De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT VII. De causa et pertinacia sceleris Cain, quem a facinore concepto nec Dei sermo reuocauit.

M Sed hoc ipsum, quod sicut potuimus exposuimus, cum Deus locutus esset ad Cain eo more, quo cum primis hominibus per creaturam subiectam uelut eorum socius forma congrua loquebatur, quid ei profuit? Nonne conceptum scelus in necando fratre etiam post uerbum diuinae admonitionis ao inpleuit? Nam cum sacrificia discreuisset amborum, in illius [*]( 15 Rom. 6, 12 sq. ) [*]( 3 pauci Yj pacis e 9 gratiam V 30 discreuisse;it V in om. e ) [*]( 5* )

68
respiciens, huius despiciens, quod non dubitandum est potuisse cognosci signo aliquo adtestante uisibili, et hoc ideo fecisset Deus, quia mala erant opera huius, fratris uero eius bona: contristatus est Cain ualde et concidit facies eius. Sic enim scriptum est: Et dixit Dominus ad Cain: Quare tristis factus es et quare concidit facies tua? Nonne si recte offeras, recte autem non diuidas, peccasti? Quiesce; ad te enim conuersio eius, et tu dominaberis illius. In hac admonitione uel monitu, quem Deus protulit ad Cain, illud quidem quod dictum est: Nonne si recte offeras, recte autem non diuidas, peccasti? quia non elucet quur uel unde sit dictum, multos sensus peperit eius obscuritas, cum diuinarum scripturarum quisque tractator secundum fidei regulam id conatur exponere. Recte quippe offertur sacrificium, cum offertur Deo uero, cui uni tantummodo sacrificandum est. Non autem recte diuiditur, dum non discernuntur recte uel loca uel tempora uel res ipsae quae offeruntur uel qui offert et cui offertur uel hi, quibus ad uescendum distribuitur quod oblatum est, ut diuisionem hic discretionem intellegamus; siue cum offertur ubi non oportet, aut quod non ibi sed alibi oportet, siue cum offertur quando non oportet, aut quod non tunc sed alias oportet, siue cum id offertur, quod nusquam et numquam penitus debuit, siue cum electiora sibi eiusdem generis rerum tenet homo, quam sunt ea, quae offert Deo, siue eius rei. quae oblata est, fit particeps profanus aut quilibet quem fas non est fieri. In quo autem horum Deo displicuerit Cain, facile non potest inueniri. Sed quoniam Iohannes apostolus, cum de his fratribus loqueretur: Non sicut Cain, inquit, 9 [*]( 5 Gen. 4, 6 aq. 29 1, Io. 3, 12 ) [*]( 1 respicieos] (Jespiciens V 9 dominaueris V1 admonitione, quam (onzisso uel monitu) a v 10 quid Fl 13 cum ex tam corr. V scriptor. om. V 18 uel cui e 21 siue.... oportet om. e 22 offertur, superscripto id, V 23 cum id (id m. 1 sup. lin. V) Va b ep v; id om. p Domb. 25 siue Vbeppa Domb.; siue cum a v 26 profanos F1 29 sipecut V )
69
ex maligno erat et occidit fratrem suum; et cuius rei gratia occidit? Quia opera illius maligna fuerunt, fratris autem eius iusta: datur intellegi propterea Deum non respexisse in munus eius, quia hoc ipso male diuidebat, dans Deo aliquid suum, sibi autem se ipsum. Quod omnes faciunt, qui non Dei, sed suam sectantes uoluntatem, id est non recto, sed peruerso corde uiuentes, offerunt tamen Deo munus, quo putant eum redimi, ut eorum non opituletur sanandis prauis cupiditatibus, sed explendis. Et hoc est terrenae proprium ciuitatis, Deum uel deos colere, quibus adiuuantibus regnet in uictoriis et pace terrena, non caritate consulendi, sed dominandi cupiditate. Boni quippe ad hoc utuntur mundo, ut fruantur Deo; mali autem contra, ut fruantur mundo, uti uolunt Deo; qui tamen eum uel esse uel res humanas curare iam credunt. Sunt enim multo deteriores, qui ne hoc quidem credunt. Cognito itaque Cain quod super eius germani sacrificium, nec super suum respexerat Deus, utique fratrem bonum mutatus imitari, non elatus debuit aemulari. Sed contristatus est et concidit facies eius. Hoc peccatum maxime arguit Deus, tristitiam de alterius bonitate, et hoc fratris. Hoc quippe arguendo interrogauit dicens: Quare contristatus es, et quare concidit facies tua? Quia enim fratri inuidebat, Deus uidebat et hoc arguebat. Nam hominibus, quibus absconditum est cor alterius, esse posset ambiguum et prorsus incertum, utrum illa tristitia malignitatem suam, in qua se Deo displicuisse didicerat, an fratris doluerit bonitatem, quae Deo placuit, cum in sacrificium eius adspexit. Sed rationem reddens Deus, quur eius oblationem accipere noluerit, ut sibi ipse potius merito quam ei frater inmerito displiceret, cum esset iniustus non recte [*]( 1 ex maligno Vbljpo a Domb.; qui ex mal. ab2efv occidit eum bs v 3 eius Vaepp; ipsius b; illius v; om. af 4 rexpexisse immanus e ipsum eJ 8 quo putant] coputant el; coputant e2 10 proprium terrenae., 16 ne Ypi p Domb.; nec abeplav 18 fratris e2 21 fratrea F1 dicens sup. lin. V 22 es stip. lin. V 28 Deus reddens., 30 immerito frater v )
70
diuidendo, hoc est non recte uiuendo, et indignus cuius adprobaretur oblatio, quam esset iniustior, quod fratrem iustum gratis odisset, ostendit.

