De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT VIIII. Tempus mortis, quo uitae sensus aufertur, in morientibus an in mortuis esse dicendum sit.

Sed id tempus, quo animae a corpore separatae aut in bonis sunt aut in malis, utrum post mortem potius an in morte dicendum est? Si enim post mortem est, iam non ipsa mors. quae transacta adque praeterita est, sed post eam uita praesens animae bona seu mala est. Mors autem tunc eis mala erat, quando erat, hoc est quando eam patiebantur, cum [*]( 5 absolutio pqv 11 separatio e a corpore sup. lin. e 15 qai iam] quidam V 17 requies/unt, eraso c, e enim sunt v 20 reniuiscant a b e1 Z p t7 23 dic. est p )

625
morerentur, quoniam grauis et molestus eius inerat sensus; quo malo bene utuntur boni. Peracta autem mors quonam modo uel bona uel mala est, quae iam non est? Porro si adhuc diligentius adtendamus, nec illa mors esse apparebit, cuius grauem ac molestum in morientibus diximus sensum. Quamdiu enim sentiunt, adhuc utique uiuunt, et si adhuc uiuunt, ante mortem quam in morte potius esse dicendi sunt; quia illa, cum uenerit, aufert omnem corporis sensum, qui ea propinquante molestus est. Ac per hoc quo modo morientes dicamus eos, qui nondum mortui sunt, sed inminente morte iam extrema et mortifera adflictione iactantur, explicare difficile est, etiamsi recte isti appellantur morientes, quia, cum mors quae iam inpendet aduenerit, non morientes, sed mortui nuncupantur. Nullus est ergo moriens nisi uiuens, quoniam, cum in tanta est extremitate uitae, in quanta sunt quos agere animam dicimus, profecto qui nondum anima caruit adhuc uiuit. Idem ipse igitur simul et moriens est et uiuens, sed morti accedens, uita cedens; adhuc tamen in uita, quia inest anima corpori; nondum autem in morte, quia nondum abscessit a corpore. Sed si, cum abscesserit, nec tunc in morte, sed post mortem potius erit: quando sit in morte quis dixerit? Nam neque ullus moriens erit, si moriens et uiuens simul esse nullus potest. Quamdiu quippe anima in corpore est, non possumus negare uiuentem. Aut si moriens potius dicendus est, in cuius iam corpore agitur ut moriatur, nec simul quisquam potest esse uiuens et moriens: nescio quando sit uiuens. [*]( A 1 eius mss.; eis v 2 quo modo alt quodam modo e 5 quapdiu V 13 impendit a 14 est om. I 18 caedens Vi cedens αelp decedens & v 19 in corpore I autern] tamen V in mortem b l 20 nec om. V 22 erit si moriens om. e 26 potens esse V quando a. a. nescio v. ) [*]( XXXX Aur. opera Sectio V para I. ) [*]( 40 )
626

CAPUT X. An uita mortalium mors potius quam uita dicenda sit.

Ex - quo enim quisque in isto corpore morituro esse coeperit, numquam in eo non agitur ut mors ueniat. Hoc enim agit eius mutabilitas toto tempore uitae huius (si tamen uita dicenda est), ut ueniatur in mortem. Nemo quippe est, qui non ei post annum sit, quam ante annum fuit, et cras quam hodie, et hodie quam heri, et paulo post quam nunc, et nunc quam paulo ante propinquior; quoniam, quidquid temporis uiuitur, de spatio uiuendi demitur, et cottidie fit minus minusque quod restat, ut omnino nihil sit aliud tempus uitae huius, quam cursus ad mortem, in quo nemo uel paululum stare uel aliquanto tardius ire permittitur; sed urgentur omnes pari motu nec diuerso inpelluntur accessu. Neque enim, cui uita breuior fuit, celerius diem duxit quam ille, cui longior; sed cum aequaliter et aequalia momenta raperentur ambobus, alter habuit propius, alter remotius, quo non inpari uelocitate ambo currebant. Aliud est autem amplius uiae peregisse, aliud tardius ambulasse. Qui ergo usque ad mortem productiora spatia temporis agit, non lentius pergit, sed plus itineris conficit. Porro si ex illo quisque incipit mori, hoc est esse in morte, ex quo in illo agi coeperit ipsa mors, id est uitae detractio (quia, cum detrahendo finita fuerit, post mortem iam erit, non in morte): profecto, ex quo esse incipit in hoc corpore, in morte est. Quid enim aliud diebus horis momentisque singulis agitur, donec ea consumta mors, quae agebatur, inpleatur, et incipiat iam tempus esse post mortem, quod, cum uita detraheretur, erat in morte? Numquam igitur in uita homo est, ex quo est in isto corpore moriente potius [*](2 hanc inscriptionem om. p1 De uita mortalium quae mora potius quam uita dicenda est p2qv 13 in qua V 14 aliquando e omnes urgentur v 19 uiae] diQ.e V 25 iam erit in mortem b in quo b 26 horis om. b 27 consummata abpα 29 in mortem b 30 in corp. isto v )

