De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XXI. De inpietate eorum, qui adserunt animas summae ueraeque beatitudinis participes iterum adque iterum per circuitus temporum ad easdem miserias laboresque redituras.

Quorum enim aures piorum ferant post emensam tot tantisque calamitatibus uitam (si tamen uita ista dicenda est, quae potius mors est, ita grauis, ut mors, quae ab hac liberat, mortis huius amore timeatur), post tam magna mala tamque multa et horrenda tandem aliquando per ueram religionem adque sapientiam expiata adque finita ita peruenire ad conspectum [*]( is Mt. 25, 46 ) [*]( 3 si interimdiscussa V sine Vi 5 aliquid temere v 7 adserunt t 10 sunt e 11 contexitne V 12 procurrenti t 14 circumitus et sic semper v 15 habentes maxima V 17 Cap. XX v 19 bereque V 21 lauoresque V 23 ista uita v 25 timeatur, in marg. non, e mala tamque] multamque t )

602
Dei adque ita fieri beatum contemplatione incorporeae lucis per participationem inmutabilis inmortalitatis eius, cuius adipiscendae amore flagramus, ut eam quandoque necesse sit deseri et eos, qui deserunt, ab illa aeternitate ueritate felicitate deiectos tartareae mortalitati, turpi stultitiae, miseriis exsecrabilibus inplicari, ubi Deus amittatur, ubi odio ueritas habeatur, ubi per inmundas nequitias beatitudo quaeratur, et hoc itidem adque itidem sine ullo fine priorum et posteriorum certis interuallis et dimensionibus saeculorum factum et futurum; et hoc propterea, ut possint Deo circuitibus definitis euntibus semper adque redeuntibus per nostras falsas beatitudines et ueras miserias alternatim quidem, sed reuolutione incessabili sempiternas nota esse opera sua, quoniam neque a faciendo quiescere neque sciendo potest ea, quae infinita sunt, indagare? Quis haec audiat? quis credat? quis ferat? Quae si uera essent, non solum tacerentur prudentius, uerum etiam (ut quo modo ualeo dicam quod uolo) doctius nescirentur. Nam si haec illic in memoria non habebimus et ideo beati erimus, quur hic per eorum scientiam grauatur amplius nostra miseria? Si autem ibi ea necessario scituri sumus, hic saltem nesciamus, ut hic felicior sit expectatio quam illic adeptio summi boni; quando hic aeterna uita consequenda expectatur; ibi autem beata, sed non aeterna, quandoque amittenda cognoscitur.

Si autem dicunt neminem posse ad illam beatitudinem peruenire, nisi hos circuitus, ubi beatitudo et miseria uicissim alternant, in huius uitae eruditione cognouerit: quo modo [*]( 1 ita om. t 3 amore om. e quando I 6 hodio t ueritatis I 7 et huc V 9 factum iuturum, in marg. est, e 10 in I uerba et hoc ... usque ad ... falsae beatitudinis p. 603, 10 hic omissa et inserto folio suppleta infra p. 607, 5 post consecutus exstant ibique lineolis deleta sunt definitis ... redeuntibus om. e 14 potest Ya e l II; possit v potest ea] postea ab 15 indagare] inuenire l ferat quis credat t 18 memoriam t habuerimus V; habemus a 19 et cur a amplius om. a 20 ibia V i 24 ammit. t )

603
ergo fatentur, quanto plus quisque amauerit Deum, tanto eum facilius ad beatitudinem peruenturum, qui ea docent, quibus amor ipse torpescat? Nam quis non remissius et tepidius amet eum, quem se cogitat necessario deserturum et contra eius ueritatem sapientiamque sensurum, et hoc cum ad eius plenam pro sua capacitate notitiam beatitudinis perfectione peruenerit? quando nec hominem amicum possit quisque amare fideliter, cui se futurum nouit inimicum. Sed absit ut uera sint, quae nobis minantur ueram miseriam numquam finiendam, sed interpositionibus falsae beatitudinis saepe ac sine fine rumpendam. Quid enim illa beatitudine falsius adque fallacius, ubi nos futuros miseros aut in tanta ueritatis luce nesciamus aut in summa felicitatis arce timeamus? Si enim uenturam calamitatem ignoraturi sumus, peritior est hic nostra miseria, ubi uenturam beatitudinem nouimus; si autem nos illic clades inminens non latebit. beatius tempora transigit anima misera, quibus transactis ad beatitudinem subleuetur, quam beata, quibus transactis in miseriam reuoluatur. Adque ita spes nostrae infelicitatis est felix et felicitatis infelix. Unde fit, ut, quia hic mala praesentia patimur, ibi metuimus inminentia, uerius semper miseri quam beati aliquando esse possimus.

Sed quoniam haec falsa sunt clamante pietate, conuincente ueritate (illa enim nobis ueraciter promittitur uera felicitas, cuius erit semper retinenda et nulla infelicitate rumpenda certa securitas): uiam rectam sequentes, quod nobis est Christus, eo duce ac saluatore a uano et inepto inpiorum circuitu iter fidei mentemque auertamus. Si enim de istis circuitibus et sine cessatione alternantibus itionibus et reditionibus animarum Porphyrius Platonicus suorum opinionem [*]( 1 tanta t 8 nouit Vciblelptaf; nouerit b2 v 11 ac a 20 praescientia t 21 imminentiam t 25 eius 1 26 quod codd. praeter p; quae pv 27 ac] ex l 28 mente tenensque t 29 rectionibua b 30 Porph.] proprius a, superscripto plotinus b opinione a t; opiniones a )

604
sequi noluit, siue ipsius rei uanitate permotus siue iam tempora Christiana reueritus, et, quod in libro decimo commemoraui, dicere maluit animam propter cognoscenda mala traditam mundo, ut ab eis liberata adque purgata, cum ad Patrem redierit, nihil ulterius tale patiatur: quanto magis nos istam inimicam Christianae fidei falsitatem detestari ac deuitare debemus! His autem circuitibus euacuatis __ adque frustratis nulla necessitas nos conpellit ideo putare non habere initium temporis ex quo esse coeperit genus humanum, quia per nescio quos circuitus nihil sit in rebus noui, quod non et antea certis interuallis temporum fuerit et postea sit futurum. Si enim liberatur anima non reditura ad miserias, sicut numquam antea liberata est, fit in illa aliquid, quod antea numquam factum est, et hoc quidem ualde magnum, id est quae numquam desinat aeterna felicitas. Si autem in natura inmortali fit tanta nouitas nullo repetita, nullo repetenda circuitu, quur in rebus mortalibus fieri non posse contenditur? Si dicunt non fieri in anima beatitudinis nouitatem, quoniam ad eam reuertitur, in qua semper fuit, ipsa certe liberatio noua fit, cum de miseria liberatur in qua numquam fuit, et ipsa miseriae nouitas in ea facta est quae numquam fuit. Haec autem nouitas si non in rerum, quae diuina prouidentia gubernantur, ordinem uenit, sed casu potius euenit, ubi sunt illi determinati dimensique circuitus, in quibus nulla noua fiunt, sed repetuntur eadem quae fuerunt? Si autem et haec nouitas ab ordinatione prouidentiae non excluditur, siue data sit anima siue lapsa sit: possunt fieri noua, quae neque antea [*]( 2 c. 30 ) [*]( 1 sequi noluit ont. a quantitate t; qua titate litteris in corrosa membrana rescriptis V 2 xpi ueritas t 3 animum t 5 patiebatur t 8 habere] debere t 9 temporis om. a coepit a qua t 14 magnum om. ll 15 numquam quam t mortali l 18 in om. t 19 ad eam] eadem l 22 quem b gubernatur b 23 ordinem V & l v; ordine eptრueniyijt l 24 mensique l nulla oro. It 27 einelabsit 11 )
605
facta sint nec tamen a rerum ordine aliena sint. Et si potuit anima per inprudentiam facere sibi nouam miseriam, quae non esset inprouisa diuinae prouidentiae, ut hanc quoque in rerum ordine includeret et ab hac eam non inprouide liberaret: qua tandem temeritate humanae uanitatis audemus negare diuinitatem facere posse res, non sibi, sed mundo nouas, quas neque antea fecerit nec umquam habuerit inprouisas? Si autem dicunt liberatas quidem animas ad miseriam non reuersuras, sed cum hoc fit in rebus nihil noui fieri, quoniam semper aliae adque aliae liberatae sunt et liberantur et liberabuntur: hoc certe concedunt, si ita est, nouas animas fieri, quibus sit et noua miseria et noua liberatio. Nam si antiquas eas esse dicunt et retrorsum sempiternas, ex quibus cottidie noui fiant homines, de quorum corporibus, si sapienter uixerint, ita liberentur, ut numquam ad miserias reuoluantur, consequenter dicturi sunt infinitas. Quantuslibet namque finitus numerus fuisset animarum, infinitis retro saeculis sufficere non ualeret, ut ex illo semper homines fierent, quorum essent animae ab ista semper mortalitate liberandae, numquam ad eam deinceps rediturae. Nec ullo modo explicabunt, quo modo in rebus, quas, ut Deo notae esse possint, finitas uolunt, infinitus sit numerus animarum.

