De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XIII.

Qnalium fabularum figmenta exorta sint eo tempore, quo Hebraeis iudices praeesse coeperunt.

Post mortem Iesu Naue populus Dei iudices habuit, quibus temporibus alternauerunt aput eos et humilitates laborum pro eorum peccatis, et prosperitates consolationum propter miserationem Dei. His temporibus fabulae fictae sunt de Triptolemo, quod iubente Cerere anguibus portatus alitibus indigentibus terris frumenta uolando contulerit; de Minotauro, quod bestia fuerit inclusa Labyrintho,\' quo cum intrassent homines, inextricabili errore inde exire non poterant; de Centauris, quod equorum hominumque fuerit natura coniuncta; de Cerbero, quod sit triceps inferorum canis; de Phryxo et Helle eius sorore, quod uecti ariete uolauerint; de Gorgone, quod fuerit [*]( 3 eum, in marg. m. 2 cu., e 18 praecesse f coeperunt de theo- T logis poetis adiuncta cap. XlIII inscriptione, f 19 hiesu g 23 angnibus g indegent. gl 24 uolando frum. e 26 de centauris, in marg. de ipocentauris, e 28 et belle e )

284
crinita serpentibus et adspicientes conuertebat in lapides; de Bellerophonte, quod equo pennis uolante sit uectus, qui equus Pegasus dictus est; de Amphione, quod citharae suauitate lapides mulserit et adtraxerit; de fabro Daedalo et eius Icaro filio, quod sibi coaptatis pinnis uolauerint; de Oedipo, quod monstrum quoddam, quae Sphinga dicebatur, humana facie quadrupedem, soluta quae ab illa proponi soleret uelut insolubili quaestione suo praecipitio perire conpulerit; de Antaeo. quem necauit Hercules, quod filius terrae fuerit, propter quod cadens in terram fortior soleret adsurgere; et si qua forte alia praetermisi. Hae fabulae bellum ad usque Troianum, ubi secundum librum Marcus Varro de populi Romani gente finiuit, ex occasione historiarum, quae res ueraciter gestas continent, ita sunt ingeniis hominum fictae, ut non sint obprobriis numinum adfixae. Porro autem quicumque finxerunt a Ioue ad stuprum raptum pulcherrimum puerum Ganymedem, quod nefas rex Tantalus fecit et Ioui fabula tribuit, uel Danaes per imbrem aureum adpetisse concubitum, ubi intellegitur pudicitia mulieris auro fuisse corrupta, quae illis temporibus uel facta uel ficta sunt, aut facta ab aliis et ficta de Ioue, dici non potest quantum mali de hominum praesumserint cordibus, quod possent ista patienter ferre mendacia, quae tamen etiam libenter amplexi sunt. Qui utique quanto deuotius Iouem colunt, tanto eos, qui haec de illo dicere ausi sunt, seuerius punire debuerunt. Nunc uero non solum eis, qui ista finxerunt, irati non sunt, sed ut talia figmenta etiam in theatris agerent, ipsos deos potius iratos habere timuerunt. His temporibus Latona Apollinem peperit, non illum, cuius oracula solere consuli superius loquebamur, [*]( 2 bellorofonte gp; bellerefronte e pinnis e Domb. 3 anphione eg 4 mulcerit. i m. 2 in e corr., g eius icaro mlS.,\' Icaro eius v Õ oedippo egp 6 spinga ep 7 solutam e soleret a b ρ Domb.; solet gpa; solebat e fv 9 antheo eg negauit e1 gl herculis g 11 bellum ad usque mss.; ad bellum usque v 15 abpropriis e 21 uel ficta e 24 de illo om. p, inclusit Domb. 25 ausi suut dicere p 26 pinxerunt e 28 peperit Apoll. v )
285
sed illum, qui cum Hercule seruiuit Admeto; qui tamen sic est deus creditus, ut plurimi ac paene omnes unum eundemque Apollinem fuisse opinentur. Tunc et Liber pater bellauit in India, qui multas habuit in exercitu feminas, quae Bacchae appellatae sunt, non tam uirtute nobiles quam furore. Aliqui sane et uictum scribunt istum Liberum et uinctum; nonnulli et occisum in pugna a Perseo, nec ubi fuerit sepultus tacent; et tamen eius uelut dei nomine per inmundos daemones Bacchanalia sacra uel potius sacrilegia sunt instituta, de quorum rabiosa turpitudine post tam multos annos sic senatus erubuit, ut in urbe Roma esse prohiberet. Per ea tempora Perseus et uxor eius Andromeda postea quam sunt mortui, sic eos in caelum receptos esse crediderunt, ut imagines eorum stellis designare eorumque appellare nominibus non erubescerent, non timerent.

CAPUT XIIII.

De theologis poetis.

Per idem temporis interuallum exstiterunt poetae, qui etiam theologi dicerentur, quoniam de dis carmina faciebant, sed talibus dis, qui licet magni homines, tamen homines fuerunt aut mundi huius, quem uerus Deus fecit, elementa sunt aut in principatibus et potestatibus pro uoluntate Creatoris et suis meritis ordinati, et si quid de uno uero Deo inter multa uana et falsa cecinerunt, colendo cum illo alios, qui di non sunt, eisque exhibendo famulatum, qui uni tantum debetur Deo, non ei utique rite seruierunt nec a fabuloso deorum suorum dedecore etiam sibi se abstinere potuerunt — Orpheus, Musaeus, Linus. Verum isti theologi deos coluerunt, non pro dis culti sunt; quamuis Orpheum nescio quo modo infernis sacris uel potius sacrilegiis praeficere soleat ciuitas inpiorum. Uxor [*]( 1 qui cura Hercule seruiuit admeto (amneto p) mss.; quem cum Hercule ferunt Admeti regis armenta pauisse v 11 perhiberet e 12 persaeus e 15 non ante timer. om. e 24 cecinerunt a b egp a v; cecinerint p Domb. colendo ...... sunt om. e 26 recte, in marg. rite, e 30 sacrilegis el )

286
autem regis Athamantis, quae uocabatur Ino, et eius filius Melicertes praecipitio spontaneo in mari perierunt et opinione hominum in deos relati sunt, sicut alii homines eorum temporum, Castor et Pollux. Illam sane Melicertis matrem Leucothean Graeci, Matutam Latini uocauerunt, utrique tamen putantes deam.

