Adnotationes in Iob

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Verba Iob. et non sit mihi a uobis haec consolatio: qua putatis bonis temporalibus gaudendum, cum communia sint piis et inpiis, et, si quando quis iniquus esset, hinc in eum uindicari, cum Iob dicat usque ad sepulcrum permanere ista bona inpiis et non in eos per ea uindicari. quid enim? numquid humana est castigatio mea? a deo mihi est castigatio. itaque et ipse potest consolari, non uos. aut quare non irascar? nolite ergo me ita consolari, [*]( 1 lob 20, 21 2 lob 20, 22 4 lob 20. 23 8 lob 20, 23 9 lob 20, 24 10 lob 20, 25 13 lob 20. 25 14 Iob 20, 26 16 Iob 20, 27 17 Iob 20, 29 19 Iob 21, 2 24 Iob 21, 4 26 lob 21, 4 ) [*]( 2 transierunt bd cupitates T 3 taili G 4 inpleuit GTP 5 eueniet G 8 et om. Hier mittet S iracundia S 9 uidit eum P bona opera C uulnerat GP 12 uulnerentur G a om. G 13 habitaculis SHier 14 letat S 15 homo habeat P habebat b 16 etiam om. P detecat S 18 eius om. S episcopo] ipso b 21 sunt C 23 bona ista Cbd 24 qui S 25 est mihi d 26 ita me C )

553
nam inpiorum utique felicitatem uideo. respicite ad me et admiramini: tamquam inania dicentem. si enim recorder, perturbor: indignitates humanae uitae rediens ad affectum praeteritum ab isto, in quo nunc est, confitetur. et tenentur carnes meae doloribus: carnaliter doleo. quare inpii uiuunt? quaerit ab eis causam, quia dicebant hic in inpiis uindicari. et permanent sicut uetustate oues eorum: quo modo possunt uetustate perseuerare? non enim semper erunt. erant autem in manibus eorum bona: non tulit eis bona ipsa, cum haec dicerent. immo uero, inpiorum lucerna extinguetur: claritas temporalis, etiamsi non sicut isti intellegebant. deficiant filii eius bona eius: bona quae eis persuasit, temporalia scilicet, aut antichristi aut diaboli. uideant oculi eius necem suam: significat et hanc prosperitatem ignorari ab his qui hac gaudent; in futuro autem ad sensum etiam inpiorum perducetur. quia nulla uoluntas eius in domo sua post eum: quia in conscientia sua dominum non consecuti sunt in tribulationibus. licet numerus mensium eius dimidiatus sit: quamuis praesentem coluerit deum, tamen quia non et futura sperauit, quod est plenus mensium numerus. ipse enim homicidia iudicat? quia inpii cum persuaserint inpietatem per dilectionem carnalium inpietatum, futuro saeculo utique occidunt. non tamen talia homicidia iudicant homines, sed solus deus. hic [*]( 1 Iob 21, 5 2 Iob 21, 6 4 Iob 21, 6 5 Iob 21, 7 7 Iob 21, 11 9 lob 21, 16 10 Iob 21, 17 12 Iob 21, 19 14 Iob 21, 20 16 Iob 21, 21 18 Iob 21, 21 21 lob 21, 22 24 Iob 21, 23 ) [*]( 2 recordes G recordor TPCSbHier 3 indignitate C in dignitates b t 4 perterritum GPCb isto] eo b cfl confitetur b 5 doleam G 6 dicebat G impios bd 7 fetuste S uetustae Hier 9 autem] enim S non-bona om. C 10 lucerna impiorum SHier 11 extinguitur S 12 filios S 13 persuasit] per sustena sit G 14 significat quia G et hanc] et in hac G 15 prosperitate G ignorare G 16 perduceretur G 19 mensuum S deum ante praesentem legitur in Tb 20 et om. TCb 21 enim] etiam Hier homicidas Hier 22 cum om. G persuaserit C 23 futuri saeculi G )
554
morietur in robore simplicitatis suae: uidetur exsequi occulta homicidia, commemorans largum unum et alium auarum, quia homines abundantes et largi putantur et boni. intestina eius plena sunt adipe: habet laetitiam. et medulla eorum diffunditur: intestinorum, quia non tenet intra se bona sua, sed inpendit illa uel in se uel in aliis. itaque scio uos audacter mihi insistere: non enim considerate dicitis. quia dicitis: ubi est domus principis? uel inpiorum uel superbi; quia putabant hic eis auferri bona, cum plerique etiam pleni his uitam finierint per ea puniendi. et ubi est uelamen in tabernaculis inpiorum? honor. interrogate eos qui transeunt per uiam: qui non delectantur uia, sed transeunt per eam. et signa eorum non ignorabitis: uel inpiorum quae dant transeuntes, dicentes quid eis futurum sit, uel a quibus cognoscantur inpii. quis adnuntiabit coram eo uiam eius? coram inpio uiam suam nemo nisi dominus adnuntiat fiducialiter, quia ipse ei respondet. et tamen "et ipse- dominus in sepulcrum deductus est:" ita merces pietatis non hic speranda est. et super aceruum uigilauit: ante enim ipse resurrexit, quam aceruus resurgeret resurgentium. dulces fuerunt ei lapides torrentis: quos saeculum non subuertit, id est discipulos suos. et post eum omnis homo sequitur et ante eum innumerabiles. aut:. post eum omnis homo, id est unus homo, et ante eum innumerabiles» qui nunc in numero hominum deputati sunt, aut: post eum [*]( 4 Iob 21, 24 Iob 21, 24 7 Iob 21, 27 8 Iob 21, 28 11 Iob 21, 28 12 lob 21, 29 13 lob 21, 29 16 lob 21, 31 18 lob 21, 32 20 Iob 21, 32 21 Iob 21, 33 23 Iob 21, 33 ) [*]( 1 rupore S 6 impedit C 7 insistere mihi S 10 plenis G his om. TCb finierunt GCb 11 in om. S 13 uia] uiam G 14 quae dantj quedam C 15 ei Td cognoscuntur b 18 et alt. om. GC 19 sepulcra SHier hic non C 20 separanda C aceruo S 21 dulcis S 22 ei fuerunt Hier ei] et S labilli S lapilli Hier torrentes S 24 postj per G 25 id-homo om. G et] ut G innumerabilis S 26 deputandi GP post] per G )
555
turba credentium et ante eum patriarchae et prophetae. quomodo ergo consolamini me inaniter? praesentia bona uel mala suadentes.