Quapropter quoniam circuitus illi iam explosi sunt, quibus ad easdem miserias necessario putabatur anima reditura: quid restat conuenientius pietati quam credere non esse inpossibile Deo et ea, quae numquam fecerit, noua facere et ineffabili praescientia uoluntatem mutabilem non habere? Porro autem utrum animarum liberatarum nec ulterius ad miserias rediturarum numerus possit semper augeri, ipsi uiderint, qui de rerum [*](1 sunt t 2 facere per imprud. v 4 ordine usque ad eam non oni, t eam ex enim corr. V inprouida V 5 uanitss t 8 animas liberatas quidem p miserias ex 11 concedant e v 13 dicant esse v 14 de] sed e de quorum] decorum t 18 fierent homines v 21 exse VI possunt V 24 putatur V 25 conueniens b 29 semper om. VI; tempore t )

606
infinitate cohibenda tam subtiliter disputant; nos uero ratiocinationem nostram ex utroque latere terminamus. Si enim potest, quid causae est, ut negetur creari potuisse quod numquam antea creatum esset, si liberatarum animarum numerus, qui numquam antea fuit, non solum factus est semel, sed fieri numquam desinet? Si autem oportet ut certus sit liberatarum aliquis numerus animarum, quae ad miseriam numquam redeant, neque iste numerus ulterius augeatur: etiam ipse sine dubio, quicumque erit, ante utique numquam fuit; qui profecto crescere et ad suae quantitatis terminum peruenire sine aliquo non posset initio; quod initium eo modo antea numquam fuit. Hoc ergo ut esset, creatus est homo, ante quem nullus fuit.

CAPUT XXII. De conditione unius primi hominis adque in eo generis humani.

Hac igitur quaestione difficillima propter aeternitatem Dei noua creantis sine nouitate aliqua uoluntatis, quantum potuimus, explicata non est arduum uidere multo fuisse melius quod factum est, ut ex uno homine, quem primum condidit, multiplicaret genus humanum, quam si id incohasset a pluribus. Nam cum animantes alias solitarias et quodam modo soliuagas, id est, quae solitudinem magis adpetant, sicuti sunt aquilae milui, leones lupi et quaecumque ita sunt, alias congreges instituerit, quae congregatae adque in gregibus malint uiuere, ut sunt columbi sturni, cerui damulae et cetera huius modi: utrumque tamen genus non ex singulis propagauit, sed plura simul iussit existere. Hominem uero, [*]( 1 subpliciter t 3 utegatur. in marg. n. b 4 est a animarum om. b numquam antea non V 5 nunquam fieri v 8 alterius t 11 posset Vepta; possit ablv 14 Cap. XXI v 21 multiplicare t 22 quodadmodo t 23 adpetunt secuti t 25 alias graeges V; alia congreges l 26 sturni, in marg. x sturdi, a dammulae V e; danimulae t 27 tamen omn. IX )

607
cuius naturam quodam modo mediam inter angelos bestiasque condebat, ut, si Creatori suo tamquam uero domino subditus praeceptum eius pia oboedientia custodiret, in consortium transiret angelicum, sine morte media beatam inmortalitatem absque ullo termino consecutus; si autem Dominum Deum suum libera uoluntate superbe adque inoboedienter usus offenderet, morti addictus bestialiter uiueret, libidinis seruus aeternoque post mortem supplicio destinatus, unum ac singulum creauit, non utique solum sine humana societate deserendum, sed ut eo modo uehementius ei commendaretur ipsius societatis unitas uinculumque concordiae, si non tantum inter se naturae similitudine, uerum etiam cognationis affectu homines necterentur; quando ne ipsam quidem feminam copulandam uiro sicut ipsum creare illi placuit, sed ex ipso, ut omnino ex homine uno diffunderetur genus humanum.

CAPUT XXIII. Quod praescierit Deus hominem, quem primum condidit, peccaturum simulque praeuiderit, quan- tum piorum populum ex eius genere in angelicum consortium sua esset gratia translaturus.

Nec ignorabat Deus hominem peccaturum et morti iam obnoxium morituros propagaturum eoque progressuros peccandi inmanitate mortales, ut tutius adque pacatius inter se rationalis uoluntatis expertes bestiae sui generis uiuerent, quarum ex aquis et terris plurium pullulauit exordium, quam homines, quorum genus ex uno est ad commendandam concordiam propagatum. Neque enim umquam inter se leones aut inter [*]( 1 quodadmodo t 5 termino] tempore l consecuturus Ip2 a; consecuturil e nisi t 12 cognitionis effectu ab 13 nec ipsam abp tv 14 uiri t illi sup. lin. V 15 omnino Vel p t a f; omne a v hominem b uno om. a 17 Cap. XXII v 18 Dens om. p primum dena p 20 populora p 21 essent p transituros p 24 capacius e rationali V 25 sue el 26 plurium V l tI; plurimum abeptaf )

608
se dracones, qualia homines, bella gesserunt. Sed praeuidebat etiam gratia sua populum piorum in adoptionem uocandum remissisque peccatis iustificatum Spiritu sancto sanctis angelis in aeterna pace sociandum, nouissima inimica morte destructa; cui populo esset huius rei consideratio profutura, quod ex uno homine Deus ad commendandum hominibus. quam ei grata sit etiam in pluribus unitas, genus instituisset humanum.

CAPUT XXIIII. De natura humanae animae creatae ad imaginem Dei.

Fecit ergo Deus hominem ad imaginem suam. Talem quippe illi animam creauit, qua per rationem adque intellegentiam omnibus esset praestantior animalibus terrestribus et natatilibus et uolatilibus, quae mentem huius modi non haberent. Et cum uirum terreno formasset ex puluere eique animam qualem dixi siue quam iam fecerat sufflando indidisset siue potius sufflando fecisset eumque flatum, quem sufflando fecit (nam quid est aliud sufflare quam flatum facere?), animam hominis esse uoluisset, etiam coniugem illi in adiutorium generandi ex eius latere osse detracto fecit, ut Deus. Neque enim haec carnali consuetudine cogitanda sunt, ut uidere solemus opifices ex materia quacumque terrena corporalibus membris. quod artis industria potuerint, fabricantes. Manus Dei potentia Dei est, qui etiam uisibilia inuisibiliter operatur. Sed haec fabulosa potius quam uera esse arbitrantur, qui uirtutem ac sapientiam Dei, qua nouit et potest etiam sine seminibus ipsa certe facere semina, ex his usitatis et cottidianis metiuntur operibus; ea uero, quae primitus instituta sunt, quoniam non nouerunt, infideliter cogitant; quasi non haec ipsa, quae [*]( 2 adoptione t 5 esse t 9 Cap. XXIII v 13 illi om. II 14 animabus V 18 nam usque ad hominis om. I 20 uoluisse/, t eraso, e in] ad t adiutorio l 21 os l 24 potuerunt Ip t 25 Dei one. p qui] qua p 27 nobit t 28 ista facere omisso certe p t 29 uea V )

609
nouerunt de humanis conceptibus adque partubus, si inexpertis narrarentur, incredibiliora uiderentur; quamuis et ea ipsa plerique magis naturae corporalibus causis quam operibus diuinae mentis adsignent.