627
quam uiuente, si et in uita et in morte simul non potest esse. An potius et in uita et in morte simul est; in uita scilicet, in qua uiuit, donec tota detrahatur; in morte autem, quia iam moritur, cum uita detrahitur? Si enim non est in uita, quid est quod detrahitur, donec eius fiat perfecta consumtio? Si autem non est in morte, quid est uitae ipsa detractio? Non enim frustra, cum uita fuerit corpori tota detracta, post mortem iam dicitur, nisi quia mors erat, cum detraheretur. Nam si ea detracta non est homo in morte, sed post mortem: quando, nisi cum detrahitur, erit in morte?

CAPUT XI. An quisquam simul et uiuens esse possit et mortuus.

Si autem absurdum est, ut hominem, antequam ad mortem perueniat, iam esse dicamus in morte (cui enim propinquat peragendo uitae suae tempora, si iam in illa est?), maxime quia nimis est insolens, ut simul et uiuens esse dicatur et moriens, cum uigilans et dormiens simul esse non possit: quaerendum est quando erit moriens. Etenim antequam mors ueniat, non est moriens, sed uiuens; cum uero mors uenerit, mortuus erit, non moriens. Illud ergo est adhuc ante mortem, hoc iam post mortem. Quando ergo in morte? Tunc enim est moriens, ut, quem ad modum tria sunt cum dicimus ante mortem, in morte, post mortem\', ita tria singulis singula \'uiuens, moriens mortuusque reddantur. Quando itaque sit moriens, id est in morte, ubi neque sit uiuens, quod est ante mortem, neque mortuus, quod est post mortem, sed moriens, id est in morte, difficillime definitur. Quamdiu quippe est anima in corpore, maxime si etiam sensus adsit, procul dubio uiuit homo, qui constat ex anima et corpore, ac per hoc [*]( 2 et ante in uita om. a 4 quia Va bel Domb.; qua p v dum p 5 cODsumtio V ,; consummatio abep a 9 detractio l 14 ad sup. lin. V 17 simul et om. I 22 ergo sup. lin. e 23 quemammodum V 28 sed est e 29 etiamsi l atsit V ) [*]( 40* )

628
adhuc ante mortem, non in morte esse dicendus est; cum uero anima abscesserit omnemque abstulerit corporis sensum, iam post mortem mortuusque perhibetur. Perit igitur inter utrumque, quo moriens uel in morte sit; quoniam si adhuc uiuit, ante mortem est; si uiuere destitit, iam post mortem est. Numquam ergo moriens, id est in morte, esse conprehenditur. Ita etiam in transcursu temporum quaeritur praesens, nec inuenitur, quia sine ullo spatio est, per quod transitur ex futuro in praeteritum. Nonne ergo uidendum est, ne ista ratione mors corporis nulla esse dicatur? Si enim est, quando est, quae in ullo et in qua ullus esse non potest? Quando quidem si uiuitur, adhuc non est, quia hoc ante mortem, non in morte; si autem uiuere iam cessatum est, iam non est, quia et hoc post mortem est, non in morte. Sed rursus si nulla mors est ante quid uel post, quid est quod dicitur ante mortem siue post mortem? Nam et hoc inaniter dicitur, si mors nulla est. Adque utinam in paradiso bene uiuendo egissemus, ut re uera nulla mors esset. Nunc autem non solum est, uerum etiam tam molesta est, ut nec ulla explicari locutione possit nec ulla ratione uitari.

Loquamur ergo secundum consuetudinem (non enim aliter debemus) et dicamus (ante mortem\', priusquam mors accidat; sicut scriptum est: Ante mortem ne laudes hominem quemquam. Dicamus etiam cum acciderit: Post mortem illius uel illius factum est illud aut illud. Dicamus et de praesenti tempore ut possumus, uelut cum ita loquimur: Moriens ille [*]( 23 Eccli. 11, 30 ) [*]( 0 4 utrisque l quo mo;do mojriens, do mo m. 2 iri marg., I 5 si uiuere... mortem est om. e desistit l 11 nullo alv nullus esse potest a 12 mortem est p a 14 et om. I est sup. tin. V 15 ante quid uel post quid F !jp afj ante uel post quid a v; ante quid dicitur, omissis vel post quid est quod, b 16 siue] uel a 18 esset mors v 19 illa Vi 22 sed dic. I priusquam usque ad ante mortem m. 1 in marg. p accedat b i 23 ne glorifices quemquam a 25 vel illius om. b illud ant Vbel; illud uel a p v )

