De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XXVII.

De temporibus prophetarum, quorum oracula habentur in libris quique tunc de uocatione gentium multa cecinerunt, quando Romanorum regnum coepit Assyriorumque defecit.

Tempora igitur eorum ut possimus aduertere, in anteriora paululum recurramus. In capite libri Osee prophetae, qui primus in duodecim ponitur, ita scriptum est: Verbum Domini, quod factum est ad Osee in diebus Oziae et Ioatham et Achaz et Ezechiae regum Iuda. Amos quoque diebus regis Oziae prophetasse se scribit; addit etiam Hieroboam regem Israel, qui per eosdem dies fuit. Nec non Esaias, filius Amos, siue supradicti prophetae siue, quod magis perhibetur, alterius qui non propheta eodem nomine uocabatur, eosdem reges quattuor, quos posuit Osee, in capite libri sui ponit, quorum diebus se prophetasse praeloquitur. Michaeas etiam eadem suae prophetiae commemorat tempora post dies Oziae. Nam tres qui sequuntur reges nominat, quos et Osee nominauit, Ioatham et Achaz et Ezechian. Hi sunt, quos eodem tempore simul prophetasse ex eorum litteris [*]( 17 Osee 1, 1\' ) [*]( 5 c. XXVII. Usque g 7 scriptura bp 9 faciendum, in marg. facta, e 11 oraculo gf 15 in anter.] interiora e 17 est om. e 19 28 ioatham g; iotbam e; ioathan abpv 28 ezechian eg; Ezechiam v Domb. )

304
inuenitur. His adiungitur Ionas eodem Ozia rege regnante et Ioel, cum iam regnaret Ioatham, qui successit Oziae. Sed istorum prophetarum duorum tempora in chronicis, non in eorum libris potuimus inuenire, quoniam de suis diebus tacent. Tenduntur autem hi dies a rege Latinorum Proca siue superiore Auentino usque ad regem Romulum iam Romanum, uel etiam usque ad regni primordia successoris eius Numae Pompilii (Ezechias quippe rex Iuda eo usque regnauit); ac per hoc per ea tempora isti uelut fontes prophetiae pariter eruperunt, quando regnum defecit Assyrium coepitque Romanum; ut scilicet, quem ad modum regni Assyriorum primo tempore exstitit Abraham, cui promissiones apertissimae fierent in eius semine benedictionis omnium gentium, ita occidentalis Babylonis exordio, qua fuerat Christus imperante uenturus, in quo inplerentur illa promissa, oracula prophetarum non solum loquentium, uerum etiam scribentium in tantae rei futurae testimonium soluerentur. Cum enim prophetae numquam fere defuissent populo Israel, ex quo ibi reges esse coeperunt, in usum tantummodo eorum fuere, non gentium; quando autem scriptura manifestius prophetica condebatur, quae gentibus quandoque prodesset, tunc oportebat inciperet, quando condebatur haec ciuitas, quae gentibus imperaret.

CAPUT XXVIII.

De his, quae ad euangelium Christi pertinent, quid Osee et Amos prophetauerint.

Osee igitur propheta, quanto profundius quidem loquitur, tanto operosius penetratur. Sed aliquid inde sumendum est [*]( 5 latino a Proca siue super. Auentino om. a 6 romanorum bv 8 eosque e 15 post promissa cum Dombarto uirgulam posui oracula abegp; ora ρα1Domb. (ora prophetarum scribentium solnontur uix ferri potest, etiamsi cum Dombarto progr. p. 9 interpreteris loquendi potestas conceditur. oracula prophetarum cum promisaiones sint, soluuntur ut promissa soluuntur) 20 scriptura abegp p a; ea script. v 21 incipere b epa 26 quando g 27 operiosius e pnotatur, in marg. penetratur, e est om. e )

305
uciuitate dei lib. XVIII . cap 27. 28.305 et hic ex nostra promissione ponendum. Et erit, inquit, in loco quo dictum est eis: Non populus meus uos, uocabuntur et ipsi filii Dei uiui. Hoc testimonium propheticum de uocatione populi gentium, qui prius non per- 5 tinebat ad Deum, etiam apostoli intellexerunt. Et quia ipse quoque populus gentium spiritaliter est in filiis Abrahae ac per hoc recte dicitur Israel, propterea sequitur et dicit: Et congregabuntur filii Iuda et filii Israel in id ipsum, et ponent sibi principatum unum et adscenlodent a terra. Hoc si adhuc uelimus exponere, eloquii prophetici obtundetur sapor. Recolatur tamen lapis ille angularis et duo parietes, unus ex Iudaeis, alter ex gentibus; ille nomine filiorum Iuda, iste nomine filiorum Israel, eidem uni principatui suo in id ipsum innitentes et adscendentes agnoscantur i5 a terra. Istos autem carnaliter Israelitas, qui nunc nolunt credere in Christum, postea credituros, id est filios eorum (nam utique isti in suum locum moriendo transibunt), idem propheta testatur dicens: Quoniam diebus multis sedebunt filii Israel sine rege, sine principe, sine 20 sacrificio, sine altari, sine sacerdotio, sine manifestationibus. Quis non uideat nunc sic esse Iudaeos? Sed quid adiungat, audiamus. Et postea, inquit, reuertentur filii Israel et inquirent Dominum Deum suum et Dauid regem suum, et stupescent in Domino et in bonis ipsius in nouissimis diebus. Nihil est ista prophetia manifestius, cum Dauid regis nomine significatus intellegitur Christus, quia factus est, sicut dicit apostolus, ex semine Dauid secundum carnem. Praenuntiauit iste propheta etiam tertio die Christi resurrectionem [*]( 1 Osee 1, 10 5 Rom. 9, 26 7 Osee 1, 11 12 Eph. 2, 14 22 Osee 3, 4 sq. 27 Rom. 1, 3 2 quod e pt 3 ibi uocab. b1 p2 6 abrahe reputatur e 9 sibi ab e gp p a; sibimet fv 12 duo illi v 15 carnaliter a beg p p a camales fv 18 testatuf 8 e 20 sacerdote, in marg. sacerdotio, e 26 cum] quia a 27 intellegatur gv quia egp Domb.; qui a b v ) [*]( XXXX Aur. opera Sectio V pari II. ) [*]( 20 )
306
futuram, sicut eam prophetica altitudine praenuntiari oportebat, ubi ait: Sanabit nos post biduum, in die tertio resurgemus. Secundum hoc enim nobis dicit apostolus: Si resurre-xistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite. Amos quoque de rebus talibus sic prophetat: Praepara, inquit, te, ut inuoces Deum tuum Israel; quia ecce ego firmans tonitrum et creans spiritum et adnuntians in hominibus Christum suum; et alio loco: In illa die, inquit, resuscitabo tabernaculum Dauid, quod cecidit, et reaedificabo, quae ceci. derunt eius, et destructa eius resuscitabo et reaedificabo ea sicut dies saeculi; ita ut exquirant me residui hominum et omnes gentes, in quibus inuocatum est nomen meum super eos, dicit Dominus faciens haec.

CAPUT XXVIIII.

Quae ab Esaia de Christo et ecclesia sint praedicta.