CAPUT XXV. An ullius uel minimae creaturae possint dici angeli creatores.

Sed cum his nullum nobis est in his libris negotium, qui diuinam mentem facere uel curare ista non credunt. Illi autem qui Platoni suo credunt non ab illo summo Deo, qui fabricatus est mundum, sed ab aliis minoribus, quos quidem ipse creauerit, permissu siue iussu eius animalia facta esse cuncta mortalia, in quibus homo praecipuum disque ipsis cognatum teneret locum, si superstitione careant, qua quaerunt unde iuste uideantur sacra et sacrificia facere quasi conditoribus suis, facile carebunt etiam huius opinionis errore. Neque enim fas est ullius naturae quamlibet minimae mortalisque creatorem nisi Deum credere ac dicere, et antequam possit intellegi. Angeli autem, quos illi deos libentius appellant, etiamsi adhibent uel iussi uel permissi operationem suam rebus quae gignuntur in mundo, tam non eos dicimus creatores animalium, quam nec agricolas frugum adque arborum.

CAPUT XXVI. Omnem naturam et omnem speciem uniuersae creaturae non nisi opere Dei fieri adque formari.

Cum enim alia sit species, quae adhibetur extrinsecus cuicumque materiae corporali, sicut operantur homines figuli et [*]( 10 Tim. p. 41, C ) [*]( 1 partibus V11 4 menti t 5 Cap. XXIIII v 13 praecipuugdisque V 14 superstitutione l 15 sacra et om. t 21 tam non Ve11 ll; iam non t a; tamen non a b e2 p; tamen tam non v 25 fieri adque Fot; om. p q v ) [*]( XXXX Aug. opera Sectio V para I. ) [*]( 39 )

610
fabri adque id genus opifices, qui etiam pingunt et effingunt formas similes corporibus animalium; alia uero, quae intrinsecus efficientes causas habet de secreto et occulto naturae uiuentis adque intellegentis arbitrio, quae non solum naturales corporum species, uerum etiam ipsas animantium animas, dum non fit, facit: supra dicta illa species artificibus quibusque tribuatur; haec autem altera non nisi uni artifici, creatori et conditori Deo, qui mundum ipsum et angelos sine ullo mundo et sine ullis angelis fecit. Qua enim ui diuina et, ut ita dicam, effectiua, quae fieri nescit, sed facere, accepit speciem, cum mundus fieret, rutunditas caeli et rutunditas solis: eadem ui diuina et effectiua, quae fieri nescit, sed facere, accepit speciem rutunditas oculi et rutunditas pomi et ceterae figurae naturales, quas uidemus in rebus quibusque nascentibus non extrinsecus adhiberi, sed intima Creatoris potentia, qui dixit: Caelum et terram ego inpleo, et cuius sapientia est, quae adtingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter. Proinde facti primitus angeli cuius modi ministerium praebuerint Creatori cetera facienti nescio; nec tribuere illis audeo quod forte non possunt, nec debeo derogare quod possunt. Creationem tamen conditionemque omnium naturarum, qua fit ut omnino naturae sint, eis quoque fauentibus illi Deo tribuo, cui se etiam ipsi debere quod sunt cum gratiarum actione nouerunt. Non solum igitur agricolas non dicimus fructuum quorumque creatores, cum legamus: Neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus; sed ne ipsam quidem terram, quamuis mater omnium fecunda uideatur, quae germinibus erumpentia promouet et fixa [*]( 16 Hierem. 23, 24 17 Sap. 8, 1 26 1. Cor. 3, 7 ) [*]( q; 1 etiam qui p at effing. a 3 occultato V 9 mundo] modo t 10 facit t 11 cum usque ad speciem I. 13 om. e 11 sqq. rutunditas V a1; rotund. ablpt 13 rutundas oculi et rutundas pomi e 18 sua suauiter t; sapienter V 20 ne < 22 tamen ora, It qua fuit t 23 fabentibus V illiṣ V 26 creatoris t )
611
radicibus continet, cum itidem legamus: Deus illi dat corpus quo modo uoluerit et unicuique seminum proprium corpus. Ita nec feminam sui puerperii creatricem appellare debemus, sed potius illum qui cuidam famulo suo dixit: Priusquam te formarem in utero, noui te. Et quamuis anima sic uel sic affecta praegnantis ualeat aliquibus uelut induere qualitatibus fetum, sicut de uirgis uariatis fecit Iacob, ut pecora colore uaria gignerentur: naturam tamen illam, quae gignitur, tam ipsa non fecit, quam nec ipsa se fecit. Quaelibet igitur corporales uel seminales causae gignendis rebus adhibeantur, siue operationibus angelorum aut hominum aut quorumque animalium siue marium feminarumque mixtionibus; quaelibet etiam desideria motusue animae matris ualeant aliquid liniamentorum aut colorum aspergere teneris mollibusque conceptibus: ipsas omnino naturas, quae sic uel sic in suo genere afficiantur, non facit nisi summus Deus, cuius occulta potentia cuncta penetrans incontaminabili praesentia facit esse quidquid aliquo modo est, in quantumcumque est; quia nisi faciente illo non tale uel tale esset, sed prorsus esse non posset. Quapropter si in illa specie, quam forinsecus corporalibus opifices rebus inponunt, urbem Romam et urbem Alexandriam non fabros et architectos, sed reges, quorum uoluntate consilio imperio fabricatae sunt, illam Romulum, illam Alexandrum habuisse dicimus conditores: quanto potius non nisi Deum debemus conditorem dicere naturarum, qui neque ex ea materia facit aliquid, quam ipse non fecerit, nec operarios habet, nisi quos [*]( 1 ib. 15, 38 5 Hierem. 1, 5 8 Gen. 30, 37 ) [*]( 4 suo famulo v 6 si uel t ualeat] uolent b 7 sicut] uelut b O 0 8 colore uario p t; uario colore a; colere uaria cum transpositionis nota a natura tam. illa t illum b 9 tam om. b quam .. , fecit om. b 10 qualibet b uel seminales om. b gignentibus a 12 quorumcumque b feminarum om. b commiitionibus b 13 desideria e 14 lineam. v 17 praescientia l 18 quantumque bl 19 u ale om. b esset] esse V t possit l 20 qua i 24 condit. debemuF 26 quod ipse b ) [*]( 39* )
612
ipse creauerit; et si potentiam suam, ut ita dicam, fabricatoriam rebus subtrahat, ita non erunt, sicut ante quam fierent non fuerunt. Sed ante dico aeternitate, non tempore. Quis enim alius creator est temporum, nisi qui fecit ea, quorum motibus currerent tempora?

CAPUT XXVII. De Platonicorum opinione, qua putauerunt angelos quidem a Deo conditos, sed ipsos esse h\'umanorum corporum conditores.