Non tamen eum dimittens sine mandato sancto, iusto et bono: Quiesce, inquit; ad te enim conuersio eius, et tu dominaberis illius. Numquid fratris? Absit. Cuius igitur, nisi peccati? Dixerat enim: Peccasti, tum deinde addidit: Quiesce; ad te enim conuersio eius, et tu dominaberis illius. Potest quidem ita intellegi ad ipsum hominem conuersionem esse debere peccati, ut nulli alii quam sibi sciat tribuere debere quod peccat. Haec est enim salubris paenitentiae medicina et ueniae petitio non incongrua, ut, ubi ait: Ad te enim conuersio eius, non subaudiatur \'erit\', sed (sit); praecipientis uidelicet, non praedicentis modo. Tunc enim dominabitur quisque peccato, si id sibi non defendendo praeposuerit, sed paenitendo subiecerit; alioquin et illi seruiet dominanti, si patrocinium adhibuerit accidenti. Sed ut peccatum intellegatur concupiscentia ipsa carnalis, de qua dicit apostolus: Caro concupiscit aduersus spiritum, in cuius carnis fructibus et inuidiam commemorat, qua utique Cain stimulabatur et accendebatur in fratris exitium: bene subauditur \'erit\', id est: Ad te enim conuersio eius erit, et tu dominaberis illius. Cum enim commota fuerit pars ipsa carnalis, quam peccatum appellat apostolus, ubi dicit: Non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum (quam partem animi etiam philosophi dicunt esse uitiosam, non quae mentem debeat trahere, sed cui mens debeat imperare eamque ab inlicitis operibus ratione cohibere); — cum ergo commota fuerit ad aliquid perperam committendum, si quiescatur et obtemperetur dicenti apostolo: Nec exhibueritis membra uestra arma iniquitatis [*]( 19 Gal. 5, 17 25 Rora. 7, 17 81 ib. 6, 13 ) [*]( 17 accidenti Vaepav; accedenti 6p Domb. 20 uti F1 21 inetimul. V 23 ilii F1 post illius in e legitur: Potest quidem ita intellegi. (cj. 9) )

71
peccato, ad mentem domita et uicta conuertitur, ut subditae ratio dominetur. Hoc praecepit Deus huic, qui facibus inuidiae inflammabatur in fratrem et, quem debuerat imitari, cupiebat auferri. Quiesce, inquit; manus ab scelere contine, non regnet peccatum in tuo mortali corpore ad oboediendum desideriis eius, nec exhibeas membra tua iniquitatis arma peccato. Ad te enim conuersio eius, dum non adiuuatur relaxando, sed quiescendo frenatur; et tu dominaberis illius, ut, cum forinsecus non permittitur operari, sub potestate mentis regentis et beneuolentis adsuescat etiam intrinsecus non moueri. Dictum est tale aliquid in eodem diuino libro et de muliere, quando post peccatum Deo interrogante adque iudicante damnationis sententias acceperunt, in serpente diabolus et in se ipsis illa et maritus. Cum enim dixisset ei: Multiplicans multiplicabo tristitias tuas et gemitum tuum, et in tristitiis paries filios, deinde addidit: Et ad uirum tuum conuersio tua, et ipse tui dominabitur. Quod dictum est ad Cain de peccato uel de uitiosa carnis concupiscentia, hoc isto loco de peccatrice femina; ubi intellegendum est uirum ad regendam uxorem animo carnem regenti similem esse oportere. Propter quod dicit apostolus: Qui diligit uxorem suam, se ipsum diligit; nemo enim umquam carnem suam odio habuit. Sananda sunt enim haec sicut nostra, non sicut aliena damnanda. Sed illud Dei praeceptum Cain sicut praeuaricator accepit. Inualescente quippe inuidentiae uitio fratrem insidiatus occidit. Talis erat terrenae conditor ciuitatis. Quo modo autem significauerit etiam Iudaeos, a quibus Christus occisus est pastor ouium hominum, quem pastor ouium pecorum praefigurabat Abel, quia in allegoria prophetica res est, parco nunc dicere, et quaedam hinc aduersus Faustum Manichaeum dixisse me recolo. [*]( 15 Gen. 3, 16 22 Eph. 5, 28 sq. 32 XII, c. 9 ) [*]( 1 domitam et uictam e 8 refrenatur e 13 acceperant V 18 dominab. tui v 27 fratri e1 et terren. e 30 quid V 31 quadam V1 )
72

CAPUT VIII. Quae ratio fuerit, ut Cain inter principia generis humani conderet ciuitatem.