Esaias propheta non est in libro duodecim prophetarum, qui propterea dicuntur minores, quia sermones eorum sunt 10 breues in eorum conparatione, qui maiores ideo uocantur, quia prolixa uolumina condiderunt; ex quibus est hic Esaias, quem propter eadem prophetiae tempora subiungo supradictis duobus. Esaias ergo inter illa, quae arguit iniqua et iusta praecepit et peccatori populo mala futura praedixit, etiam de Christo et ecclesia, hoc est de rege et ea quam condidit ciuitate, multo plura quam ceteri prophetauit, ita ut a quibusdam euangelista quam propheta potius diceretur. Sed propter rationem operis terminandi unum de multis hoc loco ponam. Ex [*]( 2 Osee 6. 2 4 Coloss. 3, 1 6 Amos 4, 12 sq. 9 Amos 9, 11 sq. ) [*](2 et in e 3 nobiB sup. lin. g 6 prepara//, ta eras., e 7 tonitrum epp Domb.; tonitruum abgafv 8 nominibus g 10 cecideront ei e 19 Esaias, E ex 1 corr., g 22 prolexa gl )

307
persona quippe Dei Patris loquens: Ecce, inquit, intelleget puer meus et exaltabitur et glorificabitur ualde. Quem ad modum stupescent super te multi, ita gloria priuabitur ab hominibus species tua et gloria tua ab hominibus; ita mirabuntur gentes multae super eum et continebunt reges os suum; quoniam quibus non est nuntiatum de illo, uidebunt, et qui non audierunt, intellegent. Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui reuelatum est? Adnuntiauimus coram illo, ut infans, ut radix in terra sitienti: non est species illi neque gloria. Et uidimus eum, et non habebat speciem neque decorem; sed species eius sine honore, deficiens prae omnibus hominibus. Homo in plaga positus et sciens ferre infirmitatem; quoniam auersa est facies eius, inhonoratus est nec magni aestimatus est. Hic peccata nostra portat et pro nobis dolet; et nos existimauimus illum esse in dolore et in plaga et in adflictione. Ipse autem uulneratus est propter iniquitates nostras et infirmatus est propter peccata nostra. Eruditio pacis nostrae in eo; liuore eius nos sanati sumus. Omnes ut oues errauimus, homo a uia sua errauit; et Dominus tradidit illum pro peccatis nostris; et ipse, propter quod adflictus est, non aperuit os. Ut ouis ad immolandum ductus est et ut agnus ante eum, qui se tonderet, sine uoce, sic non aperuit os suum. In humilitate iudicium eius sublatum est. Generationem eius [*]( 1 Esai. 52, 13 sqq. 8 ib. 53, 1 sqq. ) [*]( . 2 glorif.] honorificabitur e\' a 3 stupiscent g 4 prius ab hominibus om. p; species .... ab hominibus om. b gl. t. ab omnibus e 7 nantiatum mas.; annuntiatum v 8 auditu e 9 bracchium p Domb. annontiabimus bg 10 radex g sicienti g 11 Et om. e 12 eius om. e 13 hominibus om. e 14 iniquitatem p 15 aduersa e est post inhon. om. e 17 existimauimus abp; exestimabimus p1; aestimauimus egat 24 os mas.; os suum v 25 tonderet mss.; tondet v ) [*]( 20* )
308
quis enarrabit? Quoniam tolletur de terra uita eius. Ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem. Et dabo malignos pro sepultura eius et diuites pro morte eius. Quoniam iniquitatem non fecit nec dolum in ore suo; et Dominus uult purgare eum de plaga. Si dederitis pro peccato animam uestram, uidebitis semen longaeuum; et Dominus uult auferre a dolore animam eius, ostendere illi lucem et formare intellectum, iustificare iustum bene seruientem pluribus; et peccata eorum ipse portabit. Propterea ipse hereditabit plures et fortium diuidet spolia, propter quod tradita est ad mortem anima eius, et inter iniquos aestimatus est et ipse peccata multorum portauit, et propter peccata eorum traditus est. Haec de Christo Iam uero de ecclesia, quod sequitur, audiamus. Laetare, inquit, sterilis, quae non paris; erumpe et clama, quae non parturis; quoniam multi filii desertae magis quam eius, quae habet uirum. Dilata locum tabernaculi tui et aulaearum tuarum; fige, noli parcere, prolonga funiculos tuos et palos tuos conforta, adhuc in dextram et sinistram partem extende. Et semen tuum hereditabit gentes, et ciuitates desertas inhabitabis. Ne timeas, quoniam confusa es, neque reuerearis, quia exprobrata es; quoniam confusionem aeternam obliuisceris et obprobrium uiduitatis tuae non eris memor. Quoniam Dominus faciens te, Dominus Sabaoth nomen ei; et qui eruit te, ipse Deus Israel uniuersae terrae uocabitur; et cetera. Verum ista [*]( 15 Esai. 54. 1 sqq. ) [*]( 5 de] a e 10 propterea ipse liered. tn. 1 tn marg. e 13 portabit a egp p a 16 sterelis gρα clama abl gpufv; exclama B2cρ Domb. m 19 aalearum e; aula/rum p; aularum agpaf; aula b 21 dexteram eg 22 hereditauit et inhabitabilis et 25 obprobrium b1cppa fDomb.; obprobrii a b* g v 26 domini sab. p 27 ei abgppf; eius eac eruit] ef e )
309
sint satis; et in eis sunt exponenda nonnulla; sed sufficere arbitror quae ita sunt aperta, ut etiam inimici intellegere cogantur inuiti.

CAPUT XXX.

Quae Michaeas et Ionas et Ioel nouo testamento congruentia prophetarint.

Michaeas propheta Christum in figura ponens magni cuiusdam montis haec loquitur: Erit in nouissimis diebus manifestus mons Domini paratus super uertices montium et exaltabitur super colles. Et festinabunt ad eum plebes, et ibunt gentes multae et dicent: Venite, ascendamus in montem Domini et in domum Dei Iacob, et ostendet nobis uiam suam, et ibimus in semitis eius; quia ex Sion procedet lex et uerbum Domini ex Hierusalem. Et iudicabit inter plebes multas, et redarguet gentes potentes usque in longinquum. Praedicens iste propheta et locum in quo natus est Christus: Et tu, inquit, Bethleem, domus Ephrata, minima es, ut sis in milibus Iuda; ex te mihi prodiet, ut sit in principem Israel; et egressus eius ab initio et ex diebus aeternitatis. Propterea dabit eos usque ad tempus parturientis, pariet, et residui fratres eius conuertentur ad filios Israel. Et stabit et uidebit et pascet gregem suum in uirtute Domini, et in honore nominis Domini Dei sui erunt; quoniam nunc magnificabitur usque ad summum terrae. [*]( 18 Mich. 5, 2 sqq. ) [*]( 1 sint] f e 5 iohel gfp de nouo p 6 prophetarint g f; pro- phetauerint p q v 8 et erit a 9 uerti.e gl 13 ostendit g 14 sjoii et sic semper eg procedit g 18 ephrata nequaquam minima es in principibus iadae a 19 prodiet dux e 21 die e 22 parturientis] quo parturiens a et pariet e residui omisso et g patres, in marg. fratres, e 23 filas (sic) e 24 parcet g 25 nominis om. e 26 ad summum terminum terrae e )

310
Ionas autem propheta non tam sermone Christum, quam sua quadam passione prophetauit, profecto apertius, quam si eius mortem et resurrectionem uoce clamaret. Ut quid enim exceptus est uentre beluino et die tertio redditus, nisi ut significaret Christum de profundo inferni die tertio rediturum?

Ioel omnia, quae prophetat, multis uerbis conpellit exponi. ut quae pertinent ad Christum et ecclesiam dilucescant. Unum tamen, quod etiam apostoli commemorauerunt, quando in congregatos credentes Spiritus sanctus, sicut a Christo promissus fuerat, desuper uenit, non praetermittam. Et erit, inquit, post haec, et effundam de spiritu meo super omnem carnem; et prophetabunt filii uestri et filiae uestrae, et seniores uestri somnia somniabunt, et iuuenes uestri uisa uidebunt; et quidem in seruos et ancillas meas in illis diebus effundam de spiritu meo.