Ita sane Plato minores et a summo Deo factos deos effectores esse uoluit animalium ceterorum, ut inmortalem partem ab ipso sumerent, ipsi uero mortalem adtexerent. Proinde animarum nostrarum eos creatores noluit esse, sed corporum. Unde quoniam Porphyrius propter animae purgationem dicit corpus omne fugiendum simulque cum suo Platone aliisque Platonicis sentit eos, qui inmoderate adque inhoneste uixerint, propter luendas poenas ad corpora redire mortalia, Plato quidem etiam bestiarum, Porphyrius tantummodo ad hominum: sequitur eos, ut dicant deos istos, quos a nobis uolunt quasi parentes et conditores nostros coli, nihil esse aliud quam fabros conpedum carcerumue nostrorum, nec institutores, sed inclusores adligatoresque nostros ergastulis aerumnosis et grauissimis uinculis. Aut ergo desinant Platonici poenas animarum ex istis corporibus comminari, aut eos nobis deos colendos non praedicent, quorum in nobis operationem, ut 5 quantum possumus fugiamus et euadamus, hortantur, cum [*]( 10 Tim. 41, C ) [*]( 1 tuam b 2 subtraha/t, n eras., V; subtrahas b 5 current t 6 Cap. XXVI v 10 sed a l 11 ut, superscripto m. 1 et, V 12 adtexerent, in marg. attingerent, l 13 esse noluit v 15 omne corpus v simulque supplicatione aliisquc inhoneste uixerunt (aic!) b 16 sentit ut V a; sentiunt p t ac v uixerunt a 18 etiam bestiarum Vblt: bestiarum etiam e; etiam ad bestiarum apv 21 carcerumq. ueV 22 sed om. b )

613
tamen sit utrumque falsissimum. Nam neque ita luunt poenas animae, cum ad istam uitam denuo reuoluuntur, et omnium uiuentium siue in caelo siue in terra nullus est conditor, nisi a quo facta sunt caelum et terra. Nam si nulla causa est uiuendi in hoc corpore nisi propter pendenda supplicia: quo modo dicit idem Plato aliter mundum fieri non potuisse pulcherrimum adque optimum, nisi omnium animalium, id est et inmortalium et mortalium, generibus inpleretur? Si autem nostra institutio, qua uel mortales conditi sumus, diuinum munus est: quo modo poena est \' ad ista corpora, id est ad diuina beneficia, remeare? Et si Deus, quod adsidue Plato commemorat, sicut mundi uniuersi, ita omnium animalium species aeterna intellegentia continebat: quo modo non ipse cuncta condebat? An aliquorum esse artifex nollet, quorum efficiendorum artem ineffabilis eius et ineffabiliter laudabilis mens haberet?

CAPUT XXVIII. In primo homine exortam fuisse omnem plenitu- dinem generis humani, in qua praeuiderit Deus, quae pars honoranda esset praemio, quae damnanda supplicio.

Merito igitur uera religio, quem mundi uniuersi, eum animalium quoque uniuersorum, hoc est et animarum et corpo- \' rum, conditorem agnoscit et praedicat. In quibus terrenis praecipuus ab illo ad eius imaginem homo propter eam causam, quam dixi, et si qua forte alia maior latet, factus est unus, sed non relictus est solus. Nihil enim est quam hoc [*]( 5 Tim. 92, B ) [*]( 3 in terram V 4 etsi e est causa a 7 id est etiam mortalium generibus (sic!) b 8 et inmort. Vel p t; et om. a v et mortalium om. I y uel qua e 11 deos t 12 uniuersi mundi v 17 Cap. XXVII v 19 praeuiderit V q; prouiderit p; praeuidit v 22 uera est p aeram eligo b quem V a bl e 1 t a f; quae b2p Dübn.; om. v 24 cognoscit p,, )

614
genus tam discordiosum uitio, tam sociale natura. Neque commodius contra uitium discordiae uel cauendum ne existeret, uel sanandum cum extitisset, natura loqueretur humana, quam recordationem illius parentis, quem propterea Deus creare uoluit unum, de quo multitudo propagaretur, ut hac admonitione etiam in multis concors unitas seruaretur. Quod uero femina illi ex eius latere facta est, etiam hic satis significatum est quam cara mariti et uxoris debeat esse coniunctio. Haec opera Dei propterea sunt utique inusitata, quia prima. Qui autem ista non credunt, nulla facta prodigia debent credere; neque enim et ipsa, si usitato naturae curriculo gignerentur, prodigia dicerentur. Quid autem sub tanta gubernatione diuinae prouidentiae, quamuis eius causa lateat, frustra gignitur? Ait quidam psalmus sacer: Venite et uidete opera Domini, quae posuit prodigia super terram. Quur ergo ex latere uiri femina facta sit, et hoc primum quodam modo prodigium quid praefigurauerit, dicetur alio loco, quantum me Deus adiuuerit.

Nunc quoniam liber iste claudendus est, in hoc [primo] homine, qui primitus factus est, nondum quidem secundum euidentiam, iam tamen secundum Dei praescientiam exortas fuisse existimemus in genere humano societates tamquam ciuitates duas. Ex illo enim futuri erant homines, alii malis angelis in supplicio, alii bonis in praemio sociandi, quamuis occulto Dei iudicio, sed tamen iusto. Cum enim scriptum sit: Uniuersae uiae Domini misericordia et ueritas: nec iniusta eius gratia nec crudelis potest esse iustitia. [*]( 14 Pa. 45, 9 25 Pe. 24, 10 ) [*]( 1 neque enim t 7 illi om. t hic Ve1 p t a; hinc a b ti 9 utrique V 12 quis V t 16 est t primum, in marg. ipsa, a 17 quodadmodo t dicetur Vel p a.j alio loco q. m. d. adiuuerit dicam a b v 19 primo om. V 20 secundum om. b 21 Dei om. I praesentiam b ezhortas fuisse exhistimemus 1 23 alii in malis angelia alii in supplitio b 24 sociandis e EXPL. LIB. XII. AURELI AUGUSTINI ; INCIP. LIBER Xfijf. V )

615

LIBER XIII.
CAPUT I. De lapsu primorum hominum, per quem est contracta mortalitas.

Expeditis de nostri saeculi exortu et de initio generis humani difficillimis quaestionibus nunc iam de lapsu primi hominis, immo primorum hominum, et de origine ac propagine mortis humanae disputationem a nobis institutam rerum ordo deposcit. Non enim eo modo, quo angelos, condiderat Deus homines, ut etiam si peccassent mori omnino non possent; sed ita ut perfunctos oboedientiae munere sine interuentu mortis angelica inmortalitas et beata aeternitas sequeretur; inoboedientes autem mors plecteret damnatione iustissima; quod etiam in libro superiore iam diximus.

CAPUT II. De ea morte, quae animae semper utcumque uicturae accidere potest, et ea, cui corpus obnoxium est.

Sed de ipso genere mortis uideo mihi paulo diligentius disserendum. Quamuis enim anima humana ueraciter inmortalis perhibeatur, habet tamen quandam etiam ipsa mortem suam. Nam ideo dicitur inmortalis, quia modo quodam quantulocumque non desinit uiuere adque sentire; corpus autem ideo mortale, quoniam deseri omni uita potest nec per se ipsum aliquatenus uiuit. Mors igitur animae fit, cum eam [*]( 14 c. 21 ) [*]( 8 primorum hominum Vpq; primi hominis v 8 humana VI disputatione V; dispositionem b instituta/, m eraso, Vi institutus l 9 quo om. b 10 si non pecc. b omnino mori b ut om. I 12 inmutabilitas ab 20 hum. anima v 21 perhibeatur usque ad dicitar inmortalis om. p; ad explendam sententiam in margine m. 2 sit etiam om. I 22 quodam om. V 23 sentire] sustinere b 25 aliquanltinus i )