Nunc autem defendenda mihi uidetur historia, ne sit scriptura incredibilis, quae dicit aedificatam ab uno homine ciui tatem eo tempore, quo non plus quam uiri quattuor uel potius tres, postea quam fratrem frater occidit, fuisse uidentur in terra, id est primus homo pater omnium et ipse Cain et eius filius Enoch, ex cuius nomine ipsa ciuitas nuncupata est. Sed hoc quos mouet, parum considerant non omnes homines, qui tunc esse potuerunt, scriptorem sacrae huius historiae necesse habuisse nominare, sed eos solos, quos operis suscepti ratio postulabat. Propositum quippe scriptoris illius fuit, per quem sanctus Spiritus id agebat, per successiones certarum generationum ex uno homine propagatarum peruenire ad Abraham ac deinde ex eius semine ad populum Dei, in quo distincto a ceteris gentibus praefigurarentur et praenuntiarentur omnia, quae de ciuitate, cuius aeternum erit regnum, et de rege eius eodemque conditore Christo in Spiritu praeuidebantur esse uentura; ita ut nec de altera societate hominum taceretur, quam terrenam dicimus ciuitatem, quantum ei commemorandae satis esset, ut ciuitas Dei etiam suae aduersariae conparatione clarescat. Cum igitur scriptura diuina, ubi et numerum annorum, quos illi homines uixerunt, commemorat, ita concludat, ut dicat de illo, de quo loquebatur: Et genuit filios et filias, et fuerunt omnes dies illius uel illius quos uixit anni tot, et mortuus est: numquid quia eosdem filios et filias non nominat, ideo intellegere non [*]( 25 Gen. 5, 4 Bq. ) [*]( 5 uno om. p homine om. a 6 non a b; om. V ep p a quam om. b1 7 frater fratrem p uiderentur e 8 homo orn. V 9 enoc V 14 Spiritus sanctus v 15 propagatorum F1 16 ex sup. hn. V 17 et sup. lin. V 20 nec m. 2 ex fi corr., e 26 dies om. e 27 quo V O 28 filias V non sup. lin. Y )

73
debernus per tam multos annos, quibus tunc in saeculi huius prima aetate uiuebant, nasci potuisse plurimos homines, quorum coetibus condi possent etiam plurimae \'ciuitates? Sed pertinuit ad Deum, quo ista inspirante conscripta sunt, has duas societates suis diuersis generationibus primitus digerere adque distinguere, ut seorsum hominum, hoc est secundum hominem uiuentium, seorsum autem filiorum Dei, id est hominum secundum Deum uiuentium, generationes contexerentur usque diluuium, ubi ambarum societatum discretio concretioque narratur; discretio quidem, quod ambarum separatim generationes commemorantur, unius fratricidae Cain, alterius autem qui uocabatur Seth; natus quippe fuerat et ipse de Adam pro illo, quem frater occidit; concretio autem, quia bonis in deterius declinantibus tales uniuersi facti fuerant, ut diluuio delerentur, excepto uno iusto, cui nomen erat Noe, et eius coniuge et tribus filiis totidemque nuribus, qui homines octo ex illa omnium uastatione mortalium per arcam euadere meruerunt.

Quod igitur scriptum est: Et cognouit Cain uxorem. suam, et concipiens peperit Enoch; et erat aedificans" ciuitatem in nomine filii sui Enoch: non est quidem consequens, ut istum primum filium genuisse credatur. Neque enim hoc ex eo putandum est, quia dictus est cognouisse uxorem suam, quasi tunc se illi primitus concumbendo miscuisset. Nam et de ipso patre omnium Adam non tunc solum hoc dictum est, quando conceptus est Cain, quem primogenitum uidetur habuisse: uerum etiam posterius eadem scriptura: Cognouit, inquit, Adam Euam uxorem suam, et concepit et peperit filium, et nominauit nomen illius Seth. Unde intellegitur ita solere illam scripturam loqui, quamuis non semper cum in ea legitur factos hominum fuisse [*]( 19 Gen. 4, 17 28 ib. 25 ) [*]( 3 co/etibus, h (?) eras., V 9 usque V p Domb.; usque ad abev diluuium ex dilucidura ut uidetur corr. e 15 cui Ve2v; cuius abeappa." 25 de şę e 28 uxorem s. Euam v. )

74
conceptus, non tamen solum cum primum sibi sexus uterque miscetur. Nec illud necessario est argumento, ut primogenitum patri existimemus Enoch, quod eius nomine illa ciuitas nuncupata est. Non enim ab re est, ut propter aliquam causam, cum et alios haberet, diligeret eum pater ceteris amplius. Neque enim et ludas primogenitus fuit, a quo Iudaea cognominata est et Iudaei. Sed etiamsi conditori ciuitatis illius iste filius primus est natus, non ideo putandum est tunc a patre conditae ciuitati nomen eius inpositum, quando natus est, quia nec constitui tunc ab uno poterat ciuitas, quae nihil est aliud quam hominum multitudo aliquo societatis uinculo conligata; sed cum illius hominis familia tanta numerositate cresceret, ut haberet iam populi quantitatem, tunc potuit utique fieri, ut et constitueret et nomen primogeniti sui constitutae inponeret ciuitati. Tam longa quippe uita illorum hominum fuit, ut illic memoratorum, quorum et anni taciti non sunt, qui uixit minimum ante diluuium, ad septingentos quinquaginta tres perueniret. Nam plures nongentos annos etiam transierunt, quamuis nemo ad mille peruenerit. Quis itaque dubitauerit per unius hominis aetatem tantum multiplicari potuisse genus humanum, ut esset unde constituerentur non una, sed plurimae ciuitates? Quod ex hoc conici facillime potest, quia ex uno Abraham non multo amplius quadringentis annis numerositas Hebraeae gentis tanta procreata est, ut in exitu eiusdem populi ex Aegypto sescenta hominum milia fuisse referantur bellicae iuuentutis: ut omittamus gentem Idumaeorum non pertinentem ad populum Israel, quam genuit frater eius Esau, nepos Abrahae, et alias [*]( 18 Gen. 5. 31 25 Exod. 12, 37 ) [*]( 3 ciuit. illa v 4 non, wi. 1 superscripto dum, V enim om. t1 ng eet 8 filius est primg natus V 10 qui nec V 11 aliud est v 1 B 13 quantitate V 14 primogenitui V 17 minim. uiiit v 18 nungent. V 21 constituerentur mss.; constitueretur v 26 milia homo v )
75
natas ex semine ipsius Abrahae non per Sarram coniugem procreato.

