De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT V. Quod sicut iniqui male utuntur lege, quae bona est, ita iusti bene utantur morte, quae mala est.

Apostolus cum uellet ostendere, quantum peccatum gratia non subueniente ad nocendum ualeret, etiam ipsam legem, qua prohibetur peccatum, non dubitauit dicere uirtutem esse peccati. Aculeus, inquit, mortis est peccatum, uirtus autem peccati lex. Verissime omnino. Auget enim [*]( .25 1. Cor. 15, 56 ) [*]( 2 . transgrediemini Vbelpv; transgredimini ααf Quod QfR, I inpl tunc in marg, I naimendum l 7 ḥạḅetur m. 1 corr. V 9 enim] autem e 11 isti om. e 12 ergo sunt V; sunt autem l sunt ergo rell. v 13 factum est illorum culpa, eraso est m. 2 superscriptum est f, a 14 pro istorum pena a 15 quae antea malum fuit in marg. a 16 Deus om. a 20 impii, superscripto i iniqui, q 21 est m. 2 sup. lin, q ita Vpaf; om. q; ita et v utantur V.f; utuntur P f a. v )

621
prohibitio desiderium operis inliciti, quando iustitia non sic diligitur, ut peccandi cupiditas eius delectatione uincatur. Ut autem diligatur et delectet uera iustitia, non nisi diuina subuenit gratia. Sed ne propterea lex putaretur malum, quoniam uirtus est dicta peccati: ideo ipse alio loco uersans huius modi quaestionem: Itaque, inquit, lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. Quod ergo bonum est, inquit, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat super modum peccator aut peccatum per mandatum. Super modum dixit, quia etiam praeuaricatio additur, cum peccandi aucta libidine etiam lex ipsa contemnitur. Quur hoc commemorandum putauimus? Quia scilicet, sicut lex non est malum, quando auget peccantium concupiscentiam, ita nec mors bonum est, quando auget patientium gloriam, cum uel illa pro iniquitate deseritur et efficit praeuaricatores, uel ista pro ueritate suscipitur et efficit martyres. Ac per hoc lex quidem bona est, quia prohibitio est peccati; mors autem mala, quia stipendium est peccati; sed quem ad modum iniustitia male utitur non tantum malis, uerum etiam bonis: ita iustitia bene non tantum bonis, sed etiam malis. Hinc fit, ut et mali male lege utantur, quamuis sit lex bonum, et boni bene moriantur, quamuis sit mors malum. [*]( 6 Rom. 7, 12 sq. ) [*]( 6 itaque inquit VabepI; utique inquit I; inquit om. a; itaque om. v 9 per om. e 10 est om. et 10. 11 super Vblƒ; supra αepαν 11 aut] ad l 16 ulla I 17 ista om. e 20 quemammodum V iniustitia codd.; iniusti v utitur codd. (extra lin. m. 2 a); utuntur v 21 uerum Vb eIp f; sed a v bonis usque ad etiam om. e iustitia codd.; iusti v 22 etiam et a b )
622

CAPUT VI. De generali mortis malo, quo animae et corporis societas separatur.

Quapropter quod adtinet ad corporis mortem, id est separationem animae a corpore, cum eam patiuntur, qui morientes appellantur, nulli bona est. Habet enim asperum sensum et contra naturam uis ipsa, qua utrumque diuellitur, quod fuerat in uiuente coniunctum adque consertum, quamdiu moratur, donec omnis adimatur sensus, qui ex ipso inerat animae carnisque conplexu. Quam totam molestiam nonnumquam unus ictus corporis uel animae raptus intercipit nec eam sentiri praeueniente celeritate permittit. Quidquid tamen illud est in morientibus, quod cum graui sensu adimit sensum, pie fideliterque tolerando auget meritum patientiae, non aufert uocabulum poenae. Ita cum ex hominis primi perpetuata propagine procul dubio sit mors poena nascentis. tamen si pro pietate iustitiaque pendatur, fit gloria renascentis; et cum sit mors peccati retributio, aliquando inpetrat, ut nihil retribuatur peccato.

CAPUT VII. De morte, quam quidam non regenerati pro Christi confessione suscipiunt.

