De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XIII. Praeuaricatio primorum hominum quam primam senserit poenam.

Nam postea quam praecepti facta transgressio est, confestim gratia deserente diuina de corporum suorum nuditate confusi sunt. Unde etiam foliis ficulneis, quae forte a perturbatis prima conperta sunt, pudenda texerunt; quae prius eadem membra erant, sed pudenda non erant. Senserunt ergo nouum motum inoboedientis carnis suae, tamquam reciprocam poenam inboedientiae suae. Iam quippe anima libertate in peruersum propria delectata et Deo dedignata seruire pristino corporis seruitio destituebatur, et quia superiorem dominum suo arbitrio deseruerat, inferiorem famulum ad suum arbitrium non tenebat, nec omni modo habebat subditam carnem, sicut semper habere potuisset, si Deo subdita ipsa mansisset. Tunc ergo coepit caro concupiscere aduersus spiritum, cum qua controuersia nati sumus, trahentes [*]( 27 Gal. 5, 17 ) [*]( c 1 quạm V 3 homini illi lp 4 comederitis p 5 ex eo v 7 solam Vel p; solum v 8 primam om. p 16 eos deserente 17 ficulċ̣neis V p a sup. lin. V 18 tundenda V 27 ipsa om. Vb )

632
originem mortis et in membris nostris uitiataque natura contentionem eius siue uictoriam de prima praeuaricatione gestantes.

CAPUT XIIII. Qualis homo sit factus a Deo et in quam sortem deciderit suae uoluntatis arbitrio.

Deus enim creauit hominem rectum, naturarum auctor, non utique uitiorum; sed sponte deprauatus iusteque damnatus deprauatos damnatosque generauit. Omnes enim fuimus in illo uno, quando omnes fuimus ille unus, qui per feminam lapsus est in peccatum, quae de illo facta est ante peccatum. Nondum erat nobis singillatim creata et distributa forma, in qua singuli uiueremus; sed iam erat natura seminalis, ex qua propagaremur; qua scilicet propter peccatum uitiata et uinculo mortis obstricta iusteque damnata non alterius condicionis homo ex homine nasceretur. Ac per hoc a liberi arbitrii malo usu series calamitatis huius exorta est, quae humanum genus origine deprauata, uelut radice corrupta, usque ad secundae mortis exitium, quae non habet finem, solis eis exceptis qui per Dei gratiam liberantur, miseriarum conexione perducit.

CAPUT XV. Quod Adam peccaturus prius ipse reliquerit Deum, quam relinqueretur a Deo, et primam fuisse animae mortem a Deo recessisse.

Quam ob- rem etiamsi in eo quod dictum est: Morte moriemini, quoniam non est dictum: Mortibus, eam solam [*]( n 1 ratura V contemptionem l 2 primo VI 6 aruitrio V 10 quando homines fuimus in illo uno quando omnes fuimus ille unus e a 13 erat sup. lin. V . natura erat v 14 uipata V 16 per hoc omn. b a liberi VI elpv; a lineola deletum V2; om. ab Domb. 17 usu] usque ad b 20 gratiam Dei v 23 ut editur, nisi quod V relinquerit habet. V t; prius peccaturus primum reliq. a; peccans prius ipse reliq. p q; peccans prius reliq. v 25 a dno V 27 non dizit l si eam I )

633
intellegamus, quae fit cum anima deseritur sua uita, quod illi Deus est (non enim deserta est ut desereret, sed ut desereretur deseruit; ad malum quippe eius prior est uoluntas eius; ad bonum uero eius prior est uoluntas Creatoris eius; siue ut eam faceret, quae nulla erat, siue ut reficiat, quia lapsa perierat), — etiamsi ergo hanc intellegamus Deum denuntiasse mortem in eo quod ait: Qua die ederitis ex illo, morte moriemini, tamquam diceret: Qua die me deserueritis per inoboedientiam, deseram uos per iustitiam: profecto in ea morte etiam ceterae denuntiatae sunt, quae procul dubio fuerant secuturae. Nam in eo, quod inoboediens motus in carne animae inoboedientis exortus est, propter quem pudenda texerunt, sensa est mors una, in qua deseruit animam Deus. Ea significata est uerbis eius, quando timore dementi sese abscondenti homini dixit: Adam, ubi es? non utique ignorando quaerens, sed increpando admonens, ut adtenderet ubi esset, in quo Deus non esset. Cum uero corpus anima ipsa deseruit aetate corruptum et senectute confectum, uenit in experimentum mors altera, de qua Deus peccatum adhuc puniens homini dixerat: Terra es et in terram ibis; ut ex his duabus mors illa prima, quae totius est hominis, conpleretur, quam secunda in ultimo sequitur, nisi homo per gratiam liberetur. Neque enim corpus, quod de terra est, rediret in terram nisi sua morte, quae illi accidit, cum deseritur sua uita, id est anima. Unde constat inter Christianos ueraciter catholicam tenentes fidem etiam ipsam nobis corporis mortem non lege naturae, qua nullam mortem homini Deus fecit, sed merito inflictam esse peccati, quoniam peccatum uindicans Deus dixit homini, in quo tunc omnes eramus: Terra es et in terram ibis. [*]( 15 Gen. 3, 9 20 Gen. 3, 19 ) [*]( 3. 4 uolumptas 11 5 quia Vabela; qua VI; quae pv 6 ergo in marg. e 13 pudentate e 15 dementis ac sese, sese m. 2 in ras., e 17 non esset Deus v 21 dix ibis a 24 in terra V 25 unde c̣ụm V 27 quia b 28 homini Vel p V; hominis abaf )

634
CAPUT XVI. De philosophis, qui animae separationem a corpore non putant esse poenalem, cum Plato inducat summum deum dis minoribus promittentem, quod numquam sint corporibus exuendi. a

Sed philosophi, contra quorum calumnias defendimus ciuitatem Dei, hoc est eius ecclesiam, sapienter sibi uidentur inridere, quod dicimus animae a corpore separationem inter poenas eius esse deputandam, quia uidelicet eius perfectam beatitudinem tunc illi fieri existimant, cum omni prorsus corpore exuta ad Deum simplex et sola et quodam modo nuda redierit. Ubi si nihil, quo ista refelleretur opinio, in eorum litteris inuenirem, operosius mihi disputandum esset, quo demonstrarem non corpus esse animae, sed corruptibile corpus onerosum. Unde illud est quod de scripturis nostris in superiore libro commemorauimus: Corpus enim corruptibile adgrauat animam. Addendo utique corruptibile non qualicumque corpore, sed quale factum est ex peccato consequente uindicta, animam perhibuit adgrauari. Quod etiamsi non addidisset, nihil aliud intellegere deberemus. Sed cum apertissime Plato deos a summo Deo factos habere inmortalia corpora praedicet eisque ipsum Deum, a quo facti sunt, inducat pro magno beneficio pollicentem, quod in aeternum cum suis corporibus permanebunt nec ab eis ulla morte soluentur: quid est quod isti ad exagitandam Christianam fidem fingunt se nescire quod sciunt, aut etiam sibi repugnantes aduersum se ipsos malunt dicere, dum nobis non desinant contradicere? Nempe Platonis haec uerba sunt, sicut ea Cicero in Latinum uertit, quibus inducit summum deum deos quos [*]( 15 c. 15 16 Sap. 9, 15 28 Tim. p. 41 A ) [*]( 4 dis om. p 10 extimant e 11 ex/uta, s eras., e dominum 1 12 refellitur l 15 superiori p v 17 adgrabat V1 21 haberet V 25 exigendam, in marg. exagitandalD, e 26 fingent, e In. lin a corr., V 27 aduersus e )

635
fecit adloquentem ac dicentem: Vos, qui deorum satu orti estis, adtendite: quorum operum ego parens effectorque sum, haec sunt indissolubilia me inuito, quamquam omne conligatum solui potest; sed haudquaquam bonum est ratione uinctum uelle dissoluere. Sed quoniam estis orti, inmortales uos quidem esse et indissolubiles non potestis; ne utiquam tamen dissoluemini, neque uos ulla mortis fata periment, nec erunt ualentiora quam consilium meum, quod maius est uinculum ad perpetuitatem uestram, quam illa quibus estis [tum, cum gignebamini,] conligati). Ecce deos Plato dicit et corporis animaeque conligatione mortales, et tamen inmortales dei a quo facti sunt uoluntate adque consilio. Si ergo animae poena est in qualicumque corpore conligari, quid est quod eos adloquens deus tamquam sollicitos, ne forte moriantur, id est dissoluantur a corpore, de sua facit inmortalitate securos; non propter eorum naturam, quae sit conpacta, non simplex, sed propter suam inuictissimam uoluntatem, qua potens est facere, ut nec orta occidant nec conexa soluantur, sed incorruptibiliter perseuerent?

Et hoc quidem utrum Plato uerum de sideribus dicat, alia quaestio est. Neque enim ei continuo concedendum est globos istos luminum siue orbiculos luce corporea super terras seu die seu nocte fulgentes suis quibusdam propriis animis uiuere eisque intellectualibus et beatis, quod etiam de ipso uniuerso mundo, tamquam uno animali maximo, quo cuncta cetera continerentur animalia, instanter adfirmat. Sed haec, ut dixi, alia quaestio est, quam nunc discutiendam non suscepimus. [*]( 1 c. 11 ) [*]( ..h d m 3 me inuito, in marg. a me inuicto, e 4 autquaquam l; adbut qaquam V bonum V a el p a f; boni b v uictum V1 6 dissolub. b ne utiquam Ve al; neū///quam I; nec umquam p a2; numquam I; nequaquam a b v 8 meum in marg, V 10 tum cum gignebamini bev, m. rec. in marg. p; om. V a 1 p1 a f 12 uoluntate dei l 18 potes ̣̇ns V 22 sęuper V 25 uni e maxime l )

636
Hoc tantum contra istos commemorandum putaui, qui se Platonicos uocari uel esse gloriantur, cuius superbia nominis erubescunt esse Christiani, ne commune illis cum uulgo uocabulum uilem faciat palliatorum tanto magis inflatam, quanto magis exiguam paucitatem; et quaerentes, quid in doctrina Christiana reprehendant, exagitant aeternitatem corporum, tamquam haec sint inter se contraria, ut et beatitudinem quaeramus animae et eam semper esse uelimus in corpore, uelut aerumnoso uinculo conligatam; cum eorum auctor et magister Plato donum a deo summo dis ab illo factis dicat esse concessum, ne aliquando moriantur, id est a corporibus, quibus eos conexuit, separentur.

CAPUT XVII. Contra eos, qui adserunt corpora terrena in cor. ruptibilia fieri et aeterna non posse.

Contendunt etiam isti terrestria corpora sempiterna esse non posse, cum ipsam uniuersam terram dei sui, non quidem summi, sed tamen magni, id est totius huius mundi, membrum in medio positum et sempiternum esse non dubitent. Cum ergo deus ille summus fecerit eis alterum quem putant deum, id est istum mundum, ceteris dis, qui infra eum sunt, praeferendum, eundemque esse existiment animantem, anima scilicet, sicut adserunt, rationali uel intellectuali in tam magna mole corporis eius inclusa, ipsiusque corporis tamquam membra locis suis posita adque digesta quattuor constituerit elementa, quorum iuncturam, ne umquam deus eorum tam magnus moriatur, insolubilem ac sempiternam uelint: quid causae est, ut in corpore maioris animantis tamquam medium membrum aeterna sit terra, et aliorum animantium terrestrium [*]( p 1 putauit V qui] ut qui p a f 4 faciagt V 5 qyaucitatem V 14 corp. terr. V; terr. corp. pqv Domb. 15 fueri V fieri eterna fieri undem non posse p; aeterna fieri n. p. q 22 etque V; etundeq;, t m. a in d mutatum, e 27 morietur V1 )

637
corpora, si Deus sicut illud uelit, aeterna esse non possint? Sed terrae, inquiunt, terra reddenda est, unde animalium terrestria sumta sunt corpora; ex quo fit, inquiunt, ut ea sit necesse dissolui et emori et eo modo terrae stabili ac sempiternae, unde fuerant sumta, restitui. Si quis hoc etiam de igne similiter adfirmet et dicat reddenda esse uniuerso igni corpora, quae inde sumta sunt, ut caelestia fierent animalia: nonne inmortalitas, quam talibus dis, uelut deo summo loquente, promisit Plato, tamquam uiolentia disputationis huius intercidet? An ibi propterea non fit, quia Deus non uult, cuius uoluntatem, ut ait Plato, nulla uis uincit? Quid ergo prohibet, ut hoc etiam de terrestribus corporibus Deus possit efficere, quandoquidem, ut nec ea quae orta sunt occidant nec ea quae sunt uincta soluantur nec ea quae sunt ex elementis sumta reddantur adque ut animae in corporibus constitutae nec umquam ea deserant et cum eis inmortalitate ac sempiterna beatitudine perfruantur, posse Deum facere confitetur Plato? Quur ergo non possit, ut nec terrestria moriantur? An Deus non est potens quo usque Christiani credunt, sed quo usque Platonici uolunt? Nimirum quippe consilium Dei et potestatem potuerunt philosophi, nec potuerunt nosse prophetae; cum potius e contrario Dei prophetas ad enuntiandam eius, quantum dignatus est, uoluntatem Spiritus eius docuerit, philosophos autem in ea cognoscenda coniectura humana deceperit.