CAPUT XV.

De occasu regni Argiuorum, quo tempore aput Laurentes Picus Saturni filius regnum [patris] primus accepit.

Per ea tempora regnum finitum est Argiuorum, translatum ad Mycenas, unde fuit Agamemnon, et exortum est regnum Laurentum, ubi Saturni filius Picus regnum primus accepit. iudicante aput Hebraeos femina Debbora; sed per illam Dei spiritus id agebat; nam etiam prophetissa erat, cuius prophetia minus aperta est, quam ut possimus eam sine diuturna expositione de Christo demonstrare prolatam. Iam ergo regnabant Laurentes utique in Italia, ex quibus euidentior ducitur origo Romana post Graecos; et tamen adhuc regnum Assyrium permanebat, ubi erat rex uicensimus et tertius Lampares, cum primus Laurentum Picus esse coepisset. De huius Pici patre Saturno uiderint quid sentiant talium deorum cultores, qui negant hominem fuisse; de quo et alii scripserunt, quod ante . Picum filium suum in Italia ipse regnauerit, et Vergilius notioribus litteris dicit: [*](14 Iudic. 5 ) [*]( 1 athamantis b; adamantis rell. \\/t superscripto et, e 2 melid certos b õ maturam e 6 eam g 8 hoccasu f g aput latinos p 9 sectarni f patris om. fg 12 ad Myc. usque ad exortum om. e .. męcenas 9 13 Jaurentium b e 14 iudeos, »\'» marg. hebreos, e męcenas g 13 laurentium be 14iudeos,innaarg.hebreos,e deborra, in marg. debbora, e; debrora g 16 eam om. -el 18 ubiquep 19 assyrium gp; aesyriorum rell. v 20 uice/simus (n eras.) g et tertius beg; et om. v Domb. lamperes e 21 laurentium e 28 eura hominem e )

287
  1. Is genus indocile et dispersum montibus altis
  2. Conposuit legesque dedit Latiumque uocari
  3. Maluit, his quoniam latuisset tutus in oris
  4. .
  5. Aurea quae perhibent illo sub rege fuere
  6. Saecula
  7. .

Sed haec poetica opinentur esse figmenta et Pici patrem Stercen potius fuisse adseuerent, a quo peritissimo agricola inuentum ferunt, ut fimo animalium agri fecundarentur, quod ab eius nomine stercus est dictum; hunc quidam Stercutium uocatum ferunt. Qualibet autem ex causa eum Saturnum appellare uoluerint, certe tamen hunc Stercen siue Stercutium merito agriculturae fecerunt deum. Picum quoque similiter eius filium in talium deorum numerum receperunt, quem praeclarum augurem et belligeratorem fuisse adserunt. Picus Faunum genuit, Laurentum regem secundum; etiam iste deus illis uel est uel fuit. Hos ante Troianum bellum diuinos honores mortuis hominibus detulerunt.

CAPUT XVI.

De Diomede post excidium Troiae in deos relato, cuius socii crediti sunt in uolucres esse conuersi.

Troia uero euersa excidio illo usquequaque cantato pueris- . que notissimo, quod et magnitudine sui et scriptorum excellentibus linguis insigniter diffamatum adque uulgatum est gestumque regnante iam Latino Fauni filio, ex quo Latinorum regnum dici coepit Laurentumque cessauit, Graeci uictores deletam Troiam relinquentes et ad propria remeantes diuersis et horrendis cladibus dilacerati adque contriti sunt; et tamen [*]( 5 Aen. VIII, 821 sqq. ) [*]( 1 et mss.; ac v 3 totus g 4 Aureaque ut v 10 saturnom et 11 extercen g stercensi Qf cu\'ium e 15 laurentium e 16 uel estj t nellem e Hgf e 19 excid. troiae f g; Troiae excid. pqv 20 crediti sunt f g p; traditi sunt qx 21 excidio e g; et excidio a b pρ α 22 sua e1 25 laurentiumq. e 26 relinquentes mss.; derelinquentes v 27 conatructi e )

288
etiam ex eis deorum suorum numerum auxerunt. Nam et Diomeden fecerunt deum, quem poena diuinitus inrogata perhibent ad suos non reuertisse: eiusque socios in uolucres fuisse conuersos non fabuloso poeticoque mendacio, sed historica adtestatione confirmant; quibus nec deus, ut putant, factus humanam reuocare naturam uel ipse potuit uel certe a Ioue suo rege tamquam caelicola nouicius inpetrauit. Quin etiam templum eius esse aiunt in insula Diomedea, non longe a monte Gargano, qui est in Apulia, et hoc templum circumuolare adque incolere has alites tam mirabili obsequio, ut aquam inpleant et adspergant; et eo si Graeci uenerint uel Graecorum stirpe prognati, non solum quietas esse, uerum et insuper adulare; si autem alienigenas uiderint, subuolare ad capita tamque grauibus ictibus, ut etiam perimant, uulnerare. Nam duris et grandibus rostris satis ad haec proelia perhibentur armatae.