CAPUT XXXI.

Quae in Abdia et Naum et Ambacu de salute mundi in Christo praenuntiata reperiantur.

Tres prophetae de minoribus, Abdias, Naum, Ambacum, nec tempora sua dicunt ipsi, nec in chronicis Eusebii et Hieronymi, quando prophetauerint, inuenitur. Abdias enim positus est quidem ab eis cum Michaea, sed non eo loco, ubi notantur tempora, quando Michaeam prophetasse ex eius litteris constat; quod errore neglegenter describentium labores alienos existimo contigisse; duos uero alios commemoratos in codicibus chronicorum, quos habuimus, non potuimus inuenire. Tamen quia canone continentur, nec ipsi oportet praetereantur [*]( 3 Ion. 2, 1 9 Act, 2, 17 10 Ioel 2, 28 sq. ) [*]( 6 conpeJlet g 14 seruos codd. praeter a; seruos meos a v 18 et naum g f; in naum p q v Domb. ambacu g f; abacuc pqv Dornb. 20 ambacum g pz v; ambca e; abacuc b p1 a Domb.; abacuch a; abbacuc p f 21 sua tempora v 27 quod e 2S in canone e oportet ut c )

311
a nobis. Abdias, quantum ad scripturam eius adtinet, omnium breuissimus prophetarum, aduersus Idumaeam loquitur, gentem scilicet Esau, ex duobus geminis filiis Isaac, nepotibus Abrahae, maioris illius reprobati. Porro si Idumaeam modo locutionis, quo intellegitur a parte totum, accipiamus positam esse pro gentibus: possumus de Christo agnoscere, quod ait inter cetera: In monte autem Sion erit salus et erit sanctum; et paulo post in fine ipsius prophetiae: Et adscendent, inquit, resaluati ex monte Sion, ut defendant montem E sau, et erit Domino regnum. Apparet quippe id esse conpletum, cum resaluati ex monte Sion, id est ex Iudaea credentes in Christum, qui praecipue agnoscuntur apostoli, adscenderunt, ut defenderent montem Esau. Quo modo defenderent, nisi per euangelii praedicationem saluos faciendo eos qui crediderunt, ut eruerentur de potestate tenebrarum et transferrentur in regnum Dei? Quod consequenter expressit addendo: Et erit Domino regnum. Mons enim Sion Iudaeam significat, ubi futura praedicta est salus et sanctum, quod est Christus Iesus. Mons uero Esau Idumaea est, per quam significata est ecclesia gentium, quam defenderunt, sicut exposui, resaluati ex monte Sion, ut esset Domino regnum. Hoc obscurum erat, antequam fieret; sed factum quis non fidelis agnoscat?

Naum uero propheta, immo per illum Deus: Exterminabo, inquit, sculptilia et conflatilia, ponam sepulturam tuam; quia ueloces ecce super montes pedes euangelizantis et adnuntiantis pacem. Celebra, Iuda, dies festos tuos, redde uota tua; quia iam non adicientultra, uttranseantinuetustatem. Consummatum est, consumtum est, ablatum est. [*]( 24 Naum 1, 14 sq.; 2, 1 ) [*]( 6 de Christo agn. possumus v 15 eruerentur ex eutentur corr. e 16 transferantur e 18 significabaftt e 21 essent e 25 conflatilia n ponam] conponam e 26 ecce om. p 29 adicietur e 30 consummatum est om. p conBumtum est g; consummatum est p a; om. a b e )

312
Adscendit, qui insufflat in faciem tuam, eripiens te ex tribulatione. Quis adscenderit ab inferis et insufflauerit in faciem Iudae, hoc est Iudaeorum discipulorum, Spiritum sanctum, recolat qui meminit euangelium. Ad nouum enim testamentum pertinent, quorum dies festi ita spiritaliter innouantur, ut in uetustatem transire non possint. Porro per euangelium exterminata sculptilia et conflatilia, id est idola deorum falsorum, et obliuioni tamquam sepulturae tradita iam uidemus et hanc etiam in hac re prophetiam conpletam esse cognoscimus.

Ambacum de quo alio quam de Christi aduentu, qui futurus fuerat, intellegitur dicere: Et respondit Dominus ad me et dixit: Scribe uisum aperte in buxo, ut adsequatur qui legit ea; quia adhuc uisio ad tempus, et orietur in fine et non in uacuum; si tardauerit, sustine eum, quia ueniens ueniet et non morabitur?.

CAPUT XXXII.

De prophetia quae in oratione Ambacu et cantico continetur.

In oratione autem sua cum cantico cui nisi Domino Christo dicit: Domine, audiui auditionem tuam, et timui; Domine, consideraui opera tua, et expaui? Quid enim hoc est nisi praecognitae nouae ac repentinae salutis hominum ineffabilis admiratio? In medio duorum anima lium cognosceris quid est nisi aut in medio duorum testamentorum, aut in medio duorum latronum, aut in medio [*]( 12 Ambae. 2, 2 sq. 22 ib. 8, 1 ) [*]( bi 6 uetustate e 7 sculptilia e 9 uidemus, in Jnarg. cognoscimus. e; uidemus a 11 ambacum e g v; abacuc b p Domb.; abacuch a 12 res//pondit, po eras., e 13 mihi scribe e 16 tardabitur, in marg. morabitur, e 19 ambacu g f; abacuc p q v 22 auditionem .... consideraui in marg. e 23 et om. gt )