Verum non usque adeo decipi debuerunt, non solum ignorantia, uerum etiam peruicacia, ut et sibi apertissime refragentur magnis disputationum uiribus adserentes animae, ut beata esse possit, non terrenum tantum, sed omne corpus esse fugiendum, et deos rursus dicentes habere beatissimas [*]( 4 mori a ac] et p 6 ac dicat p a f 11 uoluntate V 12 pern bibet b 14 uicta V; uincta belf; iuncta apo 19 usque superscripto m. 1 quo, V 21 potestate V 22 et contrario e 24 eius m. 1 ex scl (sancti) corr. e 24 coniect.] creatura b 27 uerum Vae f; tort sed magis, e in marg., bp v; sed maius, iori m. rec., I )

638
animas et tamen aeternis corporibus inligatas, caelestes quidem igneis, Iouis autem ipsius animam, quem mundum istum uolunt, omnibus omnino corporeis elementis, quibus haec tota moles a terra in caelum surgit, inclusam. Hanc enim animam Plato ab intimo terrae medio, quod geometrae centron uocant, per omnes partes eius usque ad caeli summa et extrema diffundi et extendi per numeros musicos opinatur, ut sit iste mundus animal maximum beatissimum sempiternum, cuius anima et perfectam sapientiae felicitatem teneret et corpus proprium non relinqueret, cuiusque corpus et in aeternum ex illa uiueret et eam quamuis non simplex, sed tot corporibus tantisque conpactum hebetare adque tardare non posset. Cum igitur suspicionibus suis ista permittant, quur nolunt credere, diuina uoluntate adque potentia inmortalia corpora fieri posse terrena, in quibus animae nulla ab eis morte separatae, nullis eorum oneribus adgrauatae sempiterne ac feliciter uiuant, quod deos suos posse adserunt in corporibus igneis Iouemque ipsum eorum regem in omnibus corporeis elementis? Nam si animae, ut beata sit, corpus est omne fugiendum, fugiant di eorum de globis siderum, fugiat Iuppiter de caelo et terra; aut si non possunt, miseri iudicentur. Sed neutrum isti uolunt, qui neque a corporibus separationem audent dare dis suis, ne illos mortales colere uideantur, nec beatitudinis priuationem, ne infelices eos esse fateantur. Non ergo ad beatitudinem consequendam omnia fugienda sunt corpora; sed corruptibilia molesta, grauia moribunda; non qualia fecit primis hominibus bonitas Dei, sed qualia esse conpulit poena peccati. [*]( 2 quae e 5 ab initio b geometres p centrum v 7 opinantur l 9 animam V 18 regem eorum v in sup. lin. V bominibus V i a. 19 deorum V; deorum, superscripto m. rec. dii, I 21 ut V 22 separatione V )

639
CAPUT XVIII. De terrenis corporibus, quae philosophi adfirmant in caelestibus esse non posse, quia, quod terrenum est, naturali pondere reuocetur ad terram.

Sed necesse est, inquiunt, ut terrena corpora naturale pondus uel in terra teneat uel cogat ad terram et ideo in caelo esse non possint. Primi quidem illi homines in terra erant nemorosa adque fructuosa, quae paradisi nomen obtinuit; sed quia et ad hoc respondendum est uel propter Christi corpus cum quo ascendit in caelum uel propter sanctorum qualia in resurrectione futura sunt, intueantur paulo adtentius pondera ipsa terrena. Si enim ars humana efficit, ut ex metallis, quae in aquis posita continuo submerguntur, quibusdam modis uasa fabricata etiam natare possint: quanto credibilius et efficacius occultus aliquis modus operationis Dei, cuius omnipotentissima uoluntate Plato dicit nec orta interire nec conligata posse dissolui, cum multo mirabilius incorporea corporeis quam quaecumque corpora quibuscumque corporibus copulentur, potest molibus praestare terrenis, ut nullo in ima pondere deprimantur, ipsisque animis perfectissime beatis, ut quamuis terrena, tamen incorruptibilia iam corpora ubi uolunt ponant et quo uolunt agant, situ motuque facillimo! An uero si hoc angeli faciant et quaelibet animalia terrestria rapiant unde libet constituantque ubi libet, aut eos non posse aut onera sentire credendum est? Quur ergo sanctorum perfectos et beatos diuino munere spiritus sine ulla difficultate posse ferre quo uoluerint et sistere ubi uoluerint sua corpora [*]( 2 sqq ut editur V, et sic etiam excepto quod l. 4 nocetur habent p q v; aduersua eos qui terrena corpora dicunt corpore grauitate naturali caelum non posse conscendere a et omisso corpore f 16 dixit ab 17 corporeia] corpore, e in i corr., b corporeis.. corpora om. I 18 quam om. pl corporea a v quibusque p 23 hoc oMn. b ado faciunt b 24 ubi V libet terrestria p aut eos] utrum eos p eoa non posse codd.; eos sine labore n. p. v 27 deferre ab quod l et sistere] existere a b )

640
non credamus? Nam cum terrenorum corporum, sicut onera in gestando sentire consueuimus, quanto maior est quantitas, tanto sit maior et grauitas, ita ut plura pondo quam pauciora plus premant: membra tamen suae carnis leuiora portat anima, cum in sanitate robusta sunt quam in languore cum macra sunt. Et cum aliis gestantibus onerosior sit saluus et ualidus quam exilis et morbidus, ipse tamen ad suum corpus mouendum adque portandum agilior est, cum in bona ualetudine plus habet molis, quam cum in peste uel fame minimum roboris. Tantum ualet in habendis etiam terrenis corporibus, quamuis adhuc corruptibilibus adque mortalibus, non quantitatis pondus, sed temperationis modus. Et quis uerbis explicat, quantum distet inter praesentem quam dicimus sanitatem et inmortalitatem futuram? Non itaque nostram fidem redarguunt philosophi de ponderibus corporum. Nolo enim quaerere, quur non credant terrenum esse posse corpus in caelo, cum terra uniuersa libretur in nihilo. Fortassis enim de ipso medio mundi loco, eo quod in eum coeant quaeque grauiora, etiam argumentatio ueri similior habeatur. Illud dico: Si di minores, quibus inter animalia terrestria cetera etiam hominem faciendum commisit Plato, potuerunt, sicut dicit, ab igne remouere urendi qualitatem, lucendi relinquere quae per oculos emicaret: itane Deo summo concedere dubitabimus, cuius ille uoluntati potestatique concessit, ne moriantur quae orta sint, et tam diuersa, tam dissimilia, id est corporea et incorporea, sibimet conexa nulla possint dissolutione seiungi, ut de carne hominis, cui donat inmortalitatem, corruptionem auferat, [*]( 21 Tim. p. 42, D 23 ib. p. 45, B ) [*]( 3 maior eit v paucior amplius praemunt b 5 cum acra b 6 hot neros. V 7 ezillis b 8 ualetudine est e 9 quam qum, in marg. quantum, e in fame e 10 tantum uel, in marg. ualet, e 12 explicet v 18 distat l 14 redarguant a2 p v 16 posse esse v posse i om. a f 22 pocnlos, i m. 2, e 23 dubitauimus Vae 24 consensit I ne moriantur concessit v sunt b v 25 et ante tam om. II 27 donaṅt e )
641
naturam relinquat, congruentiam figurae membrorumque detineat, detrahat ponderis tarditatem? Sed de fide resurrectionis mortuorum et de corporibus eorum inmortalibus diligentius, si Deus uoluerit, in fine huius operis disserendum est.

CAPUT XVIIII. Contra eorum dogmata, qui primos homines, si non peccassent, inmortales futuros fuisse non credunt, aeternitatem animarum uolunt carere corpori bus.

Nunc de corporibus primorum hominum quod instituimus explicemus; quoniam nec mors ista, quae bona perhibetur bonis nec tantum paucis intellegentibus siue credentibus, sed omnibus nota est, qua fit animae a corpore separatio, qua certe corpus animantis, quod euidenter uiuebat, euidenter emoritur, eis potuisset accidere, nisi peccati meritum sequeretur. Licet enim iustorum ac piorum animae defunctorum quod in requie uiuant dubitare fas non sit, usque adeo tamen eis melius esset cum suis corporibus bene ualentibus uiuere, ut etiam illi, qui omni modo esse sine corpore beatissimum existimant, hanc opinionem suam sententia repugnante conuincant. Neque enim quisquam audebit illorum sapientes homines, siue morituros siue iam mortuos, id est aut carentes corporibus aut corpora relicturos, dis inmortalibus anteponere. quibus Deus summus aput Platonem munus ingens, indissolubilem scilicet uitam, id est aeternum cum suis corporibus consortium, pollicetur. Optime autem cum hominibus agi arbitratur idem Plato, si tamen hanc uitam pie iusteque peregerint, ut a suis corporibus separati in ipsorum deorum, qui sua corpora numquam deserunt, recipiantur sinum, [*]( 27 Phaedr. p. 108, C.; Phaedr. p. 248, C ) [*]( 8 ut editur V; aeternitatem ... corporibus om. p q v 15 moritur b eis] et his a b 17 uibat F1 19 beatissimam V 20 suę sententię repugnantem p uincant a ) [*]( XXXX Ang, opera Sectio V 1\'&1\'1 I. ) [*]( 41 )

642
. Scilicet inmemores supera ut conuexa reuisant Rursus et incipiant in corpora uelle reuerti; quod Vergilius ex Platonico dogmate dixisse laudatur. Ita quippe animas mortalium nec in suis corporibus semper esse posse existimat, sed mortis necessitate dissolui, nec sine corporibus durare perpetuo, sed alternantibus uicibus indesinenter uiuos ex mortuis et ex uiuis mortuos fieri putat; ut a ceteris hominibus hoc uideantur differre sapientes, quod post mortem feruntur ad sidera, ut aliquanto diutius in astro sibi congruo quisque requiescat adque inde rursus miseriae pristinae oblitus et cupiditate habendi corporis uictus redeat ad labores aerumnasque mortalium; illi uero, qui stultam duxerint uitam, ad corpora suis meritis debita siue hominum siue bestiarum de proximo reuoluantur. In hac itaque durissima condicione constituit etiam bonas adque sapientes animas, quibus non talia corpora distributa sunt, cum quibus semper adque inmortaliter uiuerent, ut neque in corporibus permanere neque sine his possint in aeterna puritate durare. De quo Platonico dogmate iam in libris superioribus diximus Christiano tempori erubuisse Porphyrium et non solum ab animis humanis remouisse corpora bestiarum, uerum etiam sapientium animas ita uoluisse de corporeis nexibus liberari, ut corpus omne fugientes beatae aput Patrem sine fine teneantur. Itaque ne a Christo uinci uideretur uitam sanctis pollicente perpetuam, etiam ipse purgatas animas sine ullo ad miserias pristinas reditu in aeterna felicitate constituit; et ut Christo aduersaretur, resurrectionem incorruptibilium corporum negans non solum sine terrenis, sed sine ullis omnino corporibus eas adseruit in sempiternum esse uicturas. Nec tamen ista qualicumque opinione praecepit saltem ne dis corporatis [*]( 1 Verg. Aen. VI, 750 sq. 13 Phaedr. p. 247, E. sqq. 19 X. c. 30 ) [*]( 2 in] ad a 5 posse om. I 9 feruntur mss.; ferantur v Domb. 15 constituit sup, lin. V 17 adque om. V 18 possent V1 19 in sup. libris l 20 tempori V b; tempore rel. v hum. anim. v 22 cor- 0 poribua VI 24 uideretur qui l 27 auersaretur e 30 saltim I )
643
religionis obsequio subderentur. Quid ita, nisi quia eas, quamuis nulli corpori sociatas, non credidit illis esse meliores? Quapropter, si non audebunt isti, sicut eos ausuros esse non arbitror, dis beatissimis et tamen in aeternis corporibus constitutis humanas animas anteponere: quur eis uidetur absurdum, quod fides Christiana praedicat, et primos homines ita fuisse conditos, ut, si non peccassent, nulla morte a suis corporibus soluerentur, sed pro meritis oboedientiae custoditae inmortalitate donati cum eis uiuerent in aeternum; et talia sanctos in resurrectione habituros ea ipsa, in quibus hic laborauerunt, corpora, ut nec eorum carni aliquid corruptionis uel difficultatis nec eorum beatitudini aliquid doloris et infelicitatis possit accidere?