CAPUT XVII.

De incredibilibus commutationibus hominum quid Varro tradiderit.

Hoc Van\'o ut adstruat, commemorat alia non minus incredibilia de illa maga famosissima Circe, quae socios quoque Ulixis mutauit in bestias, et de Arcadibus, qui sorte ducti tranatabant quoddam stagnum adque ibi conuertebantur in lupos et cum similibus feris per illius regionis deserta uiuebant. Si autem carne non uescerentur humana, rursus post nouem annos eodem renatato stagno reformabantur in homines. [*]( 2 diomeden acgpa; diomedem bpv 8 diomedia ep 11 aquam mss.; rostrum aqua v 12 prognati bgρα; propugnati e; propaginati p; progeniti a v 13 adulare bg; adolare p f; adulari ep; aduolare osa; auolare rt1 14 perimantur e 15 J)(,Işţriş, in marg. rostris e 18 hom. cemmut. p 19 tradiderit fgpq; crediderit v 21 de maga illa P magna b el circea b 22 Ulyssis v 23 tranatabant p; tranabant gl; transtabant e1; transnatabant ab e7 g* a v; transebantur (?) p; transibant pJ Domb. 26 annos \'VIIll\' a renatato MM.; renato v formabantur f )

289
Denique etiam nominatim expressit quendam Demaenetum gustasse de sacrificio, quod Arcades immolato puero deo suo Lycaeo facere solerent, et in lupum fuisse mutatum et anno decimo in figuram propriam restitutum pugilatum sese exercuisse et Olympiaco uicisse certamine. Nec idem propter aliud arbitratur historicus in Arcadia tale nomen adfictum Pani Lycaeo et loui Lycaeo nisi propter hanc in lupos hominum mutationem, quod eam nisi ui diuina fieri non putarent. Lupus enim Graece Xoxoc dicitur, unde Lycaei nomen apparet inflexum. Romanos etiam Lupercos ex illorum mysteriorum ueluti semine dicit exortos.

CAPUT XVIII.

Quid credendum sit de transformationibus, quae arte daemonum hominibus uidentur accidere.

Sed de ista tanta ludificatione daemonum nos quid dicamus, qui haec legent, fortassis exspectent. Et quid dicemus, nisi de medio Babylonis esse fugiendum? Quod praeceptum propheticum ita spiritaliter intellegitur, ut de huius saeculi ciuitate, quae profecto et angelorum et hominum societas inpiorum est, fidei passibus, quae per dilectionem operatur, in Deum uiuum proficiendo fugiamus. Quanto quippe in haec ima potestatem daemonum maiorem uidemus, tanto tenacius Mediatori est inhaerendum, per quem de imis ad summa conscendimus. Si enim dixerimus ea non esse credenda, non desunt etiam nunc, qui eius modi quaedam uel certissima audisse uel etiam expertos se esse adseuerent. Nam et nos cum essemus in Italia audiebamus talia de quadam regione illarum partium, ubi stabularias mulieres inbutas his malis artibus in caseo dare [*]( 17 Esai. 48, 20 ) [*]( 2 gustasse a beg p p2 tX I; cum gustasset v pombo 8 et in lupuin ab e gp p f; et lupum a; in lupum v 4 duodecimo e pugilatum aegp; pugillatu bp; pugilatu av 8 ui diuiua] diuinitus e potarent gx 9 lykos g; lycus e 10 uelut v 11 exhortos 9 14 accedere f g 16 ni 61 ) [*]( XXXX Anf. opera Seetlo V para II. ) [*]( 19 )

290
solere dicebant quibus uellent seu possent uiatoribus, unde in iumenta ilico uerterentur et necessaria quaeque portarent postque perfuncta opera iterum ad se redirent; nec tamen in eis mentem fieri bestialem, sed rationalem humanamque seruari. sicut Apuleius in libris, quos asini aurei titulo inscripsit, sibi ipsi accidisse, ut accepto ueneno humano animo permanente asinus fieret, aut indicauit aut finxit.

Haec uel falsa sunt uel tam inusitata, ut merito non credantur. Firmissime tamen credendum est omnipotentem Deum posse omnia facere quae uoluerit, siue uindicando siue praestando, nec daemones aliquid operari secundum naturae suae potentiam (quia et ipsa angelica creatura est, licet proprio uitio sit maligna) nisi quod ille permiserit, cuius iudicia occulta sunt multa, iniusta nulla. Nec sane daemones naturas creant, si aliquid tale faciunt, de qualibus factis ista uertitur quaestio; sed specie tenus, quae a uero Deo sunt creata, commutant, ut uideantur esse quod non sunt. Non itaque solum animum, sed ne corpus quidem ulla ratione crediderim daemonum arte uel potestate in membra et liniamenta bestialia ueraciter posse conuerti, sed phantasticum hominis, quod etiam cogitando siue somniando per rerum innumerabilia genera uariatur et, cum corpus non sit, corporum tamen similes mira celeritate formas capit, sopitis aut obpressis corporeis hominis sensibus ad aliorum sensum nescio quo ineffabili modo figura corporea posse perduci; ita ut corpora ipsa hominum alicubi iaceant, uiuentia quidem, sed multo grauius adque uehementius quam somno suis sensibus obseratis; phantasticum autem illud ueluti corporatum in alicuius animalis effigie appareat sensibus alienis talisque etiam sibi esse homo [*]( in 1 aeuj uel, in marg. seu, p et iumenta e 2 illico bpv quaep1; q;quae g2 post quae g 3 ad se ipsos e 7 uinxit t 8 Hec autem p 9 tenendum b p 10 omnia posse v 13 sit uitio v 14 sunt nulla g .. 16 a om. e1 17 quae, in marg. quod, e 18 ne ap p o; nec begfv 19 lineam. el v 20 plantast. et sic 27 61 25 figuram corpoream e 26 quidem] tamen p 28 uelut p 29 homo esse v )