616
deserit Deus, sicut corporis, cum id deserit anima. Ergo utriusque rei, id est totius hominis, mors est, cum anima Deo deserta deserit corpus. Ita enim nec ex Deo uiuit ipsa nec corpus ex ipsa. Huius modi autem totius hominis mortem illa sequitur, quam secundam mortem diuinorum eloquiorum appellat auctoritas. Hanc Saluator significauit, ubi ait: Eum timete, qui habet potestatem et corpus et animam perdere in gehennam. Quod cum ante non fiat, quam cum anima corpori sic fuerit copulata, ut nulla diremtione separentur: mirum uideri potest quo modo corpus ea morte dicatur occidi, qua non anima deseritur, sed animatum sentiensque cruciatur. Nam in illa ultima poena ac sempiterna, de qua suo loco diligentius disserendum est, recte mors animae dicitur, quia non uiuit ex Deo; mors autem corporis quonam modo, cum uiuat ex anima? Non enim aliter potest ipsa corporalia, quae post resurrectionem futura sunt, sentire tormenta. An quia uita qualiscumque aliquod bonum est, dolor autem malum, ideo nec uiuere corpus dicendum est, in quo anima non uiuendi causa est, sed dolendi? Viuit itaque anima ex Deo, cum uiuit bene; non enim potest bene uiuere nisi Deo in se operante quod bonum est; uiuit autem corpus ex anima, cum anima uiuit in corpore, seu uiuat ipsa seu non uiuat ex Deo. Inpiorum namque in corporibus uita non animarum, sed corporum uita est; quam possunt eis animae etiam mortuae, hoc est Deo deserente, quantulacumque propria uita, ex qua et inmortales sunt, non desistente, conferre. Verum in damnatione nouissima quamuis homo sentire non desinat, tamen, quia sensus ipse nec uoluptate suauis nec quiete salubris, [*](5 Apoc. 2, 11; 21, 8 6 Dit. 10, 28 ) [*]( ae 1 defycerit V 3 deo Vb Ip af; a deo a v 8 gehenna V e 10 corpus om. V 11 quia b anima Va e lp t; in anima b; ab anima r 12 ultima poena V; poena ult. rell. v 13 diligentius suo loco r 14 quo modo b 15 poter (= poterit) ef m. 2 in ras. e 21 operante in se c 22 seu ante uiuat ex sed corr. V 25 deo deserente I p; deo desertae reU. Domb.; a Deo desertae v e quap 26 et] etiam V ep mortales p )
617
sed dolore poenalis est, non inmerito mors est potius appellata quam uita. Ideo autem secunda, quia post illam primam est, qua fit cohaerentium diremtio naturarum, siue Dei et animae siue animae et corporis. De prima igitur corporis morte dici potest, quod bonis bona sit, malis mala; secunda uero sine dubio sicut nullorum bonorum est, ita nulli bona.

CAPUT III. Utrum mors, quae per peccatum primorum homi- num in omnes homines pertransiit, etiam in sanctis poena peccati sit.

Non autem dissimulanda nascitur quaestio, utrum re uera mors, qua separantur anima et corpus, bonis sit bona; quia si ita est, quo modo poterit obtineri, quod etiam ipsa sit poena peccati? Hanc enim primi homines, nisi peccauissent, perpessi utique non fuissent. Quo pacto igitur bona esse possit bonis, quae accidere non posset nisi malis? Et rursus si non nisi malis posset accidere, non deberet bonis bona esse, sed nulla. Quur enim esset ulla poena in quibus non essent ulla punienda? Quapropter fatendum est primos quidem homines ita fuisse institutos, ut, si non peccassent, nullum mortis experirentur genus; sed eosdem primos peccatores ita fuisse morte multatos, ut etiam quidquid de eorum stirpe esset exortum eadem poena teneretur obnoxium. Non enim aliud ex eis, quam quod ipsi fuerant, nasceretur. Pro magnitudine quippe culpae illius naturam damnatio mutauit in peius, ut, quod poenaliter praecessit in peccantibus hominibus primis, etiam naturaliter sequeretur in nascentibus ceteris. Neque enim ita homo ex homine, sicut homo ex puluere. Puluis namque [*]( i 5 bona malis mala ait a 10 in F;OM. pqav 13 qua V 16 Quo igitur pacto v 17 et rarene p; sed rursas rell. v Domb. 22 primos om. al ita morte fuisse b 23 de eorum pvi de om. rell. Domb. 24 eadem poena mss.; eidem poenae v 25 nascere/tur, n eraso, V 26 culpae om. e )

618
homini faciendo materies fuit, homo. autem homini gignendo parens. Proinde quod est terra, non hoc est caro, quamuis ex terra facta sit caro; quod est autem parens homo, hoc est et proles homo. In primo igitur homine per feminam in progeniem transiturum uniuersum genus humanum fuit. quando illa coniugum copula diuinam sententiam suae damnationis excepit; et quod homo factus est, non cum crearetur, sed cum peccaret et puniretur, hoc genuit, quantum quidem adtinet ad peccati et mortis originem. Non enim ad infantilem hebetudinem et infirmitatem animi et corporis, quam uidemus in paruulis, peccato uel poena ille redactus est (quae Deus uoluit esse tamquam primordia catulorum, quorum parentes in bestialem uitam mortemque deiecerat; sicut enim scriptum est: Homo in honore cum esset, non intellexit; conparatus est pecoribus non intellegentibus et similis factus est illis; nisi quod infantes infirmiores etiam cernimus in usu motuque membrorum et sensu adpetendi adque uitandi, quam sunt aliorum tenerrimi fetus animalium; tamquam se tanto adtollat excellentius supra cetera animantia uis humana, quanto magis inpetum suum, uelut sagitta cum arcus extenditur, retrorsum reducta distulerit); — non ergo ad ista infantilia rudimenta praesumtione inlicita et damnatione iusta prolapsus uel inpulsus est primus homo; sed hactenus in eo natura humana uitiata adque mutata est, ut repugnantem pateretur in membris inoboedientiam concupiscedi et obstringeretur necessitate moriendi, adque ita id, quod uitio poenaque factus est, id eat obnoxios peccato mortique generaret. A quo peccati uinculo si per Mediatoris Christi gratiam soluuntur infantes, hanc solam mortem [*]( 14 Ps. 48, 13 ) [*]( 3 autem est e 6 illa om. e copulam V 11 quae noluit, omisso Deus. V 13 mortalemque l enim Vbepaf Domb.; om. alv 14 cum in hon. v 16 illis a b PVj v; om. VI; eis V3el Domb. 17 sicut cernimus e 18 sint l 21 et retrorsum l 22 inl. et damn. oMn. I 23 uel inpulsus sup. lin. e 29 Christi Y e; om. a b lp solbuntar VI )
619
perpeti possunt, quae animam seiungit a corpore; in secundam uero illam sine fine poenalem liberati a peccati obligatione non transeunt.

CAPUT IIII. Quur ab his, qui per gratiam regenerationis absoluti sunt a peccato, non auferatur mors, id est poena peccati.

Si quem uero mouet, quur uel ipsam patiantur, si et ipsa peccati poena est, quorum per gratiam reatus aboletur: iam ista quaestio in alio nostro opere, quod scripsimus de baptismo paruulorum, tractata ac soluta est; ubi dictum est ad hoc relinqui animae experimentum separationis a corpore, quamuis ablato iam criminis nexu, quoniam, si regenerationis sacramentum continuo sequeretur inmortalitas corporis, ipsa fides eneruaretur, quae tunc est fides, quando expectatur in spe, quod in re nondum uidetur. Fidei autem robore adque certamine, in maioribus dumtaxat aetatibus, etiam mortis fuerat superandus timor, quod in sanctis martyribus maxime eminuit; cuius profecto certaminis esset nulla uictoria, nulla gloria (quia nec ipsum omnino posset esse certamen), si post lauacrum regenerationis iam sancti non possent mortem perpeti corporalem. Cum paruulis autem baptizandis quis non ad Christi gratiam propterea potius curreret, ne a corpore solueretur? Adque ita non inuisibili praemio probaretur fides, sed iam nec fides esset, confestim sui operis quaerendo et sumendo mercedem. Nunc uero maiore et mirabiliore gratia Saluatoris in usus iustitiae peccati poena conuersa est. Tunc enim dictum est homini: Morieris, si peccaueris: nunc dicitur martyri: Morere, ne pecces. Tunc dictum est: Si mandatum [*]( 10 II, c. 30 sqq._ ) [*]( 2 obligationem V 5 sunt absoluti p 6 non om. p 9 poena est peccati a; poena peccati est v 10 in alio usque ad baptismo in marg. e babtismo l 19 nulla esset v 20 possit l 22 babti. I 28 dicinitur V 29 ne ex non corr. e )

620
transgressi fueritis, morte moriemini; nunc dicitur: Si mortem recusaueritis, mandatum transgrediemini. Quod tunc timendum fuerat, ut non peccaretur, nunc suscipiendum est, ne peccetur. Sic per ineffabilem Dei misericordiam et ipsa poena uitiorum transit in arma uirtutis, et fit iusti meritum etiam supplicium peccatoris. Tunc enim mors est adquisita peccando, nunc inpletur iustitia moriendo. Verum hoc in sanctis martyribus, quibus alterutrum a persecutore proponitur, ut aut deserant fidem aut sufferant mortem. Iusti enim malunt credendo perpeti, quod sunt primi iniqui non credendo perpessi. Nisi enim peccassent illi, non morerentur; peccabunt autem isti, nisi moriantur. Mortui ergo sunt illi, quia peccauerunt; non peccant isti, quia moriuntur. Factum est per illorum culpam, ut ueniretur in poenam; fit per istorum poenam, ne ueniatur in . culpam; non quia mors bonum aliquod facta est, quae antea malum fuit; sed tantam Deus fidei praestitit gratiam, ut mors, quam uitae constat esse contrariam, instrumentum fieret, per quod transiretur ad uitam.