CAPUT VIIII. De longa uita hominum, quae fuit ante diluuium et de ampliore humanorum corporum forma.

Quam ob rem nullus prudens rerum existimator dubitauerit Cain non solum aliquam, uerum etiam magnam potuisse condere ciuitatem, quando in tam longum tempus protendebatur uita mortalium; nisi forte infidelium quispiam ex ipsa numerositate annorum nobis ingerat quaestionem, qua uixisse tunc homines scriptum est in auctoritatibus nostris, et hoc neget esse credendum. Ita quippe non credunt etiam magnitudines corporum longe ampliores tunc fuisse quam nunc sunt. Unde et nobilissimus eorum poeta Vergilius de ingenti lapide, quem in agrorum limite infixum uir fortis illorum temporum pugnans et rapuit et cucurrit et intorsit et misit:

  1. Vix illum — inquit — lecti bis sex ceruice subirent,
  2. Qualia nunc hominum producit corpora tellus,
significans maiora tunc corpora producere solere tellurem. Quanto magis igitur temporibus recentioribus mundi ante illud nobile diffamatumque diluuium! Sed de corporum magnitudine plerumque incredulos nudata per uetustatem siue per uim fluminum uariosque casus sepulcra conuincunt, ubi apparuerunt uel unde ceciderunt incredibilis magnitudinis ossa mortuorum. Vidi ipse non solus, sed aliquot mecum in Uticensi litore, molarem hominis dentem tam ingentem, ut, si in nostrorum dentium modulos minutatim concideretur, centum nobis uideretur facere potuisse. Sed illum gigantis alicuius fuisse crediderim. Nam praeter quod erant omnium multo [*]( 17 Aen. XII, 899 sq. ) [*]( 2 procreato V e3 p laf Domb.; procreatae e1; procreatos o; procreatas bpv 11 auctoritatibus Ve Dornb.; auctoribus abpv 15 temporum S sup. litt. V 24 os, a V 25 aliquod V 29 erat male rescript. V )
76
quam nostra maiora tunc corpora, gigantes longe ceteris anteibant; sicut aliis deinde nostrisque temporibus rara quidem, sed numquam ferme defuerunt; quae modum aliorum plurimum excederent. Plinius Secundus. doctissimus homo. quanto magis magisque praeterit saeculi excursus, minora corpora naturam ferre testatur; quod etiam Homerum commemorat saepe carmine fuisse conquestum, non haec uelut poetica figmenta deridens, sed in liistoricam fidem tamquam miraculorum naturalium scriptor adsumens. Verum, ut dixi, antiquorum magnitudines corporum inuenta plerumque ossa, quoniam diuturna sunt, etiam multo posterioribus saeculis produnt. Annorum autem numerositas cuiusque hominis, quae temporibus illis fuit, nullis nunc talibus documentis uenire in experimentum potest. Nec tamen ideo fides sacrae huic historiae deroganda est, cuius tanto inpudentius narrata non credimus, quanto inpleri certius praenuntiata conspicimus. Dicit tamen etiam idem Plinius esse adhuc gentem, ubi ducentos annos uiuitur. Si ergo humanarum uitarum diuturnitates, quas experti non sumus, hodie habere creduntur incognita nobis loca, quur non habuisse credantur et tempora? An uero credibile est alicubi esse quod hic non est, et incredibile est aliquando fuisse quod nunc non est?

CAPUT X. De differentia. qua inter Hebraeos et nostros codices uidentur annorum numeri dissonare. 25

Quocirca etsi inter Hebraeos et nostros codices de ipso numero annorum nonnulla uidetur esse distantia, quod ignoro [*]( 4 H. N. VII, 16 17 ib. YII, 48 (49) ) [*]( 1 maiora quam nostra v 4 excederunt rescript. Y 6 FERRE rescribendo in RENRE et homerum in amorum corruptum V contmemoras rescript. V 14 sacra Y huic Vabefv; huias p 0 a r 15 dencganda p 16 impleriq; (= in plerisque), f m. 2, e 20 habuisse non V 21 est credib. v alicubi esse om. e1 22 est ante aliquaudo om. e 24 codices nostros q 27 ignaro T\'1 )

