De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XXV. An ullius uel minimae creaturae possint dici angeli creatores.

Sed cum his nullum nobis est in his libris negotium, qui diuinam mentem facere uel curare ista non credunt. Illi autem qui Platoni suo credunt non ab illo summo Deo, qui fabricatus est mundum, sed ab aliis minoribus, quos quidem ipse creauerit, permissu siue iussu eius animalia facta esse cuncta mortalia, in quibus homo praecipuum disque ipsis cognatum teneret locum, si superstitione careant, qua quaerunt unde iuste uideantur sacra et sacrificia facere quasi conditoribus suis, facile carebunt etiam huius opinionis errore. Neque enim fas est ullius naturae quamlibet minimae mortalisque creatorem nisi Deum credere ac dicere, et antequam possit intellegi. Angeli autem, quos illi deos libentius appellant, etiamsi adhibent uel iussi uel permissi operationem suam rebus quae gignuntur in mundo, tam non eos dicimus creatores animalium, quam nec agricolas frugum adque arborum.

CAPUT XXVI. Omnem naturam et omnem speciem uniuersae creaturae non nisi opere Dei fieri adque formari.

Cum enim alia sit species, quae adhibetur extrinsecus cuicumque materiae corporali, sicut operantur homines figuli et [*]( 10 Tim. p. 41, C ) [*]( 1 partibus V11 4 menti t 5 Cap. XXIIII v 13 praecipuugdisque V 14 superstitutione l 15 sacra et om. t 21 tam non Ve11 ll; iam non t a; tamen non a b e2 p; tamen tam non v 25 fieri adque Fot; om. p q v ) [*]( XXXX Aug. opera Sectio V para I. ) [*]( 39 )

610
fabri adque id genus opifices, qui etiam pingunt et effingunt formas similes corporibus animalium; alia uero, quae intrinsecus efficientes causas habet de secreto et occulto naturae uiuentis adque intellegentis arbitrio, quae non solum naturales corporum species, uerum etiam ipsas animantium animas, dum non fit, facit: supra dicta illa species artificibus quibusque tribuatur; haec autem altera non nisi uni artifici, creatori et conditori Deo, qui mundum ipsum et angelos sine ullo mundo et sine ullis angelis fecit. Qua enim ui diuina et, ut ita dicam, effectiua, quae fieri nescit, sed facere, accepit speciem, cum mundus fieret, rutunditas caeli et rutunditas solis: eadem ui diuina et effectiua, quae fieri nescit, sed facere, accepit speciem rutunditas oculi et rutunditas pomi et ceterae figurae naturales, quas uidemus in rebus quibusque nascentibus non extrinsecus adhiberi, sed intima Creatoris potentia, qui dixit: Caelum et terram ego inpleo, et cuius sapientia est, quae adtingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter. Proinde facti primitus angeli cuius modi ministerium praebuerint Creatori cetera facienti nescio; nec tribuere illis audeo quod forte non possunt, nec debeo derogare quod possunt. Creationem tamen conditionemque omnium naturarum, qua fit ut omnino naturae sint, eis quoque fauentibus illi Deo tribuo, cui se etiam ipsi debere quod sunt cum gratiarum actione nouerunt. Non solum igitur agricolas non dicimus fructuum quorumque creatores, cum legamus: Neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus; sed ne ipsam quidem terram, quamuis mater omnium fecunda uideatur, quae germinibus erumpentia promouet et fixa [*]( 16 Hierem. 23, 24 17 Sap. 8, 1 26 1. Cor. 3, 7 ) [*]( q; 1 etiam qui p at effing. a 3 occultato V 9 mundo] modo t 10 facit t 11 cum usque ad speciem I. 13 om. e 11 sqq. rutunditas V a1; rotund. ablpt 13 rutundas oculi et rutundas pomi e 18 sua suauiter t; sapienter V 20 ne < 22 tamen ora, It qua fuit t 23 fabentibus V illiṣ V 26 creatoris t )
611
radicibus continet, cum itidem legamus: Deus illi dat corpus quo modo uoluerit et unicuique seminum proprium corpus. Ita nec feminam sui puerperii creatricem appellare debemus, sed potius illum qui cuidam famulo suo dixit: Priusquam te formarem in utero, noui te. Et quamuis anima sic uel sic affecta praegnantis ualeat aliquibus uelut induere qualitatibus fetum, sicut de uirgis uariatis fecit Iacob, ut pecora colore uaria gignerentur: naturam tamen illam, quae gignitur, tam ipsa non fecit, quam nec ipsa se fecit. Quaelibet igitur corporales uel seminales causae gignendis rebus adhibeantur, siue operationibus angelorum aut hominum aut quorumque animalium siue marium feminarumque mixtionibus; quaelibet etiam desideria motusue animae matris ualeant aliquid liniamentorum aut colorum aspergere teneris mollibusque conceptibus: ipsas omnino naturas, quae sic uel sic in suo genere afficiantur, non facit nisi summus Deus, cuius occulta potentia cuncta penetrans incontaminabili praesentia facit esse quidquid aliquo modo est, in quantumcumque est; quia nisi faciente illo non tale uel tale esset, sed prorsus esse non posset. Quapropter si in illa specie, quam forinsecus corporalibus opifices rebus inponunt, urbem Romam et urbem Alexandriam non fabros et architectos, sed reges, quorum uoluntate consilio imperio fabricatae sunt, illam Romulum, illam Alexandrum habuisse dicimus conditores: quanto potius non nisi Deum debemus conditorem dicere naturarum, qui neque ex ea materia facit aliquid, quam ipse non fecerit, nec operarios habet, nisi quos [*]( 1 ib. 15, 38 5 Hierem. 1, 5 8 Gen. 30, 37 ) [*]( 4 suo famulo v 6 si uel t ualeat] uolent b 7 sicut] uelut b O 0 8 colore uario p t; uario colore a; colere uaria cum transpositionis nota a natura tam. illa t illum b 9 tam om. b quam .. , fecit om. b 10 qualibet b uel seminales om. b gignentibus a 12 quorumcumque b feminarum om. b commiitionibus b 13 desideria e 14 lineam. v 17 praescientia l 18 quantumque bl 19 u ale om. b esset] esse V t possit l 20 qua i 24 condit. debemuF 26 quod ipse b ) [*]( 39* )
612
ipse creauerit; et si potentiam suam, ut ita dicam, fabricatoriam rebus subtrahat, ita non erunt, sicut ante quam fierent non fuerunt. Sed ante dico aeternitate, non tempore. Quis enim alius creator est temporum, nisi qui fecit ea, quorum motibus currerent tempora?