291
uideatur, sicut talis sibi uideri posset in somnis, et portare onera; quae onera si uera sunt corpora, portantur a daemonibus, ut inludatur hominibus, partim uera onerum corpora, partim iumentorum falsa cernentibus. Nam quidam nomine Praestantius patri suo contigisse indicabat, ut uenenum illud per caseum in domo sua sumeret et iaceret in lecto suo quasi dormiens, qui tamen nullo modo poterat excitari. Post aliquot autem dies eum uelut euigilasse dicebat et quasi somnia narrasse quae passus est, caballum se scilicet factum annonam inter alia iumenta baiulasse militibus, quae dicitur Retica, quoniam ad Retias deportatur. Quod ita, ut narrauit, factum fuisse conpertum est; quae tamen ei sua somnia uidebantur. Indicauit et alius se domi suae per noctem, antequam requiesceret, uidisse uenientem ad se philosophum quendam sibi notissimum sibique exposuisse nonnulla Platonica, quae antea rogatus exponere noluisset. Et cum ab eodem philosopho quaesitum fuisset, quur in domo eius fecerit, quod in domo sua petenti negauerat: "Non feci, inquit, sed me fecisse somniaui." Ac per hoc alteri per imaginem phantasticam exhibitum est uigilanti, quod alter uidit in somnis.

Haec ad nos non quibuscumque, qualibus credere putaremus indignum, sed eis referentibus peruenerunt, quos nobis non existimaremus fuisse mentitos. Proinde quod homines dicuntur mandatumque est litteris ab dis uel potius daemonibus Arcadibus in lupos solere conuerti, et quod

  1. Carminibus Circe socios mutauit Ulixi,
secundum istum modum mihi uidetur fieri potuisse, quem dixi, si tamen factum est. Diomedeas autem uolucres, quando quidem genus earum per successionem propaginis durare [*]( 26 Verg. Eclog. 8, 70 ) [*]( 1 possit p 8 uero honesta, in marg. onerii, e 6 et] ut et 10 quor niam.. deportatur om. e 14 quendam philos. v 17 quor e 24 ab om. e 25 lubos e 26 mutabit e Olyxi e; Ulyxis b; Ulyssia v 28 diomedias e 29 propaganis e ) [*]( 19* )
292
perhibetur, non mutatis hominibus factas, sed subtractis credo fuisse subpositas, sicut cerua pro Iphigenia, regis Agamemnonis filia. Neque enim daemonibus iudicio Dei permissis huius modi praestigiae difficiles esse potuerunt; sed quia illa uirgo postea uiua reperta est, subpositam pro illa esse ceruam facile cognitum est. Socii uero Diomedis quia nusquam subito conparuerunt et postea nullo loco apparuerunt, perdentibus eos ultoribus angelis malis, in eas aues, quae pro illis sunt occulte ex aliis locis, ubi est hoc genus auium, ad ea loca perductae ac repente subpositae, creduntur esse conuersi. Quod autem Diomedis templo aquam rostris adferunt et adspergunt, et quod blandiuntur Graecigenis adque alienigenas persequuntur, mirandum non est fieri daemonum instinctu, quorum interest persuadere deum factum esse Diomeden ad decipiendos homines, ut falsos deos cum ueri Dei iniuria multos colant et hominibus mortuis, qui nec cum uiuerent uere uixerunt, templis altaribus, sacrificiis sacerdotibus (quae omnia cum recta sunt non nisi uni Deo uiuo et uero debentur) inseruiant.

CAPUT XVIIII.

Quod eo tempore Aeneas in Italiam uenerit, quo Labdon iudex praesidebat Hebraeis.

Eo tempore post captam Troiam adque deletam Aeneas cum uiginti nauibus, quibus portabantur reliquiae Troianorum, in Italiam uenit, regnante ibi Latino et aput Athenienses Menestheo, aput Sicyonios Polyphide, aput Assyrios Tautane, aput Hebraeos autem iudex Labdon fuit. Mortuo autem Latino regnauit Aeneas tribus annis, eisdem in supradictis locis manentibus regibus, nisi quod Sicyoniorum iam Pelasgus erat [*]( 2 figenia e agameu/nonis g; agemennonia e 5 cernam etse v .. 9 ab eo loco, in marg. ad ea loca, e 11 templo ab e gp p f; templum a; in templum v 12 adque (atque) mss.; om. v alienas g ni 18 non si e 21 praessidebat f 24 menisteo e 2.5 autane NMS. i praeter b1; au,tane b2 28 pelagus g )

293
et Hebraeorum iudex Samson; qui cum mirabiliter fortis esset, putatus est Hercules. Sed Aenean, quoniam quando mortuus est non conparuit, deum sibi fecerunt Latini. Sabini etiam regem suum primum Sancum siue, ut aliqui appellant, Sane tum, rettulerunt in deos. Per idem tempus Codrus rex Atheniensium Peloponnensibus eiusdem hostibus ciuitatis se interficiendum ignotus obiecit; et factum est. Hoc modo eum praedicant patriam liberasse. Responsum enim acceperant Peloponnenses tum demum se superaturos, si eorum regem non occidissent. Fefellit ergo eos habitu pauperis apparendo et in suam necem per iurgium prouocando. Unde ait Vergilius:
  1. Et iurgia Codri
  2. .
Et hunc Athenienses tamquam deum sacrificiorum honore coluerunt. Quarto Latinorum rege Siluio Aeneae filio, non de Creusa, de qua fuit Ascanius, qui tertius ibi regnauit, sed de Lauinia Latini filia, quem postumum Aeneas dicitur habuisse, Assyriorum autem uicensimo et nono Oneo et Melantho Atheniensium sexto decimo, iudice autem Hebraeorum Heli sacerdote regnum Sicyoniorum consumtum est, quod per annos nongentos quinquaginta et nouem traditur fuisse porrectum.