313
Moysi et Heliae cum illo in monte sermocinantium? Dum adpropinquant anni, nosceris; in aduentu temporis ostenderis, nec exponendum est. In eo cum turbata fuerit anima mea, in ira misericordiae memor eris quid est nisi quod Iudaeos in se transfigurauit, quorum gentis fuit, qui cum magna ira turbati crucifigerent Christum, ille misericordiae memor dixit: Pater ignosce illis, quia nesciunt quod faciunt? Deus de Theman ueniet et sanctus de monte umbroso et condenso. Quod hic dictum est: De Theman ueniet, alii interpretati sunt lab Austro) uel cAfrico); per quod significatur meridies, id est feruor caritatis et splendor ueritatis. Montem uero umbrosum adque condensum, quamuis multis modis possit intellegi, libentius acceperim scripturarum altitudinem diuinarum, quibus prophetatus est Christus. Multa ibi quippe umbrosa adque condensa sunt, quae mentem quaerentis exerceant. Inde autem uenit, cum ibi eum, qui intellegit, inuenit. Operuit caelos uirtus eius, et laudis eius plena est terra quid est nisi quod etiam in psalmo dicitur: Exaltare supercaelos, Deus, et super omnem terram gloria tua? Splendor eius ut lumen erit quid est nisi cfama eius credentes inluminabit\'? Cornua in manibus eius sunt quid est nisi tropaeum crucis? Et posuit caritatem firmam fortitudinis suae nec exponendum est. Ante faciem eius ibit uerbum, etprodietin campum post pedes eius quid est nisi quod et antequam huc ueniret praenuntiatus est, et postea quam hinc reuersus est, adnuntiatus est? [*]( 7 Lc. 23, 34 ) [*]( 1 com eo v 2 adpropinauauerint a e nosceris eg DOJl.b.j cognosceris abpv in adueotum b p 3 cum abeg Domb.; dum p v turbata begpp Domb.; conturbata aαv 5 transfigurabit e 8 quod gp Domb.; quid abepv 11 ab africo b\'tJ affrico aep; afrigo g e 14 acciperim g 15 quippe ibi v 21 nisi quod e 23 tropaeum g; trophaeum v 25 secus pedes, in marg. post, e 26 nisi antequam quod hic e nisi et omisso quod p )
314
Stetit, et terra commota est quid est nisi *stetit ad subueniendum, et terra commota est ad credendum\'? Respexit. et tabuerunt gentes, hoc est \'misertus est et fecit populos paenitentes\'. Contriti sunt montes uiolentia, hoc est \'uim facientibus miraculis elatorum est contrita superbia\'. Defluxerunt colles aeternales, hoc est humiliati sunt ad tempus, ut erigerentur in aeternum\\ Ingressus aeternos eius pro laboribus uidi, hoc est (non sine mercede aeternitatis laborem caritatis adspexi*. Tabernacula Aethiopum expauescent et tabernacula terrae Madiam, hoc est \'gentes repente perterritae nuntio mirabilium tuorum etiam quae non sunt in iure Romano erunt in populo Christiano.\' Numquid in fluminibus iratus es, Domine. aut in fluminibus furor tuus aut in mari impetus tuus? hoc ideo dictum est, quia non uenit nunc ut iudicet mundum, sed ut saluetur mundus per ipsum. Quia adscendes super equos tuos, et equitatio tua salus, hoc est \'euangelistae tui portabunt te, qui reguntur a te, et euangelium tuum salus erit eis, qui credunt in te/ Intendens intendes arcum tuumsupersceptra, dicitDominus hoc est ccomminaberis iudicium tuum etiam regibus terrae.\' Fluminibus scindetur terra, hoc est influentibus sermonibus praedicantium te aperientur ad confitendum hominum corda, quibus est dictum: Scindite corda uestra et non uestimenta.\' Quid est: Videbunt te et dolebunt populi, nisi ut lugendo sint beati? Quid est: Dispergens aquas incessu, an \'ambulando in eis, qui te usque quaque adnuntiant, hac adque hac dispergis fluenta doctrinae\'? Quid est: Dedit abyssus uocem suam, an \'profunditas cordis [*]( 2 Ps. 56, 6 16 Io. 3, 17 24 Ioel 2, 13 ) [*]( 4 contrita est v 10 madiam g p; maaian abcpαv 13 irasceris e 14 uel in mari v 16 qui p 17 salus ..... te qui om. e 20 dicet g 22 scinditur g 24 quibus ... corda m. 1 in fIIarg. e dictum est v 27 ince6sum e; in incessu a b an abg Domb,; in e; niei pv 29 Abyssus dedit v )
315
humani quid ei uideretur expressit\'? Altitudo phantasiae suae tamquam uersus superioris est expositio; altitudo enim est abyssus. Quod autem ait: Phantasiae suae, subaudiendum est (uocem dedit); hoc est, quod diximus, quid ei uideretur expressit). Phantasia quippe uisio est, quam non tenuit, non operuit, sed confitendo eructauit. Eleuatus est sol, et luna stetit in ordine suo, hoc est \'adscendit Christus in caelum, et ordinata est ecclesia sub rege suo*. In lucem iacula tua ibunt, hoc est \'non in occultum, sed in manifestum tua uerba mittentur.\' In splendorem coruscationis armorum tuorum, subaudiendum est iacula tua ibunt\\ Dixerat enim suis: Quae dico uobis in tenebris, dicite in lumine. In comminatione minor a b i s terram, id est \'comminando humiliabis homines.) Et in furore deicies gentes, quia eos, qui se exaltant, uindicando conlides. Existi in salutem populi tui, ut saluos facias christos tuos; misisti in capita iniquorum mortem, nihil horum est exponendum. Excitasti uincula usque ad collum, et bona hic possunt intellegi uincula sapientiae, ut iniciantur pedes in conpedes eius et collum in torquem eius. Praecidisti in stupore mentis, subaudimus (uincula); excitauit enim bona, praecidit mala, de quibus ei dicitur: Disrupisti uincula mea, et hoc in stupore mentis, id est mirabiliter. Capita potentium mouebuntur in ea, in ea scilicet admiratione. Adaperient morsus suos, sicut edens pauper absconse. Potentes enim quidam Iudaeorum ueniebant ad Dominum facta eius et uerba mirati, et esurientes panem doctrinae manducabant absconse propter metum Iudaeorum, sicut eos prodidit [*]( 12 Mt. 10, 27 23 Ps. 115, 16 ) [*]( 1 altitudine e 8 Xpf sup. lin. e 10 uerba tua v 11 chorusc. g 17 facias mils.; faceres v iniquorum, in marg. inimicorum, e 21 prae- •B1 • cidisti b mentis. m. 2 corr., g 22 subaudimus a b2 62 p; aubaudiuimus bI et g; subandiamus v 23 disrupisti eg; dirupisti pv Domb. 27 dom. nostrum e )
316
euangęlium. Et inmisisti in mare equos tuos turbantes aquas multas, quae nihil sunt aliud quam populi multi; non enim alii timore conuerterentur, alii furore persequerentur, nisi omnes turbarentur. Obseruaui, et expauit uenter meus a uoce orationis labiorum meorum; et introiit tremor in ossa mea, et subtus me turbata est habitudo mea. Intendit in ea, quae dicebat, et ipsa sua est oratione perterritus, quam prophetice fundebat et in qua futura cernebat; turbatis enim populis multis uidit inminentes ecclesiae tribulationes; continuoque se membrum eius agnouit adque ait: Requiescam in die tribulationis. tamquam ad eos pertinens, qui sunt spe gaudentes, in tribulatione patientes. Ut adscendam, inquit, ad populum peregrinationis meae, recedens utique a populo maligno carnalis cognationis suae, non peregrinante in hac terra nec supernam patriam requirente. Quoniam ficus, inquit, non adferet fructus, et non erunt natiuitates in uineis; mentietur opus oliuae, et campi non facient escam. Defecerunt ab esca oues, et non supersunt in praesepibus boues. Vidit eam gentem, quae Christum fuerat occisura, ubertatem copiarum spiritalium perdituram, quas per terrenam fecunditatem more prophetico figurauit Et quia iram Dei talem propterea passa est illa gens, quia ignorans Dei iustitiam suam uoluit constituere, iste continuo: Ego autem, inquit, in Domino exultabo, gaudebo in Deo salutari meo. Dominus Deus meus uirtus mea, statuit pedes meos in consummationem; super excelsa inponet me, ut uincam in cantico eius, illo scilicet cantico, de quo similia quaedam dicuntur in psalmo: [*]( 1 Io. 19, 38 13 Rom. 12, 12 25 Ambac. 3, 16 sq. ) [*]( õ introiuit epv 8 suae, omisso est (sua 6 ?), e 13 pacientes t g ad g p, in marg. e; in rell. v 15 neque v 17 auferet e 21 cnpiarum e 24 Dei ignor. v 25 prius in om. e 27 statuit abegp p a f; statuet v 28 inponet a b2egpαν GC V; inponit 61; statuit p Domb. ut] et e scil. illo v )
317
Statuit super petram pedes meos et direxit gressus meos, et inmisit in os meum canticum nouum, hymnum Deo nostro. Ipse ergo uincit in cantico Domini, qui placet in eius laude non sua, ut qui gloriatur, in Domino glorietur. Melius autem mihi uidentur quidam codices habere: Gaudebo in Deo Iesu meo, quam hi, qui uolentes id Latine ponere, nomen ipsum non posuerunt, quod est nobis amicius et dulcius nominare.