CAPUT V. Quod sicut iniqui male utuntur lege, quae bona est, ita iusti bene utantur morte, quae mala est.

Apostolus cum uellet ostendere, quantum peccatum gratia non subueniente ad nocendum ualeret, etiam ipsam legem, qua prohibetur peccatum, non dubitauit dicere uirtutem esse peccati. Aculeus, inquit, mortis est peccatum, uirtus autem peccati lex. Verissime omnino. Auget enim [*]( .25 1. Cor. 15, 56 ) [*]( 2 . transgrediemini Vbelpv; transgredimini ααf Quod QfR, I inpl tunc in marg, I naimendum l 7 ḥạḅetur m. 1 corr. V 9 enim] autem e 11 isti om. e 12 ergo sunt V; sunt autem l sunt ergo rell. v 13 factum est illorum culpa, eraso est m. 2 superscriptum est f, a 14 pro istorum pena a 15 quae antea malum fuit in marg. a 16 Deus om. a 20 impii, superscripto i iniqui, q 21 est m. 2 sup. lin, q ita Vpaf; om. q; ita et v utantur V.f; utuntur P f a. v )

621
prohibitio desiderium operis inliciti, quando iustitia non sic diligitur, ut peccandi cupiditas eius delectatione uincatur. Ut autem diligatur et delectet uera iustitia, non nisi diuina subuenit gratia. Sed ne propterea lex putaretur malum, quoniam uirtus est dicta peccati: ideo ipse alio loco uersans huius modi quaestionem: Itaque, inquit, lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. Quod ergo bonum est, inquit, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat super modum peccator aut peccatum per mandatum. Super modum dixit, quia etiam praeuaricatio additur, cum peccandi aucta libidine etiam lex ipsa contemnitur. Quur hoc commemorandum putauimus? Quia scilicet, sicut lex non est malum, quando auget peccantium concupiscentiam, ita nec mors bonum est, quando auget patientium gloriam, cum uel illa pro iniquitate deseritur et efficit praeuaricatores, uel ista pro ueritate suscipitur et efficit martyres. Ac per hoc lex quidem bona est, quia prohibitio est peccati; mors autem mala, quia stipendium est peccati; sed quem ad modum iniustitia male utitur non tantum malis, uerum etiam bonis: ita iustitia bene non tantum bonis, sed etiam malis. Hinc fit, ut et mali male lege utantur, quamuis sit lex bonum, et boni bene moriantur, quamuis sit mors malum. [*]( 6 Rom. 7, 12 sq. ) [*]( 6 itaque inquit VabepI; utique inquit I; inquit om. a; itaque om. v 9 per om. e 10 est om. et 10. 11 super Vblƒ; supra αepαν 11 aut] ad l 16 ulla I 17 ista om. e 20 quemammodum V iniustitia codd.; iniusti v utitur codd. (extra lin. m. 2 a); utuntur v 21 uerum Vb eIp f; sed a v bonis usque ad etiam om. e iustitia codd.; iusti v 22 etiam et a b )
622

CAPUT VI. De generali mortis malo, quo animae et corporis societas separatur.

Quapropter quod adtinet ad corporis mortem, id est separationem animae a corpore, cum eam patiuntur, qui morientes appellantur, nulli bona est. Habet enim asperum sensum et contra naturam uis ipsa, qua utrumque diuellitur, quod fuerat in uiuente coniunctum adque consertum, quamdiu moratur, donec omnis adimatur sensus, qui ex ipso inerat animae carnisque conplexu. Quam totam molestiam nonnumquam unus ictus corporis uel animae raptus intercipit nec eam sentiri praeueniente celeritate permittit. Quidquid tamen illud est in morientibus, quod cum graui sensu adimit sensum, pie fideliterque tolerando auget meritum patientiae, non aufert uocabulum poenae. Ita cum ex hominis primi perpetuata propagine procul dubio sit mors poena nascentis. tamen si pro pietate iustitiaque pendatur, fit gloria renascentis; et cum sit mors peccati retributio, aliquando inpetrat, ut nihil retribuatur peccato.

CAPUT VII. De morte, quam quidam non regenerati pro Christi confessione suscipiunt.

Nam quicumque etiam non percepto regenerationis lauacro pro Christi confessione moriuntur, tantum eis ualet ad dimittenda peccata, quantum si abluerentur sacro fonte baptismatis. Qui enim dixit: Si quis non renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum, alia [*]( 26 Io. 3. 5 ) [*]( 2 generali V; generalis pqv animi V a 3 separetur a i quia r 1 8 iniuuente m. 1 corr. V 10 unius l 13 adbimit I 14 sapientiae nec auferet I 16 prop/ietate, r eras., e 21 quidam om. pqv per xpi confessionem p 23 praeceptore generationis 11 labacro V1 27 spiritu Va bIelp ep. sancto 62av sententia effecit exceptis ubi dns gener. b )

623
sententia istos fecit exceptos, ubi non minus generaliter ait: Qui me confessus fuerit coram hominibus confitebor [et ego] eum coram Patre meo qui in caelis est; et alio loco: Qui perdiderit animam suam propter me, inueniet eam. Hinc -est quod scriptum est: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. Quid enim pretiosius quam mors, per quam fit ut et delicta omnia dimittantur et merita cumulatius augeantur? Neque enim tanti sunt meriti, qui, cum mortem differre non possent, baptizati sunt deletisque omnibus peccatis ex hac uita emigrarunt, quanti sunt hi, qui mortem, cum possent, ideo non distulerunt, quia maluerunt Christum confitendo finire uitam quam eum negando ad eius baptismum peruenire. Quod utique si fecissent, etiam hoc eis in illo lauacro dimitteretur, quod timore mortis negauerant Christum, in quo lauacro et illis facinus tam inmane dimissum est, qui occiderant Christum. Sed quando sine abundantia gratiae Spiritus illius, qui ubi uult spirat, tantum Christum amare possent, ut eum in tanto uitae discrimine sub tanta spe ueniae negare non possent? Mors igitur pretiosa sanctorum, quibus cum tanta gratia est praemissa et praerogata mors Christi, ut ad eum adquirendum suam non cunctarentur inpendere, in eos usus redactum esse monstrauit, quod ad poenam peccati antea fuerat constitutum, ut inde iustitiae fructus uberior nasceretur. Mors ergo non ideo bonum uideri debet, quia in tantam utilitatem non ui sua, sed diuina opitulatione conuersa est, ut, quae tunc metuenda proposita est, ne peccatum committeretur, nunc suscipienda proponatur, [*]( 1 Mt. 10, 32 4 ib. 16, 25 5 PI!. 115, 15 17 Io. 3, 8 ) [*]( 1 ait V ab elp a f; dixit v 3 [et ego] om, V a & e Ip a 7 et] etiam Vi e; om. I 9 deferre 11 possint, i ex u corr., I 10 emigrarunt Vb e Z p2 v; emigrauerunt a; migrarunt p1αƒ hi om. I 11 more tem differre e possint I 12 finife, f m. 1 superscr., I 13 babt. I 14. 15 labacro V 18 possint l 19 tanta sub ape v possint I 20 promissa V ab elp 22 inpendere animam 1 23 peccati p a Domb.; C peccantis Va bel v fuerat antea Domb. fuerit el 26 tunt V )
624
ut peccatum non committatur commissumque deleatur magnaeque uictoriae debita iustitiae palma reddatur.

