De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XVII. Quo modo intellegenda sit promissa homini a Deo uita aeterna ante tempora aeterna.

Quae saecula praeterierint antequam genus institueretur humanum, me fateor ignorare; non tamen dubito nihil omnino creaturae Creatori esse coaeternum. Dicit etiam apostolus tempora aeterna, nec ea futura, sed, quod magis est mirandum, praeterita. Sic enim ait: In spem uitae aeternae, quam promisit non mendax Deus ante tempora aeterna; man i fe s tau ita autem temporibus suis uerbum suum. Ecce dixit retro quod fuerint tempora aeterna, quae tamen non fuerint Deo coaeterna, si quidem ille ante tempora aeterna non solum erat, uerum etiam promisit uitam aeternam, quam manifestauit temporibus suis, id est congruis, quid aliud quam Verbum suum? Hoc est enim uita aeterna. Quo modo autem promisit, cum hominibus utique promiserit, qui nondum erant ante tempora aeterna, nisi quia in eius aeternitate adque in ipso Verbo eius eidem coaeterno iam praedestinatione fixum erat, quod suo tempore futurum erat? [*]( 12 Tit. 1, 2 sq. ) [*]( 2 suis om. t 3 abscedat l 5 Cap. XVI v 8 praeterierunt I intueretur t 11 nec afutura t 12 spe t 20 nam quo modo ante promisit p; nam quomodo autem proin. t homo t 21 ante om. t ante temp. aet. nisi om. I quiaj qui a in eius mss.; in ipsius v 22 eius Verbo v ) [*]( 38* )

596

CAPUT XVIII. Quid de incommutabili consilio ac uoluntate Dei fides sana defendat contra ratiocinationes eorum. qui opera Dei ex aeternitate repetita per eosdem semper uolunt saeculorum redire circuitus.

Illud quoque non dubito, antequam homo primus creatus esset, numquam quemquam fuisse hominem; nec eundem ipsum nescio quibus circuitibus nescio quotiens reuolutum, nec alium aliquem, natura similem. Neque ab hac fide me philosophorum argumenta deterrent, quorum acutissimum illud putatur, quod dicunt nulla infinita ulla scientia posse conprehendi; ac per hoc Deus, inquiunt, rerum quas facit omnium finitarum omnes finitas aput se rationes habet; bonitas autem eius numquam uacua fuisse credenda est, ne sit temporalis eius operatio, cuius retro fuerit aeterna cessatio, quasi paenituerit eum prioris sine initio uacationis ac propterea sit operis adgressus initium; et ideo necesse est, inquiunt, eadem semper repeti eademque semper repetenda transcurrere, uel manente mundo mutabiliter, qui licet numquam non fuerit et sine initio temporis tamen factus est, uel eius quoque ortu et occasu semper illis circuitibus repetito semperque repetendo; ne uidelicet, si aliquando primum Dei opera coepta dicuntur, priorem suam sine initio uacationem tamquam inertem ac desidiosam et ideo sibi displicentem damnasse quodam modo adque ob hoc mutasse credatur; si autem semper quidem temporalia, sed alia adque alia perhibetur operatus ac sic aliquando etiam ad hominem [*]( 1 Cap. XVII v 2 Quod q immutabili p q ac Va; aut p q v Dei om. p 4 Dei om. p 5 et semper p circumitus v 6 primus homo v primus erasum in e esset creatus ęternum quemquam a 7 hom. fuisse v 8. 20 circumitibus v 10 quod dicitur b 12 ds̄ inquiunt dS a rerum finitarum finitas, in tnarg. omnes a fecit e et omnium p finitorum p; infinitorum t; infinitarum eαf 18 mente t 20 hortu et hoccasu l 21 repetitio t 22 praecepta p t dicuntur mss t dicantur v 23 uạcuatam tam inertem p; uacuaṭι̣////tamqu̱am t et ideo] lacuna t 24 ob hoc om. p t a )

597
faciendum, quem numquam antea fecerat, peruenisse, non scientia, qua putant non posse quaecumque infinita conprehendi, sed quasi ad horam, sicut ueniebat in mentem, fortuita quadam inconstantia uideatur fecisse quae fecit. Porro si illi circuitus admittantur, inquiunt, quibus uel manente mundo uel ipso quoque reuolubiles ortus suos et occasus eisdem circuitibus inserente eadem temporalia repetuntur, nec ignauum otium, praesertim tam longae sine initio diuturnitatis, Deo tribuitur, nec inprouida temeritas operum suorum; quoniam si non eadem repetantur, non possunt infinita diuersitate uariata ulla eius scientia uel praescientia conprehendi.