CAPUT XX.

De successione ordinis regii aput Israelitas post iudicum tempora.

Mox eisdem per loca memorata regnantibus Israelitarum regnum finito tempore iudicum a Saule rege sumsit exordium, quo tempore fuit propheta Samuel. Ab illo igitur tempore hi reges Latinorum esse coeperunt, quos cognominabant Siluios; [*]( 812 Ecl. 5, 11 ) [*]( 1 sampson g 4 xanctum gp alii quidam p 6 peloponens. eg nt e 7 ignotus e 8 acciperant g; acceperunt e 13 at iurgia v 15 yoluerunt e 17 la\\>uinia e posthumura gv 21 nungent. e 23 post iudices p q 27 Samuel proph. v hii g )

294
ab eo quippe, qui filius Aeneae primus dictus est Siluius, ceteris subsecutis et propria nomina inponebantur et hoc non defuit cognomentum; sicut longe postea Caesares cognominati sunt, qui successerunt Caesari Augusto. Reprobato autem Saule, ne quisquam ex eius stirpe regnaret, eoque defuncto Dauid successit in regnum post annos a Saulis imperio quadraginta. Tunc Athenienses habere deinde reges post Codri interitum destiterunt et magistratus habere coeperunt administrandae rei publicae. Post Dauid, qui etiam ipse quadraginta regnauit annos, filius eius Salomon rex Israelitarum fuit, qui templum illud nobilissimum Dei Hierosolymitanum condidit. Cuius tempore aput Latinos condita est Alba, ex qua deinceps non Latinorum, sed Albanorum reges appellari, in eodem tamen Latio, coeperunt. Salomoni successit filius eius Roboam, sub quo in duo regna populus ille diuisus est, et singulae partes suos singulos reges habere coeperunt.

CAPUT XXI.

De regibus Latii, quorum primus Aeneas et duodecimus Auentinus di facti sunt.

Latium post Aenean, quem deum fecerunt, undecim reges habuit, quorum nullus deus factus est. Auentinus autem, qui duodecimo loco Aenean sequitur, cum esset prostratus in bello et sepultus in eo monte, qui etiam nunc eius nomine nuncupatur, deorum talium, quales sibi faciebant, numero est additus. Alii sane noluerunt eum in proelio scribere occisum, sed non conparuisse dixerunt; nec ex eius uocabulo appellatum montem, sed ex aduentu auium dictum Auentinum. Post hunc non est deus factus in Latio nisi Romulus conditor Romae. Inter istum autem et illum reges reperiuntur duo, quorum primus est, ut eum Vergiliano uersu eloquar: [*]( 6 Reg. n, 2 ) [*]( 6 \'XL\' g 8 admagistrandae regi publicae e 10 eius om. e 20 fecerunt bep pa; fecerat a; fecerant gfv 25 in om. e 26 eum diie- runtg nec abeppa f; sed necv 27 dictum esse a f 30 Virgil. v )

295

Proximus ille Procas, Troianae gloria gentis. Cuius tempore quia iam quodam modo Roma parturiebatur, illud omnium regnorum maximum Assyrium finem tantae diuturnitatis accepit. Ad Medos quippe translatum est post annos ferme mille trecentos quinque, ut etiam Beli, qui Ninum genuit et illic paruo contentus imperio primus rex fuit. tempora conputentur. Procas autem regnauit ante Amulium. Porro Amulius fratris sui Numitoris filiam, Rheam nomine, quae etiam Ilia uocabatur, Romuli matrem, Vestalem uirginem fecerat, quam uolunt de Marte geminos concepisse, isto modo stuprum eius honorantes uel excusantes, et adhibentes argumentum, quod infantes expositos lupa nutriuerit. Hoc enim genus bestiae ad Martem existimant pertinere, ut uidelicet ideo lupa credatur admouisse ubera paruulis, quia filios domini sui Martis agnouit; quamuis non desint qui dicant, cum expositi uagientes iacerent, a nescio qua primum meretrice fuisse collectos et primas eius suxisse mamillas (meretrices autem lupas uocabant, unde etiam nunc turpia loca earum lupanaria nuncupantur), et eos postea ad Faustulum peruenisse pastorem adque ab eius Acca uxore nutritos. Quamquam si ad arguendum hominem regem, qui eos in aquam proici crudeliter iusserat, eis infantibus, per quos tanta ciuitas condenda fuerat, de aqua diuinitus liberatis per lactantem feram Deus uoluit subuenire, quid mirum est? Amulio successit in regnum Latiare frater eius Numitor, auus Romuli, cuius Numitoris primo anno condita est Roma; ac per hoc cum suo deinceps, id est Romulo, nepote regnauit. [*]( 1 Aen. VI, 767 ) [*]( 3 assyriam bzg p p; assyriorum ablev 4 est om. fe1 p 11 struprum e 12 nutrierit e 24 amulio autem g 25 latiare egpf Dotnb.; latiar o; latiale abpv eius 01n. e 27 est om. e )

296

CAPUT XXII.

Quod eo tempore Roma sit condita, quo regnum Assyriorum intercidit et quo Ezechias regnabat in Iuda.