CAPUT XX. Quod caro sanctorum, quae nunc requiescit in spe, in meliorem reparanda sit qualitatem, quam fuit primorum hominum ante peccatum.

Proinde nunc sanctorum animae defunctorum ideo non habent grauem mortem, qua separatae sunt a corporibus suis, quia caro eorum requiescit in spe. quaslibet sine ullo iam sensu contumelias accepisse uideatur. Non enim, sicut Platoni uisum est, corpora obliuione desiderant, sed potius, quia meminerunt quid sibi ab eo sit promissum, qui neminem fallit, qui eis etiam de capillorum suorum integritate securitatem dedit, resurrectionem corporum, in quibus multa dura perpessi sunt, nihil in eis ulterius tale sensuri desiderabiliter et patienter expectant. Si enim carnem suam non oderant, quando eam suae menti infirmitate resistentem spiritali iure cohercebant, quanto magis eam diligunt etiam ipsam spiritalem futuram! Sicut enim spiritus carni [*]( 23 Lac. 21, 18 26 Eph. 5, 29 ) [*]( 2 societas II 16 spem V 19 qua] quia e 22 corporum obliuionē e2 .23 eius rescriptum V 24 suorum om. 11 28 resistente V2 b e l cohercebant Vb e l\' ) [*]( 41* )

644
seruiens non incongrue carnalis, ita caro spiritui seruiens recte appellabitur spiritalis, non quia in spiritum conuertetur, sicut nonnulli putant ex eo quod scriptum est: Seminatur corpus animale, surget corpus spiritale, sed quia spiritui summa et mirabili obtemperandi facilitate subdetur usque ad inplendam inmortalitatis indissolubilis securissimam uoluntatem, omni molestiae sensu, omni corruptibilitate et tarditate detracta. Non solum enim non erit tale, quale nunc est in quauis optima ualetudine, sed nec tale quidem, quale fuit in primis hominibus ante peccatum, qui licet morituri non essent, nisi peccassent, alimentis tamen ut homines utebantur, nondum spiritalia, sed adhuc animalia corpora terrena gestantes. Quae licet senio non ueterescerent, ut necessitate perducerentur ad mortem (qui status eis de ligno uitae, quod in medio paradiso cum arbore uetita simul erat, mirabili Dei gratia praestabatur), tamen et alios sumebant cibos praeter unam arborem, quae fuerat interdicta, non quia ipsa erat malum, sed propter commendandum purae et simplicis oboedientiae bonum, quae magna uirtus est rationalis creaturae sub Creatore Domino constitutae. Nam ubi nullum malum tangebatur, profecto, si prohibitum tangeretur, sola inoboedientia peccabatur. Agebatur ergo aliis quae sumebant, ne animalia corpora molestiae aliquid esuriendo ac sitiendo sentirent; de ligno autem uitae propterea gustabatur, ne mors eis undecumque subreperet uel senectute confecta decursis temporum spatiis interirent; tamquam cetera essent alimento, illud sacramento; ut sic fuisse accipiatur lignum uitae in paradiso corporali, sicut in spiritali, hoc est intellegibili, [*]( 3 1. Cor. 15, 44 ) [*]( 4 corpus om. p surget Vabe; surgit p a I; resurget Iv 5 felicitate a b 6 inplendam codd. excepto b, in quo plenam; om. v 7 noluntatem mss. v; uoluptatem Domb. 13 et senio l nou sup. lin. a ueterescerent mss. praeter a; ueterascerent v; conueterascerent a 16 sumebat V 22 agebatur V b l p a f Domb.; alebantur a e v ne sup. din. V 23 in animalia l )
645
paradiso sapientia Dei, de qua scriptum est: Lignum uitae est amplectentibus eam.

CAPUT XXI. De paradiso, in quo primi homines fuerunt, quod recte per significationem eius spiritale aliquid intellegatur, salua ueritate narrationis historicae de corporali loco.

Unde nonnulli totum ipsum paradisum, ubi primi homines parentes generis humani sanctae scripturae ueritate fuisse narrantur, ad intellegibilia referunt arboresque illas et ligna fructifera in uirtutes uitae moresque conuertunt; tamquam uisibilia et corporalia illa non fuerint, sed intellegibilium significandorum causa eo modo dicta uel scripta sint. Quasi \' propterea non potuerit esse paradisus corporalis, quia potest etiam spiritalis intellegi; tamquam ideo non fuerint duae mulieres, Agar et Sarra, et ex eis duo filii Abrahae, unus de ancilla, alius de libera. quia duo testamenta in eis figurata dicit apostolus; aut ideo de nulla petra Moyse percutiente aqua defluxerit, quia potest illic figurata significatione etiam Christus intellegi, eodem apostolo dicente: Petra autem erat Christus. Nemo itaque prohibet intellegere paradisum uitam beatorum, quattuor eius flumina quattuor uirtutes, prudentiam, fortitudinem, temperantiam adque iustitiam, et ligna eius omnes utiles disciplinas, et lignorum fructus mores piorum, et lignum uitae ipsam bonorum omnium matrem sapientiam, et lignum scientiae boni et mali transgressi mandati experimentum. Poenam enim peccatoribus bene utique, quoniam iuste, constituit Deus, sed non suo bono experitur homo. [*]( 17 Gal. 4, 22 sqq. 18 Exod. 17, 6; Num. 20, 11 20 1. Cor. 10, 4 ) [*]( 4 sqq. ut editur V; fuerant q. r. possit significatione eina spirituale aliquid intellegi p q v 16 mulieris VI Sara a v ex eis Ya bel; ex his p; ex illis a v 17 et alius b; et unus a figure in eis a 21 intellegi a 28 bono suo v )

646
Possunt haec etiam in ecclesia intellegi, ut ea melius accipiamus tamquam prophetica indicia praecedentia futurorum; paradisum scilicet ipsam ecclesiam, sicut de illa legitur in cantico canticorum; quattuor autem paradisi flumina quattuor euangelia, ligna fructifera sanctos, fructus autem eorum opera eorum, lignum uitae sanctum sanctorum utique Christum, lignum scientiae boni et mali proprium uoluntatis arbitrium. Nec se ipso quippe homo diuina uoluntate contemta nisi perniciose uti potest, adque ita discit, quid intersit, utrum inhaereat communi omnibus bono an proprio delectetur. Se quippe amans donatur sibi, ut inde timoribus maeroribusque conpletus cantet in psalmo, si tamen mala sua sentit: Ad me ipsum turbata est anima mea; correctusque iam dicat: Fortitudinem meam ad te custodiam. Haec et si qua alia commodius dici possunt de intellegendo spiritaliter paradiso nemine prohibente dicantur, dum tamen et illius historiae ueritas fidelissima rerum gestarum narratione commendata credatur.

CAPUT XXII. De corporibus sanctorum post resurrectionem, quae sic spiritalia erunt, ut non in spiritum caro uertatur.

Corpora ergo iustorum, quae in resurrectione futura sunt, neque ullo ligno indigebunt, quo fiat ut nullo morbo uel senectute inueterata moriantur, neque ullis aliis corporalibus alimentis, quibus esuriendi ac sitiendi qualiscumque molestia deuitetur; quoniam certo et omni modo inuiolabili munere inmortalitatis induentur, ut non nisi uelint, possibilitate, non necessitate uescantur. Quod angeli quoque uisibiliter et tractabiliter apparentes, non quia indigebant, sed quia uolebant [*]( 3 Cant. 4, 13 12 Ps. 41, 7 14 Ps. 58, 10 ) [*]( 8 ipsum b; om. V 11 inḍę, de eras., e 12 a me ipso a2 .= O 13 correptusque a 24 nullo m (= modo) a 25 aliis om. e )

647
et poterant, ut hominibus congruerent sui ministerii quadam humanitate, fecerunt. Neque enim in phantasmate angelos edisse credendum est, quando eos homines hospitio susceperunt, quamuis utrum angeli essent ignorantibus simili nobis indigentia uesci uiderentur. Unde est quod ait angelus in libro Tobiae: Videbatis me manducare, sed uisu ueatro uidebatis; id est necessitate reficiendi corporis, sicut uos facitis, me cibum sumere putabatis. Sed si forte de angelis aliud credibilius disputari potest, certe fides Christiana de ipso Saluatore non dubitat, quod etiam post resurrectionem, iam quidem in spiritali carne, sed tamen uera, cibum ac potum cum discipulis sumsit. Non enim potestas, sed egestas edendi ac bibendi talibus corporibus auferetur. Unde et spiritalia erunt, -non quia corpora esse desistent, sed quia spiritu uiuificante subsistent.

CAPUT XXIII. Quid intellegendum sit de corpore animali et de corpore spiritali, et qui moriantur in Adam, qui uero uiuificentur in Christo.

Nam sicut ista, quae habent animam uiuentem, nondum spiritum uiuificantem, animalia dicuntur corpora, nec tamen animae sunt, sed corpora: ita illa spiritalia uocantur corpora; absit tamen ut spiritus ea credamus futura, sed corpora carnis habitura substantiam, sed nullam tarditatem corruptionemque carnalem spiritu uiuificante passura. Tunc iam non terrenus, sed caelestis homo erit; non quia corpus, quod de [*]( 3 Gen. 18; Tob. II, 20 6 Tob. 12, 19 12 Lc. 24 ) [*]( 3 edidisse V; e//disse l 4 simili VI Domb.i cum simili bep; consimili a.,; 6 niso II 6 sq. uia uidebatis e 18 et V; aut p q Domb. moriuntur.... uiuificantur p q v 20 ista V e l p; corpora ista a b v 21 spiritu uiuificante a 24 habura V1 subsistentiam iam, lineolis deleta. in marg. substantiam, e post substantiam sequuntur in p, quae infra p. 649, 13 propterea- usque ad lin. 17 -proderetur leguntur )

648
terra factum est, non ipsum erit; sed quia dono caelesti iam tale erit, ut etiam caelo incolendo non amissa natura, sed mutata qualitate conueniat. Primus autem homo de terra terrenus in animam uiuentem factus est, non in spiritum uiuificantem, quod ei post oboedientiae meritum seruabatur. Ideo corpus eius, quod cibo ac potu egebat, : ne fame adficeretur ac siti, et non inmortalitate illa absoluta adque indissolubili, sed ligno uitae a mortis necessitate prohibebatur adque in iuuentutis flore tenebatur, non spiritale, sed animale fuisse non dubium est, nequaquam tamen moriturum, nisi in Dei praedicentis minantisque sententiam delinquendo conruisset et alimentis quidem etiam extra paradisum non negatis, a ligno tamen uitae prohibitus traditus esset tempori uetustatique finiendus, in ea dumtaxat uita, quam in corpore licet animali, donec spiritale oboedientiae merito fieret, posset in paradiso nisi peccasset habere perpetuam. Quapropter etiamsi mortem istam manifestam, qua fit animae a corpore separatio, intellegamus simul significatam in eo quod Deus dixerat: Qua die ederitis ex illo, morte moriemini: non ideo debet absurdum uideri, quia non eo prorsus die a corpore sunt soluti, quo cibum interdictum mortiferumque sumserunt. Eo quippe die mutata in deterius uitiataque natura adque a ligno uitae separatione iustissima mortis in eis etiam corporalis necessitas facta est, cum qua nos necessitate nati sumus. Propter quod apostolus non ait: Corpus quidem moriturum est propter peccatum, sed ait: Corpus quidem mortuum est. propter peccatum, spiritus autem uita est propter iustitiam. Deinde subiunxit: Si autem spiritus eius, qui suscitauit Christum a mortuis, [*]( 3 1. Cor. 15, 47 19 Gen. 2, 17 26 Rom. 8, 11 ) [*]( 1 X 5 post V e l p a f; per a b v 9 fiore/re⁀tẹnebatur I 10 du|biamus I 11 corruisset delinq. p corruissent I 13 prohibethaa traditas esset b traditus om. V et tempori V 17 quae V; qual, m? eraso, I 20 die prorsus Domb. 25 mortuum I 26 sed usque ad peccatum om. I 28 uita est] uiuit I subiungit v; subiecit a 29 aJ ei I )
649
habitat in uobis: qui suscitauit Christum a mortuis uiuificabit et mortalia corpora uestra per inhabitantem spiritum eius in uobis. Tunc ergo erit corpus in spiritum uiuificantem, quod nunc est in animam uiuentem; et tamen mortuum dicit apostolus, quia iam moriendi necessitate constrictum est. Tunc autem ita erat in , animam uiuentem, quamuis non in spiritum uiuificantem, ut tamen mortuum dici non recte posset, quia nisi perpetratione peccati necessitatem moriendi habere non posset. Cum uero Deus et dicendo: Adam, ubi es? mortem significauerit animae, quae facta est illo deserente, et dicendo: Terra es et in terram ibis mortem significauerit corporis, quae illi fit anima discedente: propterea de morte secunda nihil dixisse credendus est, quia occultam esse uoluit propter dispensationem testamenti noui, ubi secunda mors apertissime declaratur; ut prius ista mors prima, quae communis est omnibus, proderetur ex illo uenisse peccato, quod in uno commune factum est omnibus; mors uero secunda non utique communis est omnibus propter eos, qui secundum propositum uocati sunt, quos ante praesciuit et praedestinauit, sicut ait apostolus, conformes imaginis filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus, quos a secunda morte per Mediatorem Dei gratia liberauit.