Has argumentationes, quibus inpii nostram simplicem pietatem, ut cum illis in circuitu ambulemus, de uia recta conantur auertere, si ratio refutare non posset, fides inridere deberet. Huc accedit, quod in adiutorio Domini Dei nostri hos uolubiles circulos, quos opinio confingit, ratio manifesta confringit. Hinc enim maxime isti errant, ut in circuitu falso ambulare quam uero et recto itinere malint, quod mentem diuinam omnino inmutabilem, cuiuslibet infinitatis capacem et innumera omnia sine cogitationis alternatione numerantem, de sua humana mutabili angustaque metiuntur; et fit illis quod ait apostolus: Conparantes enim semet ipsos sibimet ipsis non intellegunt. Nam quia illis quidquid noui faciendum uenit in mentem, nouo consilio faciunt (mutabiles quippe mentes gerunt): profecto non Deum, quem cogitare non possunt, sed semet ipsos pro illo cogitantes, non illum, sed se ipsos, nec illi, sed sibi conparant. Nobis autem fas non est credere, aliter affici Deum cum uacat, aliter [*]( 14 Ps. 11, 9 23 2. Cor. 10, 12 ) [*]( 2 quemcunque t 5 illic e circumit. et sic semper v 6 renolntiles It; reuolutile e 7 circuiti inserentes t 8 ignauium t 15 possit I 16 in aduentum p; in aduentu in ras. t 17 confingit ratio] configuratio t 22 angustiaque e 28 conparantur b 29 Deum affici v )

598
cum operatur; quia nec affici dicendus est, tamquam in eius natura fiat aliquid, quod ante non fuerit. Patitur quippe qui afficitur, et mutabile est omne quod aliquid patitur. Non itaque in eius uacatione cogitetur ignauia desidia inertia, sicut nec in eius opere labor conatus industria. Nouit quiescens agere et agens quiescere. Potest ad opus nouum non nouum, sed sempiternum adhibere consilium; nec paenitendo, quia prius cessauerat, coepit facere quod non fecerat. Sed et si prius cessauit et posterius operatus est (quod nescio quem ad modum ab homine possit intellegi): hoc procul dubio, quod dicitur prius et posterius, in rebus prius non existentibus et posterius existentibus fuit; in illo autem non alteram praecedentem altera subsequens mutauit aut abstulit uoluntatem, sed una eademque sempiterna et inmutabili uoluntate res, quas condidit, et ut prius non essent egit, quamdiu non fuerunt, et ut posterius essent, quando esse coeperunt, hinc eis. qui talia uidere possunt, mirabiliter fortassis ostendens, quam non eis indiguerit, sed eas gratuita bonitate condiderit, cum sine illis ex aeternitate initio carente in non minore beatitate permansit.

CAPUT XVIIII. Contra eos, qui dicunt ea, quae infinita sunt, nec - Dei posse scientia conprehendi.

Illud autem aliud quod dicunt, nec Dei scientia quae infinita sunt posse conprehendi: restat eis, ut dicere audeant adque huic se uoragini profundae inpietatis inmergant, quod non omnes numeros Deus nouerit. Eos quippe infinitos esse, certissimum est; quoniam in quocumque numero finem faciendum putaueris, idem ipse, non dico uno addito augeri, sed [*]( 1 quia nec om. e aff. dic.] afficiendus e; afficicendus t in eius om. b 2 non ante v quia t 4 utique, in marg. itaque, e cogitur t inhertia t 11 et posterius in rebus prius om. e 12 in illo autem fuit t 13 mutabit et 14 sed usque ad uoluntate om. ll 17 hostendens l 18 indiguerunt t 19 beatitudine V eJ 28 fine t )

