderantes adque optantes uenire ad caelestem domum, ubi necessarium non sit officium imperandi mortalibus, quia necessarium non erit officium consulendi iam in illa inmortalitate felicibus; quo donec ueniatur, magis debent patres quod dominantur, [*]( 8 Eph. 6, 6 13 1. Cor. 15, 24; 23 ) [*](4 deua prius g deua est e 7 non esset poen., in marg. nihil, e 8 subditus g 17 sic quidem v 23 inique etiam v ) [*]( XXXX Aug. opera Sectio V pars II. ) [*]( 26 )

402
quam serui tolerare quod seruiunt. Si quis autem in domo per inoboedientiam domesticae paci aduersatur, corripitur seu uerbo seu uerbere seu quolibet alio genere poenae iusto adque licito, quantum societas humana concedit, pro eius qui corripitur utilitate, ut paci unde dissiluerat coaptetur. Sicut enim non est beneficentiae adiuuando efficere, ut bonum quod maius est amittatur: ita non est innocentiae parcendo sinere. ut in malum grauius incidatur. Pertinet ergo ad innocentis officium, non solum nemini malum inferre, uerum etiam cohibere a peccato uel punire peccatum, ut aut ipse qui plectitur corrigatur experimento, aut alii terreantur exemplo. Quia igitur hominis domus initium siue particula debet esse ciuitatis, omne autem initium ad aliquem sui generis finem et omnis pars ad uniuersi, cuius pars est, integritatem refertur, satis apparet esse consequens, ut ad pacem ciuicam pax domestica referatur, id est, ut ordinata imperandi oboediendique concordia cohabitantium referatur ad ordinatam imperandi oboediendique concordiam ciuium. Ita fit, ut ex lege ciuitatis praecepta sumere patrem familias oporteat, quibus domum suam sic regat, ut sit paci adcommoda ciuitatis.

CAPUT XVII.

Unde caelestis societas cum terrena ciuitate pacem habeat et unde discordiam.

Sed domus hominum, qui non uiuunt ex fide, pacem terrenam ex huius temporalis uitae rebus commodisque sectatur: domus autem hominum ex fide uiuentium exspectat ea, quae in futurum aeterna promissa sunt, terrenisque rebus ac temporalibus tamquam peregrina utitur, non quibus capiatur et auertatur quo tendit in Deum, sed quibus sustentetur ad facilius toleranda minimeque augenda onera corporis [*]( 2 auersatur g 5 disaolueret el 7 minus est p 9 malum grauius jj 13 finem refertur p 20 accommoda a b g ρ α; accommodata e r 25 temporis p uita//rebus, & eras., g )