In corpore ergo animali primum hominem factum sic apostolus loquitur. Volens enim ab spiritali, quod in resurrectione futurum est, hoc quod nunc est animale discernere: Seminatur, inquit, in corruptione, surget in in [*]( 11 Gen. 3, 9; 19 19 Rom. 8, 28 sq. ) [*]( 6 constructum est ut tamen (l. 8) omissis quae intercedunt b ita erat a, I p v; ita om. V f Domb. 8 recte, non v 8 et 9 possit It 9 cum ergo et dena diṩcendo b 11 dicente VI 13 disceṛṇente V 14 occulta e 18 uno] illo, in marg. uno, e 20 uocati sunt sancti p uett. edd. quos ... praed. om. p 21 conformes fieri p Mett. edd. 24 liberabit p a 28 sqq. surget V e v ; sargit a b p a f; surgit l1 )

650
corruptione; seminatur in contumelia, surget in gloria; seminatur in infirmitate, surget in uirtute; seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Deinde ut hoc probaret: Si est, inquit, corpus animale, est et spiritale. Et ut quid esset animale corpus ostenderet: Sic, inquit, scriptum est: Factus est primus homo in animam uiuentem. Isto igitur modo uoluit ostendere quid sit corpus animale, quamuis scriptura non dixerit de homine primo, qui est appellatus Adam, quando illi anima flatu Dei creata est: Et factus est homo in corpore animali; sed: Factus est homo in animam uiuentem. In eo ergo quod scriptum est: Factus est primus homo in animam uiuentem, uoluit apostolus intellegi corpus hominis animale. Spiritale autem quem ad modum intellegendum esset, ostendit addendo: Nouissimus Adam in spiritum uiuificantem, procul dubio Christum significans, qui iam ex mortuis ita resurrexit, ut mori deinceps omnino non possit. Denique sequitur et dicit: Sed non primum quod spiritale est, sed quod animale, postea spiritale. Ubi multo apertius declarauit se animale corpus insinuasse in eo quod scriptum est factum esse primum hominem in animam uiuentem, spiritale autem in eo quod ait: Nouissimus Adam in spiritum uiuificantem. Prius est enim animale corpus, quale habuit primus Adam, quamuis non moriturum, nisi peccasset; quale nunc habemus et nos, hactenus eius mutata uitiataque natura, quatenus in illo, postea quam peccauit, effectum est, unde haberet iam [*]( 6 Cor. I, 15, 42 sqq.; Gen. 2, 7 ) [*]( 1 resurgit, i m. 2 in e corr., I 4 animale usque ad corpus l. 5 om. e 5 est et corpus spiro I, et sic etiam infra 652, 16 esset] est p 6 et scriptum V2 Domb.; et om. V1 rell. v est scr. p scriptum omisso est, a . 9 primo hom. v 12 In usque ad uiuentem om. 11 14 quemammodum V 15 nouissimus V Va be lp f; lon. autem v [Ada]m, pars tantum litterae m in corrosa fnembrana saperest, V 17 omnino deinceps v 23 spiritu uiuificante a 26 uitaque VI )
651
moriendi necessitatem; tale pro nobis etiam Christus primitus habere dignatus est, non quidem necessitate, sed potestate; postea uero spiritale, quale iam praecessit in Christo tamquam in capite nostro, secuturum est autem in membris eius ultima resurrectione mortuorum.

Adiungit deinde apostolus duorum istorum hominum euidentis simam differentiam dicens: Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo caelestis. Qualis terrenus, tales et terreni; qualis caelestis, tales et caelestes. Et quo modo induimus imaginem terreni, induamus et imaginem eius, qui de caelo est. Hoc apostolus ita posuit, ut nunc quidem in nobis secundum sacramentum regenerationis fiat, sicut alibi dicit: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis; re autem ipsa tunc perficietur, cum et in nobis, quod est animale nascendo, spiritale factum fuerit resurgendo. Ut enim eius itidem uerbis utar: Spe salui facti sumus. Induimus autem imaginem terreni hominis propagatione prae. uaricationis et mortis, quam nobis intulit generatio; sed induimus imaginem caelestis hominis gratia indulgentiae uitaeque perpetuae, quod nobis praestat regeneratio, non nisi per mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Iesum; quem caelestem hominem uult intellegi, quia de caelo uenit, ut terrenae mortalitatis corpore uestiretur, quod caelesti inmortalitate uestiret. Caelestes uero ideo appellat et alios, quia fiunt per gratiam membra eius, ut cum illis sit unus Christus, uelut caput et corpus. Hoc in, eadem epistula euidentius ita ponit: Per hominem mors, et per hominem [*]( 7 1. Cor. 15, 47 sqq. 14 Gal. 3, 27 17 Rom. 8, 24 22 1. Tim. 2, 5 28 1. Cor. 15, 21 sq. ) [*]( 1 tale Ve1pa; quale abv 8 caelestis abelpav; om. V Donib. 11 etiam e 12 ita om. I 14 quodquod V 11 15 percipietur I 16 nascendo sup. lin. V 17 eius itidem] eiusdem ab 18 praeuar. usque ad generatio ont. b 19 induimus V ab elpv; inuemimus I; induemus a Domb. 22 Ies. Christ. v )

652
resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur; iam utique in corpore spiritali quod erit in spiritum uiuificantem; non quia omnes, qui in Adam moriuntur, membra erunt Christi (ex illis enim multo plures secunda in aeternum morte plectentur); sed ideo dictum est omnes adque omnes, quia, sicut nemo corpore animali nisi in Adam moritur, ita nemo corpore spiritali nisi in Christo uiuificatur. Proinde nequaquam putandum est nos in resurrectione tale corpus habituros, quale habuit homo primus ante peccatum; nec illud, quod dictum est: Qualis terrenus, tales et terreni, secundum id intellegendum, quod factum est admissione peccati. Non enim existimandum est eum prius, quam peccasset, spiritale corpus habuisse et peccati merito in animale mutatum. Ut enim hoc putetur, parum adtenduntur tanti uerba doctoris, qui ait: Si est corpus animale, est et spiritale; sic et scriptum est: Factus est primus homo Adam in animam uiuentem. Numquid hoc post peccatum factum est, cum sit ista hominis prima conditio, de qua beatissimus £aulus ad corpus animale monstrandum hoc testimonium legis adsumsit? [*]( 7 animali usque ad corpore om. ll 8 uiuificantur I 10 qualem V neque v 12 illud intell. est v ammisaione VI 15 mutetur V 16 et sup. lin. I corpus spiritale I 17 sic et Vlpaff; sicut abv; eicat et e primus homo Adam factus est v primus om. ll 18 est pecc. factum p 19 factus f 20 paulus Va b e lp IX Ii apostolus v )

653
CAPUT XXIIII. Qualiter accipienda sit uel illa insufflatio Dei, qua primus homo factus est in animam uiuentem, uel illa, quam Dominus fecit dicens discipulis - suis: Accipite Spiritum sanctum.

Unde et illud parum considerate quibusdam uisum est, in eo quod legitur: Inspirauit Deus in faciem eius spiritum uitae, et factus est homo in animam uiuentem, non tunc animam primo homini datam, sed eam, quae iam inerat, Spiritu sancto uiuificatam. Mouet enim eos, quod Dominus Iesus, postea quam resurrexit a mortuis, insufflauit dicens discipulis suis: Accipite Spiritum sanctum. Unde tale aliquid factum existimant, quale tunc factum est, quasi et hic secutus euangelista dixerit: Et facti sunt in animam uiuentem. Quod quidem si dictum esset, hoc intellegeremus, quod animarum quaedam uita sit Spiritus Dei, sine quo animae rationales mortuae deputandae sunt, quamuis earum praesentia uiuere corpora uideantur. Sed non ita factum, quando est conditus homo, satis ipsa libri uerba testantur, quae ita se habent: Et formauit Deus hominem puluerem de terra. Quod quidam planius interpretandum putantes dixerunt: Et finxit Deus hominem de limo terrae, quoniam superius dictum fuerat: Fons autem ascendebat de terra et inrigabat omnem faciem terrae; ut ex hoc limus intellegendus uideretur, umore scilicet terraque concretus. Ubi enim hoc dictum est, continuo sequitur: Et formauit Deus hominem puluerem de terra, sicut Graeci codices habent, unde in Latinam linguam scriptura [*]( 7 Gen. 2, 7 12 Io. 20, 22 23 Gen. 2, 7; 6 ) [*]( 2 sqq. sic V insufflatio, in qua pqv 3 anima uiuente p q 4 disc. suis om. pqn 6 parum considerate, in marg. Inc̄fiderate, e im 9 pro V primo usque ad inerat in marg. e 13 existim. factum v 20 puluere 62 24 irrigauit p superficiem a )

654
ipsa conuersa est. Siue autem formauit siue finxit quis dicere uoluerit, quod Graece dicitur licXaasv, ad rem nihil interest; magis tamen proprie dicitur finxit. Sed ambiguitas uisa est deuitanda eis, qui formauit dicere maluerunt, eo quod in Latina lingua illud magis obtinuit consuetudo, ut hi dicantur fingere, qui aliquid mendacio simulante conponunt. Hunc igitur formatum hominem de terrae puluere siue limo (erat enim puluis umectus) — hunc, inquam, ut expressius dicam, sicut scriptura locuta est, puluerem de terra animale corpus factum esse docet apostolus, cum animam accepit: Et factus est iste homo in animam uiuentem\', id est, formatus iste puluis factus est in animam uiuentem.

Iam, inquiunt, habebat animam, alioquin non appellaretur homo, quoniam homo non est corpus solum uel anima sola, sed qui et anima constat et corpore. Hoc quidem uerum est, quod non totus homo, sed pars melior hominis anima est; nec totus homo corpus, sed inferior hominis pars est; sed cum est utrumque coniunctum simul, habet hominis nomen; quod tamen et singula non amittunt, etiam cum de singulis loquimur. Quis enim dicere prohibetur cottidiani quadam lege sermonis: Homo ille defunctus est et nunc in requie est uel in poenis. cum de anima sola possit hoc dici, et: Illo aut illo loco homo ille sepultus est, cum hoc nisi de solo corpore non possit intellegi? An dicturi sunt sic loqui scripturam non solere diuinam? Immo uero illa ita nobis in hoc adtestatur, ut etiam cum duo ista coniuncta sunt et uiuit homo, tamen etiam singula hominis uocabulo appellet, animam scilicet interiorem hominem, corpus autem exteriorem hominem uocans, tamquam duo sint homines, cum simul utrumque [*]( 27 2. Cor. 4, 16 ) [*]( n 1 ipsa V e I; ista rell. v Domb. 2 eplasen, superscriptum n jere euanidum, V 6 simulant et b2 7 puluerem V 11 iste om. a 13 habebaM VI 15 et anima Vb e l a; ex an. ap n constat] continetur b 16 pars usque ad sed ont. II est om. e 23 cum sup. lin. V C. 24 ac b sant soloqui b 25 testatur p 28 autem mss.; uero v )

655
sit homo unus. Sed intellegendum est, secundum quid dicatur homo ad imaginem Dei et homo terra adque iturus in terram. Illud enim secundum animam rationalem dicitur, qualem Deus insufflando uel, si commodius dicitur, inspirando indidit homini, id est hominis corpori; hoc autem secundum corpus, qualem hominem Deus finxit ex puluere, cui data est anima, ut fieret corpus animale, id est homo in animam uiuentem.