Ne multis morer, condita est ciuitas Roma uelut altera Babylon et uelut prioris filia Babylonis, per quam Deo placuit orbem debellare terrarum et in unam societatem rei publicae legumque perductum longe lateque pacare. Erant enim iam populi ualidi et fortes et armis gentes exercitatae, quae non facile cederent, et quas opus esset ingentibus periculis et uastatione utrimque non parua adque horrendo labore superari. Nam quando regnum Assyriorum totam paene Asiam subiugauit, licet bellando sit factum, non tamen multum asperis et difficilibus bellis fieri potuit, quia rudes adhuc ad resistendum gentes erant nec tam multae uel magnae. Si quidem post illud maximum adque uniuersale diluuium, cum in arca Noe octo soli homines euaserunt, anni non multo amplius quam mille transierant, quando Ninus Asiam totam excepta India subiugauit. Roma uero tot gentes [et] Orientis et Occidentis, quas imperio Romano subditas cernimus, non ea celeritate ac facilitate perdomuit, quoniam paulatim crescendo robustas eas et bellicosas, quaqua uersum dilatabatur, inuenit. Tempore igitur, quo Roma condita est, populus Israel habebat in terra promissionis annos septingentos decem et octo. Ex quibus uiginti septem pertinent ad Iesum Naue, deinde ad tempus iudicum trecenti uiginti nouem. Ex quo autem reges ibi esse coeperant, anni erant trecenti sexaginta duo. Et rei tunc erat in Iuda, cuius nomen erat Achaz uel, sicut alii conputant, qui ei successit Ezechias, quem quidem constat optimum et piissimum regem Romuli regnasse temporibus. In [*]( 3 regnauit p 11 superare e1 15 nec tamen ep uel magnae ms8.; uel tam magnae v 16 illum g et uniu. « 18 tranaierunt a 19 et ante Orientis om. egp 21 crescendo codd. praeter p, v; increscendo p Domb. 24 decim g 25 hiesum g 26 ibi reges v 28 in sup. Un. e )

297
ea uero Hebraei populi parte, quae appellabatur Israel, regnare coeperat Osee.

CAPUT XXIII.

De Sibylla Erythraea, quae inter alias Sibyllas cognoscitur de Christo euidentia multa cecinisse.

Eodem tempore nonnulli Sibyllam Erythraeam uaticinatam ferunt. Sibyllas autem Varro prodit plures fuisse, non unam. Haec sane Erythraea Sibylla quaedam de Christo manifesta conscripsit; quod etiam nos prius in Latina lingua uersibus male Latinis et non stantibus legimus per nescio cuius interpretis inperitiam, sicut post cognouimus. Nam uir clarissimus . Flaccianus, qui etiam proconsul fuit, homo facillimae facundiae multaeque doctrinae, cum de Christo conloqueremur, Graecum nobis codicem protulit, carmina esse dicens Sibyllae Erythraeae, ubi ostendit quodam loco in capitibus uersuum ordinem litterarum ita se habentem, ut haec in eo uerba legerentur: Ἰησοῦς Χρειστὸς Θεοῦ υἱὸς σωτήρ, quod est Latine, Iesus Christus Dei filius saluator. Hi autem uersus, quorum primae litterae istum sensum, quem diximus, reddunt, sicut eos quidam Latinis et stantibus uersibus est interpretatus, hoc continent:

  1. ΙIndicii signum tellus sudore madescet
  2. .
  3. Η E caelo rex adueniet per saecla futurus,
  4. Σ Scilicet ut carnem praesens, ut iudicet orbem
  5. .
  6. Ο Unde Deum cernent incredulus adque fidelis
  7. [*]( 22 Oracc. Sibyll. VIII, 217 sqq. (p. 153 ed. Rzach) )[*]( 1 hebraei f7U18.; Hebraici v 3 XXIII. in margine: quando uel quid fuerit erythea (sic) sibylla uaticinata de Xpo. g 4 aerithrea f g 5 agnoscitur p 6 erytheream p 7 prodit ep Domb.; prodidit bgv 10 et constantibuB e 12 proconsule p 17 CREISTOS p yos p; hos b .. 20 testantibos. in marg. et non, e 22 sqq. uersus non discreti sunt in g; graecae inttiales singulis uersibus praemissae sunt in e 23 H] E e 24 ut carnem e p1 (?) Domb. (cf. graeca Soipxa itapiiv icaoav xptvai xa: xGopav &Kavta); carnem g; carne a; in carnem, in in ras. b pJ; in carne apfv 25 cernet g )
    298
  8. Υ Celsum cum sanctis aeni iam termino in ipso
  9. .
  10. Σ Sic animae cum carne aderunt, quas indicat ipse,
  11. Χ Cum iacet incultus densis in uepribus orbis,
  12. ΡReicient simulacra uiri, cunctam quoque gazam,
  13. Ε Exuret terras ignis pontumque polumque
  14. Ι Inquirens taetri portas effringet Auerni
  15. .
  16. Σ Sanctorum sed enim cunctae lux libera carni
  17. Τ Tradetur, sontes aeterna flamma cremabit
  18. .
  19. Ο Occultos actus retegens tunc quisque loquetur
  20. Σ Secreta, adque Deus reserabit pectora luci
  21. .
  22. Θ Tunc erit et luctus, stridebunt dentibus omnes
  23. .
  24. Ε Eripitur solis iubar et chorus interit astris
  25. .
  26. ΟVoluetur caelum, lunaris splendor obibit;
  27. ΥDeiciet colles, ualles extollet ab imo
  28. .
  29. Υ Non erit in rebus hominum sublime uel altum. »
  30. Ι Iam aequantur campis montes et caerula ponti
  31. Ο Omnia cessabunt, tellus confracta peribit:
  32. Σ Sic pariter fontes torrentur fluminaque igni
  33. .
  34. Σ Sed tuba tum sonitum tristem demittet ab alto
  35. Ω Orbe, gemens facinus miserum uariosque labores,
  36. Τ Tartareumque chaos monstrabit terra dehiscens
  37. .
  38. Η Et coram hic Domino reges sistentur ad unum
  39. .
  40. ΡReccidet e caelo ignisque et sulphuris amnis
  41. .