403
COITUPtibilis, quod adgrauat animam. Idcirco rerum uitae huic mortali necessariarum utrisque hominibus et utrique domui communis est usus; sed finis utendi cuique suus proprius multumque diuersus. Ita etiam terrena ciuitas, quae non uiuit ex fide, terrenam pacem adpetit in eoque defigit imperandi oboediendique concordiam ciuium, ut sit eis de rebus ad mortalem uitam pertinentibus humanarum quaedam conpositio uoluntatum. Ciuitas autem caelestis uel potius pars eius, quae in hac mortalitate peregrinatur et uiuit ex fide, etiam ista pace necesse est utatur, donec ipsa, cui talis pax necessaria est, mortalitas transeat; ac per hoc, dum aput terrenam ciuitatem uelut captiuam uitam suae peregrinationis agit, iam promissione redemtionis et dono spiritali tamquam pignore accepto legibus terrenae ciuitatis, quibus haec administrantur, quae sustentandae mortali uitae adcommodata sunt, obtemperare non dubitat, ut, quoniam communis est ipsa mortalitas. seruetur in rebus ad eam pertinentibus inter ciuitatem utramque concordia. Verum quia terrena ciuitas habuit quosdam suos sapientes, quos diuina inprobat disciplina, qui uel suspicati uel decepti a daemonibus crederent multos deos conciliandos esse rebus humanis, ad quorum diuersa quodam modo officia diuersa subdita pertinerent, ad alium corpus, ad alium animum, inque ipso corpore ad alium caput, ad alium ceruicem et cetera singula ad singulos; similiter in animo ad alium ingenium, ad alium doctrinam, ad alium iram, ad alium concupiscentiam; inque ipsis rebus uitae adiacentibus ad alium pecus, ad alium triticum, ad alium uinum, ad alium [*]( 1 Sap. 9, 15 ) [*]( 1 incirco g 2 hominibus fidelibua et infidelibus p et] ad g 3 usus] censns a 4 uidit g 5 ideoque t 6 oboediendi et g eis om. p 8 uolunt.] ciuitatum g 12 agittiam, e m. 2, e 20 decepti] decoai g 21 ad quorum ab egp av; atque ad eorum p Domb. 22 pertinerent codd. v; pertinere p1 Domb. 23 sqq. ut editur codd.; animus ceruix — doctrina — ira — concupiscentia — nummi — nauigatio-uictoriaepartne-fecunditas v 26 ad alium pecus .. triticum om. et ) [*]( 20* )
404
oleum, ad alium siluas, ad alium nummos, ad alium nauigationem, ad alium bella adque uictorias, ad alium coniugia, ad alium partum ac fecunditatem et ad alios alia cetera: caelestis autem ciuitas cum unum Deum solum colendum nosset eique tantum modo seruiendum seruitute illa, quae Graece Xocrpeia dicitur et non nisi Deo debetur, fideli pietate censeret: factum est, ut religionis leges cum terrena ciuitate non posset habere communes proque his ab ea dissentire haberet necesse adque oneri esse diuersa sentientibus eorumque iras et odia et persecutionum inpetus sustinere, nisi cum animos aduersantium aliquando terrore suae multitudinis et semper diuino adiutorio propulsaret. Haec ergo caelestis ciuitas dum peregrinatur in terra, ex omnibus gentibus ciues euocat adque in omnibus linguis peregrinam colligit societatem, non curans quidquid in moribus legibus institutisque diuersum est, quibus pax terrena uel conquiritur uel tenetur. nihil eorum rescindens uel destruens, immo etiam seruans ac sequens, quod licet diuersum in diuersis nationibus, ad unum tamen eundemque finem terrenae pacis intenditur, si religionem, qua unus summus et uerus Deus colendus docetur. non inpedit. Utitur ergo etiam caelestis ciuitas in hac sua peregrinatione pace terrena et de rebus ad mortalem hominum naturam pertinentibus humanarum uoluntatum conpositionem. quantum salua pietate ac religione conceditur, tuetur adque adpetit eamque terrenam pacem refert ad caelestem pacem,: quae uere ita pax est, ut rationalis dumtaxat creaturae sola pax habenda adque dicenda sit, ordinatissima scilicet et concordissima societas fruendi Deo et inuicem in Deo; quo cum uentum erit, non erit uita mortalis, sed plane certeque uitalis [*]( 4 cum p; om. rell. v Domb., sed ad aperiendam nimis impediuw constr-uctionem necessarium uidetur 6 latria mss. 7 conferet ev; r.. conferet e2 8 habere, in marg. debere, e 10 et ante odia om. \' et ante persequut. om. g 14 etuocat e 17 uel destr. (distr. !It g\' g o r. Domb.; nec destr. a b e α ν 26 est ita pax g 29 erit b e p ρ λ Domb.; fuerit agav plene p )
405
nec corpus animale, quod, dum corrumpitur, adgrauat animam, sed spiritale sine ulla indigentia ex omni parte subditum uoluntati. Hanc pacem, dum peregrinatur in fide, habet adque ex hac fide iuste uiuit, cum ad illam pacem adipiscendam refert quidquid bonarum actionum gerit erga Deum et proximum, quoniam uita ciuitatis utique socialis est.

CAPUT XVIII.

Quam diuersa sit Academiae nouae ambiguitas a constantia fidei Christianae.,

Quod autem adtinet ad illam differentiam, quam de Academicis nouis Varro adhibuit, quibus incerta sunt omnia, omnino ciuitas Dei talem dubitationem tamquam dementiam detestatur, habens de rebus, quas mente adque ratione conprehendit, etiamsi paruam propter corpus corruptibile, quod adgrauat animam (quoniam, sicut dicit apostolus, ex parte scimus), tamen certissimam scientiam, creditque sensibus in rei cuiusque euidentia, quibus per corpus animus utitur, quoniam miserabilius fallitur, qui numquam putat eis esse credendum: credit etiam scripturis sanctis et ueteribus et nouis, quas canonicas appellamus, unde fides ipsa concepta est, ex qua iustus uiuit; per quam sine dubitatione ambulamus, quamdiu peregrinamur a Domino; qua salua adque certa de quibusdam rebus, quas neque sensu neque ratione percepimus neque . nobis per scripturam canonicam claruerunt nec per testes, quibus non credere absurdum est, in nostram notitiam peruenerunt, sine iusta reprehensione dubitamus.

CAPUT XVIIII.

De habitu et moribus populi Christiani.