629
testatus est, et: Illis adque illis illud adque illud moriens dereliquit; quamuis hoc nisi uiuens omnino facere non posset et potius hoc ante mortem fecerit, non in morte. Loquamur etiam sicut loquitur scriptura diuina, quae mortuos quoque non post mortem, sed in morte esse non dubitat dicere. Hinc enim est illud: Quoniam non est in morte, qui memor sit tui. Donec enim reuiuescant, recte esse dicuntur in morte, sicut in somno esse quisque, donec euigilet, dicitur; quamuis in somno positos dicamus dormientes, nec tamen eo modo possumus dicere eos, qui iam sunt mortui, morientes. Non enim adhuc moriuntur, qui, quantum adtinet ad corporis mortem, de qua nunc disserimus, iam sunt a corporibus separati. Sed hoc est, quod dixi explicari aliqua locutione non posse. quonam modo uel morientes dicantur uiuere uel iam mortui etiam post mortem adhuc esse dicantur in morte. Quo modo enim post mortem, si adhuc in morte? praesertim cum eos nec morientes dicamus, sicuti eos, qui in somno sunt, dicimus dormientes, et qui in languore, languentes, et qui in dolore, utique dolentes, et qui in uita, uiuentes; at uero mortui, priusquam resurgant, esse dicuntur in morte, nec tamen possunt appellari morientes. Unde non inportune neque incongrue arbitror accidisse, etsi non humana industria, iudicio fortasse diuino, ut hoc uerbum, quod est moritur, in Latina lingua nec grammatici declinare potuerint, ea regula qua cetera talia declinantur. Namque ab eo quod est oritur, fit uerbum praeteriti temporis \'ortus est\'; et si qua similia sunt, per temporis praeteriti participia declinantur. Ab eo uero, quod est moritur, si quaeramus praeteriti temporis uerbum, [*]( 6 PB. 6, 6 ) [*]( 2 posait I 6 enim om. I quis I 7 reuiuescant V; reuiuisc. reU. v esse om. a dicuntur esse v 9 dicimus V1 14 quoniam II,. quoue P 17 in om. II 19 utique om. at a 24 potuerunt I 25 Namque usque ad declinantur I. 22 2om. al nam ab p 27 uero] uerbo b )
630
responderi adsolet \'mortuus est>, u littera geminata. Sic enim dicitur mortuus, quo modo fatuus, arduus, [carduus], conspicuus et si qua similia, quae non sunt praeteriti temporis, sed quoniam nomina sunt, sine tempore declinantur. Illud autem, quasi ut declinetur, quod declinari non potest, pro participio praeteriti temporis ponitur nomen. Conuenienter itaque factum est, ut, quem ad modum id quod significat non potest agendo, ita ipsum uerbum non posset loquendo declinari. Agi tamen potest in adiutorio gratiae Redemtoris nostri, ut saltem secundam mortem declinare possimus. Illa est enim grauior et omnium malorum pessima, quae non fit separatione animae et corporis, sed in aeternam poenam potius utriusque conplexu. Ibi e contrario non erunt homines ante mortem adque post mortem, sed semper in morte; ac per hoc numquam uiuentes, numquam mortui, sed sine fine morientes. Numquam enim erit homini peius in morte, quam ubi erit mors ipsa sine morte.

CAPUT XII. Quam mortem primis hominibus Deus, si mandatum eius transgrederentur, fuerit comminatus.

Cum ergo requiritur, quam mortem Deus primis hominibus fuerit comminatus, si ab eo mandatum transgrederentur acceptum nec oboedientiam custodirent, utrum animae an corporis an totius hominis an illam quae appellatur secunda: respondendum est: Omnes. Prima enim constat ex duabus, [secunda] ex omnibus tota. Sicut enim uniuersa terra ex multis terris et uniuersa ecclesia ex multis constat ecclesiis: sic uniuersa mors ex omnibus. Quoniam prima constat ex duabus, una animae, altera corporis; ut sit prima totius hominis mors, [*]( 1 adsolent I 2 [carduus] Velp inclusi utpote ab sciolo librario additum; om. abv Domb. 4 declinaretur l 6 ponitur. Non inconuenienter b 7 quemammodum Ve 8 posset Vb e p aj possit al; declin. loq. non possit v 10 saltim b 11 enim est v est om. e 0 23 uęrum V 25 ex duabus constat v secunda om. VelA )

631
cum anima sine Deo et sine corpore ad tempus poenas luit; secunda uero, ubi anima sine Deo cum corpore poenas aeternas luit. Quando ergo dixit Deus primo illi homini, quem in paradiso constituerat, de cibo uetito: Quacumque die ederitis ex illo, morte moriemini: non tantum primae mortis partem priorem, ubi anima priuatur Deo, nec tantum posteriorem, ubi corpus priuatur anima, nec solam ipsam totam primam, ubi anima et a Deo et a corpore separata punitur; sed quidquid mortis est usque ad nouissimam, quae secunda dicitur, qua est nulla posterior, comminatio illa conplexa est.