Eliphaz Themanitis uerba. nonne dominus est qui docet sensum et scientiam? quasi dixerit lob non eum recte iudicare: cum utique reprehendi deus non possit nisi per intellegentiam, qua superior est, siquidem ab ipso detur homini. et ueniot tecum in iudicium? ut compareris ei. lumen tuum in tenebras conuersum est: dignitas. et dormientem te aqua operuit: securum inundatio tribulationis. an per nebulam diiudicat? quasi per nebulam uidere non possit. nubes latibulum eius, et non uidebitur: latent eum quae in terra sunt. et ambitum caeli percurrit: figuram et non terram. ergone semitam saeculi custodis? quasi lob putarit a deo res humanas non curari. quia capti sunt inmaturi ? secundum se inmaturi; putabant enim se in perpetuum permansuros, aut certe antequam peruenirent ad sapientiam; sed quia hoc audierant, non quia ista sentiebant isti amici lob. et cogitatio inpii longe est ab eo, et inplet domos eorum bonis: et longe est ab eo cogitatio inpii, quia non sic facit sicut sperat inpius, id est: aut quia placet ei inpietas aut non uidet eam. uidentes iusti riserunt: intellegentes; quamuis isti non intellexerint, putantes quia hic redditur inpiis. et [*]( 1 Iob 21, 34 4 Iob 22, 2 8 Iob 22, 4 9 Iob 22, 11 10 lob 22, 11 11 lob 22, 13 12 Iob 22, 14 13 lob 22, 14 14 Iob 22, 15 16 Iob 22, 16 19 Iob 22, 18 23 Iob 22, 19 24 lob 22, 19 ) [*](4 Verba Eliphaz Themanitis d eliphat CP eliphath G emanitis GC temanitis P 6 iudicat b reprehendi om. G possit repręhendi G 9 tenebris Cb 10 dormiente S 11 iudicat SHter 13 qui C ambitum] habitum G 14 non et TPd ergo S 15 lobl non G 16 qui S capiti Hier secnndum-inmaturi om. C 18 sed quia non hoc audierant non quia seqq. TC 19 isti om. G 20 et-ab eo om. P ipse impleuit Hier post bonis sequitur: et cogitatio inpii aqq. apud Hier 22 id est om. C 23 iustiores erunt GTPCbd )