In his Latinis uersibus de Graeco utcumque translatis ibi non potuit ille sensus occurrere, qui fit, cum litterae, quae sunt in eorum capitibus, conectuntur, ubi Υ littera in Graeco posita est, quia non potuerunt Latina uerba inueniri, quae ab eadem littera inciperent et sententiae conuenirent. Hi autem sunt uersus tres, quintus et octauus decimus et nonus decimus. Denique si litteras quae sunt in capitibus omnium uersuum conectentes horum trium quae scriptae sunt non legamus, sed pro eis Υ litteram, tamquam in eisdem locis ipsa sit posita, recordemur, exprimitur in quinque uerbis: Iesus Christus Dei [*]( 2 iudicet v 3 uebribus e 5 terra-s.ignls e pontum que al caelum polflq; (= alii cael. polnqj) marginali glossa in textwn reccpta. g 8 tradentur g aeternum v 9 occultus g 10 adque om. e reserauit e 19 dimittet gp 23 reccidet b2eyp; recidet ab1pafv eccelo e caelo abgpραa f; caelis v Bulphoris g; sullpnris e 28 hii g 30 si om. e 32 eis a )

299
filius saluator; sed cum Graece hoc dicitur, non Latine. Et sunt uersus uiginti et septem, qui numerus quadratum ternarium solidum reddit. Tria enim ter ducta fiunt nouem; et ipsa nouem si ter ducantur, ut ex lato in altum figura consurgat, ad uiginti septem perueniunt. Horum autem Graecorum quinque uerborum, quae sunt Ἰησοῦς Χρειστὸς Θεοῦ υἱὸς σωτήρ, quod est Latine Iesus Christus Dei filius saluator, si primas litteras iungas, erit ἰχθύς, id est piscis, in quo nomine mystice intellegitur Christus, eo quod in huius mortalitatis abysso uelut in aquarum profunditate uiuus, hoc est sine peccato, esse potuerit.

Haec autem Sibylla sine Erythraea siue, ut quidam magis credunt, Cumaea ita nihil habet in toto carmine suo, cuius exigua ista particula est, quod ad deorum falsorum siue factorum cultum pertineat, quin immo ita etiam contra eos et contra cultores eorum loquitur, ut in eorum numero deputanda uideatur, qui pertinent ad ciuitatem Dei. Inserit etiam Lactantius operi suo quaedam de Christo uaticinia Sibyllae, quamuis non exprimat cuius. Sed quae ipse singillatim posuit, ego arbitratus sum coniuncta esse ponenda, tamquam unum sit prolixum, quae ille plura commemorauit et breuia. \'In manus [iniquas], inquit, infidelium postea ueniet; dabunt autem Deo alapas manibus incestis et inpurato ore exspuent uenenatos sputus; dabit uero ad uerbera simpliciter sanctum dorsum. Et colaphos accipiens tacebit, ne quis agnoscat, quod uerbum uel unde uenit, ut inferis loquatur et corona spinea coronetur. Ad cibum autem fel et ad sitim acetum dederunt; inhospitalitatis hanc monstrabunt mensam. Ipsa enim insipiens tuum Deum non intellexisti, ludentem mortalium mentibus, sed [*]( 18 Instit. nn. 18 sq. ) [*]( 2 -XXVII- gp 4 ex alto, in marg. ex lato, e consurg. figura b 6 Xpf mss. theu mss. y/iof, i eras., g 8 IXOYC g; IXYC e pincis g 10 unus e1 21 illa a 22 iniquas om. ab egp p a f inquit om. a postea om. p 24 exputus p uerba e 26 inde e 27 acoetom e 29 sed spinia abeg; sed et spinis px Domb. )

300
spinis coronasti et horridum fel miscuisti. Templi uero uelum scindetur; et medio die nox erit tenebrosa nimis in tribus horis. Et morte morietur tribus diebus somno suscepto; et tunc ab inferis regressus ad lucem ueniet primus resurrectionis principio reuocatis ostenso.\' Ista Lactantius carptim per interualla disputationis suae, sicut ea poscere uidebantur, quae -probare intenderat, adhibuit testimonia Sibyllina, quae nos nihil interponentes, sed in unam seriem conexa ponentes solis capitibus, si tamen scriptores deinceps ea seruare non neglegant, distinguenda curauimus. Nonnulli sane Erythraeam Si-10 byllam non Romuli, sed belli Troiani tempore fuisse scripserunt.

CAPUT XXIIII.

Quod regnante Romulo septem sapientes claruerint, quo tempore decem tribus, quae Israel dicebantur, in captiuitatem a Chaldaeis ductae sunt, idemque Romulus mortuus diuino honore donatus est.