Quapropter in eo, quod Dominus fecit, quando insufflauit dicens: Accipite Spiritum sanctum, nimirum hoc intellegi uoluit, quod Spiritus sanctus non tantum sit Patris, uerum etiam ipsius Unigeniti Spiritus. Idem ipse est quippe Spiritus . et Patris et Filii, cum quo est trinitas Pater et Filius et Spiritus sanctus, non creatura, sed Creator. Neque enim flatus ille corporeus de carnis ore procedens substantia erat Spiritus sancti adque natura, sed potius significatio, qua intellegeremus, ut dixi, Spiritum sanctum Patri esse Filioque communem, quia non sunt eis singulis singuli, sed unus amborum est. Semper autem iste Spiritus in scripturis sanctis Graeco uocabulo rcveufia dicitur, sicut eum et hoc loco Iesus appellauit, quando eum corporalis sui oris flatu significans discipulis dedit; et locis omnibus diuinorum eloquiorum non mihi aliter umquam nuncupatus occurrit. Hic uero, ubi legitur: Et finxit Deus hominem puluerem de terra et insufflauit siue inspirauit in faciem eius spiritum uitae, non ait Graecus rcveofta, quod solet dici Spiritus sanctus, sed 7cvoVjv, quod nomen in creatura quam in Creatore frequentius legitur; unde nonnulli etiam Latini propter differentiam hoc uocabulum non spiritum, sed flatum appellare [*]( 1 si/t, n eras., V quod l 10 sanctum om. e 12 Unigeniti ipsins v idemque b ipse est belp; est om. V Domb. 13 spi- . ritus est av ut patris, recte fortasse, p etṣ V 16 naturam V quarp l 20 et hoc et alio a iesus Vel p at I; dominus abv 22 disc. suis v 23 yipquam, um eras., V 24 de puluerem V 25 et suffl. b 27 sed om. 11 )

656
maluerunt. Hoc enim est in Graeco etiam illo loco aput Esaiam, ubi Deus dicit: Omnem flatum ego feci, omnem animam sine dubitatione significans. Quod itaque Graece nvoifj dicitur, nostri aliquando flatum, aliquando spiritum, aliquando inspirationem uel aspirationem, quando etiam Dei dicitur, interpretati sunt; Trveufjia uero numquam nisi spiritum, siue hominis (de quo ait apostolus: Quis enim scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est?) siue pecoris (sicut in Salomonis libro scriptum est: Quis scit si spiritus hominis ascendat sursum in caelum et spiritus pecoris descendat deorsum in terram?) siue istum corporeum, qui etiam uentus dicitur, (nam eius hoc nomen est, ubi in psalmo canitur: Ignis, grando, nix, glacies spiritus tempestatis) siue iam non creatum, sed Creatorem, sicut est de quo dicit Dominus in euangelio: Accipite Spiritum sanctum, eum corporei sui oris flatu significans, et ubi ait: Ite, baptizate[omnes] gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, ubi ipsa trinitas excellentissime et euidentissime commendata est, et ubi legitur: Deus spiritus est, et aliis plurimis sacrarum litterarum locis. In his quippe omnibus testimoniis scripturarum, quantum ad Graecos adtinet, non TWOTJV uidemus scriptum esse, sed πνεῡμα; quantum autem ad Latinos, non flatum, sed spiritum. Quapropter in eo, quod scriptum est: Inspirauit, uel si magis proprie dicendum est: Insufflauit in faciem eius spiritum uitae, si Graecus non irvoVjv, sicut ibi legitur, sed πνεῡμα; posuisset, nec sic esset consequens, ut [*]( 2 Esai. 57, 16 7 1. Cor. 2, 11 10 Eccle. 3, 21 13 Ps. 148, 8 17 Mt. 28, 19 20 Io. 4, 24 ) [*]( 1 est enim in gr. in illo a 2 Isaiam av 3 pnoen VI I 5 dlf I 9 ι̣ṇpecoris I salomone l libro om. I 10 quiscit e! suMm VI2 13 canitur Vabelv ; cantatur paf 16 sanctum om. b eum] nam b 17 flatum b signif. flatu v et om. Vi oranea om. Vb e a f1 23 quantum \'Q. gWv\'9? ạṛṭι̣ṇẹṭ P99 autem V )
657
Creatorem Spiritum, qui proprie dicitur in trinitate Spiritus sanctus, intellegere cogeremur; quando quidem πνεῡμα, ut dictum est, non solum de Creatore, sed etiam de creatura dici solere manifestum est.

Sed cum dixisset, inquiunt, spiritum, non adderet uitae, nisi illum sanctum Spiritum uellet intellegi; et cum dixisset: Factus est homo in animam, non adderet uiuentem, . nisi animae uitam significaret, quae illi diuinitus inpertitur dono Spiritus Dei. Cum enim uiuat anima, inquiunt, proprio suae uitae modo, quid opus erat addere uiuentem, nisi ut ea uita intellegeretur, quae illi per sanctum Spiritum datur? Hoc quid est aliud nisi diligenter pro humana suspicione contendere et scripturas sanctas neglegenter adtendere? Quid enim magnum erat non ire longius, sed in eodem ipso libro paulo superius legere: Producat terra animam uiuentem, quando animalia terrestria cuncta creata sunt? Deinde aliquantis interpositis, in eodem tamen ipso libro quid magnum erat aduertere quod scriptum est: Et omnia, quae habent spiritum uitae, et omnis, qui erat super aridam, mortuus est, cum insinuaret omnia quae uiuebant in terra perisse diluuio? Si ergo et animam uiuentem et spiritum uitae etiam in pecoribus inuenimus, sicut loqui diuina scriptura consueuit, et cum hoc quoque loco, ubi legitur: Omnia quae habent spiritum uitae, non Graecus πνεῡμα, sed πνοην dixerit: quur non dicimus: Quid opus erat ut adderet uiuentem, cum anima nisi uiuat esse non possit? aut quid opus erat ut adderet uitae, cum dixisset spiritum? Sed intellegimus animam uiuentem et spiritum uitae [*](15 Gen. I, 24 18 Gen. 7, 22 ) [*]( 1 qui usque ad sanctus ont. I 5 adtenderet b 6 illum mss.; illic v Spiritum om. V Spiritum sanctum v 8 signaret e 9 Etenim cum p 11 sanct. spir. Vb; spir. sanct. aelpv 13 intellegenter l 14 erat ont. p in om. V libro ipso v 21 periisse v dilubio V Si om. V 27 cum usque ad uitae om. p 28 spiro uitae et animam uiuent. v spirit. uitae om. b ) [*]( XXXX Ang. opera Sectlo V para I. ) [*]( 42 )

658
scripturam suo more dixisse, cum animalia, id eat animata corpora, uellet intellegi, quibus inesset per animam perspicuus iste etiam corporis sensus. In hominis autem conditione obliuiscimur, quem ad modum loqui scriptura consueuerit, cum suo prorsus more locuta sit, quo insinuaret hominem etiam rationali anima accepta, quam non sicut aliarum carnium aquis et terra producentibus, sed Deo flante creatam uoluit intellegi, sic tamen factum, ut in corpore animali, quod fit anima in eo uiuente, sicut illa animalia uiueret, de quibus dixit: Producat terra animam uiuentem, et quae itidem dixit habuisse in se spiritum uitae; ubi etiam in Graeco non dixit πνεῡμα, sed ffvoVjv; non utique Spiritum sanctum, sed eorum animam tali exprimens nomine.

Sed enim Dei flatus, inquiunt, Dei ore exisse intellegitur, quem si animam crediderimus, consequens erit, ut eiusdem fateamur esse substantiae paremque illius sapientiae, quae dicit: Ego ex ore Altissimi prodii. Non quidem dixit sapientia ore Dei efflatam se fuisse, sed ex eius ore prodisse. Sicut autem nos possumus non de nostra natura, qua homines sumus, sed de isto aere circumfuso, quem spirando ac respil\'ando ducimus ac reddimus, flatum facere cum sufflamus: ita omnipotens Deus non de sua natura neque subiacenti creatura, sed etiam de nihilo potuit facere flatum, quem corpori hominis inserendo inspirasse uel insufflasse conuenientissime dictus est, incorporeus incorporeum, sed inmutabilis mutabilem, quia non creatus creatum. Verum tamen ut sciant isti, qui de scripturis loqui uolunt et scripturarum locutiones non aduertunt, non hoc solum dici exire ex ore Dei, quod est aequalis [*]( 17 Eccli. 24, 3 ) [*]( ou 1 dixissem V corp. anim. v 4 quemammodum V 5 qui e 7 flente Vi 10 dixit Vblpa ; dicit aev 16 paremque Velfv); partemque abp a et sic Domb. male edoctus de codice V 17 prodiui v 20 inspirando V ab 21 reddimus abelaf; reducimus V, marg. e, p v 22 neque Vbelpa ; neque de a v subiacente blp 28 nihil V 28 exgre V )

659
eiusdemque naturae, audiant uel legant quod Deo dicente scriptum est: Quoniam tepidus es et neque calidus neque frigidus, incipiam te reicere ex ore meo.

Nulla itaque causa est, quur apertissime loquenti resistamus apostolo, ubi ab spiritali corpore corpus animale discernens, id est ab illo in quo futuri sumus hoc in quo nunc sumus, ait: Seminatur corpus animale, surget corpus spiritale; si est corpus animale, est et spiritale; sic et scriptum est: Factus est primus homo Adam in animam uiuentem, nouissimus Adam in spiritum uiuificantem. Sed non primum quod spiritale est, sed quod animale, postea spiritale. Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo caelestis. Qualis terrenus, tales et terreni, et qualis caelestis, tales et caelestes. Et quo modo induimus imaginem terreni, induamus et imaginem eius qui de caelo est. De quibus omnibus apostolicis uerbis superius locuti sumus. Corpus igitur animale, in quo primum hominem Adam factum esse dicit apostolus, sic erat factum, non ut mori omnino non posset, sed ut non moreretur, nisi homo peccasset. Nam illud, quod spiritu uiuificante spiritale erit et inmortale, mori omnino non poterit, sicut anima creata est inmortalis, quae licet peccato mortua perhibeatur carens quaiam uita sua, hoc est dei Spiritu, quo etiam sapienter et beate uiuere poterat, tamen propria quadam, licet misera, uita sua non desinit uiuere, quia inmortalis est creata; sicut etiam desertores angeli, licet secundum quendam modum mortui sint peccando, quia fontem uitae deseruerunt, qui Deus est, quem potando [*]( 2 Apoc. 3, 16 7 Cor. 15, 44 sqq. ) [*]( 2 quia p es om. VI ii reicere Vel p F; eicere b a; euomere a v 7 surget Vaelav; surgit bpf 9 sic et Vbelpta; sic est,; sicut ap2v 12 sq. animale est 1 postea msa.; postea quod v 14 de caelo caelestis abepav; caelestis om. Vlf Domb. 15 et qualis Vabpa; et om. e1v 23 sicut et b 25 quod V 28 modum quendam v sunt b )

660
sapienter et beate poterant uiuere, tamen non sic mori potuerunt, ut omni modo desisterent uiuere adque sentire, quoniam inmortales creati sunt; adque ita in secundam mortem post ultimum praecipitabuntur iudicium, ut nec illic uita careant, quando quidem etiam sensu, cum in doloribus futuri sunt, nori\'carebunt. Sed homines ad Dei gratiam pertinentes, ciues sanctorum angelorum in beata uita manentium, ita spiritalibus corporibus induentur, ut neque peccent amplius neque. moriantur; ea tamen inmortalitate uestiti, quae. sicut angelerum, nec peccato possit auferri; natura quidem manente ca s, sed nulla omnino carnali corruptibilitate uel tarditate remanente.

Sequitur autem quaestio necessario pertractanda et Domino Deo ueritatis adiuuante soluenda: Si libido membrorum inoboedientium ex peccato inoboedientiae in illis primis hominibus, cum illos diuina gratia deseruisset, exorta est; unde in suam nuditatem oculos aperuerunt, id est eam curiosius aduerterunt, et quia inpudens motus uoluntatis arbitrio resistebat, pudenda texerunt: quo modo essent filios propagaturi. si, ut creati fuerant, sine praeuaricatione mansissent. Sed quia et liber iste claudendus est nec tanta quaestio in sermonis angustias coartanda, in eum qui sequitur commodiore dispositione differtur. [*]( 1 beateque v 2 omni modo Vel p Domb.; omnino ab (1 II 6 sint l 10 posset V e 16 uerbta exorta est desinit quaternio in cod. p; sequens quaternio sat rudi manu scriptus continet integrum libri XIII c. 24 et libri XlIII partem usque ad uerbo -mala patiantur c. 15 II p. 37, 30 BI Domb.3 17 in sua nuditate V 19 pregnati b 20 at si V; sicut blp si sine I 21 tanta, in mara. ista, e; tanta ista a f 22 angustia ab 23 dispositione VI bel p a Domb.; disputatione V1 a f v differtur Va e l Domb. (falso adnotauit Diibnerus codicem e praebere differatur); differatur p v; differre noluimus b AURELI AUGUSTINI I CONTRA PAGANOS DE CIVITATE DEI LIBER XIII. EXP. INCIP. LIB. XIIII. V \'In cod. f post differtur est subscriptio: emeodauit dominus uigilins1 Domb. )

Per inoboedientiam primi hominis omnes in secundae mortis perpetuitatem ruituros fuisse, nisi multos Dei gratia liberaret.

