De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XXVIIII.

De tribus uiris uel angelis, in quibus ad quercum Mambre apparuisse Abrahae Dominus indicatur.

Item Deus apparuit Abrahae ad quercum Mambre in tribus uiris, quos dubitandum non est angelos fuisse; quamuis quidam existiment unum in eis fuisse Dominum Christum, adserentes eum etiam ante indumentum carnis fuisse uisibilem. Est quidem diuinae potestatis et inuisibilis, incorporalis inmu: tabilisque naturae, sine ulla sui mutatione etiam mortalibus adspectibus apparere, non per id quod est, sed per aliquid quod sibi subditum est; quid autem illi subditum non est? Verum tamen si propterea confirmant horum trium aliquem fuisse Christum, quia, cum tres uidisset, ad Dominum singulariter est locutus (sic enim scriptum est: Et ecce tres uiri stabant super eum, et uidens procucurrit in obuiam illis ab ostio tabernaculi sui, et adorauit super terram et dixit: Domine, si inueni gratiam ante te, et cetera): quur non et illud aduertunt, duos ex eis uenisse, ut Sodomitae delerentur, cum adhuc Abraham ad unum loqueretur, Dominum appellans et intercedens, ne simul iustum cum inpio in Sodomis perderet? Illos autem duos [*]( 21 Gen. 18, 1 sqq. ) [*]( 1 gignendi donum v 2 sed e1; si es 10 Abrahae om. p indic.] manifestatur p 14 etiam eum V 15 et uisibilis V incommot. bv 17 non om. V 21 Et om. p 22 procurrit bl p in obuiam V ab egpp a f; in om. v 23 hostio Ve 25 et] ad e; etiam v aduertant V1 ei eis om. el 27 unam V1 )

179
sic suscepit Loth, ut etiam ipse in conloquio cum illis suo singulariter Dominum appellet. Nam cum eis pluraliter dixisset: Ecce, domini, declinate in domum pueri uestri, et cetera quae ibi dicuntur, postea tamen ita legitur: Et tenuerunt angeli manum eius et manum uxoris eius et manus duarum filiarum eius, ip eo quod parceret Dominus ipsi. Et factum est, mox ut eduxerunt illum foras, et dixerunt: Saluam fac animam tuam, ne respexeri} retro, nec steteris in tota regione; in monte saluum te fac, ne quando conprehendaris. Dixit autem Loth ad illos: Oro, Domine, quia inuenit puer tuus misericordiam ante te, et \'quae sequuntur. Deinde post haec uerba singulariter illi respondet et Dominus, cum in duobus angelis esset, dicens: Ecce miratus sum faciem tuam, et cetera. Unde multo est credibilius, quod et Abraham in tribus et Loth in duobus uiris Dominum agnoscebant, cui per singularem numerum loquebantur, etiam cum eos homines esse arbitrarentur; neque enim aliam ob causam sic eos susceperunt, ut tamquam mortalibus et humana refectione » indigentibus ministrarent; sed erat profecto aliquid, quo ita excellebant, licet tamquam homines, ut in eis esse Dominum, sicut esse adsolet in prophetis, hi, qui hospitalitatem illis exhibebant, dubitare non possent; adque ideo et ipsos aliquando pluraliter et in eis Dominum aliquando singulariter appellabant. Angelos autem fuisse scriptura testatur, non solum in hoc genesis libro, ubi haec gesta narrantur, uerum etiam in epistula ad Hebraeos, ubi, cum hospitalitas laudaretur: Per hanc. inquit, etiam quidam nescientes hospitio receperunt angelos. Per illos igitur tres uiros, cum rursus [*]( 3 Gen. 19, 2 sqq. 28 Hebr. 13, 2 ) [*]( 2 appellet Vabeppaf Domb.; appellaret gv 3 inclinate F1 6 manum duarum gp 9 in monte Vaegpv; in montem bpuf 1 et 13 ille a respondet Vp Domb.; respondit rell. v haec dfiB b 15 et ante Abrah. om. Va 20 quod e 22 esse adsolet abeglpv; ease solet gesse om. V Domb. ) [*]( 12* )
180
filius Isaac de Sarra promitteretur Abrahae, diuinum datum est etiam tale responsum, ut diceretur: Abraham erit in magnam gentem et multam, et benedicentur in eo omnes gentes terrae. Et hic duo illa breuissime plenissimeque promissa sunt, gens Israel secundum carnem et omnes gentes secundum fidem.

CAPUT XXX.

De Loth a Sodomis liberato adque eisdem caelesti igne consumtis et de Abimelech, cuius concupiscentia castitati Sarrae nocere non potuit.

Post hanc promissionem liberato de Sodomis Loth et ueniente igneo imbre de caelo tota illa regio inpiae ciuitatis in cinerem uersa est, ubi stupra in masculos in tantam consuetudinem conualuerant, quantam leges solent aliorum factorum praebere licentiam. Verum et hoc eorum supplicium specimen futuri iudicii diuini fuit. Nam quo pertinet quod prohibiti sunt qui liberabantur ab angelis retro respicere, nisi quia non est animo redeundum ad ueterem uitam, qua per gratiam regeneratus exuitur, si ultimum euadere indicium cogitamus? Denique uxor Loth, ubi respexit, remansit et in salem conuersa hominibus fidelibus quoddam praestitit condimentum, quo sapiant aliquid, unde illud caueatur exemplum.

Inde rursus Abraham fecit in Geraris aput regem ciuitatis illius Abimelech, quod in Aegypto de coniuge fecerat, eique intacta similiter reddita est. Ubi sane Abraham obiurganti regi, quur tacuisset uxorem sororemque dixisset, aperiens quid timuerit etiam hoc addidit: Etenim uere soror mea est de patre, sed non de matre, quia de patre suo [*]( 2 Gen. 18, 18 12 Gen. 19, 24 sq. 27 Gen. 20, 12 ) [*]( 2 in gentem magnam v 3 benedicantur e1 9 ignem f gx consQptis. 31 capitulum. De abimelech cett. p 12 illa tota e 14 conualuerunt V1 15 praeuere V 17 liberabuntur F1 19 regenerati exsuimur, in marg. regeneratus exuitur e; exsuitur V )

181
soror erat Abrahae, de quo propinqua eius erat. Tantae autem pulchritudinis fuit, ut etiam in illa aetate posset adamari.

CAPUT XXXI.

De Isaac secundum promissionem nato, cui nomen ex risu utriusque parentis est inditum.

Post haec natus est Abrahae secundum promissionem Dei de Sarra filius, eumque nominauit Isaac, quod interpretatur risus. Riserat enim et pater, quando ei promissus est, admirans in gaudio; riserat et mater, quando per illos tres uiros iterum promissus est, dubitans in gaudio; quamuis exprobrante angelo, quod risus ille, etiamsi gaudii fuit, tamen plenae fidei non fuit, post ab eodem angelo in fide etiam confirmata est. Ex hoc ergo puer nomen accepit. Nam quod risus ille non ad inridendum obprobrium, sed ad celebrandum gaudium pertinebat, nato Isaac et eo nomine uocato Sarra monstrauit; ait quippe: Risum mihi fecit Dominus; quicumque enim audierit, congaudebit mihi. Sed post aliquantulum tempus ancilla de domo eicitur cum filio suo, et duo illa secundum apostolum testamenta significantur, uetus et nonum, ubi Sarra illa supernae Hierusalem, hoc est ciuitatis Dei, figuram gerit.