De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XXVII. De peccatoribus, et angelis et hominibus, quorum peruersitas non perturbat prouidentiam.

Proinde peccatores, et angeli et homines, nihil agunt, quo inpediantur magna opera Domini, exquisita in omnes uoluntates eius, quoniam qui prouidenter adque omnipotenter sua cuique distribuit, non solum bonis, uerum etiam malis bene uti nouit. Ac per hoc propter meritum primae malae uoluntatis ita damnato adque obdurato angelo malo, ut iam bonam uoluntatem ulterius non haberet, bene utens Deus quur non permitteret, ut ab illo primus homo, qui rectus, hoc est bonae uoluntatis, creatus fuerat, tentaretur? Quando quidem sic erat institutus, ut, si de adiutorio Dei [*]( 20 Ps. 110, 2 ) [*]( 1 relectori l 6 de se ipsis e 9 cum quib. usque ad communis om. et 10 insta V ab es 1 p v; iuste a Domb. est V1 crearet] crederet b 11 quod e1 peccatores l 12 et ex] uel ex f 13 hostenderet, omisso posset, l 18 prouidentiam V; prouid. dei p q v )

56
fideret bonus homo, malum angelum uinceret; si autem creatorem adque adiutorem Deum superbe sibi placendo de- \' sereret, uinceretur; meritum bonum habens in adiuta diuinitus uoluntate recta, malum uero in deserente Deum uoluntate peruersa. Quia et ipsum fidere de adiutorio Dei non quidem posset sine adiutorio Dei, nec tamen ideo ab his diuinae gratiae beneficiis sibi placendo recedere non habebat in potestate. Nam sicut in hac carne uiuere sine adiumentis alimentorum in potestate non est, non autem in ea uiuere in potestate est, quod faciunt qui se ipsos necant: ita bene uiuere sine adiutorio Dei etiam in paradiso non erat in potestate; erat autem in potestate male uiuere, sed beatitudine non permansura et poena iustissima secutura. Cum igitur huius futuri casus humani Deus non esset ignarus, quur eum non sineret inuidi angeli malignitate tentari? nullo modo quidem quod uinceretur incertus, sed nihilo minus praescius quod ab eius semine adiuto sua gratia idem ipse diabolus fuerat sanctorum gloria maiore uincendus. Ita factum est, ut nec Deum aliquid futurorum lateret, nec praesciendo quemquam peccare conpelleret et, quid interesset inter propriam cuiusque praesumtionem et suam tuitionem, angelicae et humanae rationali creaturae consequenti experientia demonstraret. Quis enim audeat credere aut dicere, ut neque angelus neque homo caderet, in Dei potestate non fuisse? Sed hoc eorum potestati maluit non auferre adque ita, et quantum mali eorum superbia et quantum boni sua gratia ualeret, ostendere.

.CAPUT XXVIII. De qualitate duarum ciuitatum, terrenae adque caelestis.

Fecerunt itaque ciuitates duas amores duo, terrenam scilicet amor sui usque ad contemtum Dei, caelestem uero amor [*]( 2 deseret el 5 fide e 6 possit Z1 his ideo, ornisso ab, l 7 in potestatem V 14 enrn] enim e 16 uincetur e 22 experientiae V 31 contentum l Doi om. V1 )