Diximus iam superioribus libris ad humanum genus non solum naturae similitudine sociandum, uerum etiam quadam cognationis necessitudine in unitatem concordem pacis uinculo conligandum ex homine uno Deum uoluisse homines instituere, neque hoc genus fuisse in singulis quibusque moriturum, nisi duo primi, quorum creatus est unus ex nullo, altera ex illo, id inoboedientia meruissent, a quibus admissum est tam grande peccatum, ut in deterius eo natura mutaretur humana, etiam in posteros obligatione peccati et mortis necessitate transmissa. Mortis autem regnum in homines usque adeo dominatum est, ut omnes in secundam quoque mortem, cuius nullus est finis, poena debita praecipites ageret, nisi inde quosdam indebita Dei gratia liberaret. Ac per hoc factum est, ut, cum tot tantaeque gentes per terrarum orbem diuersis ritibus moribusque uiuentes multiplici linguarum armorum uestium sint uarietate distinctae, non tamen amplius quam duo quaedam genera humanae societatis existerent, quas ciuitates duas secundum scripturas nostras merito appellare pos- 25 semus. Una quippe est hominum secundum carnem, altera [*]( 4 omnes om. p 7 super. Vapa; in super. bev 9 ui/ngulo e 10 do 1 13 id, d m. 2 in ras. V ammissum V 19 quodam F1 24 possemus Vepaf; possumus a b P; possimus 11 v 25 ut editur Vepv unam / est om. f una quippe petit hominem a; una quippe appetit hominum b alteram b f ) [*]( XXXX Aug. opera Sectio V pars II. ) [*]( ] )

2
secundum spiritum uiuere in - sui cuiusque generis pace uolentium et, cum id quod expetunt adsequuntur, in sui cuiusque generis pace uiuentium.

CAPUT II. De uita carnali, quae non ex corporis tantum, sed etiam ex animi intellegenda sit uitiis:

Prius ergo uidendum est, quid sit secundum carnem, quid secundum spiritum uiuere. Quisquis enim hoc quod diximus prima fronte inspicit, uel non recolens uel minus aduertens quem ad modum scripturae sanctae loquantur, potest putare philosophos quidem Epicureos secundum carnem uiuere, quia summum bonum hominis in corporis uoluptate posuerunt, et si qui alii sunt, qui quoquo modo corporis bonum summum bonum esse hominis opinati sunt, et eorum omne uulgus, qui non aliquo dogmate uel eo modo philosophantur, sed procliues ad libidinem nisi ex uoluptatibus, quas corporeis sensibus capiunt, gaudere nesciunt; Stoicos autem, qui summum bonum hominis in animo ponunt, secundum spiritum uiuere, quia et hominis animus quid est nisi spiritus? Sed sicut loquitur scriptura diuina, secundum carnem uiuere utrique monstrantur. Carnem quippe appellat non solum corpus terreni adque mortalis aninr.antis (ueluti cum dicit: Non omnis caro eadem caro; alia quidem hominis, alia autem caro pecoris, alia uolucrum, alia piscium), sed et aliis multis modis significatione huius nominis utitur, inter quos uarios locutionis modos saepe etiam ipsum hominem, id est naturam hominis, carnem nuncupat, modo locutionis a parte totum, quale est: Ex operibus legis non [*]( 22 1. Cor. 15, 39 28 Rom. 3, 20 ) [*]( 2 assecuntur V e 6 ai V sit intelleg. q v 14 omne eorum v 0 16 corpores ex 18 in animo om. I 19 qui e 23 eadem u (= uero). in marg. m. 2 caro, b alia quidem Vabelp a Domb.; sed alia quidem v 24 autem om. a caro om. I 25 et aliis abep Domb.; et om. Vlv 28 aperte I\' )

3
iustificabitur omnis caro. Quid enim uoluit intellegi nisi omnis homo? Quod apertius paulo post ait: In lege nemo iustificatur, et ad Galatas: Scientes autem quia non iustificatur homo exoperibuslegis. Secundum hoc intellegitur: Et Verbum caro factum est, id est homo; quod non recte accipientes quidam putauerunt Christo humanam animam defuisse. Sicut enim a toto pars accipitur, ubi Mariae Magdalenae uerba in euangelio leguntur dicentis: Tulerant Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum, cum de sola Christi carne loqueretur, quam sepultam de monumento putabat ablatam: ita et a parte totum carne nominata intellegitur homo, sicuti ea sunt quae supra commemorauimus.

Cum igitur multis modis, quos perscrutari et colligere longum est, diuina scriptura nuncupet carnem: quid sit secundum carnem uiuere (quod profecto malum est, cum ipsa carnis natura non sit malum) ut indagare possimus, inspiciamus diligenter illum locum epistulae Pauli apostoli quam scripsit ad Galatas, ubi ait: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, inmunditiae, luxuria, idolorum seruitus, ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comisationes et his similia; quae praedico uobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non possidebunt. Iste totus epistulae apostolicae locus, quantum ad [*]( 2 Gal. 3, 11 3 ib. 2, 16 5 Io. 1, 14 9 Io. 20, 13 19 Gal. 5, 19 sqq. ) [*]( 3 iustificabitur pIX f autem mas.; om. v 4 quia] qffi a iustificatur Vabel; iuatificabitur p a fv 5 Et] ut e 8 magdaleneg V; magdalenlles l 9 tulerunt Ye Ip a f Domb.; abstulerunt abv 10 carne sup. lin. V 11 aperte X 12 sicut e l 14 prescrut. V 17 inueoire I 20 fornicat. codd. praeter l; adulterium fornic. l; adulteria fornic. v luxuria Y e p; luxuriae (luxoriae b) ablav 23 comiaationes Vp; comiss. el; comess. abv 24 sicut Vabep; sicut atlafv ) [*]( 1* )

4
+ rem praesentem satis esse uidebitur, consideratus poterit hanc dissoluere quaestionem, quid sit secundum carnem uiuere. In operibus namque carnis, quae manifesta esse dixit eaque commemorata damnauit, non illa tantum inuenimus, quae ad uoluptatem pertinent camis, sicuti sunt fornicationes, inmunditiae, luxuria, ebrietates, comisationes; uerum etiam illa, quibus animi uitia demonstrantur a uoluptate carnis aliena. Quis enim seruitutem, quae idolis exhibetur, ueneficia, inimicitias, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidias non potius intellegat animi uitia esse quam carnis? Quando quidem fieri potest, ut propter idololatriam uel haeresis alicuius errorem a uoluptatibus corporis tempe- . retur; et tamen etiam tunc homo, quamuis carnis libidines continere adque cohibere uideatur, secundum carnem uiuere hac apostolica auctoritate conuincitur, et in eo, quod abstinet a uoluptatibus carnis, damnabilia opera carnis agere demonstratur. Quis inimicitias non in animo habeat? aut quis ita loquatur, ut inimico suo uel quem putat inimicum dicat: \'Malam carnem,\' ac non potius: \'Malum animum habes aduersus me\'? Postremo sicut carnalitates, ut ita dicam. si quis audisset, non dubitaret carni tribuere, ita nemo dubitat animositates ad animum pertinere. Quur ergo haec omnia et his similia doctor gentium in fide et ueritate opera carnis appellat, nisi quia eo locutionis modo, quo totum significatur a parte, ipsum hominem uult nomine carnis intellegi?

CAPUT III. Peccati causam ex anima, non ex carne prodisse, et corruptionem ex peccato contractam non peccatum esse, sed poenam.

Quod si quisquam dicit carnem causam esse in malis moribus quorumcumque uitiorum, eo quod anima carne adfecta [*]( . 6 luxuriae l comisat. V; comissat. rell.; comessat. v 12 corporis mss.; carnis v 13 camatis V 20 aduersum v 21 dubitaret Velp Domb.; dubitasset abv 25 aperte d )

5
sic uiuit, profecto non uniuersam hominis naturam diligenter aduertit. Nam (cs o rpu s quidem corruptibile adgrauat animam). Unde etiam idem apostolus agens de hoc corruptibili corpore, de quo paulo ante dixerat: Etsi exterior homo noster corrumpitur: Scimus, inquit, quia, terrena nostra domus habitationis resoluatur, aedificationem habemus ex Deo, domum non manu factam aeternam in caelis. Etenim in hoc ingemescimus, habitaculum nostrum quod de caelo est superindui cupientes; si tamen et induti, non nudi inueniamur. Etenim qui sumus in hac habitatione, ingemescimus grauati, in quo nolumus exspoliari, sed superuestiri, ut absorbeatur mortale a uita. Et adgrauamur ergo corruptibili corpore, et ipsius adgrauationis causam non naturam substantiamque corporis, sed eius corruptionem scientes nolumus corpore spoliari, sed eius inmortalitate uestiri. Et tunc enim erit, sed quia corruptibile non erit, non grauabit. Adgrauat ergo nunc animam corpus corruptibile, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Verum tamen qui omnia mala animae ex corpore putant accidisse, in errore sunt.

Quamuis enim Vergilius Platonicam uideatur luculentis uersibus explicare sententiam dicens:

  1. Igneus est illis uigor et caelestis origo
  2. Seminibus, quantum non noxia corpora tardant
  3. Terrenique hebetant artus moribundaque membra,
omnesque illas notissimas quattuor animi perturbationes, cupiditatem timorem, laetitiam tristitiam, quasi origines omnium [*]( 2 Sap. 9, 15 4 2. Cor. 4, 16 5 ib. 5, 1 sqq. 18 Sap. 9, 15 24 Verg. Aen. VI, 730 sqq. ) [*]( 6 nostra om. a habitationis V ablp alv; huius habit. e aJ l resoluatur codd. praeter a; disaoluatur a v 8 in caelia aeternam 1 8 et 12 ingemescimuB Vbel; ingemisc. apv 10 et om. I 12 in quo Y a bel p Domb.; eo quod v spoliari e 16 spoliari Velp Domb.; exspoliari abv 17 enim om. I 21 animae mala v 24 illis Vbelp; ollis aafv Domb. 25 quamtum V )
6
peccatorum adque uitiorum uolens intellegi ex corpore accidere subiungat et dicat:
  1. Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, nec auras
  2. Suspiciunt, clausae tenebris et carcere caeco:
tamen aliter se habet fides nostra. Nam corruptio corporis, quae adgrauat animam, non peccati primi est causa, sed poena; nec caro corruptibilis animam peccatricem, sed anima peccatrix fecit esse corruptibilem carnem. Ex qua corruptione carnis licet existant quaedam incitamenta uitiorum et ipsa desideria uitiosa, non tamen omnia uitae iniquae uitia tribuenda sunt carni, ne ab his omnibus purgemus diabolum, qui non habet carnem. Etsi enim diabolus fornicator uel ebriosus uel si quid huius modi mali est, quod ad carnis pertinet uoluptates, non potest dici, cum sit etiam talium peccatorum suasor et instigator occultus: est tamen maxime superbus adque inuidus. Quae illum uitiositas sic obtinuit, ut propter hanc esset in carceribus caliginosi huius aeris aeterno supplicio destinatus. Haec autem uitia, quae tenent in diabolo principatum, carni tribuit apostolus, quam certum est diabolum non habere. Dicit enim inimicitias, contentiones, aemulationes, animositates, inuidias opera esse carnis; quorum omnium malorum caput adque origo superbia est, quae sine carne regnat in diabolo. Quis autem illo est inimicior sanctis? Quis aduersus eos contentiosior, animosior et magis aemulus adque inuidus inuenitur? At haec omnia cum habeat sine carne, quo modo sunt ista opera carnis, nisi quia opera sunt hominis, quem, sicut dixi, nomine carnis appellat? Non enim habendo carnem, quam non habet diabolus, sed uiuendo secundum se ipsum, hoc est secundum hominem, factus est homo similis [*]( 20 Gal. 5, 20 ) [*]( 4 suscipiunt b e1 5 habet se aliter e 12 enim, m. 2 lineolis deletum, e 17 aeterna V1 23 est om. a 25 At VP; ad II; et epv; u I\' ipsuru om. a b omnia om. b habet a 28 uibesdo ?e ivşųJp secundum hoc V m. 1 corr. 29 hoc usque ad se ipsum p. 7, 1 om. el alterum est om. 1 )
7
diabolo; quia et ille secundum se ipsum uiuere uoluit, quando in ueritate non stetit, ut non de Dei, sed de suo mendacium loqueretur, qui non solum mendax, uerum etiam mendacii pater est. Primus est quippe mentitus, et a quo peccatum, ab illo coepit esse mendacium.