77
qua ratione sit factum: non tamen tanta est, ut illos homines tam longaeuos fuisse dissentiant. Nam ipse homo primus Adam, antequam gigneret filium, qui est appellatus Seth, ducentos triginta uixisse annos reperitur in codicibus nostris, in Hebraeis autem centum triginta perhibetur; sed postea quam eum genuit, septingentos uixisse legitur in nostris, octingentos uero in illis; adque ita in utrisque uniuersitatis summa concordat. Ac deinde per consequentes generationes antequam gignatur, qui gigni commemoratur, minus uixisse aput Hebraeos pater eius inuenitur centum annos; sed postea quam est genitus idem ipse, centum minus quam in Hebraeis inueniuntur in nostris; adque ita et hinc et inde numeri uniuersitas consonat. In sexta autem generatione nusquam utrique codices discrepant. In septima uero, ubi ille qui natus est Enoch non mortuus, sed quod Deo placuerit translatus esse narratur, eadem dissonantia est, quae in superioribus quinque de centum annis antequam gigneret eum, qui ibi commemoratus est, filium, adque in summa similis consonantia. Vixit enim annos, antequam transferretur, secundum utrosque codices trecentos sexaginta quinque. Octaua generatio habet quidem nonnullam diuersitatem, sed minorem ac dissimilem ceteris. Mathusalam quippe, quem genuit Enoch, antequam gigneret eum, qui in ipso ordine sequitur, secundum Hebraeos non centum minus, sed uiginti amplius uixit annos; qui rursus in nostris, postea quam eum genuit, reperiuntur additi, et in utrisque sibi summa uniuersi numeri occurrit. In sola nona generatione, id est in annis Lamech, filii Mathusalae, patris autem Noe, summa uniuersitatis [*]( 5 Gen. 5, 3 etc. ) [*]( 3 appell. est v 4 annos uixisse v 9 gignantur V qui gigni] N pgigni e commemoratur V 12 et hinc eppf DOflłb.; et om. Va b a V 17 de centum] ducentum e 18 atque in V ep Domb.; atque ita in abv 20 et quinque ev 22 Mathusalem abv 23 secundum, in marg. apud, e 28 mathusalae V ep p a Ii mathusalem abv )
78
discrepat, sed non plurimum. Viginti enim et quattuor annos plus uixisse in Hebraeis quam in nostris codicibus inuenitur. Namque antequam gigneret filium, qui uocatus est Noe, sex minus habet in Hebraeis quam in nostris; postea uero quam eum genuit, triginta amplius in eisdem quam in nostris. Unde sex illis detractis restant uiginti quattuor, ut dictum est.

CAPUT XI. De annis Mathusalae, cuius aetas quattuordecim annis diluuium uidetur excedere.

Per hanc autem discrepantiam Hebraeorum codicum adque nostrorum exoritur illa famosissima quaestio, ubi Mathusalam quattuordecim annos uixisse post diluuium conputatur, cum scriptura ex omnibus, qui in terra tunc fuerant, solos octo homines in arca exitium commemoret euasisse diluuii, in quibus Mathusalam non fuit. Secundum codices enim nostros Mathusalam priusquam gigneret illum, quem uocauit Lamech, uixit annos centum sexaginta septem; deinde ipse Lamech, antequam ex illo natus esset Noe, uixit annos centum octoginta octo, qui fiunt simul trecenti quinquaginta quinque; his adduntur sescenti Noe, quoto eius anno diluuium factum est: qui fiunt nongenti quinquaginta quinque, ex quo Mathusalam natus est usque ad annum diluuii. Omnes enim anni uitae Mathusalam nongenti sexaginta nouem conputantur, quia, cum uixisset annos centum sexaginta septem et genuisset filium, qui est appellatus Lamech, post eum genitum uixit annos octingentos duo; qui omnes, ut diximus. nongenti sexaginta nouem fiunt. Unde detractis nongentis quinquaginta quinque ab ortu Mathusalae usque ad diluuium remanent [*]( 21 Gen. 7, 6 ) [*]( 3 namque Vabeaf; nam pav 6 et quattuor e tJ 10 quodicum et 19 simul fiunt t; 21 nungenti V p1 et sic semper V 22 enim V p; autem rell. v Domb. 2:, est om. e 26 octingentos duo V p f; D. ccc. n a b p; oct. duos ev 28 et quinque e )