57
Dei usque ad contemtum sui. Denique illa in se ipsa, haec in Domino gloriatur. Illa enim quaerit ab hominibus gloriam; huic autem Deus conscientiae testis maxima est gloria. Illa in gloria sua exaltat caput suum; haec dicit Deo suo: Gloria mea et exaltans caput meum. Illi in principibus eius uel in eis quas subiugat nationibus dominandi libido dominatur; in hac seruiunt inuicem in caritate et praepositi consulendo et subditi obtemperando. Illa in suis potentibus diligit uirtutem suam; haec dicit Deo suo: Diligam te, Domine, uirtus mea. Ideoque in illa sapientes eius secundum hominem uiuentes aut corporis aut animi sui bona aut utriusque sectati sunt, aut qui potuerunt cognoscere Deum, non ut Deum honorauerunt aut gratias egerunt, sed euanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes se esse sapientes (id est dominante sibi superbia in sua sapientia sese extollentes) stulti facti sunt et inmutauerunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium (ad huiusce modi enim simulacra adoranda uel duces populorum uel sectatores fuerunt), et coluerunt adque seruierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula; in hac autem nulla est hominis sapientia nisi pietas, qua recte colitur uerus Deus, id expectans praemium in societate sanctorum non solum hominum, uerum etiam angelorum, ut sit Deus omnia in omnibus. [*]( 4 Ps. 3, 4 9 Ps. 17, 2 13 Rom. 1, 21 sqq. 26 1. Cor. 15, 28 ) [*]( 1 ipsa om. el 2 ab omnibus e 5 et om. I exultans V1; exaltas a / 6 subiungat e 11 aut corp.] a corp. V 13 ut deum, deum m. 2 extra lin., e honorificauerunt e aut Vlp Domb.; uel abev 14 et om. l1 18 in similit. om. ll similitudine V 22 sq. qui est deus e 23 in hoc F1 25 uerum et l 26 post omnibus in e l exstat amen. EXP. LIBER XlIII j CONTRA PAGANOS I INCIP. LIB. XV. i V EXPLICIT. CONTRA PAGANOS SCi AYGVSTINI. LIBER. QUARTVS DECIMVS. I, qui hic duinit. )
58

De duobus ordinibus generationis humanae in diuersos fines ab initio procurrentis.

De felicitate paradisi uel de ipso paradiso et de uita ibi primorum hominum eorumque peccato adque supplicio multi multa senserunt, multa dixerunt, multa litteris mandauerunt. Nos quoque secundum scripturas sanctas uel quod in eis legimus uel quod ex eis intellegere potuimus earum congruentes auctoritati de his rebus in superioribus libris diximus. Enucleatius autem si ista quaerantur, multiplices adque multimodas pariunt disputationes, quae pluribus intexendae sint uoluminibus, quam hoc opus tempusque deposcit, quod non ita largum habemus, ut in omnibus, quae possunt requirere otiosi et scrupulosi, paratiores ad interrogandum quam capaciores ad intellegendum, nos oporteat inmorari. Arbitror tamen satis nos iam fecisse magnis et difficillimis quaestionibus de initio uel mundi uel animae uel ipsius generis humani, quod in duo genera distribuimus, unum eorum, qui secundum hominem, alterum eorum, qui secundum Deum uiuunt; quas etiam mystice appellamus ciuitates duas, hoc est duas societates hominum, quarum est una quae praedestinata est in aeternum regnare cum Deo, altera aeternum supplicium subire cum diabolo. Sed iste finis est earum, de quo post loquendum est. Nunc autem quoniam de exortu earum siue in angelis, quorum numerus ignoratur a nobis, siue in duobus primis hominibus satis dictum est, iam mihi uidetur earum adgrediendus excursus, ex quo illi duo generare coeperunt, donec homines generare cessabunt. Hoc enim uniuerso tempus siue saeculum, in quo cedunt morientes [*]( 7 multa multi e 13 sint Y e p; sunt a b tJ 16 scrupulosi Vabpv; scrip. epaf 19 ueiamine F1 20 homine V 29 est cursus F1 )

59
succeduntque nascentes, istarum duarum ciuitatum, de quibus disputamus, excursus est.