CAPUT IIII. Quid sit secundum hominem, quid autem secundum Deum uiuere.

Cum ergo uiuit homo secundum hominem, non secundum Deum, similis est diabolo; quia nec angelo secundum angelum, sed secundum Deum uiuendum fuit, ut staret in ueritate et ueritatem de illius, non de suo mendacium loqueretur. Nam et de homine alio loco idem apostolus ait: Si autem ueritas Dei in meo mendacio abundauit. Nostrum dixit mendacium, ueritatem Dei. Cum itaque uiuit homo secundum ueritatem, non uiuit secundum se ipsum, sed secundum Deum. Deus est enim qui dixit: Ego sum ueritas. Cum uero uiuit secundum se ipsum, hoc est secundum hominem, non secundum Deum, profecto secundum mendacium uiuit; non quia homo ipse mendacium est, cum sit eius auctor et creator Deus, qui non est utique auctor creatorque mendacii, sed quia homo ita factus est rectus, ut non secundum se ipsum, sed secundum eum, a quo factus est, uiueret, id est illius potius quam suam faceret uoluntatem: non ita uiuere, quem ad modum est factus ut uiueret, hoc est mendacium. Beatus quippe uult esse etiam non sic uiuendo ut possit esse. Quid est ista uoluntate mendacius? Unde non frustra dici potest omne peccatum esse mendacium. Non enim fit peccatum nisi [*]( 2 Io. 8, 44 13 Rom. 3, 7 17 Io. 14, 6 ) [*]( i 1 il§ese | cundum V 7 quid autem V; quid q*; quidue p q2 1) 13 et] ut b 14 abundabit Vb nostrum Vabel Dotnb.; meumpv 19 Deum IUp. lin. I profecto, superscripto m. 2 sed, l 23 sed sec. euin om. I 24 non ita Velpa; non autem ita abv )

8
ea uoluntate, qua uolumus ut bene sit nobis uel nolumus ut male sit nobis. Ergo mendacium est, quod, cum fiat ut bene sit nobis, hinc potius male est nobis, uel cum fiat ut melius sit nobis, hinc potius peius est nobis. Unde hoc, nisi quia de Deo potest bene esse homini, quem delinquendo deserit, non de se ipso, secundum quem uiuendo delinquit?

Quod itaque diximus, hinc extitisse duas ciuitates diuersas inter se adque contrarias, quod alii secundum carnem, alii secundum spiritum uiuerent: potest etiam isto modo dici quod alii secundum hominem, alii secundum Deum uiuant Apertissime quippe <Paulus) ad Corinthios dicit: Cum enim sint inter uos aemulatio et contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis? Quod ergo est ambulare secundum hominem, hoc est esse carnalem, quod a carne, id est a parte hominis, intellegitur homo. Eosdem ipsos quippe dixit superius animales, quos postea carnales, ita loquens: Quis enim scit, inquit, hominum, quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Sic et quae Dei sunt, nemo scit nisi spiritus Dei. Nos autem, inquit, non spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis; quae et loquimur, non in sapientiae humanae doctis uerbis, sed doctis spiritu, spiritalibus spiritalia conparantes. Animalis autem homo non percipit quae sunt a spiritus Dei; stultitia est enim illi. Talibus igitur, id est animalibus, paulo post dicit: Et ego, fratres, non potui loqui uobis quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus; et illud et hoc eodem loquendi modo, id est [*]( 11 1. Cor. 3, 3 17 Ib. 2, 11 sqq. 27 Ib. 3, 1 ) [*]( 7 ciuitates duas v 8 inter] aduersus l aliqui l 11 Paulus pv; om. Va bel a f chorintios V 12 sint inter uos abp Domb.; sit inter uos e; inter nos omisso sint VI; inter uos sint v 17 inquit om. I 24 doctis spirito elav; docti spiritu Vabp 25 ea quae I -28 uobis loqui l 29 et hoc Vep; ex hoc ablav modo intelligitur a )

9
a parte totum. Et ab anima namque et a carne, quae sunt partes hominis, potest totum significari, quod est homo; adque ita non est aliud animalis homo, aliud carnalis, sed idem ipsum est utrumque, id est secundum hominem uiuens homo; sicut non aliud quam homines significantur, siue ubi legitur: Ei operibus legis non iustificabitur omnis caro, siue quod scriptum est: Septuaginta quinque animae descenderunt cum Iacob in Aegyptum. Et ibi enim per omnem carnem omnis homo, et ibi per septuaginta quinque animas septuaginta quinque homines intelleguntur. Et quod dictum est: Non in sapientiae humanae doctis uerbis, potuit dici: (Non in sapientiae carnalis\'; sicut quod dictum est: Secundum hominem ambulatis, potuit dici: \'Secundum carnem em). Magis autem hoc apparuit in his quae subiunxit: Cum enim quis dicat: Ego quidem sum Pauli, alius autem: Ego Apollo, nonne homines estis? Quod dicebat: Animales estis, et: Carnales estis, expressius dixit: Homines estis, quod est: \'Secundum hominem uiuitis, non secundum Deum, secundum quem si uiueretis, di essetis.\'

CAPUT V. Quod de corporis animaeque natura tolerabilior quidem Platonicorum quam Manichaeorum sit opinio, sed et ipsa reprobanda, quoniam uitiorum omnium causas naturae carnis adscribunt.

Non igitur opus est in peccatis uitiisque nostris ad Creatoris iniuriam carnis accusare naturam, quae in genere adque [*]( 6 Rora. 3, 20 7 Gen. 46, 27 15 1. Cor. 3, 4 ) [*]( 3 carnali F1 6 iustificatur Ve 12 dici] sequentia usque ad l. 15 sic scripta sunt in b: Non magis autem hoc apparuit in his que subiQxit in sapientia camalis. sicut quod dictum est. secundum hominem ambnlatis. potuit dicit secundum carnem perueraos habebit hos mores sic at recta est. Cum enim (l. 15) cett. 15 quidem MM.; om. v 16 ego polIo b 17 et carnales estis om. b 22 Quid V 24 ipsa reprobanda V; ipsi reprobantur p qv 25 omnium V; om. pqv adscribunt p q v; ascripti V; ascribit Domb. )

10
ordine suo bona est; sed deserto Creatore bono uiuere secundum creatum bonum non est bonum, siue quisque secundum carnem siue secundum animam siue secundum totum hominem, qui ex anima constat et carne (unde et nomine solius animae et nomine solius carnis significari potest) eligat uiuere. Nam qui uelut summum bonum laudat animae naturam et tamquam malum naturam carnis accusat, profecto et animam carnaliter adpetit et carnem carnaliter fugit, quoniam id uanitate sentit humana, non ueritate diuina. Non quidem Platonici sicut Manichaei desipiunt, ut tamquam mali naturam terrena corpora detestentur, cum omnia elementa, quibus iste mundus uisibilis contrectabilisque conpactus est, qualitatesque eorum Deo artifici tribuant; uerum tamen ex terrenis artubus moribundisque membris sic adfici animas opinantur, ut hinc eis sint morbi cupiditatum et timorum et laetitiae siue tristitiae; quibus quattuor uel perturbationibus, ut Cicero appellat, uel passionibus, ut plerique uerbum e uerbo Graeco exprimunt, omnis humanorum morum uitiositas continetur. Quod si ita est, quid est quod Aeneas aput Vergilium, cum audisset a patre aput inferos animas rursus ad corpora redituras, hanc opinionem miratur exclamans:
  1. O pater, anne aliquas ad caelum hinc ire putandum est
  2. Sublimes animas iterumque ad tarda reuerti
  3. Corpora? Quae lucis miseris tam dira cupido?
Numquidnam haec tam dira cupido ex terrenis artubus moribundisque membris adhuc inest animarum illi praedicatissimae puritati? Nonne ab huius modi corporeis, ut dicit, pestibus omnibus eas adserit esse purgatas, cum rursus incipiunt in corpora uelle reuerti? Unde colligitur, etiamsi ita se haberet, quod est omnino uanissimum, uicissim alternans incessabiliter euntium adque redeuntium animarum mundatio et inquinatio, [*]( 16 Tusc. IIII, 6 22 Aen. VI, 719 sqq. ) [*]( 2 creatum ..... quisque secundum om. e 4 constat ex anima v 6 uelut ex uult corr. V 20 rursus ad corpora om. I 2a num quin nam l )
11
non potuisse ueraciter dici omnes culpabiles adque uitiosos motus animarum eis ex terrenis corporibus inolescere, si quidem secundum ipsos illa, ut locutor nobilis ait, dira cupido usque adeo non est ex corpore, ut ab omni corporea peste purgatam et extra omne corpus animam constitutam ipsam esse conpellat in corpore. Unde etiam illis fatentibus non ex carne tantum adficitur anima, ut cupiat metuat, laetetur aegrescat, uerum etiam ex se ipsa his potest motibus agitari.

CAPUT VI. De qualitate uoluntatis humanae, sub cuius iudicio adfectiones animi aut prauae habentur aut rectae.

Interest autem qualis sit uoluntas hominis; quia si peruersa est, peruersos habebit hos motus; si autem recta est, non solum inculpabiles, uerum etiam laudalibes erunt. Voluntas est quippe in omnibus; immo omnes nihil aliud quam uoluntates sunt. Nam quid est cupiditas et laetitia nisi uoluntas in eorum consensione quae uolumus? Et quid est metus adque tristitia nisi uoluntas in dissensione ab his quae nolumus? Sed cum consentimus adpetendo ea quae uolumus, cupiditas; cum autem consentimus fruendo his quae uolumus, laetitia uocatur. Itemque cum dissentimus ab eo quod accidere nolumus, talis uoluntas metus est; cum autem dissentimus ab eo quod nolentibus accidit, talis uoluntas tristitia est. Et omnino pro uarietate rerum, quae adpetuntur adque fugiuntur, sicut adlicitur uel offenditur uoluntas hominis, ita in hos uel illos adfectus mutatur et uertitur. Quapropter homo, qui secundum Deum, non secundum hominem uiuit, oportet ut sit amator boni; unde fit consequens ut malum oderit. Et [*]( 3 nobilis] nobis a ait] aut e; ac b 4 est om. I 5 et om. V . ipsa V11 6 compellat esse v compellit el 7 efficitur e 8 et aegr. v 11 prabe V 13 qua F1 18 sq. consensione ... dissenaione fIIS8.; consensionem ... dissensionem v 22 itaque, in vtarg. iteque, e 29 sit m. 2 in ras. I )

12
quoniam nemo natura, sed quisquis malus est, uitio malus est: perfectum odium debet malis, qui secundum Deum uiuit, ut nec propter uitium oderit hominem nec amet uitium propter hominem, sed oderit uitium, amet hominem. Sanato enim uitio totum quod amare, nihil autem quod debeat odisse remanebit.

CAPUT VII. Amorem et dilectionem indifferenter et in bono et in malo aput sacras litteras inueniri.

Nam cuius propositum est amare Deum et non secundum hominem, sed secundum Deum amare proximum, sicut etiam se ipsum: procul dubio propter hunc amorem dicitur uoluntatis bonae, quae usitatius in scripturis sanctis caritas appellatur; sed amor quoque secundum easdem sacras litteras dicitur. Nam et amatorem boni apostolus dicit esse debere, quem regendo populo praecipit eligendum, et ipse Dominus Petrum apostolum interrogans cum dixisset: Diligis me plus his? ille respondit: Domine, tu scis quia amo te; et iterum Dominus quaesiuit, non utrum amaret, sed utrum diligeret eum Petrus; at ille respondit iterum: Domine, tu scis quia amo te; tertia uero interrogatione et ipse Iesus non ait: *Diligis me?\' sed: Amas me? ubi secutus ait euangelista: Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: Amas me? cum Dominus non tertio, sed semel dixerit: Amas me? bis autem dixerit: Diligis me? Unde intellegimus, quod etiam cum dicebat Dominus: Diligis me? nihil aliud dicebat quam: Amas me? Petrus autem non mutauit [*]( 3 Ps. 138, 22 15 1. Tim. 3, 1. 17 Io. 21, 15 sqq. ) [*]( 2 debet, in marg. habet, e Deum sup. lin. 1 9 inueniri ht uita iustorum (sic) p 13 sanctis tnss.; sacris v 15 dicit apost. v 18 plus is F1; plus quam hi 1 21 iesus Velpa f; ei b; Dominus v; om. a 22 dilig///is//me, radendo ex diligentissime corr. e 23 est om. I 27 mutabit V )

13
huius unius rei uerbum, sed etiam tertio: Domine, inquit, tu omnia scis, tu scis quia amo te.