599
quamlibet sit magnus et quamlibet ingentem multitudinem continens, in ipsa ratione adque scientia numerorum non solum duplicari, uerum etiam multiplicari potest. Ita uero suis quisque numerus proprietatibus terminatur, ut nullus eorum par esse cuicumque alteri possit. Ergo et dispares inter se adque diuersi sunt, et singuli quique finiti sunt, et omnes infiniti sunt. Itane numeros propter infinitatem nescit omnes Deus, et usque ad quandam summam numerorum scientia Dei peruenit, ceteros ignorat? Quis hoc etiam dementissimus dixerit? Nec audebunt isti contemnere numeros et eos dicere ad Dei scientiam non pertinere, aput quos Plato Deum magna auctoritate commendat mundum numeris fabricantem. Et aput nos Deo dictum legitur: Omnia in mensura et numero et pondere disposuisti; de quo et propheta dicit: Qui profert numerose saeculum, et Saluator in euangelio: Capilli, inquit, uestri omnes numerati sunt. Absit itaque ut dubitemus, quod ei notus sit omnis numerus, cuius intellegentiae, sicut in psalmo canitur, non est numerus. Infinitas itaque numeri, quamuis infinitorum numerorum nullus sit numerus, non est tamen inconprehensibilis ei, cuius intellegentiae non est numerus. Quapropter si, quidquid scientia conprehenditur, scientis conprehensione finitur: profecto et omnis infinitas quodam ineffabili modo Deo finita est, quia scientiae ipsius inconprehensibilis non est. Quare si infinitas numerorum scientiae Dei, qua conprehenditur, esse non potest infinita: qui tandem nos sumus homunculi, qui eius scientiae limites figere [*]( 13 Sap. 11, 21 15 Esai. 40, 26 16 bit. 10, 30 18 Ps. 146, 5 ) [*]( 1 ingentem m. c. in ipsa om. e 2 in om. t 5 dispares///////adque 1 _19 7 infirmitatem VI 9 etiam om. V f 12 numeryiii mundum, is et transpositionis signis m. 1 superscriptis, V; mundum numeris, codd. excepto b, qui numeris omittit, v; num. mundum Domb. 13 Et om. b Dno e 14 dicit et propheta v 15 numero e 1 17 notus, in marg. ignotus, e 19 infinitus V 22 si] di (= dei) 1 23 inexfabili VI 24 Deo om. 11 a f, )
600
praesumamus, dicentes quod, nisi eisdem circuitibus temporum eadem temporalia repetantur, non potest Deus cuncta quae facit uel praescire ut faciat, uel scire cum fecerit? cuius sapientia simpliciter multiplex et uniformiter multiformis tam inconprehensibili conprehensione omnia inconprehensibilia conprehendit, ut, quaecumque noua et dissimilia consequentia praecedentibus si semper facere uellet, inordinata et inprouisa habere non posset, nec ea prouideret ex proximo tempore, sed aeterna praescientia contineret.

CAPUT XX. De saeculis saeculorum.

Quod utrum ita faciat, et continuata sibi conexione copulentur quae appellantur saecula saeculorum. alia tamen adque alia ordinata dissimilitudine procurrentia, eis dumtaxat, qui ex miseria liberantur, in sua beata inmortalitate sine fine manentibus; an ita dicantur saecula saeculorum, ut intellegantur saecula in sapientia Dei inconcussa stabilitate manentia istorum, quae cum tempore transeunt, tamquam efficientia saeculorum, definire non audeo. Fortassis enim possit dici saeculum, quae sunt saecula, ut nihil aliud perhibeatur saeculum saeculi quam saecula saeculorum, sicut nihil aliud dicitur caelum caeli quam caeli caelorum. Nam caelum Deus uocauit firmamentum super quod sunt aquae; et tamen psalmus: Et aquae, inquit, quae super caelos, laudent nomen Domini. Quid ergo istorum duorum sit, an praeter haec [*]( 23 Pa. 148, 4 ) [*]( 2 facit Vetaf; fecit ablpv 8 ut] quid I 4 simpliciter m. 2 in ueraciter mutatam t 6 dissimile t consequantur i 7 facere] eanere t et prouisa b 8 possit l prouideret Va b e pi t a I; praeuideret Zp2 v ex] e b; et V si ex t si proximo ex tempore transpositione notata p; 10 Cap, XVIIII v 12 ista V fiat, in marg. faciat, e 14 his l 15 liberentur Vi 21 in nihil t 23 insuper t quo super e 24 super caelos Veta; sap. c. sunt ablpv )

601
duo aliquid aliud de saeculis saeculorum possit intellegi, profundissima quaestio est, neque hoc quod nunc agimus inpedit, si indiscussa interim differatur; siue aliquid in ea definire ualeamus, siue nos faciat cautiores diligentior ipsa tractatio, ne in tanta obscuritate rerum adfirmare temere aliquid audeamus. Nunc enim contra opinionem disputamus, qua illi circuitus adseruntur, quibus semper eadem per interualla temporum necesse esse repeti existimantur. Quaelibet autem illarum sententiarum de saeculis saeculorum uera sit, ad hos circuitus nihil pertinet; quoniam siue saecula saeculorum sint non eadem repetita, sed alterum ex altero conexione ordinatissima procurrentia, liberatorum beatitudine sine ullo recursu miseriarum certissima permanente, siue saecula saeculorum aeterna sint temporalium tamquam dominantia subditorum, circuitus illi eadem reuoluentes locum non habent, quos maxime refellit aeterna uita sanctorum.