CAPUT VIII. Quod in sanctis primae mortis pro ueritate susceptio secundae sit mortis abolitio.

Si enim diligentius consideremus, etiam cum quisque pro ueritate fideliter et laudabiliter moritur, mors cauetur. Ideo quippe aliquid eius suscipitur, ne tota contingat et secunda insuper, quae numquam finiatur, accedat. Suscipitur enim animae a corpore separatio, ne Deo ab anima separato etiam ipsa separetur a corpore, ac sic totius hominis prima morte conpleta secunda excipiat sempiterna. Quocirca mors quidem, ut dixi, cum eam morientes patiuntur cumque in eis ut moriantur facit, nemini bona est, sed laudabiliter toleraretur pro tenendo uel adipiscendo bono; cum uero in ea sunt, qui iam mortui nuncupantur, non absurde dicitur et malis mala et bonis bona. In requie sunt enim animae piorum a corpore separatae, inpiorum autem poenas luunt, donec istarum ad aeternam uitam, illarum uero ad aeternam mortem, quae secunda dicitur, corpora reuiuescant.

CAPUT VIIII. Tempus mortis, quo uitae sensus aufertur, in morientibus an in mortuis esse dicendum sit.

Sed id tempus, quo animae a corpore separatae aut in bonis sunt aut in malis, utrum post mortem potius an in morte dicendum est? Si enim post mortem est, iam non ipsa mors. quae transacta adque praeterita est, sed post eam uita praesens animae bona seu mala est. Mors autem tunc eis mala erat, quando erat, hoc est quando eam patiebantur, cum [*]( 5 absolutio pqv 11 separatio e a corpore sup. lin. e 15 qai iam] quidam V 17 requies/unt, eraso c, e enim sunt v 20 reniuiscant a b e1 Z p t7 23 dic. est p )

625
morerentur, quoniam grauis et molestus eius inerat sensus; quo malo bene utuntur boni. Peracta autem mors quonam modo uel bona uel mala est, quae iam non est? Porro si adhuc diligentius adtendamus, nec illa mors esse apparebit, cuius grauem ac molestum in morientibus diximus sensum. Quamdiu enim sentiunt, adhuc utique uiuunt, et si adhuc uiuunt, ante mortem quam in morte potius esse dicendi sunt; quia illa, cum uenerit, aufert omnem corporis sensum, qui ea propinquante molestus est. Ac per hoc quo modo morientes dicamus eos, qui nondum mortui sunt, sed inminente morte iam extrema et mortifera adflictione iactantur, explicare difficile est, etiamsi recte isti appellantur morientes, quia, cum mors quae iam inpendet aduenerit, non morientes, sed mortui nuncupantur. Nullus est ergo moriens nisi uiuens, quoniam, cum in tanta est extremitate uitae, in quanta sunt quos agere animam dicimus, profecto qui nondum anima caruit adhuc uiuit. Idem ipse igitur simul et moriens est et uiuens, sed morti accedens, uita cedens; adhuc tamen in uita, quia inest anima corpori; nondum autem in morte, quia nondum abscessit a corpore. Sed si, cum abscesserit, nec tunc in morte, sed post mortem potius erit: quando sit in morte quis dixerit? Nam neque ullus moriens erit, si moriens et uiuens simul esse nullus potest. Quamdiu quippe anima in corpore est, non possumus negare uiuentem. Aut si moriens potius dicendus est, in cuius iam corpore agitur ut moriatur, nec simul quisquam potest esse uiuens et moriens: nescio quando sit uiuens. [*]( A 1 eius mss.; eis v 2 quo modo alt quodam modo e 5 quapdiu V 13 impendit a 14 est om. I 18 caedens Vi cedens αelp decedens & v 19 in corpore I autern] tamen V in mortem b l 20 nec om. V 22 erit si moriens om. e 26 potens esse V quando a. a. nescio v. ) [*]( XXXX Aur. opera Sectio V para I. ) [*]( 40 )
626

CAPUT X. An uita mortalium mors potius quam uita dicenda sit.

Ex - quo enim quisque in isto corpore morituro esse coeperit, numquam in eo non agitur ut mors ueniat. Hoc enim agit eius mutabilitas toto tempore uitae huius (si tamen uita dicenda est), ut ueniatur in mortem. Nemo quippe est, qui non ei post annum sit, quam ante annum fuit, et cras quam hodie, et hodie quam heri, et paulo post quam nunc, et nunc quam paulo ante propinquior; quoniam, quidquid temporis uiuitur, de spatio uiuendi demitur, et cottidie fit minus minusque quod restat, ut omnino nihil sit aliud tempus uitae huius, quam cursus ad mortem, in quo nemo uel paululum stare uel aliquanto tardius ire permittitur; sed urgentur omnes pari motu nec diuerso inpelluntur accessu. Neque enim, cui uita breuior fuit, celerius diem duxit quam ille, cui longior; sed cum aequaliter et aequalia momenta raperentur ambobus, alter habuit propius, alter remotius, quo non inpari uelocitate ambo currebant. Aliud est autem amplius uiae peregisse, aliud tardius ambulasse. Qui ergo usque ad mortem productiora spatia temporis agit, non lentius pergit, sed plus itineris conficit. Porro si ex illo quisque incipit mori, hoc est esse in morte, ex quo in illo agi coeperit ipsa mors, id est uitae detractio (quia, cum detrahendo finita fuerit, post mortem iam erit, non in morte): profecto, ex quo esse incipit in hoc corpore, in morte est. Quid enim aliud diebus horis momentisque singulis agitur, donec ea consumta mors, quae agebatur, inpleatur, et incipiat iam tempus esse post mortem, quod, cum uita detraheretur, erat in morte? Numquam igitur in uita homo est, ex quo est in isto corpore moriente potius [*](2 hanc inscriptionem om. p1 De uita mortalium quae mora potius quam uita dicenda est p2qv 13 in qua V 14 aliquando e omnes urgentur v 19 uiae] diQ.e V 25 iam erit in mortem b in quo b 26 horis om. b 27 consummata abpα 29 in mortem b 30 in corp. isto v )

627
quam uiuente, si et in uita et in morte simul non potest esse. An potius et in uita et in morte simul est; in uita scilicet, in qua uiuit, donec tota detrahatur; in morte autem, quia iam moritur, cum uita detrahitur? Si enim non est in uita, quid est quod detrahitur, donec eius fiat perfecta consumtio? Si autem non est in morte, quid est uitae ipsa detractio? Non enim frustra, cum uita fuerit corpori tota detracta, post mortem iam dicitur, nisi quia mors erat, cum detraheretur. Nam si ea detracta non est homo in morte, sed post mortem: quando, nisi cum detrahitur, erit in morte?

CAPUT XI. An quisquam simul et uiuens esse possit et mortuus.