Hoc propterea commemorandum putaui, quia nonnulli arbitrantur aliud esse dilectionem siue caritatem, aliud amorem. Dicunt enim dilectionem accipiendam esse in bono, amorem in malo. Sic autem nec ipsos auctores saecularium litterarum locutos esse certissimum est. Sed uiderint philosophi utrum uel qua ratione ista discernant; amorem tamen eos in bonis rebus et erga ipsum Deum magni pendere, libri eorum satis loquuntur. Sed scripturas religionis nostrae, quarum auctoritatem ceteris omnibus litteris anteponimus, non aliud dicere amorem, aliud dilectionem uel caritatem, insinuandum fuit. Nam et amorem in bono dici iam ostendimus. Sed ne quis existimet amorem quidem et in malo et in bono, dilectionem autem non nisi in bono esse dicendam, illud adtendat quod in psalmo scriptum est: Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam, et illud apostoli Iohannis: Si quis dilexerit mundum, non est dilectio Patris in illo. Ecce uno loco dilectio et in bono et in malo. Amorem autem in malo (quia in bono iam ostendimus) ne quisquam flagitet, legat quod scriptum est: Erunt enim homines se ipsos amantes, amatores pecuniae. Recta itaque uoluntas est bonus amor, et uoluntas peruersa malus amor. Amor ergo inhians habere quod amatur, cupiditas est, id autem habens eoque fruens laetitia; fugiens quod ei aduersatur, timor est, idque si acciderit sentiens tristitia est. Proinde mala sunt ista, si malus amor est; bona, si bonus. Quod dicimus, de scripturis probemus. Concupiscit apostolus dissolui et esse cum Christo; et: Concupiuit [*]( 16 Ps. 10, 5 17 1. Io. 2, 15 21 2. Tim. 3, 2 27 Phil. 1, 23 28 Ps. 118, 20 ) [*]( 1 unius huius V 2 tu scis] tu nosti l 5 in bono om. t1 6 litterarum om. I 9 locuntur Vel 11 omnibus Vab elp a f; quibusque v 14 et in bono et in malo v 15 dicendum V1 17 diligit a 18 in eo av 19 in malo usque ad quia om. 11 20 et legat l 22 et recta a 23 inanis, in marg. inhians, p 24 eo;/, q; eras., b laetitia Vbelpa; laet. est av 26 est amor v )

14
anima mea desiderare iudicia tua, uel si adcommodatius dicitur: Desiderauit anima mea concupiscere iudicia tua; et: Concupiscentia sapientiae perducit ad regnum. Hoc tamen loquendi obtinuit consuetudo, ut, si cupi- ■ ditas uel concupiscentia dicatur nec addatur cuius rei sit, non nisi in malo possit intellegi. Laetitia in bono est: Laetamini in Domino et exultate iusti; et: Dedisti laetitiam in cor meum; et: Adinplebis me laetitia cum uultu tuo. Timor in bono est aput apostolum, ubi ait: Cum timore et tremore uestram ipsorum salutem operamini; et: Noli altum sapere, sed time; et: Timeo autem, ne, sicut serpens Euam seduxit astutia sua. sic et uestrae mentes corrumpantur a castitate, quae est in Christo. De tristitia uero, quam Cicero magis aegritudinem appellat, dolorem autem Vergilius, ubi ait: (dolent gaudentque\', (sed ideo malui tristitiam dicere, quia aegritudo uel dolor usitatius in corporibus dicitur) scrupulosior quaestio est, utrum inueniri possit in bono.

CAPUT VIII. De tribus perturbationibus, quas in animo sa- 10 pientis Stoici esse uoluerunt, excluso dolore siue tristitia, quam uirtus animi sentire non debeat.

Quas enim Graeci appellant eDrcadetac, Latine autem Cicero constantias nominauit, Stoici tres esse uoluerunt pro tribus perturbationibus in animo sapientis, pro cupiditate uoluntatem, pro laetitia gaudium, pro metu cautionem; pro aegritudine uero uel dolore, quam nos uitandae ambiguitatis gratia [*]( 2 Sap. 6, 21 6 Ps. 81, 11 7 Ps. 4, 8 8 Ps. 15, 11 9 Phil. 2. 12 11 Rora. 11. 20 2. Cor. 11, 3 14 Tusc. III, 10 15 Aen. VI, 733 ) [*]( 1 deside siderare V 12 eAuam V 16 quam l1 21 exclaais p 23 euphatias et sic p. 15, 12 V el 24 istoici V pro] per lineolis deletum l )

15
tristitiam maluimus dicere, negauerunt esse posse aliquid in animo sapientis. Voluntas quippe, inquiunt, adpetit bonum, quod facit sapiens: gaudium de bono adepto est, quod ubique adipiscitur sapiens; cautio deuitat malum, quod debet sapiens deuitare; tristitia porro quia de malo est, quod iam accidit, nullum autem malum existimant posse accidere sapienti, nihil in eius animo pro illa esse posse dixerunt. Sic ergo illi loquuntur, ut uelle gaudere cauere negent nisi sapientem; stultum autem non nisi cupere laetari, metuere contristari; et illas tres esse constantias, has autem quattuor perturbationes secundum Ciceronem, secundum autem plurimos passiones. Graece autem illae tres, sicut dixi, appellantur eorcatetai; istae autem quattuor πάθη. Haec locutio utrum scripturis sanctis congruat, cum quaererem quantum potui diligenter, illud inueni quod ait propheta: Non est gaudere inpiis, dicit Dominus; tamquam inpii laetari possint potius quam gaudere de malis, quia gaudium proprie bonorum et piorum est. Item illud in euangelio: Quaecumque uultis ut faciant uobis homines, haec et uos facite illis, ita dictum uidetur, tamquam nemo possit aliquid male uel turpiter uelle, sed cupere. Denique propter consuetudinem locutionis nonnulli interpretes addiderunt \'bona* et ita interpretati sunt: \'Quaecumque uultis ut faciant uobis homines bona.\' Cauendum enim putauerunt, ne quisquam inhonesta uelit sibi fieri ab hominibus, ut de turpioribus taceam, certe luxuriosa conuiuia, in quibus se, si et ipse illis faciat, hoc praeceptum existimet iupleturum. Sed in Graeco euangelio, unde in Latinum translatum est, non legitur \'bona\', sed: Quaecumque uultis ut faciant uobis homines, haec et uos facite illis; credo propterea, quia in eo quod dixit uultis, iam uoluit intellegi \'bona*. Non enim ait \'cupitis). [*]( 15 Esai. 57, 21 18 Mt. 7, 12 ) [*]( 1 aliquid esse posse I 5 accedit et 6 accedere l 10 constantius V1 hos F1 11 plorimos autem v 13 phatae e I 26 faciat msB.; faciat similia p 28 uerba sed usque ad bona l. 31 om. I )
16

Non tamen semper his proprietatibus locutio nostra frenanda est, sed interdum his utendum est; et cum legimus eos, quorum auctoritati resultare fas non est, ibi sunt intellegendae, ubi rectus sensus alium exitum non potest inuenire; sicut ista sunt, quae exempli gratia partim ex propheta, partim ex euangelio commemorauimus. Quis enim nescit inpios exultare laetitia? et tamen: Non est gaudere inpiis, dicit Dominus. Unde, nisi quia gaudere aliud est, quando proprie signateque hoc uerbum ponitur? Item quis negauerit non recte praecipi hominibus, ut quaecumque ab aliis sibi fieri cupiunt, haec eis et ipsi faciant; ne se inuicem turpitudine inlicitae uoluptatis oblectent? et tamen saluberl\'imum uerissimumque praeceptum est: Quaecumque uultis ut faciant uobis homines, eadem et uos facite illis. Et hoc unde, nisi quia hoc loco modo quodam proprio uoluntas posita est, quae in malo accipi non potest? Locutione uero usitatiore, quam frequentat maxime consuetudo sermonis, non utique diceretur: Noli uelle mentiri omne mendacium, nisi esset et uoluntas mala, a cuius prauitate illa distinguitur, quam praedicauerunt angeli dicentes: Pax in terra hominibus bonae uoluntatis. Nam ex abundanti additum est (bon.ae\\ si esse non potest nisi bona. Quid autem magnum in caritatis laudibus dixisset apostolus, quod non gaudeat super iniquitate, nisi quia ita malignitas gaudet? Et aput auctores saecularium litterarum talis istorum uerborum indifferentia reperitur. Ait enim Cicero orator amplissimus: (Cupio, patres conscripti, me esse clementem.) Quia id uerbum in bono posuit. quis tam peruerse doctus existat, qui non eum \'Cupio\', sed \'Volo* potius dicere debuisse [*]( 18 Eccli. 7, 13 20 Lc. 2, 14 23 1. Cor. 13, 6 27 Cat. I 2, 4 ) [*]( 1 his se a 3 intellegendae fv; intellegendi Vabelp a 10 sq. sibi O ab aliis v 14 ut sup. lin. I 16 locutionem u usitatiorcm l 21 abundanti (bab.) Ipv; abundantia Vabe 24 iniquitatem e 25 et Y a bel p a f; Nam et v )

17
contendat? Porro aput Terentium flagitiosus adulescens insana flagrans cupidine:.
  1. Nihil nolo aliud, inquit, nisi Philumenam.
Quam uoluntatem fuisse libidinem responsio, quae ibi serui eius sanioris inducitur, satis indicat. Ait namque domino suo:
  1. Quanto satius est,
  2. Te id dare operam, qui istum amorem ex animo amoueas tuo,
  3. Quam id loqui, quo magis libido frustra accendatur tua?
Gaudium uero eos et in malo posuisse ille ipse Vergilianus testis est uersus, ubi has quattuor perturbationes summa breuitate conplexus est:
  1. Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque.
Dixit etiam idem auctor:
  1. Mala mentis gaudia
  2. .

Proinde uolunt cauent gaudent et boni et mali; adque ut eadem aliis uerbis enuntiemus, cupiunt timent laetantur et boni et mali; sed illi bene, isti male, sicut hominibus seu recta seu peruersa uoluntas est. Ipsa quoque tristitia, pro qua Stoici nihil in animo sapientis inueniri posse putauerunt, reperitur in bono et maxime aput nostros. Nam laudat apostolus Corinthios, quod contristati fuerint secundum Deum. Sed fortasse quis dixerit illis apostolum fuisse congratulatum, quod contristati fuerint paenitendo, qualis tristitia, nisi eorum qui peccauerint, esse non potest. Ita enim dicit: Video quod epistula illa, etsi ad horam, contristauit [*]( 1 Ter. Audr. 2, 1, 6 sqq. 14 Aem. VI, 733 16 Aen. VI, 278 26 2. Cor. 7, 8 sqq. ) [*]( 3 filiuraenam et 5 sanioris V ablp a f; senioris e v 6 quando l 7 id] ei b; ad id p qui Via; qui/!, duabus litt. erasis, e; quo abp fv istum] his eius b 11 idem ille l 21 istoici V 24 illis sup. Itn. e 27 illa om. b el ) [*]( XXXX Aue. operm Sectio V para II. ) [*]( 2 )

18
uos; nunc gaudeo, non quia contristati estis, sed quia contristati estis in paenitentiam. Contristati enim estis secundum Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. Quae enim secundum Deum est tristitia, paenitentiam in salutem inpaenitendam operatur; mundi autem tristitia mortem operatur. Ecce enim id ipsum secundum Deum contristari quantam perfecit in uobis industriam. Ac per hoc possunt Stoici pro suis partibus respondere, ad hoc uideri utilem esse tristitiam, ut peccasse paeniteat; in animo autem sapientis ideo esse non posse, quia nec peccatum in eum cadit, cuius paenitentia contristetur, nec ullum aliud malum, quod perpetiendo et sentiendo sit tristis. Nam et Alcibiadem ferunt (si me de nomine hominis memoria non fallit), cum sibi beatus uideretur, Socrate disputante et ei quam miser esset, quoniam stultus esset, demonstrante fleuisse. Huic ergo stultitia fuit causa etiam huius utilis optandaeque tristitiae, qua homo esse se dolet, quod esse non debet. Stoici autem non stultum, sed sapientem aiunt tristem esse non posse.