556
inculpabilis subsannauit eos: inpios. esto durus, si sustinueris: patiens, hoc est dura. procul facies iniquitatem a tabernaculo tuo: conuersationem uel uitam tuam; quamuis haec isti carnaliter dicant. et pones illud super aggerem in petram. aduersus id quod dixit: flumen decurrens fundamenta eorum. quia humiliauit semet ipsum: ipsum lumen. et dices: elatus est in superbiam: aduersus superbos. erue innocentem, et saluaberis <in> munditia manuum tuarum: noli deficere in bonis operibus, quia curat deus humana.

Verba Iob. et quidem scio quia de manu mea est increpatio: de peccatis meis. et manus mea grauis facta est super gemitum meum: ideo me percussisti, ut doleam. et uenire usque ad solium eius? ut sim tam sanctus, ut perueniam ad eorum numerum, qui sedes eius sunt. tunc enim possum dicere uera et audire: unde et caeli dicuntur sancti. et cognoscam causationes quas loquetur mihi: redditiones causarum, quibus se omnia iuste iudicare demonstrat. et sentiam quae adnuntiat mihi: iam proximus ei. an in multa uirtute diiudicabitur mecum? ut per potentiam resistat mihi. nequaquam. tantum in terrore non abutatur me: propter peccata mea, pro quibus timeo modo, cum sum in terrore, non abutatur me. ceterum cum ad eum uenero: in ilia libertate, qua ego adnumerabor solio eius, omnia amabo et non mihi resistet uirtus eius; quamuis modo possit me abuti, utpote peccatore. id est: faciat de me quod uult, etiam cum poena mea, iuste tamen. [*]( 1 lob 22, 21 2 Iob 22, 23 4 Iob 22, 24 5 Iob 22, 16 6. 7 Iob 22, 29 8 lob 22. 30 11 Iob 23. 2 12 lob 23, 2 14 Iob . 23, 3 17 Iob 28, 5 19 Iob 23, 5 20 Iob 23, 6 21. 23 Iob 23, 6 ) [*]( 1 subsannabit GTPCbdHier 3 a om. S 4 hoc C ponens GTPCbd 7 ipsum alt. om. C et om. C dicens C est] es GPCSb 8 in om. GTPCbd 9 munditia S manum S 11 et quidem] equidem GS 12 mea] eius SHier 13 percussistis P 18 quibus] qui cft C 21*tantum] tamen TPCbd errore G 22 non orn. TPC 23 ceterumuenero om. SHier 24 ego om. GP 26 peccatorem G )

557
ueritas enim et increpatio ab eo est: id est non iniuste increpat. educit in finem iudicium meum: etiam si modo corripit, postea manifestabit. nam si primus ambulauero, postea non ero: non arroganter sperem, non infideliter desperem, hoc est: non declinare dextra aut sinistra. inde est: si ascendero in caelum, tu ibi es. quis me inde potest pellere? et cetera. a laeua quid aget, non adprehendam: superiora repetit. a laeua autem dicit non se adprehensurum deditum temporalibus. conuertetur ad dexteram, et non uidebo: ideo non debeo esse a laeua; conuertetur autem dixit, quia ipse in spiritalibus est, unde ego me auerto, si a laeua fuero. sed scit ipse uiam meam: ut, etiamsi per tribulationes duxerit, sequar. probauit me sicut aurum: in tentationibus. egrediar in praeceptis eius: de tenebris meis exeam, sed tamen in praeceptis eius. si autem ipse iudicauit sic: ut per tribulationes me tamquam aurum probet. propterea ad eum festinaui: quia me tribulauit, ideo relictis temporalibus ad eum festinaui. et commonitus so lli c it us fui de eo: ut his poenis carnalibus aeterna supplicia deuitarem. idcirco a facie eius turbabor: modo turbabor, ut caueam cogitans futurum iudicium, ubi erit eius manifestatio. et dominus molliuit cor meum: et ipsum timere, quo cauet futuras poenas, misericordiae dei deputat. non enim sciret superuenturas poenas et tenebras malis, nisi dominus molliret cor eius praesentibus tribulationibus: aduersus illud, quod indurat deus cor Pharaonis. [*]( 1 Iob 23, 7 2 Iob 23, 7 3 Iob 23. 8 6 Ps. 138, 8 7 Iob 23, 9 10 Iob 23, 9 12 lob 23, 10 13 lob 23 10 14 lob 23, 11 15 Iob 23, 13 17 Iob 23, 14 18 Iob 23, 14 20 Iob 23, 15 22 Iob 23, 16 26 cf. Ex. 7, 3 ) [*]( 1 est ab eo Cbd 2 ct e.łucet S fine G 3 et si SHier abiero S 4 posteaj ultra SHier non med.] nam C 5 dextera P 6 caelo P 7 agitet S adprehende S 10 debebo C 11 ego] ergo G aduerto C 12 sed om. Cbd 13 me duxerit bd dixerit C et probauit SHier 14 tribulatiouibus Cbd ingrediar Sb 19 aeterna om. 6 21 eis TC 24 poenas et om. G )
558