CAPUT XXVII. De Platonicorum opinione, qua putauerunt angelos quidem a Deo conditos, sed ipsos esse h\'umanorum corporum conditores.

Ita sane Plato minores et a summo Deo factos deos effectores esse uoluit animalium ceterorum, ut inmortalem partem ab ipso sumerent, ipsi uero mortalem adtexerent. Proinde animarum nostrarum eos creatores noluit esse, sed corporum. Unde quoniam Porphyrius propter animae purgationem dicit corpus omne fugiendum simulque cum suo Platone aliisque Platonicis sentit eos, qui inmoderate adque inhoneste uixerint, propter luendas poenas ad corpora redire mortalia, Plato quidem etiam bestiarum, Porphyrius tantummodo ad hominum: sequitur eos, ut dicant deos istos, quos a nobis uolunt quasi parentes et conditores nostros coli, nihil esse aliud quam fabros conpedum carcerumue nostrorum, nec institutores, sed inclusores adligatoresque nostros ergastulis aerumnosis et grauissimis uinculis. Aut ergo desinant Platonici poenas animarum ex istis corporibus comminari, aut eos nobis deos colendos non praedicent, quorum in nobis operationem, ut 5 quantum possumus fugiamus et euadamus, hortantur, cum [*]( 10 Tim. 41, C ) [*]( 1 tuam b 2 subtraha/t, n eras., V; subtrahas b 5 current t 6 Cap. XXVI v 10 sed a l 11 ut, superscripto m. 1 et, V 12 adtexerent, in marg. attingerent, l 13 esse noluit v 15 omne corpus v simulque supplicatione aliisquc inhoneste uixerunt (aic!) b 16 sentit ut V a; sentiunt p t ac v uixerunt a 18 etiam bestiarum Vblt: bestiarum etiam e; etiam ad bestiarum apv 21 carcerumq. ueV 22 sed om. b )