79
quattuordecim, quibus uixisse creditur post diluuium. Propter quod eum nonnulli, etsi non in terra, ubi omnem carnem, quam uiuere in aquis natura non sinit, constat fuisse deletam, . cum patre suo qui translatus fuerat aliquantum fuisse adque ibi, donec diluuium praeteriret, uixisse arbitrantur, nolentes derogare fidem codicibus, quos in auctoritatem celebriorem suscepit ecclesia, et credentes Iudaeorum potius quam istos non habere quod uerum est. Non enim admittunt, quod magis hic esse potuerit error interpretum, quam in ea lingua esse falsum, unde in nostram per Graecam scriptura ipsa translata est, sed inquiunt non esse credibile septuaginta inter- r pretes, qui uno simul tempore unoque sensu interpretati sunt, errare potuisse aut ubi nihil eorum intererat uoluisse mentiri; Iudaeos uero, dum nobis inuident, quod lex et prophetae ad nos interpretando transierint, mutasse quaedam in codicibus suis, ut nostris minueretur auctoritas. Hanc opinionem uel / suspicionem accipiat quisque ut putauerit; certum est tamen non uixisse Mathusalam post diluuium, sed eodem anno fuisse defunctum, si uerum est quod de numero annorum in Hebraeis codicibus inuenitur. De illis autem septuaginta interpretibus quid mihi uideatur, suo loco diligentius inserendum est, cum ad ipsa tempora, quantum necessitas huius operis postulat, commemoranda adiuuante Domino uenerimus. Praesenti enim sufficit quaestioni secundum utrosque codices tam longas habuisse uitas illius aeui homines, ut posset aetate unius, qui de duobus, quos solos terra tunc habuit, parentibus primus est natus, ad constituendam etiam ciuitatem multiplicari genus humanum. [*]( 21 XVIII, c. 42 sqq. ) [*]( 1 qaatarinituor V 3 constat sup. lin. V 4 elatus, in tnarg. translatus, e 8 amniittunt V 11 credibilem V interpraetejs V 13 intereat e 17 quis e 21 inserendum Vabepav; disserendum p Domb. )
80

CAPUT XIIDe opinione eorum. qui primorum temporum homines tam longaeuos, quam scribitur, fuisse non credunt.

Neque enim ullo modo audiendi sunt, qui putant aliter annos illis temporibus conputatos, id est tantae breuitatis, ut unus annus noster decem illos habuisse credatur. Quapropter, inquiunt, cum audierit quisque uel legerit nongentos annos quemque uixisse, debet intellegere nonaginta; decem quippe illi anni unus est noster et decem nostri centum illi fuerunt. Ac per hoc, ut putant, uiginti trium annorum fuit Adam, quando genuit Seth, et ipse Seth uiginti agebat et sex menses, quando ex illo natus est Enos, quos appellat scriptura ducentos et quinque annos; quoniam sicut isti suspicantur, quorum exponimus opinionem, unum annum, qualem nunc habemus, in decem partes illi diuidebant et easdem partes annos uocabant; quarum partium habet una quadratum senarium, eo quod sex diebus Deus perfecerit opera sua, ut in septimo requiesceret (de qua re in libro undecimo, sicut potui, disputaui); sexiens autem seni, qui numerus quadratum senarium facit, triginta sex dies sunt; qui multiplicati deciens ad trecentos sexaginta perueniunt, id est duodecim menses lunares. Propter quinque dies enim reliquos, quibus solaris annus inpletur, et diei quadrantem, propter quem quater ductum eo anno, quo bissextum uocant, unus dies adicitur, addebantur a ueteribus postea dies, ut occurreret numerus annorum, quos dies Romani intercalares uocabant. Proinde etiam Enos, quem genuit Seth, decem et nouem agebat annos, quando ex illo natus est filius eius Cainan, quos annos dicit [*]( 18 c. 8 ) [*]( 7 uelegerit F1 8 quemque Vb ep a / Domb.; quemquam av; quem p 9 unus annus est e 10 uiginti trium om. a annorum superscripto cxxx, et in marg. corr. m. In biblioteca habetur. 0. xxx., a 11 et ante ipse om. V agebat mas.; habebat v 16 haberet e1 17 eo ex cum corr., e Deus aex diebus v 20 et sex, et m. 2 sup, lin. b dies om. a sunt mss.; fiunt v 23 qua»łt e )

81
scriptura centum nonaginta. Et deinceps per omnes generationes, in quibus hominum anni commemorantur ante diluuium, nullus fere in nostris codicibus inuenitur, qui, cum esset centum annorum uel infra uel etiam centum uiginti aut non multo amplius, genuerit filium; sed qui minima aetate genuerunt, centum sexaginta, et quod excurrit, fuisse referuntur; quia nemo, inquiunt, decem annorum homo potest gignere filios, qui numerus centum appellabantur anni ab illis hominibus; sed in annis sedecim est matura pubertas et proli iam idonea procreandae, quos centum et sexaginta annos illa tempora nuncupabant. Ut autem aliter annum tunc fuisse conputatum non sit incredibile, adiciunt quod aput plerosque scriptores historiae reperitur, Aegyptios habuisse annum quattuor mensum, Acarnanas sex mensum, Lauinios tredecim mensum. Plinius Secundus cum commemorasset relatum fuisse in litteras quendam uixisse centum quinquaginta duos <annos>, aliam decem amplius, alios ducentorum annorum habuisse uitam, alios trecentorum, quosdam ad quingentos, alios ad sescentos, nonnullos ad octingentos etiam peruenisse, haec omnia inscitia temporum accidisse arbitratus est. \'Alii quippe, inquit, aestate <unum> determinabant annum et alterum hieme, alii quadripertitis temporibus. sicut Arcades, inquit, quorum anni trimenstres fuerunt.\' Adiecit etiam aliquando Aegyptios, quorum paruos annos quaternorum mensum fuisse supra diximus, lunae fine limitasse annum. \'Itaque aput eos, inquit, et singula milia annorum uixisse produntur.\' [*](17 H. N. VII, 48, 155 ) [*](6 et quod excurrit sup. lin. V 11 sq. ut annum tunc aliter p 14 mensum et sic deinceps Vpaf Domb.; mensium abepv\' acar- .\' bf cadas, in marg. acarnanas, e labinios Vj lanios b 16 litteras YetJ; litteris abp annos om. Veppaf 20 inscitia Vppaf; inacientia a b e; propter inscientiam v 21 unum om. Vab eppaf 22 pertitis, m. 2 superscripto quadri, b 23 trimenstres V ex; trimensea, ae5; tres menses b; trimeatres pv fuerunt Vabepp; fuere 11 ) [*]( XXXX An*. opera Sectlo V para II. ) [*]( 6 )
82