Eodem Romulo regnante Thales Milesius fuisse perhibetur, unus e septem sapientibus, qui post theologos poetas, in quibus Orpheus maxime omnium nobilitatus est, cotpoi appellati sunt, quod est Latine sapientes. Per idem tempus decem tribus, quae in diuisione populi uocatae sunt Israel, debellatae a Chaldaeis et in eas terras captiuae ductae sunt, remanentibus in Iudaea terra duabus illis tribubus, quae nomine Iudae uocabantur sedemque regni habebant Hierusalem. Mortuum Romulum, cum et ipse non conparuisset, in deos, quod et uulgo notissimum est, rettulere Romani; quod usque adeo fieri iam desierat (nec postea nisi adulando, non errando, factum est temporibus Caesarum), ut Cicero magnis Romuli laudibus tribuat, quod non rudibus et indoctis temporibus, quando [*]( 31 cf. infra XXII, 6 ) [*]( 2 io medio e in trib. horis om. p 8 conexam e 10 eritheam g ſ2o. 21 Sopphy I m. 2 corr., e 25 in iudaeam e 80 et, in marg. ut, e )

301
facile homines fallebantur, sed iam expolitis et eruditis meruerit hos honores, quamuis nondum efiferbuerat ac pullulauerat philosophorum subtilis et acuta loquacitas. Sed etiamsi posteriora tempora deos homines mortuos non instituerunt, tamen ab antiquis institutos colere ut deos et habere non destiterunt; quin etiam simulacris, quae ueteres non habebant, auxerunt uanae adque inpiae superstitionis inlecebram, id efficientibus inmundis in eorum corde daemonibus per fallacia quoque oracula decipientibus, ut fabulosa etiam crimina deorum, quae iam urbaniore saeculo non fingebantur, per ludos tamen in eorundem falsorum numinum obsequium turpiter agerentur. Regnauit deinde Numa post Romulum, qui cum illam ciuitatem putauerit deorum profecto falsorum numerositate muniendam, in eandem turbam referri mortuus ipse non meruit, tamquam ita putatus sit caelum multitudine numinum constipasse, ut locum ibi reperire non posset. Hoc regnante Romae et aput Hebraeos initio regni Manasse, a quo inpio rege propheta Esaias perhibetur occisus, Samiam fuisse Sibyllam ferunt.

CAPUT XXV.

Qui philosophi enituerint regnante aput Romanos Tarquinio Prisco, aput Hebraeos Sedechia, cum Hierusalem capta est templumque subuersum.

Regnante uero aput Hebraeos Sedechia et aput Romanos Tarquinio Prisco, qui successerat Anco Marcio, ductus est captiuus in Babyloniam populus Iudaeorum euersa Hierusalem et templo illo a Salomone constructo. Increpantes enim eos prophetae de iniquitatibus et inpietatibus suis haec eis uentura praedixerant, maxime Hieremias, qui etiam numerum [*]( 28 Hierem. 25, 11 ) [*]( 1 sed etiam e eruditis et expolitis p meruerit abegpv; meruit Domb. 2 efferbuerat aev; efferuuerat bl 9 p; efferuerat b2 p 9 quae etiam e 10 orbaniore g non fingeb.] confingeb. e 11 nominum gp 17 inaniiaase e 21 sedhecia g; sedecia f 23 sedecia g 24 succesnnt serat e ancho martio ep 25 babyllon. g 28 iheremias g )

302
definiuit annorum. Eo tempore Pittacus Mitylenaeus, alius e septem sapientibus, fuisse perhibetur. Et quinque ceteros, qui, ut septem numerentur, Thaleti, quem supra commemorauimus, et huic Pittaco adduntur, eo tempore fuisse scribit Eusebius, quo captiuus Dei populus in Babylonia tenebatur. Hi sunt autem: Solon Atheniensis, Chilon Lacedaemonius, Periandrus Corinthius, Cleobulus Lindius, Bias Prienaeus. Omnes hi, septem appellati sapientes, post poetas theologos claruerunt, quia genere uitae quodam laudabili praestabant hominibus ceteris et morum nonnulla praecepta sententiarum breuitate conplexi sunt. Nihil autem monumentorum, quod ad litteras adtinet, posteris reliquerant, nisi quod Solon quasdam leges Atheniensibus dedisse perhibetur; Thales uero physicus fuit et suorum dogmatum libros reliquit. Eo captiuitatis Iudaicae tempore et Anaximander et Anaximenes et Xenophanes physici claruerunt. Tunc et Pythagoras, ex quo coeperunt appellari philosophi.

CAPUT XXVI.

Quod eo tempore, quo inpletis septuaginta annis Iudaeorum est resoluta captiuitas, Romani quoque a dominatu sint regio liberati.

Per idem tempus Cyrus, rex Persarum, qui etiam Chaldaeis et Assyriis imperabat, relaxata aliquanta captiuitate Iudaeorum, quinquaginta milia hominum ex eis ad instaurandum templum regredi fecit. A quibus tantum prima coepta fundamina et altare constructum est. Incursantibus autem hostibus nequaquam progredi aedificando ualuerunt, dilatumque opus est usque ad Darium. Per idem tempus etiam illa sunt gesta, quae conscripta sunt in libro Iudith; quem sane in canone scripturarum Iudaei non recepisse dicuntur. Sub Dario ergo [*]( 3 ut] usque p numerantur et thaleti p 6 chilon (cilon g) codd.; Chilo v periandrus codd.; Periander v 7 cleubulus p; cleobolus lydius b byas g 14 docmatum g iudeice e 21 sint fgp; sunt q v 29 canone abegpv; canonem p / Domb. 30 recipisse g )

303
rege Persarum inpletis septuaginta annis, quos Hieremias propheta praedixerat, reddita est Iudaeis soluta captiuitate libertas, regnante Romanorum septimo rege Tarquinio. Quo expulso etiam ipsi a regum suorum dominatione liberi esse coeperunt. Usque ad hoc tempus prophetas habuit populus Israel; qui cum multi fuerint, paucorum et aput Iudaeos et aput nos canonica scripta retinentur. De quibus me aliqua positurum esse promisi in hoc libro, cum clauderem superiorem, quod iam uideo esse faciendum.