Natus est igitur prior Cain ex illis duobus generis humani parentibus, pertinens ad hominum ciuitatem, posterior Abel, ad ciuitatem Dei. Sicut enim in uno homine, quod dixit apostolus, experimur, quia non primum quod spiritale est, sed quod animale, postea spiritale (unde unusquisque, quoniam ex damnata propagine exoritur, primo sit necesse est ex Adam malus adque carnalis; quod si in Christum renascendo profecerit, post erit bonus et spiritalis): sic in uniuerso genere humano, cum primum duae istae coeperunt nascendo adque moriendo procurrere ciuitates, prior est natus ciuis huius saeculi, posterius autem isto peregrinus in saeculo et pertinens ad ciuitatem Dei, gratia praedestinatus gratia electus, gratia peregrinus deorsum gratia cinis sursum. Nam quantum ad ipsum adtinet, ex eadem massa oritur, quae originaliter est tota damnata; sed tamquam figulus Deus (hanc enim similitudinem non inpudenter, sed prudenter introducit apostolus) ex eadem massa fecit aliud uas in honorem, aliud in contumeliam. Prius autem factum est uas in contumeliam, post uero alterum in honorem, quia et in ipso uno, sicut iam dixi, homine prius est reprobum, unde necesse est incipiamus et ubi non est necesse ut remaneamus, posterius uero probum, quo proficientes ueniamus et quo peruenientes maneamus. Proinde non quidem omnis homo malus erit bonus, nemo tamen erit bonus qui non erat malus; sed quanto quisque citius mutatur in melius, hoc in se facit nominari quod adprehendit celerius, et posteriore cooperit uocabulum prius. Scriptum est itaque de Cain, quod condiderit ciuitatem; Abel antem tamquam peregrinus non condidit. Superna est enim [*]( 6 1. Cor. 15, 46 19 Rom. 9, 21 ) [*]( 6 quod sup. lin. V 8 ex adam nata a b1 el 13 posterius V ep Domb.; posterior abv 18 inpudenter V b2 el? Domb.; inprnd. a ht e2paV 19 aliud in contum. usque ad in honorem l. 21 om. el 26 bonusl ho (homo?) e )

60
sanctorum ciuitas, quamuis hic pariat ciues, in quibus peregrinatur, donec regni eius tempus adueniat, cum congregatura est omnes in suis corporibus resurgentes, quando eis promis sum dabitur regnum, ubi cum suo principe rege saeculorum sine ullo temporis fine regnabunt.

CAPUT II. De filiis carnis et filiis promissionis.

Umbra sane quaedam ciuitatis huius et imago prophetica ei significandae potius quam praesentandae seruiuit in terris, quo eam tempore demonstrari oportebat, et dicta est etiam ipsa ciuitas sancta merito significantis imaginis, non expressae, sicut futura est, ueritatis. De hac imagine seruiente et de illa, quam significat, libera ciuitate sic apostolus ad Galatas loquitur: Dicite mihi, inquit, sub lege uolentes esse legem non audistis? Scriptum est enim, quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera. Sed ille quidem, qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per repromissionem; quae sunt in allegoria. Haec enim sunt duo testamenta, unum quidem a monte Sina in seruitutem generans, quod est Agar; Sina enim mons est in Arabia, quae coniuncta est huic quae nunc est Hierusalem; seruit enim cum filiis suis. Quae autem sursum est Hierusalem. libera est, quae est mater nostra. Scriptum est enim: Laetare sterilis, quae non paris, erumpeetexclama, quae non parturis; quoniam multi filii desertae, magis quam eius quae habet uirum. Nos autem, [*]( 14 Gal. 4, 21 sqq. ) [*]( 15 audistis] legistis a 18 carne T71 21 Sina om. e 22 est mons p quae coniuncta est Vep Domb.; qui coniunctus est abv 25 nostra V ep paf Domb.; omnium nostrum av; omnium nostrorum b 26 et exclama V e2 paf Domb.; et clama ab exv )

61
fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. Sed sicut tunc, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum, qui secundum spiritum: ita et nunc. Sed quid dicit scriptura? Eice ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae. Nos autem, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae, qua libertate Christus nos liberauit. Haec forma intellegendi de apostolica auctoritate descendens locum nobis aperit, quem ad modum scripturas duorum testamentorum, ueteris et noui, accipere debeamus. Pars enim quaedam terrenae ciuitatis imago caelestis ciuitatis effecta est, non se significando, sed alteram, et ideo seruiens. Non enim propter se ipsam, sed propter aliam significandam est instituta, et praecedente alia significatione et ipsa praefigurans praefigurata est. Namque Agar ancilla Sarrae eiusque filius imago quaedam huius imaginis fuit; et quoniam transiturae erant umbrae luce ueniente, ideo dixit libera Sarra, quae significabat liberam ciuitatem, cui rursus alio modo significandae etiam illa umbra seruiebat: Eice ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio meo Isaac, quod ait apostolus: Cum filio liberae. Inuenimus ergo in terrena ciuitate duas formas, unam suam praesentiam demonstrantem, alteram caelesti ciuitati significandae sua praesentia seruientem. Parit autem ciues terrenae ciuitatis peccato uitiata natura, caelestis uero ciuitatis ciues parit a peccato naturam liberans gratia unde illa uocantur uasa irae, ista uasa misericordiae. Significatum est hoc etiam in duobus filiis Abrahae, quod unus de ancilla, quae dicebatur Agar, secundum carnem natus est Ismael, alter est autem de Sarra libera secundum repromissionem natus Isaac. Uterque quidem de semine Abrahae; [*]( 19 Gen. 21, 10 27 Rom. 9, 22 sq. ) [*]( 18 significat « 24 ciuitate V 27 illi V1 30 alter est Vbep pa; est om. ac )
62
sed illum genuit demonstrans consuetudo naturam, illum uero dedit promissio significans gratiam; ibi humanus usus ostenditur, hic diuinum beneficium commendatur.