613
tamen sit utrumque falsissimum. Nam neque ita luunt poenas animae, cum ad istam uitam denuo reuoluuntur, et omnium uiuentium siue in caelo siue in terra nullus est conditor, nisi a quo facta sunt caelum et terra. Nam si nulla causa est uiuendi in hoc corpore nisi propter pendenda supplicia: quo modo dicit idem Plato aliter mundum fieri non potuisse pulcherrimum adque optimum, nisi omnium animalium, id est et inmortalium et mortalium, generibus inpleretur? Si autem nostra institutio, qua uel mortales conditi sumus, diuinum munus est: quo modo poena est \' ad ista corpora, id est ad diuina beneficia, remeare? Et si Deus, quod adsidue Plato commemorat, sicut mundi uniuersi, ita omnium animalium species aeterna intellegentia continebat: quo modo non ipse cuncta condebat? An aliquorum esse artifex nollet, quorum efficiendorum artem ineffabilis eius et ineffabiliter laudabilis mens haberet?

CAPUT XXVIII. In primo homine exortam fuisse omnem plenitu- dinem generis humani, in qua praeuiderit Deus, quae pars honoranda esset praemio, quae damnanda supplicio.

Merito igitur uera religio, quem mundi uniuersi, eum animalium quoque uniuersorum, hoc est et animarum et corpo- \' rum, conditorem agnoscit et praedicat. In quibus terrenis praecipuus ab illo ad eius imaginem homo propter eam causam, quam dixi, et si qua forte alia maior latet, factus est unus, sed non relictus est solus. Nihil enim est quam hoc [*]( 5 Tim. 92, B ) [*]( 3 in terram V 4 etsi e est causa a 7 id est etiam mortalium generibus (sic!) b 8 et inmort. Vel p t; et om. a v et mortalium om. I y uel qua e 11 deos t 12 uniuersi mundi v 17 Cap. XXVII v 19 praeuiderit V q; prouiderit p; praeuidit v 22 uera est p aeram eligo b quem V a bl e 1 t a f; quae b2p Dübn.; om. v 24 cognoscit p,, )

614
genus tam discordiosum uitio, tam sociale natura. Neque commodius contra uitium discordiae uel cauendum ne existeret, uel sanandum cum extitisset, natura loqueretur humana, quam recordationem illius parentis, quem propterea Deus creare uoluit unum, de quo multitudo propagaretur, ut hac admonitione etiam in multis concors unitas seruaretur. Quod uero femina illi ex eius latere facta est, etiam hic satis significatum est quam cara mariti et uxoris debeat esse coniunctio. Haec opera Dei propterea sunt utique inusitata, quia prima. Qui autem ista non credunt, nulla facta prodigia debent credere; neque enim et ipsa, si usitato naturae curriculo gignerentur, prodigia dicerentur. Quid autem sub tanta gubernatione diuinae prouidentiae, quamuis eius causa lateat, frustra gignitur? Ait quidam psalmus sacer: Venite et uidete opera Domini, quae posuit prodigia super terram. Quur ergo ex latere uiri femina facta sit, et hoc primum quodam modo prodigium quid praefigurauerit, dicetur alio loco, quantum me Deus adiuuerit.

Nunc quoniam liber iste claudendus est, in hoc [primo] homine, qui primitus factus est, nondum quidem secundum euidentiam, iam tamen secundum Dei praescientiam exortas fuisse existimemus in genere humano societates tamquam ciuitates duas. Ex illo enim futuri erant homines, alii malis angelis in supplicio, alii bonis in praemio sociandi, quamuis occulto Dei iudicio, sed tamen iusto. Cum enim scriptum sit: Uniuersae uiae Domini misericordia et ueritas: nec iniusta eius gratia nec crudelis potest esse iustitia. [*]( 14 Pa. 45, 9 25 Pe. 24, 10 ) [*]( 1 neque enim t 7 illi om. t hic Ve1 p t a; hinc a b ti 9 utrique V 12 quis V t 16 est t primum, in marg. ipsa, a 17 quodadmodo t dicetur Vel p a.j alio loco q. m. d. adiuuerit dicam a b v 19 primo om. V 20 secundum om. b 21 Dei om. I praesentiam b ezhortas fuisse exhistimemus 1 23 alii in malis angelia alii in supplitio b 24 sociandis e EXPL. LIB. XII. AURELI AUGUSTINI ; INCIP. LIBER Xfijf. V )

615