His uelut probabilibus argumentis quidam non destruentes fidem sacrae huius historiae, sed adstruere nitentes, ne sit incredibile quod tam multos annos uixisse referuntur antiqui, persuaserunt sibi, nec se suadere inpudenter existimant, tam exiguum spatium temporis tunc annum uocatum, ut illi decem\' sint unus noster et decem nostri centum illorum. Hoc autem esse falsissimum documento euidentissimo ostenditur. Quod antequam faciam, non mihi tacendum uidetur, quae credibilior possit esse suspicio. Poteramus certe hanc adseuerationem ex Hebraeis codicibus redarguere adque conuincere, ubi Adam non ducentorum tringinta, sed centum triginta annorum fuisse reperitur, quando tertium genuit filium; qui anni si tredecim nostri sunt, procul dubio, primum quando genuit, undecim uel non multo amplius annorum fuit. Quis potest hac aetate generare usitata ista nobisque notissima lege naturae? Sed hunc omittamus, qui fortasse etiam quando creatus est potuit; non enim eum tam paruum, quam infantes nostri sunt, factum fuisse credibile est. Seth filius eius non ducentorum quinque, sicut nos legimus, sed centum quinque fuit, quando genuit Enos; ac per hoc secundum istos nondum habebat undecim annos aetatis. Quid dicam de Cainan eius filio, qui cum aput nos centum septuaginta reperiatur, aput Hebraeos septuaginta legitur fuisse, quando genuit Maleleel? Quis generat homo septennis, si tunc anni septuaginta nuncupabantur qui septem fuerunt? . Ii [*]( 10 Gen. 5, 3 sqq. ) [*]( 4 inpudenter Vabeppaf; imprud. v 7 falsiss. esse v documentoTjum dpcwegto euid. V 11 sed centum XXX sup. lin. V 13 primo e quando genuit mss.; genuit, quando v 15 iste (?) Domb. 18 seth V bepaf; sedh p; sed av 19 sicut om. V 23 maleleel Ve; malalehel abpv 24 septem annis p f - nuncupatur F1-)

83

CAPUT XIII. An in dinumeratione annorum Hebraeorum magis quam septuaginta interpretum sit sequenda auctoritas.

5 Sed cum hoc dixero, continuo referetur illud Iudaeorum esse mendacium, de quo superius satis actum est; nam septuaginta interpretes laudabiliter celebratos uiros non potuisse mentiri. Ubi si quaeram, quid sit credibilius, Iudaeorum gentem tam longe lateque diffusam in hoc conscribendum men- 10 dacium uno consilio conspirare potuisse et, dum aliis inuident auctoritatem, sibi abstulisse ueritatem, an septuaginta homines, qui etiam ipsi Iudaei erant, uno in loco positos, quoniam rex Aegyptius Ptolomaeus eos ad hoc opus asciuerat, ipsam ueritatem gentibus alienigenis inuidisse et communicato istuc 15 fecisse consilio: quis non uideat quid procliuius faciliusque credatur? Sed absit ut prudens quispiam uel Iudaeos cuiuslibet peruersitatis adque malitiae tantum potuisse credat in codicibus tam multis et tam longe lateque dispersis, uel septuaginta illos memorabiles uiros hoc de inuidenda gentibus so ueritate unum communicasse consilium. Credibilius ergo quis dixerit, cum primum de bibliotheca Ptolomaei describi ista coeperunt, tunc aliquid tale fieri potuisse in codice uno, sed primitus inde descripto, unde iam latius emanaret; ubi potuit quidem accidere etiam scriptoris error. Sed hoc in illa quae- 1!5 stione de uita Mathusalae non absurdum est suspicari, et in illo alio, ubi superantibus uiginti quattuor annis summa non conuenit. In his autem, in quibus continuatur ipsius [*]( m dac eonsil 5 Sed cam] secundum e 9 hoc om. e1 ecnsHium uno тpęcĮę.çio V 11 et ueritatem e 12 in uno v positus el; positi e1 13 aegyptius м.u.; Aegypti v ptolomeus et sic infra V ab ep a f; ptholomeus et sic infra p; Ptolemaeus p 14 communi a istuc V p a; istunc c1; istud atae\'pc 15 fecisse om. a quid faciliusque, quid w. 2 sup. lin.. V 17 potuisse om. e 18 post multis in V uerba inde ab alienig-enis l. 14 usque ad tam multis repetita lineolis deleta sunt 22 sed m1ł8.; scilicet v 24 errore e 27 quibus omisso in, el ) [*]( 6* )

84
mendositatis similitudo, ita ut ante genitum filium, qui ordini inseritur, alibi supersint centum anni, alibi desint; post genitum autem ubi deerant supersint, ubi supererant desint, ut summa conueniat; et hoc in prima, secunda, tertia, quarta, quinta, septima generatione inuenitur: uidetur habere quandam, si s dici potest, error ipse constantiam nec casum redolet, sed industriam.