CAPUT XXXIII.

De Christo et uocatione gentium quae Hieremias et Sophonias prophetico spiritu sint praefati.

Hieremias propheta de maioribus est, sicut Esaias, non de minoribus, sicut ceteri, de quorum scriptis nonnulla iam posui. Prophetauit autem regnante Iosia in Hierusalem et aput Romanos Anco Marcio, iam propinquante captiuitate Iudaeorum Tetendit autem prophetiam usque ad quintum mensem captiuitatis, sicut in eius litteris inuenimus. Sophonias autem unus de minoribus adiungitur ei. Nam et ipse in diebus Iosiae prophetasse se dicit; sed quousque, non dicit. Prophetauit ergo Hieremias non solum Anci Marcii, uerum etiam Tarquinii Prisci temporibus, quem Romani habuerunt quintum regem. Ipse enim, quando illa captiuitas facta est, regnare iam coeperat. Prophetans ergo de Christo Hieremias: Spiritus, inquit, oris nostri Christus Dominus captus est in peccatis nostris, sic breuiter ostendensetdominum nostrum Christum et passum esse pro nobis. Item loco alio: Hic Deus meus, inquit, et non aestimabitur alter ad eum; qui inuenit omnem uiam prudentiae et dedit [*]( 1 PS. 39, 3 sq. 4 I. Cor. 1, 31 17 Sophon. 1, 1 23 Thren. 4, 20 26 Bar. 8, 36 sqq. ) [*]( 1 super petram egpa; suppetram p; supra petram a b tI 6 dfio ep 11 Btint p 12 est... de minoribus om. e 20 marci g 22 est illa capt. facta v 24 Dominus Christus v 25 nostrum ihm Xpm g 26 alio loco v )

318
eam Iacob puero suo et Israel dilecto suo; post haec in terra uisus est et cum hominibus conuersatus est. Hoc testimonium quidam non Hieremiae, sed scribae eius adtribuunt, qui uocabatur Baruch; sed Hieremiae celebratius habetur. Rursus idem propheta de ipso: Ecce. inquit, dies ueniunt, ait Dominus, et suscitabo Dauid germen iustum, et regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et iustitiam in terra. In diebus illis saluabitur Iuda, et Israel habitabit confidenter; et hoc est nomen, quod uocabunt eum: Dominus iustus noster. De uocatione etiam gentium, quae fuerat futura et eam nunc inpletam cernimus, sic locutus est: Domine Deus meus et refugium meum in die malorum, ad te gentes uenient ab extremo terrae et dicent: Vere mendacia coluerunt patres nostri simulacra, et non est in illis utilitas. Quia uero non erant eum agnituri Iudaei, a quibus eum et occidi oportebat, sic idem propheta significat: Graue cor per omnia, et homo est, et quis agnoscit eum? Huius est etiam illud quod in libro septimo decimo posui de testamento nouo, cuius est mediator Christus. Ipse quippe Hieremias ait: Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et consummabo super domumlacob testamentum nouum, et cetera quae ibi leguntur.

Sophoniae autem prophetae, qui cum Hieremia prophetabat, haec praedicta de Christo interim ponam: Exspecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meae in futurum: quia iudicium meum, ut congregem gentes et [*]( 5 Hier. 23, 5 sq. 13 Hier. 16, 19 18 Hierem. 17, 9 20 c. 3 22 Hierem. 31, 31 26 Soph. 3, 8 ) [*]( i 1 iac. puero suo eam e 2 terraiji g; terris e omnibus e 6 dicit e 9 iuda agpfv; iudas b t pac Domb. 12 fuerit g futura fuerat v 15 mendatio e 19 agnoscit bgpf Domb.; agnoscet p; agnouit e a; cognoscet av 20 decimo sept. f) 21 mediator est a 26 predic/ta, a eras., g 27 meae] me e )

319
colligam regna. Et iterum: Horribilis, inquit, Dominus super eos, et exterminabit omnes deos terrae, et adorabit eum uir de loco suo, omnes insulae gentium. Et paulo post: Tunc, inquit, transuertam in populos linguam et progenies eius, ut inuocent omnes nomen Domini et seruiant ei sub iugo uno; a finibus fluminum Aethiopiae adferent hostias mihi. In illo die [non] confunderis ex omnibus adinuentionibus tuis, quas inpie egisti in me; quia tunc auferam abs te prauitates iniuriae tuae; et iam non adicies, ut magnificeris super montem sanctum meum, et subrelinquam in te populum mansuetum et humilem; et uerebuntur a nomine Domini, qui reliqui fuerint Israel. Hae sunt reliquiae, de quibus alibi prophetatur, quod apostolus etiam commemorat: Si fuerit numerus filiorum Israel sicut harena maris, reliquiae saluae fient. Hae quippe in Christum illius gentis reliquiae crediderunt.

CAPUT XXXIIII.

De prophetia Danielis et Hiezechielis, quae in Christum ecclesiamque concordat.

In ipsa POITO Babyloniae captiuitate prius prophetauerunt Daniel et Hiezechiel, alii scilicet duo ex prophetis maioribus. Quorum Daniel etiam tempus, quo uenturus fuerat Christus adque passurus, numero definiuit annorum; quod longum est conputando monstrare, et ab aliis factitatum est ante nos. De potestate uero eius et ecclesia sic locutus est: [*]( 1 ib. 2, 11 4 Ib. 3, 9 sqq. 15 Esai. 10, 22 16 Rom. 9, 27 26 Dan. 7, 13 sq. ) [*]( 4 et progen. abepραf Domb.; et in progen. gv 5 omnes inuoc. v 6 nno iugo v 7 mihi hostias v non om. codd. conSteris p1 10 audies eg pa 13 israel ab epav; in israel gp; de isr. / haec g 14 prophetabatur p 16 haec bl ρaf19 danihelis gf 21 babyllonia/, e eras., g 22 23 danihel eg 22 hiezhechiel e 26 et om. b ecclesia a g p p a; ecclesiae bel; gloria v )

320
Videbam, inquit, in uisu noctis, et ecce cum nubibus caeli ut filius hominis ueniens erat; et usque ad uetustum dierum peruenit, et in conspectu eius praelatus est; et ipsi datus est principatus et honor et regnum, et omnes populi, tribus, linguae ipsi seruient. Potestas eius potestas perpetua. quae non transibit, et regnum eius non corrump e t u r.

Hiezechiel quoque more prophetico per Dauid Christum significans, quia carnem de Dauid semine adsumsit (propter quam formam serui, qua factus est homo, etiam seruus Dei dicitur idem Dei filius), sic eum prophetando praenuntiat ei persona Dei Patris: Et suscitabo, inquit, superpecora mea pastorem unum qui pascat ea, seruum meum Dauid; et ipse pascet ea et ipse erit his in pastorem. Ego autem Dominus ero eis in Deum, et seruus meus Dauid princeps in medio eorum; ego Dominus locutus sum. Et alio loco: Et rex, inquit. unus erit omnibus imperans; et non erunt ultra duae gentes, nec diuidentur amplius ia duo regna; neque polluentur ultra in idolis suis et abominationibus et in cunctis iniquitatibus suis. Et saluos eos faciam de uniuersis sedibus suis, in quibus peccauerunt, et mundabo eos; et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus; et seruus meus Dauid rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum. [*]( 13 Hiezech. 34, 23 sq. 18 ib. 37, 22 sq. ) [*]( 5 linguae eg Domb.j et linguae abpv 15 pascit 9 his egp; eis v Domb. 21 in abomin. a b abominationibus suis av 25 eis gp; illis rell. v Domb. )

321

CAPUT XXXV.