Si autem absurdum est, ut hominem, antequam ad mortem perueniat, iam esse dicamus in morte (cui enim propinquat peragendo uitae suae tempora, si iam in illa est?), maxime quia nimis est insolens, ut simul et uiuens esse dicatur et moriens, cum uigilans et dormiens simul esse non possit: quaerendum est quando erit moriens. Etenim antequam mors ueniat, non est moriens, sed uiuens; cum uero mors uenerit, mortuus erit, non moriens. Illud ergo est adhuc ante mortem, hoc iam post mortem. Quando ergo in morte? Tunc enim est moriens, ut, quem ad modum tria sunt cum dicimus ante mortem, in morte, post mortem\', ita tria singulis singula \'uiuens, moriens mortuusque reddantur. Quando itaque sit moriens, id est in morte, ubi neque sit uiuens, quod est ante mortem, neque mortuus, quod est post mortem, sed moriens, id est in morte, difficillime definitur. Quamdiu quippe est anima in corpore, maxime si etiam sensus adsit, procul dubio uiuit homo, qui constat ex anima et corpore, ac per hoc [*]( 2 et ante in uita om. a 4 quia Va bel Domb.; qua p v dum p 5 cODsumtio V ,; consummatio abep a 9 detractio l 14 ad sup. lin. V 17 simul et om. I 22 ergo sup. lin. e 23 quemammodum V 28 sed est e 29 etiamsi l atsit V ) [*]( 40* )

628
adhuc ante mortem, non in morte esse dicendus est; cum uero anima abscesserit omnemque abstulerit corporis sensum, iam post mortem mortuusque perhibetur. Perit igitur inter utrumque, quo moriens uel in morte sit; quoniam si adhuc uiuit, ante mortem est; si uiuere destitit, iam post mortem est. Numquam ergo moriens, id est in morte, esse conprehenditur. Ita etiam in transcursu temporum quaeritur praesens, nec inuenitur, quia sine ullo spatio est, per quod transitur ex futuro in praeteritum. Nonne ergo uidendum est, ne ista ratione mors corporis nulla esse dicatur? Si enim est, quando est, quae in ullo et in qua ullus esse non potest? Quando quidem si uiuitur, adhuc non est, quia hoc ante mortem, non in morte; si autem uiuere iam cessatum est, iam non est, quia et hoc post mortem est, non in morte. Sed rursus si nulla mors est ante quid uel post, quid est quod dicitur ante mortem siue post mortem? Nam et hoc inaniter dicitur, si mors nulla est. Adque utinam in paradiso bene uiuendo egissemus, ut re uera nulla mors esset. Nunc autem non solum est, uerum etiam tam molesta est, ut nec ulla explicari locutione possit nec ulla ratione uitari.

Loquamur ergo secundum consuetudinem (non enim aliter debemus) et dicamus (ante mortem\', priusquam mors accidat; sicut scriptum est: Ante mortem ne laudes hominem quemquam. Dicamus etiam cum acciderit: Post mortem illius uel illius factum est illud aut illud. Dicamus et de praesenti tempore ut possumus, uelut cum ita loquimur: Moriens ille [*]( 23 Eccli. 11, 30 ) [*]( 0 4 utrisque l quo mo;do mojriens, do mo m. 2 iri marg., I 5 si uiuere... mortem est om. e desistit l 11 nullo alv nullus esse potest a 12 mortem est p a 14 et om. I est sup. tin. V 15 ante quid uel post quid F !jp afj ante uel post quid a v; ante quid dicitur, omissis vel post quid est quod, b 16 siue] uel a 18 esset mors v 19 illa Vi 22 sed dic. I priusquam usque ad ante mortem m. 1 in marg. p accedat b i 23 ne glorifices quemquam a 25 vel illius om. b illud ant Vbel; illud uel a p v )

629
testatus est, et: Illis adque illis illud adque illud moriens dereliquit; quamuis hoc nisi uiuens omnino facere non posset et potius hoc ante mortem fecerit, non in morte. Loquamur etiam sicut loquitur scriptura diuina, quae mortuos quoque non post mortem, sed in morte esse non dubitat dicere. Hinc enim est illud: Quoniam non est in morte, qui memor sit tui. Donec enim reuiuescant, recte esse dicuntur in morte, sicut in somno esse quisque, donec euigilet, dicitur; quamuis in somno positos dicamus dormientes, nec tamen eo modo possumus dicere eos, qui iam sunt mortui, morientes. Non enim adhuc moriuntur, qui, quantum adtinet ad corporis mortem, de qua nunc disserimus, iam sunt a corporibus separati. Sed hoc est, quod dixi explicari aliqua locutione non posse. quonam modo uel morientes dicantur uiuere uel iam mortui etiam post mortem adhuc esse dicantur in morte. Quo modo enim post mortem, si adhuc in morte? praesertim cum eos nec morientes dicamus, sicuti eos, qui in somno sunt, dicimus dormientes, et qui in languore, languentes, et qui in dolore, utique dolentes, et qui in uita, uiuentes; at uero mortui, priusquam resurgant, esse dicuntur in morte, nec tamen possunt appellari morientes. Unde non inportune neque incongrue arbitror accidisse, etsi non humana industria, iudicio fortasse diuino, ut hoc uerbum, quod est moritur, in Latina lingua nec grammatici declinare potuerint, ea regula qua cetera talia declinantur. Namque ab eo quod est oritur, fit uerbum praeteriti temporis \'ortus est\'; et si qua similia sunt, per temporis praeteriti participia declinantur. Ab eo uero, quod est moritur, si quaeramus praeteriti temporis uerbum, [*]( 6 PB. 6, 6 ) [*]( 2 posait I 6 enim om. I quis I 7 reuiuescant V; reuiuisc. reU. v esse om. a dicuntur esse v 9 dicimus V1 14 quoniam II,. quoue P 17 in om. II 19 utique om. at a 24 potuerunt I 25 Namque usque ad declinantur I. 22 2om. al nam ab p 27 uero] uerbo b )
630
responderi adsolet \'mortuus est>, u littera geminata. Sic enim dicitur mortuus, quo modo fatuus, arduus, [carduus], conspicuus et si qua similia, quae non sunt praeteriti temporis, sed quoniam nomina sunt, sine tempore declinantur. Illud autem, quasi ut declinetur, quod declinari non potest, pro participio praeteriti temporis ponitur nomen. Conuenienter itaque factum est, ut, quem ad modum id quod significat non potest agendo, ita ipsum uerbum non posset loquendo declinari. Agi tamen potest in adiutorio gratiae Redemtoris nostri, ut saltem secundam mortem declinare possimus. Illa est enim grauior et omnium malorum pessima, quae non fit separatione animae et corporis, sed in aeternam poenam potius utriusque conplexu. Ibi e contrario non erunt homines ante mortem adque post mortem, sed semper in morte; ac per hoc numquam uiuentes, numquam mortui, sed sine fine morientes. Numquam enim erit homini peius in morte, quam ubi erit mors ipsa sine morte.

CAPUT XII. Quam mortem primis hominibus Deus, si mandatum eius transgrederentur, fuerit comminatus.

Cum ergo requiritur, quam mortem Deus primis hominibus fuerit comminatus, si ab eo mandatum transgrederentur acceptum nec oboedientiam custodirent, utrum animae an corporis an totius hominis an illam quae appellatur secunda: respondendum est: Omnes. Prima enim constat ex duabus, [secunda] ex omnibus tota. Sicut enim uniuersa terra ex multis terris et uniuersa ecclesia ex multis constat ecclesiis: sic uniuersa mors ex omnibus. Quoniam prima constat ex duabus, una animae, altera corporis; ut sit prima totius hominis mors, [*]( 1 adsolent I 2 [carduus] Velp inclusi utpote ab sciolo librario additum; om. abv Domb. 4 declinaretur l 6 ponitur. Non inconuenienter b 7 quemammodum Ve 8 posset Vb e p aj possit al; declin. loq. non possit v 10 saltim b 11 enim est v est om. e 0 23 uęrum V 25 ex duabus constat v secunda om. VelA )

631
cum anima sine Deo et sine corpore ad tempus poenas luit; secunda uero, ubi anima sine Deo cum corpore poenas aeternas luit. Quando ergo dixit Deus primo illi homini, quem in paradiso constituerat, de cibo uetito: Quacumque die ederitis ex illo, morte moriemini: non tantum primae mortis partem priorem, ubi anima priuatur Deo, nec tantum posteriorem, ubi corpus priuatur anima, nec solam ipsam totam primam, ubi anima et a Deo et a corpore separata punitur; sed quidquid mortis est usque ad nouissimam, quae secunda dicitur, qua est nulla posterior, comminatio illa conplexa est.