Nihil sane ad istam pertinet ciuitatem quo habitu uel more uiuendi, si non est contra diuina praecepta, istam fidem, [*]( 15 1. Cor. 13, 9 21 Abac. 2, 4 22 Cor. 5, 6 ) [*](1 eo/rump., n eras., g 3 habitatq; g 5 ergo g 10 hacadem. g 23 percepimus ep v; percipimus ab g )

406
qua peruenitur ad Deum, quisque sectetur; unde ipsos quoque philosophos, quando Christiani fiunt. non habitum uel consuetudinem uictus, quae nihil inpedit religionem, sed falsa dogmata mutare conpellit. Unde illam quam Varro adhibuit ex Cynicis differentiam, si nihil turpiter adque intemperanter agat, omnino non curat. Ex tribus. uero illis uitae generibus. otioso, actuoso et ex utroque conposito, quamuis salua fide quisque possit in quolibet eorum uitam ducere et ad sempiterna praemia peruenire, interest tamen quid amore teneat ueritatis, quid officio caritatis inpendat.fNec sic esse quisque debet otiosus, ut in eodem otio utilitatem non cogitet proximi, nec sic actuosus, ut contemplationem non requirat Dei. In otio non iners uacatio delectare debet, sed aut inquisitio aut inuentio ueritatis, ut in ea quisque proficiat et quod inuenerit ne alteri inuideat. In actione uero non amandus est honor in hac uita siue potentia, quoniam omnia uana sub sole, sed opus ipsum, quod per eundem honorem uel potentiam fit, si recte adque utiliter fit, id est, ut ualeat ad eam salutem subditorum, quae secundum Deum est; unde iam superius disputauimus. Propter quod ait apostolus: Qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Exponere uoluit quid sit episcopatus, quia nomen est operis, non honoris. Graecum est enim adque inde ductum uocabulum, quod ille qui praeficitur eis quibus praeficitur superintendit, curam scilicet eorum gerens; oxoso? quippe intentio est; ergo 67cioxojrslv, si uelimus, Latine superintendere possumus dicere, ut intellegat non se esse episcopum, qui [*]( 19 c. 6 20 1. Tim. 3, 1 ) [*]( 8 colibet g ducere/, teras., g 10 quisque debet esse v 13 in aers g ua.tio g; uocatio e1 15 ne alteri a b g ρ α Dotnb.; nec alteri p: teneat et alteri non v; teneat inuideat e 22 post nomen est maryinalis glossa De episcopi nomine. quid sit exstat in g 24 eis quib. praefic. om. e 25 eorum scilicet v post gerens inuitis libb. mss. v habel t2tt quippe super. sxoitoi; (scopos)] epf b quippe] quias b; uero f 26 episcopin aeg; epm (= episcopum) p superintendentem p 27 se om. g esse se p )
407
praeesse dilexerit, non prodesse. Itaque ab studio cognoscendae ueritatis nemo prohibetur, quod ad laudabile pertinet otium; locus uero superior, sine quo regi populus non potest, etsi ita teneatur adque administretur ut decet, tamen indecenter adpetitur. Quam ob rem otium sanctum quaerit caritas ueri-. tatis; negotium iustum suscipit necessitas caritatis. Quam sarcinam si nullus inponit, percipiendae adque intuendae uacandum est ueritati; si autem inponitur, suscipienda est propter caritatis necessitatem: sed nec sic omni modo ueritatis delectatio deserenda est, ne subtrahatur illa suauitas et obprimat ista necessitas.

CAPUT XX.

Quod ciues sanctorum in huius uitae tempore spe beati sint.

Quam ob rem summum bonum ciuitatis Dei cum sit pax aeterna adque perfecta, non per quam mortales transeant nascendo adque moriendo, sed in qua inmortales maneant nihil aduersi omnino patiendo: quis est qui illam uitam uel beatissimam neget uel in eius comparatione istam, quae hic agitur, quantislibet animi et corporis externarumque rerum bonis plena sit, non miserrimam iudicet? Quam tamen quicumque sic habet, ut eius usum referat ad illius finem, quam diligit ardentissime ac fidelissime sperat, non absurde dici etiam nunc beatus potest, spe illa potius quam re ista. Res ista uero sine spe illa beatitudo falsa et magna miseria est; non enim ueris animi bonis utitur, quoniam non est uera sapientia, quae intentionem suam in his, quae prudenter discernit, gerit fortiter, cohibet temperanter iusteque distribuit, non in illum dirigit finem, ubi erit Deus omnia in omnibus, aeternitate certa et pace perfecta. [*]( 29 1. Cor. 15, 28 ) [*]( 1 a stad. v 5 castitas e 9 sicom/ni, u eras., g 13 huius uitae g f; nitae huius v; hoc p 15 aeterna pax v 25 uero ista a v 29 in illum a2 b egp V; in om. a1; ad illum p u Domb. )

408