De trium prophetarum uaticinio, id est Aggaei, Zachariae et Malachiae.

Restant tres minores prophetae, qui prophetauerunt in fine captiuitatis, Aggaeus, Zacharias, Malachias. Quorum Aggaeus Christum et ecclesiam hac apertius breuitate prophetat: Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc unum modicum est, et ego commouebo caelum et terram et mare et aridam, et mouebo omnes gentes, et ueniet desideratus cunctis gentibus. Haec prophetia partim conpleta iam cernitur, partim speratur in fine conplenda. Mouit enim caelum angelorum et siderum testimonio, quando incarnatus est Christus; mouit terram ingenti miraculo de ipso uirginis partu; mouit mare et aridam, cum et in insulis et in orbe toto Christus adnuntiatur: ita moueri omnes gentes uidemus ad fidem. Iam uero quod sequitur: Et ueniet desideratus cunctis gentibus, de nouissimo eius exspectatur aduentu. Ut enim esset desideratus exspectantibus, prius oportuit eum dilectum esse credentibus.

Zacharias de Christo et ecclesia: Exuit, inquit, ualde, filia Sion, iubila, filia Hierusalem; ecce rex tuus uenit tibi iustus et saluator; ipse pauper et adscendens super asinum et super pullum filium asinae; et potestas eius a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad fines terrae. Hoc quando factum sit, ut Dominus Christus in itinere iumento huius generis uteretur, in euangelio legitur, ubi et haec prophetia commemoratur ex parte, quantum illi loco sufficere uisum est. Alio loco ad ipsum Christum in spiritu prophetiae [*]( 6 Agg. 2, 7 aq. 20 Zach. 9, 9 sq. 27 Mt. 21 ) [*](3 zacchar. g, et sic l. 5 20 bgp 5 et malach. a. malchias e 10 partem g 11 iam completa v conplenda/, m eras., g 18 desitler. esset v 22 uenit gp; ueniet v tibi om. p 23 asinum xł88.; asinam v 25 flumine eg ) [*]( XXXX AUI. opera Sectio V pars II. ) [*]( 21 )

322
loquens de remissione peccatorum per eius sanguinem: Tu quoque, inquit, in sanguine testamenti tu-i emisisti uinctos tuos de lacu, in quo non est aqua. Quid per hunc lacum uelit intellegi, possunt diuersa sentiri etiam secundum rectam fidem. Mihi tamen uidetur non eo significari melius, nisi humanae miseriae profunditatem siccam quodam modo et sterilem, ubi non sunt fluenta iustitiae, sed iniquitatis lutum. De hoc quippe etiam in psalmo dicitur: Et eduxit me de lacu miseriae et de luto limi.

Malachias prophetans ecclesiam, quam per Christum cernimus propagatam, Iudaeis apertissime dicit ex persona Dei: Non est mihi uoluntas in uobis, et munus non suscipiam de manu uestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificabitur et offeretur nomini meo oblatio munda; quia magnum nomen meum in gentibus, dicit Dominus. Hoc sacrificium per sacerdotium Christi secundum ordinem Melchisedech cum in omni loco a solis ortu usque ad occasum Deo iam uideamus offerri, sacrificium autem Iudaeorum, quibus dictum est: Non est mihi uoluntas in uobis, nec accipiam munus de manibus uestris, cessasse negare non possunt: quid adhuc exspectant alium Christum, cum hoc, quod prophetatum legunt et inpletum uident, inpleri non potuerit nisi per ipsum? Dicit enim paulo post de ipso ex persona Dei: Testamentum meum erat cum eo uitae et pacis. et.dedi ei, ut timore timeret me, et a facie nominis mei reuereretur. Lex ueritatis erat in ore ipsius. in pace dirigens ambulauit mecum et multos conuertit ab iniquitate; quoniam labia sacerdotis [*]( 1 Zach. 9, 11 9 Ps. 39, 3 12 Mal. 1, 10 sq. 26 ib. 2, 5sqq. ) [*](4 sentire e 6 siccam prof. v 11 dei suscipiamo 9 14 magnom begpραf fj magnum est a v 22 de manibus uestris munus v possint e 24 potueriiit e adhuc] aliud p 26 cum ipso p 27 ei om. e 28 reueretur e 29 ambulabit eg conuertet e p )

323
custodient scientiam et legem inquirent ex ore eius; quoniam angelus Domini omnipotentis est. Nec mirandum est, quia Domini omnipotentis angelus dictus est Christus Iesus. Sicut enim seruus propter formam serui, in qua uenit ad homines, sic angelus propter euangelium, quod nuntiauit hominibus. Nam si Graeca ista interpretemur, et euangelium bona nuntiatio est et angelus nuntius. De ipso quippe iterum dicit: Ecce mittam angelum meum, et prospiciet uiam ante faciem meam; et subito ueniet in templum suum Dominus, quem uos quaeritis, et angelus testamenti, quem uos uultis. Ecce uenit, dicit Dominus omnipotens; et quis sustinebit diem introitus eius? aut quis resistet in adspectu eius? Hoc loco et primum et secundum Christi praenuntiauit aduentum; primum scilicet, de quo ait: Et subito ueniet in templum suum, id est in carnem suam, de qua dixit in euangelio: Soluite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud; secundum uero, ubi ait: Ecce uenit, dicit Dominus omnipotens, et quis sustinebit diem introitus eius? aut quis resistet in adspectu eius? Quod autem dixit: Dominus, quem uos quaeritis, et angelus testamenti, quem uos uultis, significauit utique etiam Iudaeos secundum scripturas, quas legunt, Christum quaerere et uelle. Sed multi eorum, quem quaesierunt et uoluerunt, uenisse non agnouerunt, excaecati in cordibus suis praecedentibus meritis suis. Quod sane hic nominat testamentum, uel supra, ubi ait: Testamentum meum erat cum eo, uel hic, ubi eum dixit [*]( 3 ib. 3, 1 sq. 17 Io. 2, 19 ) [*]( T 2 omnipotentis Dei v 3 angelis g est dictus a 4 formam] personam p 5 sic ab egp p a; sic et v 6 ista nomina g; ista ita p interpretaremur e 8 mittam aegp p a; mitto b v 10 quem .... testamenti in marg. e 12 ueniet e 16 suum dng e 18 et in tridufl, in marg. et triduo, e 21 dixit gp; dicit rell. v Domb. ) [*]( 21* )
324
angelum testamenti, nouum procul dubio testamentum debemus accipere, ubi sempiterna, non uetus, ubi temporalia sunt promissa; quae pro magno habentes plurimi infirmi et Deo uero talium rerum mercede seruientes, quando uident eis inpios abundare, turbantur. Propter quod idem propheta, ut noui testamenti aeternam beatitudinem, quae non dabitur nisi bonis, distingueret a ueteris terrena felicitate, quae plerumque datur et malis: Ingrauastis, inquit, super me uerba uestra, dicit Dominus, et dixistis: In quo detraximus de te? Dixistis: Vanus est omnis, qui seruit Deo, et quid plus, quiacustodiuimusobseruationes eius, et quia ambulauimus supplicantes ante faciem Domini omnipotentis? Et nunc nos beatificamus alienos, etreaedificanturomnes, quifaciunt iniqua; et aduersati sunt Deo, et salui facti sunt. Haec oblocuti sunt, qui timebant Dominum, unusquisque ad proximum suum; et animaduertit Dominus et audiuit; et scripsit librum memoriae in conspectu suo eis, qui timent Dominum et reuerentur nomen eius. Isto libro significatum est testamentum nouum. Denique quod sequitur audiamus: Et erunt mihi, dicit Dominus omnipotens, in diem qua ego facio in adquisitionem, et eligam eos sicut eligit homo filium suum seruientem sibi; et conuertimini, et uidebitis inter iustum et in ius t u ro, et inter seruientem Deo et non seruientem. Quoniam ecce dies uenit ardens sicut clibanus et concremabit eos, et erunt omnes alienigenae et [*]( 8 Mal. 3, 13 aqq.; 4, 1 sqq. ) [*]( 4 uident eis] uidentea e 6 beatitud. aeternara v 12 eius ex eis corr. e 15 et ante aduers. om. g 20 in isto g 22 in diem bpoafr; in die a e2 g; inde e1 qua a egp a f v; quam b p Domb. 24 eligit b p; elegit aegpaf homo eligit v conuertimini bgp1; conuertemini it e p2 v 27 uenit dies e 28 concremauit g; ñ cremabit e alieniginae g )
325
omnes facientes iniquitatem stipula, et incendet illos dies, qui adueniet, dicitDominusomnipotens; et non derelinquetur eorum radix neque sarmentum. Et orietur uobis timentibus nomen meum sol iustitiae, et sanitas in pinnis eius; et exibitis et exultabitis sicut uituli ex uinculis resoluti; et conculcabitis iniquos, et erunt cinis sub pedibus uestris in die, in quo ego facio, dicit Dominus omnipotens. Hic est qui dicitur dies iudicii; de quo suo loco, si Deus uoluerit, loquemur uberius.