CAPUT III. De sterilitate Sarrae, quam Dei gratia fecundauit.

Sarra quippe sterilis erat et desperatione prolis saltem de ancilla sua concupiscens habere, quod de se ipsa non se posse cernebat, dedit eam fetandam uiro, de quo parere uoluerat nec potuerat. Exegit itaque etiam sic debitum de marito utens iure suo in utero alieno. Natus est ergo Ismael, sicut nascuntur homines, permixtione sexus utriusque, usitata lege naturae. Ideo dictum est: Secundum carnem; non quod ista beneficia Dei non sint aut non illa operetur Deus, cuius opifex sapientia adtingit, sicut scriptum est, a fine usque in finem fortiter et disponit omnia suauiter; sed ubi significandum fuerat Dei donum, quod indebitum hominibus gratia largiretur, sic oportuit dari filium, quem ad modum naturae non debebatur excursibus. Negat enim natura iam filios tali commixtioni maris et feminae, qualis esse poterat Abrahae et Sarrae in illa iam aetate, etiam mulieris accedente sterilitate, quae nec tunc parere potuit, quando non aetas fecunditati, sed aetati fecunditas defuit. Quod ergo naturae sic adfectae fructus posteritatis non debebatur, significat quod natura generis humani peccato uitiata ac per hoc iure damnata nihil uerae felicitatis in posterum merebatur. Recte igitur significat Isaac, per repromissionem natus, filios gratiae, ciues ciuitatis liberae, socios pacis aeternae, ubi sit non amor propriae ac priuatae quodam modo uoluntatis, sed communi [*]( 14 Sap. 8, 1 ) [*]( 1 illum V sed m. 2 rescript.. a b p p a Domb.; istum (F1 ?) e V 10 utens iaie Q.ę 111ą.l\'iţQ BUO V 12 secundum carnem V a b2 e v; carnem om. bl; secundum hominem paf 14 attigit V 15 in Ve Domb.; ad abpv 18 enim] autem e 19 commixtione F1 22 fecunditatis V1 e 26 filius Vx)

63
eodemque inimitabili bono gaudens adque ex multis unum cor faciens, id est perfecte concors oboedientia caritatis.

CAPUT IIII. De terrenae ciuitatis uel concertatione uel pace.

Terrena porro ciuitas, quae sempiterna non erit (neque enim, cum extremo supplicio damnata fuerit, iam ciuitas erit), hic habet bonum suum, cuius societate laetatur, qualis esse de talibus laetitia rebus potest. Et quoniam non est tale bonum, ut nullas angustias faciat amatoribus suis, ideo ciuitas ista aduersus se ipsam plerumque diuiditur litigando, bellando adque pugnando et aut mortiferas aut certe mortales uictorias requirendo. Nam ex quacumque sui parte aduersus alteram sui partem bellando surrexerit, quaerit esse uictrix gentium, cum sit captiua uitiorum; et si quidem, cum uicerit, superbius extollitur, etiam mortifera; si uero condicionem cogitans casusque communes magis quae accidere possunt aduersis angitur, quam eis quae prouenerunt secundis rebus inflatur, tantummodo mortalis est ista uictoria. Neque enim semper dominari poterit permanendo eis, quos potuerit subiugare uincendo. Non autem recte dicitur ea bona non esse, quae concupiscit haec ciuitas, quando est et ipsa in suo humano genere melior. Concupiscit enim terrenam quandam pro rebus infimis pacem; ad eam namque desiderat peruenire bellando; quoniam si uicerit et qui resistat non fuerit, pax erit, quam non habebant partes in uicem aduersantes et pro bis rebus, quas simul habere non poterant, infelici egestate certantes. Hanc pacem requirunt laboriosa bella, hanc adipiscitur quae putatur gloriosa uictoria. Quando autem uincunt [*]( t 1 itaque e 4 uel anle concert. om. p 6 extremo Vep; in extremo abv 8 rebus laetitia v 10 belligerando p 14 cum ante uicerit sup. lin. V 1/ prouenerunt Y bs e p Domb.; prouenerint ablv 20 dicitur Vbep Domb.; dicuntur av 21 et ipsa om. e 22 genere bum. v 26 quasimul V 28 quae putatur om. V1 )