. Itaque illa diuersitas numerorum aliter se habentium in codicibus Graecis et Latinis, aliter in Hebraeis, ubi non est ista de centum annis prius adbitis et postea detractis per tot 10 generationes continuata parilitas, nec malitiae Iudaeorum nec diligentiae uel prudentiae septuaginta interpretum, sed scriptoris tribuatur eirori, qui de bibliotheca supradicti regis codicem describendum primus accepit. Nam etiam nunc, ubi numeri non faciunt intentum ad aliquid, quod facile possit 15 intellegi uel quod appareat utiliter disci, et neglegenter describuntur et neglegentius emendantur. Quis enim sibi existimet esse discendum, quot milia hominum tribus Israel singillatim habere potuerunt? quoniam prodesse aliquid non putatur; et quotus quisque hominum est, cui profunditas utilitatis huius 10 appareat? Hic uero, ubi per tot contextas generationes centum anni alibi adsunt, alibi desunt, et post natum, qui commemorandus fuerat, filium desunt ubi adfuerunt, adsunt ubi defuerunt, ut summa concordet: nimirum cum uellet persuadere, qui hoc fecit, ideo numerosissimos annos uixisse » antiquos, quod eos breuissimos nuncupabant, et hoc de maturitate pubertatis, qua idonea filii gignerentur, conaretur ostendere, adque ideo in illis centum annis decem nostros insinuandos putaret incredulis, ne homines tamdiu uixisse recipere in fidem nollent, addidit centum, ubi gignendis filiis habilem ao [*]( 4 et tertia e quinta sexta sept. V; sexta sup. Un. b 6 post e nn 8 numerum e1 14 ubimeri V 15 quid Y 16 dici F1 17 exist. d sibi v 18 quod e1 19 quogj$m V 22 desunt, de sup. lin., e n anola catum V 24 conuellet e\' 27 quia e 28 centum decem \'loųųię Y )

85
non inuenit aetatem, eosdemque post genitos filios, ut congrueret summa, detraxit. Sic quippe uoluit credibiles facere idonearum generandae proli conuenientias aetatum, ut tamen numero non fraudaret uniuersas aetates uiuentium singulorum. & Quod autem id in sexta generatione non fecit, hoc ipsum est quod magis mouet ideo illum fecisse, cum res, quam dicimus, postulauit, quia non fecit, ubi non postulauit. Inuenit namque in eadem generatione aput Hebraeos uixisse Iared, antequam genuisset Enoch, centum sexaginta duos (aonos), qui secun- łU dum illam rationem breuium annorum fiunt anni sedecim et aliquid minus quam menses duo; quae iam aetas apta est ad gignendum, et ideo addere centum annos breues, ut nostri uiginti sex fierent, necesse non fuit, nec post natum Enoch eos detrahere, quos non addiderat ante natum. Sic factum est 15 ut hic nulla esset inter codices utrosque uarietas.

Sed rursus mouet, quur in octaua generatione, antequam de Mathusalam nasceretur Lamech, cum aput Hebraeos legantur centum octoginta duo anni, uiginti minus inueniuntur in codicibus nostris, ubi potius addi centum solent, et post genitum 20 Lamech conplendam restituuntur ad summam, quae in codicibus utrisque non discrepat. Si enim centum septuaginta annos propter pubertatis maturitatem decem et septem uolebat intellegi, sicut nihil addere, ita nihil detrahere iam debebat, quia inuenerat aetatem idoneam generationi filiorum, propter 25 quam in aliis centum illos annos, ubi eam non inueniebat, addebat. Hoc autem de uiginti annis merito putaremus casu mendositatis accidere potuisse, nisi eos, sicut prius detraxerat, [*]( 8 Geo. 5, 18 ) [*]( 1 uenit V easdemque V 3 proli? e conuenias e 5 id in T b2 e2 p; id om. ab1elx Donib. non mss.; id non v 6 mouet V abepav; monet p Domb. illum iJeo v 8 iared yt e; iaret V2 b; iareth a v; lamech, in marg. m. 2 iareth, p 9 duo p annos otn. Veppaf 10 annis e 11 quaetiam V; quae etiam e 15 utrosque sup. lin. V 17 nosceretur V1 18 uiginti ą.ą9 minus e 19 solet e 23 addere ita nihil om. et )

86
restitaere postea curaret, ut summae conueniret integritas. An forte astutius factum existimandum est, ut illa, qua centum anni prius solent adici et postea detrahi, occultaretur industria, cum et illic, ubi necesse non fuerat, non quidem de centum annis, uerum tamen de quantulocumque numero prius detracto, post reddito, tale aliquid fieret? Sed quomodolibet istuc accipiatur, siue credatur ita esse factum siue non credatur, siue postremo ita siue non ita sit: recte fieri nullo modo dubitauerim, ut, cum diuersum aliquid in utrisque codicibus inuenitur, quando quidem ad fidem rerum gestarum utrumque esse non potest uerum, ei linguae potius credatur, unde est in aliam per interpretes facta translatio. Nam in quibusdam etiam codicibus Graecis tribus et uno Latino et uno etiam Syro inter se consentientibus inuentus est Mathusalam sex annis ante diluuium fuisse defunctus. u