CAPUT XXXVI.

De Esdra et libris Macchabaeorum.

Post hos tres prophetas, Aggaeum, Zachariam, Malachiam, per idem tempus liberationis populi ex Babylonica seruitute scripsit etiam Esdras, qui magis rerum gestarum scriptor est habitus quam propheta (sicuti est et liber, qui appellatur Esther, cuius res gesta in laudem Dei non longe ab his temporibus inuenitur); nisi forte Esdras in eo Christum prophe tasse intellegendus est, quod inter quosdam iuuenes orta quaestione, quid amplius ualeret in rebus, cum reges unus dixisset, alter uinum, tertius mulieres, quae plerumque regibus imperarent, idem tamen tertius ueritatem super omnia demonstrauit es. e uictricem. Consulto autem euangelio Christum esse cognoscimus ueritatem. Ab hoc tempore aput Iudaeos restituto templo non reges, sed principes fuerunt usque ad Aristobolum: quorum subputatio temporum non in [*]( 20 3 Esdr. 3, 4 sqq. ) [*]( 5 pinnis el g2 Domb.; pennis a b e2 gl p V exhibitis a; exilibitis e 6 exult.] letabitis a sicuti p reuoluti g 7 erit e 8 in die quo facio a iniquo e 12 ezdra gf 13 zacchar g 14 babylonica ab e gp fv; babylonia a; babyloniae p Domb. 15 18 nzdras bgp; hezras e 17 hester egp 19 quo g iuuenes quosdam v 24 esse cogn. egp; cogn. esse v Domb. 26 aristobolum 1YIS8.; Aristobulum v subpotatio g )

326
scripturis sanctis, quae appellantur canonicae, sed in aliis inuenitur, in quibus sunt et Macchabaeorum libri, quos non Iudaei, sed ecclesia pro canonicis habet propter quorundam martyrum passiones uehementes adque mirabiles, qui, antequam Christus uenisset in carne, usque ad mortem pro Dei lege certarunt et mala grauissima adque horribilia pertulerunt.

CAPUT XXXVII.

Quod prophetica auctoritas omni origine gentilis philosophiae inueniatur antiquior.

Tempore igitur prophetarum nostrorum, quorum iam scripta ad notitiam fere omnium gentium peruenerunt, et multo magis post eos fuerunt philosophi gentium, qui hoc etiam nomine uocarentur, quod coepit a Samio Pythagora, qui eo tempore, quo Iudaeorum est soluta captiuitas, coepit excellere adque cognosci. Multo magis ergo ceteri philosophi post prophetas reperiuntur fuisse. Nam ipse Socrates Atheniensis, magister omnium, qui tunc maxime claruerunt, tenens in ea parte, quae moralis uel actiua dicitur, principatum, post Esdram in chronicis inuenitur. Non multo post etiam Plato natus est, qui longe ceteros Socratis discipulos anteiret. Quibus si addamus etiam superiores, qui nondum philosophi uocabantur, septem scilicet sapientes ac deinde physicos, qui Thaleti successerunt in perscrutanda natura rerum studium eius imitati, Anaximandrum scilicet et Anaximenem et Anaxagoram aliosque nonnullos, antequam Pythagoras philosophum primus profiteretur: nec illi prophetas nostros uniuersos temporis antiquitate praecedunt, quando quidem Thales, post quem ceteri fuerunt, regnante Romulo eminuisse fertur, quando de fontibus Israel [*]( 1 canon. appell. v 5 carne aezgp Domb.; carnem belv 6 certauerunt v 14 afamo phytag. g 16 ergo magis v 19 mor/alis, t cras., e 23 ac] an g taleti g 24 praescrut. e 26 se philos. p se primus, se m. 2, e )

327
in\' eis litteris, quae toto orbe manarent, prophetiae flumen erupit. Soli igitur illi theologi poetae, Orpheus, Linus, Musaeus et si quis alius aput Graecos fuit, his prophetis Hebraeis, quorum scripta in auctoritate habemus, annis reperiuntur priores. Sed nec ipsi uerum theologum nostrum Moysen, qui unum uerum Deum ueraciter praedicauit, cuius nunc scripta in auctoritatis canone prima sunt, tempore praeuenerunt; ac per hoc, quantum ad Graecos adtinet, in qua lingua litterae huius saeculi maxime ferbuerunt, nihil habent unde sapientiam suam iactent, quo religione nostra, ubi uera sapientia est, si non superior, saltem uideatur antiquior. Verum, quod fatendum est, non quidem in Graecia, sed in barbaris gentibus, sicut in Aegypto, iam fuerat ante Moysen nonnulla doctrina, quae illorum sapientia diceretur; alioquin non scriptum esset in libris sanctis, Moysen eruditum fuisse omni sapientia Aegyptiorum, tunc utique, quando ibi natus et a filia Pharaonis adoptatus adque nutritus etiam liberaliter educatus est. Sed nec sapientia Aegyptiorum sapientiam prophetarum nostrorum tempore antecedere potuit, quando quidem et Abraham propheta fuit. Quid autem sapientiae potuit esse in Aegypto, antequam eis Isis, quam mortuam tamquam magnam deam colendam putarunt, litteras traderet? Isis porro Inachi filia fuisse proditur, qui primus regnare coepit Argiuis, quando Abrahae iam nepotes reperiuntur exorti. [*]( 15 Act. 7, 22 19 Gen. 20, 7 ) [*]( 1 prophetia et (fortWlse ut) g 9 fer/uerunt, b eraso, g 16 natus et b e 92 p2 p a Domb.; natus est aglpl f; natus est et v 17 edocatus g 20 esse potuit v 21 deam magnam v 22 putarunt gp; putauerunt rell. v 23 prius e )
328

CAPUT XXXVIII.

Quod quaedam sanctorum scripta ecclesiasticus canon propter nimiam non receperit uetustatem, ne per occasionem eorum falsa ueris insererentur.