64
qui causa iustiore pugnabant, quis dubitet gratulandam esse uictoriam et prouenisse optabilem pacem? Haec bona sunt et sine dubio Dei dona. sunt. Sed si neglectis melioribus, quae ad supernam pertinent ciuitatem, ubi erit uictoria in aeterna et summa pace secura, bona ista sic concupiscuntur, ut uel sola esse credantur uel his, quae meliora creduntur, amplius diligantur: necesse est miseria consequatur et quae inerat augeatur.

CAPUT V. De primo terrenae ciuitatis auctore fratricida, cuius inpietati Romanae urbis conditor germani caede responderit.

Primus itaque fuit terrenae ciuitatis conditor fratricida; nam suum fratrem ciuem ciuitatis aeternae in hac terra peregrinantem inuidentia uictus occidit. Unde mirandum non est, quod tanto post in ea ciuitate condenda, quae fuerat huius terrenae ciuitatis, de qua loquimur, caput futura et tam multis gentibus regnatura, huic primo exemplo et, ut Graeci appellant, apxetoTttj) quaedam sui generis imago respondit. Nam et illic, sicut ipsum facinus quidam poeta commemorauit illorum,

  1. Fraterno primi maduerunt sanguine muri.
Sic enim condita est Roma, quando occisum Remum a fratre Romulo Romana testatur historia; nisi quod isti terrenae ciuitatis ambo ciues erant. Ambo gloriam de Romanae rei publicae institutione quaerebant, sed ambo eam tantam, quantam, ni unus esset,- habere non poterant. Qui enim uolebat dominando gloriari, minus utique dominaretur, si eius potestas uiuo consorte minueretur. Ut ergo totam dominationem [*]( 22 Lucan. I, 95 ) [*]( 3 sin electis e 5 si e 6 creduntur V uel in his e 11 impie- tatis p 17 et tam] etiam e 18 primo sup. lin. V 19 archeotypo V e 20 illis pro illic male rescript. V 26 tantum tamquam si b 27 ni scripsi; nisi Domb.; si codd. v non om. p )
65
haberet unus, ablatus est socius, et scelere creuit in peius, quod innocentia minus esset et melius. Hi autem fratres Cain et Abel non habebant ambo inter se similem rerum terrenarum cupiditatem, nec in hoc alter alteri inuidit, quod eius dominatus fieret angustior, qui alterum occidit, si ambo dominarentur (Abel quippe non quaerebat dominationem in ea ciuitate, quae condebatur a fratre), sed inuidentia illa diabolica, qua inuident bonis mali, nulla alia causa, nisi quia illi boni sunt, illi mali. Nullo enim modo fit minor accedente seu permanente consorte possessio bonitatis, immo possessio bonitas, quam tanto latius, quanto concordius indiuidua sociorum possidet caritas. Non habebit denique istam possessionem, qui eam noluerit habere communem, et tanto eam reperiet ampliorem, quanto amplius ibi potuerit amare consortem. Illud igitur, quod inter Remum et Romulum exortum est, quem ad modum aduersus se ipsam terrena ciuitas diuidatur, ostendit; quod autem inter Cain et Abel, inter duas ipsas ciuitates, Dei -et hominum, inimicitias demonstrallit. Pugnant ergo inter se mali et mali; item pugnant inter se mali et boni: boni uero et boni, si perfecti sunt, inter se pugnare non possunt. Proficientes autem nondumque perfecti ita possunt, ut bonus quisque ex ea parte pugnet contra alterum, qua etiam contra semet ipsum; et in uno quippe homine caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem. Concupiscentia ergo spiritalis contra alterius potest pugnare carnalem uel concupiscentia carnalis contra alterius spiritalem, sicut inter se pugnant boni et mali; uel certe ipsae concupiscentiae carnales inter se duorum bonorum, nondum utique perfectorum, sicut inter se pugnant mali et mali, donec eorum, qui curantur, ad ultimam uictoriam sanitas perducatur. [*]( 24 Gal. 5, 17 ) [*]( 14 repperit et e 16 cinitatis e 19 boni et mali v 26 potest tUque ad alteriua om. e 28 certe uel e ) [*]( XXXX Aug. opera Sectio V para II. ) [*]( 5 )
66