Nam quicumque etiam non percepto regenerationis lauacro pro Christi confessione moriuntur, tantum eis ualet ad dimittenda peccata, quantum si abluerentur sacro fonte baptismatis. Qui enim dixit: Si quis non renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum, alia [*]( 26 Io. 3. 5 ) [*]( 2 generali V; generalis pqv animi V a 3 separetur a i quia r 1 8 iniuuente m. 1 corr. V 10 unius l 13 adbimit I 14 sapientiae nec auferet I 16 prop/ietate, r eras., e 21 quidam om. pqv per xpi confessionem p 23 praeceptore generationis 11 labacro V1 27 spiritu Va bIelp ep. sancto 62av sententia effecit exceptis ubi dns gener. b )

623
sententia istos fecit exceptos, ubi non minus generaliter ait: Qui me confessus fuerit coram hominibus confitebor [et ego] eum coram Patre meo qui in caelis est; et alio loco: Qui perdiderit animam suam propter me, inueniet eam. Hinc -est quod scriptum est: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. Quid enim pretiosius quam mors, per quam fit ut et delicta omnia dimittantur et merita cumulatius augeantur? Neque enim tanti sunt meriti, qui, cum mortem differre non possent, baptizati sunt deletisque omnibus peccatis ex hac uita emigrarunt, quanti sunt hi, qui mortem, cum possent, ideo non distulerunt, quia maluerunt Christum confitendo finire uitam quam eum negando ad eius baptismum peruenire. Quod utique si fecissent, etiam hoc eis in illo lauacro dimitteretur, quod timore mortis negauerant Christum, in quo lauacro et illis facinus tam inmane dimissum est, qui occiderant Christum. Sed quando sine abundantia gratiae Spiritus illius, qui ubi uult spirat, tantum Christum amare possent, ut eum in tanto uitae discrimine sub tanta spe ueniae negare non possent? Mors igitur pretiosa sanctorum, quibus cum tanta gratia est praemissa et praerogata mors Christi, ut ad eum adquirendum suam non cunctarentur inpendere, in eos usus redactum esse monstrauit, quod ad poenam peccati antea fuerat constitutum, ut inde iustitiae fructus uberior nasceretur. Mors ergo non ideo bonum uideri debet, quia in tantam utilitatem non ui sua, sed diuina opitulatione conuersa est, ut, quae tunc metuenda proposita est, ne peccatum committeretur, nunc suscipienda proponatur, [*]( 1 Mt. 10, 32 4 ib. 16, 25 5 PI!. 115, 15 17 Io. 3, 8 ) [*]( 1 ait V ab elp a f; dixit v 3 [et ego] om, V a & e Ip a 7 et] etiam Vi e; om. I 9 deferre 11 possint, i ex u corr., I 10 emigrarunt Vb e Z p2 v; emigrauerunt a; migrarunt p1αƒ hi om. I 11 more tem differre e possint I 12 finife, f m. 1 superscr., I 13 babt. I 14. 15 labacro V 18 possint l 19 tanta sub ape v possint I 20 promissa V ab elp 22 inpendere animam 1 23 peccati p a Domb.; C peccantis Va bel v fuerat antea Domb. fuerit el 26 tunt V )
624
ut peccatum non committatur commissumque deleatur magnaeque uictoriae debita iustitiae palma reddatur.

CAPUT VIII. Quod in sanctis primae mortis pro ueritate susceptio secundae sit mortis abolitio.

Si enim diligentius consideremus, etiam cum quisque pro ueritate fideliter et laudabiliter moritur, mors cauetur. Ideo quippe aliquid eius suscipitur, ne tota contingat et secunda insuper, quae numquam finiatur, accedat. Suscipitur enim animae a corpore separatio, ne Deo ab anima separato etiam ipsa separetur a corpore, ac sic totius hominis prima morte conpleta secunda excipiat sempiterna. Quocirca mors quidem, ut dixi, cum eam morientes patiuntur cumque in eis ut moriantur facit, nemini bona est, sed laudabiliter toleraretur pro tenendo uel adipiscendo bono; cum uero in ea sunt, qui iam mortui nuncupantur, non absurde dicitur et malis mala et bonis bona. In requie sunt enim animae piorum a corpore separatae, inpiorum autem poenas luunt, donec istarum ad aeternam uitam, illarum uero ad aeternam mortem, quae secunda dicitur, corpora reuiuescant.