Iam uero si longe antiquiora repetam, et ante illud grande diluuium noster erat utique Noe patriarcha, quem prophetam quoque non inmerito dixerim; si quidem ipsa arca, quam fecit et in qua cum suis euasit, prophetia nostrorum temporum fuit. Quid Enoch septimus ab Adam, nonne etiam in canonica epistula apostoli Iudae prophetasse praedicatur? Quorum scripta ut aput Iudaeos et aput nos in auctoritate non essent, nimia fecit antiquitas, propter quam uidebantur habenda esse suspecta, ne proferrentur falsa pro ueris. Nam et proferuntur quaedam quae ipsorum esse dicantur ab eis, qui pro suo sensu passim quod uolunt credunt. Sed ea castitas canonis non recepit, non quod eorum hominum, qui Deo placuerunt, reprobetur auctoritas, sed quod ista esse non credantur ipsorum. Nec mirum debet uideri, quod suspecta habentur, quae sub tantae antiquitatis nomine proferuntur; quando quidem in ipsa historia regum Iuda et regum Israel, quae res gestas continet, de quibus eidem scripturae canonicae credimus, commemorantur plurima, quae ibi non explicantur et in libris dicuntur aliis inueniri, quos prophetae scripserunt, et alicubi eorum quoque prophetarum nomina non tacentur; nec tamen inueniuntur in canone, quem recepit populus Dei. Cuius rei, fateor, causa me latet, nisi quod existimo etiam ipsos, quibus ea, quae in auctoritate religionis esse deberent, sanctus utique Spiritus reuelabat, alia sicut homines historica diligentia, alia sicut prophetas inspiratione [*]( 24 1. Chron. 29, 29; 2. Chron. 9, 29 ) [*]( 3 recipit p 4 hoccas. gf miscerentur. in marg. i insererentar, p 6 noe utique e 8 et in qua ab e gp fv; et om. pi a Domb. 9 enoc g 19 sub tautae] subatantie g 23 aliis inueniri dicuntur v 24 scrips.] dixerunt e 28 itaque, in marg. utique, e )

329
diuina scribere potuisse, adque haec ita fuisse distincta, ut illa tamquam ipsis, ista uero tamquam Deo per ipsos loquenti iudicarentur esse tribuenda, ac sic illa pertinerent ad uber. tatem cognitionis, haec ad religionis auctoritatem, in qua auctoritate custoditur canon, praeter quem iam si qua etiam sub nomine uerorum prophetarum scripta proferuntur, nec ad ipsam copiam scientiae ualent, quoniam utrum eorum sint, quorum esse dicuntur, incertum est; et ob hoc eis non habetur fides, maxime his, in quibus etiam contra fidem librorum canonicorum quaedam leguntur, propter quod ea prorsus non esse apparet illorum.

CAPUT XXXVIIII.

De Hebraicis litteris, quae numquam in suae linguae proprietate non fuerint.

Non itaque credendum est, quod nonnulli arbitrantur, Hebraeam tantum linguam per illum, qui uocabatur Heber, unde Hebraeorum uocabulum est, fuisse seruatam, adque inde peruenisse ad Abraham, Hebraeas autem litteras a lege coepisse, quae data est per Moysen, sed potius per illam successionem patrum memoratam linguam cum suis litteris custoditam. Denique Moyses in populo constituit qui docendis litteris praeessent, priusquam diuinae legis ullas litteras nossent. Hos appellat scriptura 7pa[i{iatostoaif«>Yoy(:, qui Latine dici possunt litterarum inductores uel introductores, eo quod eas inducant, id est introducant, quodam modo in corda discentium uel in eas potius ipsos quos docent. Nulla igitur gens de antiquitate suae sapientiae super patriarchas et prophetas nostros, quibus diuina inerat sapientia, ulla se uanitate [*]( 5 quem] quae e si qua iam v 6 uerorum (uerborum p) flIS8.; ueterum v 9 etiam om. p 13 aebreicis gf 18 non a lege 9 21 in om. px pop. Dei v 23 rpdMMciTOICdrOrOYC p; gram- roatoisagogus g 0, in marg b; grammatogisagogos (-gos ex -gas corr.) e; -gas a; -gos f; TPAMMATOY//- CArorOC a; Ypafi|i«T0Et«aY0»Y6i5 v 27 sapient. suae v 28 inerat diuina v uanitate om. e )

330
iactauerit, quando nec Aegyptus inuenitur, quae solet falso et inaniter de suarum doctrinarum antiquitate gloriari, qualicumque sapientia sua patriarcharum nostrorum tempore praeuenisse sapientiam. Neque enim quisquam dicere audebit mirabilium disciplinarum eos peritissimos fuisse, antequam litteras nossent, id est, antequam Isis eo uenisset easque ibi docuisset. Ipsa porro eorum memorabilis doctrina, quae appellata est sapientia, quid erat nisi maxime astronomia et si quid aliud talium disciplinarum magis ad exercenda ingenia quam ad inluminandas uera sapientia mentes solet ualere? Nam quod adtinet ad philosophiam, quae se docere profitetur aliquid, unde fiant homines beati, circa tempora Mercurii, quem Trismegistum uocauerunt, in illis terris eius modi studia claruerunt, longe quidem ante sapientes uel philosophos Graeciae, sed tamen post Abraham et Isaac et Iacob et Ioseph, nimirum etiam post ipsum Moysen. Eo quippe tempore, quo Moyses natus est, fuisse reperitur Atlans ille magnus astrologus, Promethei frater, maternus auus Mercurii maioris, cuius nepos fuit Trismegistus iste Mercurius,

CAPUT XXXX.

De Aegyptiorum mendacissima uanitate, quae antiquitati scientiae suae centum milia adscribit annorum.

Frustra itaque uanissima praesumtione garriunt quidam dicentes, ex quo Aegyptus rationem siderum conprehendit, amplius quam centum annorum milia numerari. In quibus enim libris istum numerum collegerunt, qui non multum ante annorum duo milia litteras magistra Iside didicerunt? Non enim paruus auctor est in historia Varro, qui hoc prodidit, [*]( 7 porro appellata est eorum g 8 quae quid g si] his p 9 di- 6ciplinarum doctrina p 10 ualere solet v 17 Atlas v 22 adscribit gf 24 grauissima, in marg. uanissima, e 25 conprehendit Acgyptns v conprehendat ex 28 iside/, 111 eras., g )

331
quod a litterarum etiam diuinarum ueritate non dissonat. Cum enim ab ipso primo homine, qui est appellatus Adam, nondum sex annorum milia conpleantur, quo modo non isti ridendi potius quam refellendi sunt, qui de spatio temporum tam diuersa et huic exploratae ueritati tam contraria persuadere conantur? Cui enim melius narranti praeterita credimus, quam qui etiam futura praedixit, quae praesentia iam uidemus? Nam et ipsa historicorum inter se dissonantia copiam nobis praebet, ut ei potius credere debeamus, qui diuinae, quam tenemus, non repugnat historiae. Porro autem ciues inpiae ciuitatis diffusi usquequaque per terras cum legunt doctissimos homines, quorum nullius contemnenda uideatur auctoritas, inter se de rebus gestis ab aetatis nostrae memoria remotissimis discrepantes, cui potius credere debeant, non inueniunt. Nos uero in nostrae religionis historia fulti auctoritate diuina, quidquid ei resistit, non dubitamus esse falsissimum, quomodolibet sese habeant cetera in saecularibus litteris, quae seu uera seu falsa sint, nihil momenti adferunt, quo recte beateque uiuamus.