CAPUT VI. De languoribus, quos ex poena peccati etiam ciues ciuitatis Dei in huius uitae peregrinatione patiuntur et a quibus Deo medente sanantur.

Languor est quippe iste, id est illa inoboedientia, de qua in libro quarto decimo disseruimus, primae inoboedientiae supplicium, et ideo non natura, sed uitium; propter quod dicitur proficientibus bonis et ex fide in hac peregrinatione uiuentibus: In uicem onera uestra portate, et sic adinplebitis legem Christi; item alibi dicitur: Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes; uidete ne quis malum pro malo alicui reddat; item alio loco: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, nos, qui spiritales estis, instruite huius modi in spiritu mansuetudinis, intendens te ipsum, ne et tu tenteris; et alibi: Sol non occidat super iracundiam uestram; et in euangelio: Si peccauerit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum; item de peccatis, in quibus multorum cauetur offensio, apostolus dicit: Peccantes coram omnibus argue, ut ceteri timorem habeant. Propter hoc et de uenia in uicem danda multa praecipiuntur et magna cura propter tenendam pacem, sine qua nemo poterit uidere Deum; ubi ille terror, quando iubetur seruus decem milium talentorum reddere debita, quae illi fuerant relaxata, quoniam debitum denariorum centum conseruo suo non relaxauit; qua similitudine proposita Dominus Iesus adiecit adque ait: Sic et uobis faciet Pater [*]( 6 c. 1; 11 etc. 9 Gal. 6, 2 10 1. Thess. 5, 14 sq. 14 Gal. 6, 1 17 Eph. 4, 26 18 Mt. 18, 15 21 1. Tim. 5, 20 22 Hebr. 12, 14 2R Mt. 18, 35 ) [*](3 ciues om. p 6 decimo sup. lin. V 8 et om. ppa 15 ins?raite V 18 in te] inter e 19 ipsum Vbe Domb.; ipsum solum apv 20 sq. ait apostolus a 21 ut Vabe2p paf Domb.; et el; ut et t- 23 pura V 24 terror V ae Domb.; est terror b p; terror est v )

67
uester caelestis. si non dimiseritis unusquisque fratri suo de cordibus uestris. Hoc modo curantur ciues ciuitatis Dei in hac terra peregrinantes et paci supernae patriae suspirantes. Spiritus autem sanctus operatur intrinsecus, ut ualeat aliquid medicina, quae adhibetur extrinsecus. Alioquin etiamsi Deus ipse utens creatura sibi subdita in aliqua specie humana sensus adloquatur humanos, siue istos corporis siue illos, quos istis simillimos habemus in somnis, nec interiore gratia mentem regat adque agat, nihil prodest homini omnis praedicatio ueritatis. Facit autem hoc Deus a uasis misericordiae irae uasa discernens, dispensatione qua ipse nouit multum occulta, sed tamen iusta. Ipso quippe adiuuante mirabilibus et latentibus modis, cum peccatum quod habitat in membris nostris, quae potius iam poena peccati est, sicut apostolus praecipit, non regnat in nostro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius nec ei membra nostra uelut iniquitatis arma exhibemus, conuertitur ad mentem non sibi ad mala, Deo regente, consentientem et eam regentem tranquillius nunc habebit, postea sanitate perfecta adque inmortalitate percepta homo sine ullo peccato in aeterna pace regnabit.