Quare dominum non latuerunt horae: quamobrem, uel: itaque. finem transgressi sunt: Christum. et inclinauerunt pauperes a uia iusta: ut uel imitarentur eos uel inde arbitrarentur non esse diuinum iudicium, quia inpunitam malitiam uidebant qua eis nocebant iustitiam relinquentes. simul absconditi sunt mites terrae: cum his, qui declinauerunt a uia iusta, absconditi sunt mites, ne mihi ferrent auxilium. nam tria sunt genera hominum in ecclesia, cum fit persecutio: alii enim consentiunt, alii fugiunt, alii patiuntur, quorum personam sustinet Iob. et inruerunt asini feri in agro super me: stulti et indomiti et ob hoc superbi inruunt super me confitentem, id est ecclesiam. et exeuntes ad opus suum: hoc enim est opus eorum, ut in me inruant, id est ad hoc deputati sunt a deo. suauis factus est ei panis in adulescentes: inpio et persecutori suauem panem dicit, id est persecutionem, qua libenter fruebatur, cum eam faceret adulescentibus: ut adolescentes aut pro amatoribus uoluptatum accipiamus, quia ipsi facile talibus consentiunt, aut pro eis, qui tantum in ecclesia profecerunt, ut pueritiae quidem simplicitatem transierint, sed nondum peruenerint ad robur illud uirile, quo etiam persecutor contemnitur. agrum ante tempus non suum demessuerunt: aut genera persecutionum dicit. ut aliquem agri damno terrerent, aut pro agro ecclesia intellegenda, quam ante maturitatem persecutionibus metere. uoluerunt, id est, antequam simul zizania crescerent, ut tempore messis [*]( 1 lob 24, 1 2 Iob 24, 2 3 Iob 24, 4 6 Iob 24. 4 10 Iob 24, 5 12 Iob 24, 5 14 Iob 24, 5 22 Iob 24, 6 ) [*]( 1 horae] habere C 2 uel: itaque om. TPCb transgresse S 5 uidebant malitiam TPCbd relinquentes iustitiam TPCbd 9 ait C 11 sicut asini SHier agros oS\' et pr, om. C 12 irruerunt Cbd id estl scilicet bd et om. SHier 13 opus est TCbd 15 est om. P eis CHier et S adholescentes G 20 pueritiani G simpliciter G transierunt G 21 peruenerunt Gt b illud om. C persecutus GPl 23 dicit persecutionurn TPCbd 24 pro om. TC agro] pago P )

559
separarentur. de stillicidiis montium madescent: confugientes nudi ad speluncas, ubi saxa distillant. rapuerunt ab ubere pupillum: pupilli et uiduae plerumque ex persona ecclesiae accipiendi est populus sub tormento. et eum qui ceciderat, humiliauerunt: desertum uel auxilio dei uel alicuius; quod est magnae saeuitiae, non talibus parcere. in angustiis insidiati sunt inique: in necessitatibus. de ciuitate et de domibus eiciebantur: ab eis eiciebantur alii. anima uero paruulorum in gemitu ualde: fuit. ipse autem deus eorum curam non habuit: inpiorum, quia modo curam eorum non habendo fecit eos desperare de iudicio dei, quia inpune mala faciebant. et ideo in tenebras traditi sunt: ignorantiae iudicii dei. et repente ut fur: eos occupabit dies ille. oculus adulteri obseruat tenebras: ostendere uult in quas tenebras tradantur inpii per inpunitatem; non enim eas quas captant adulteri et ceteri qui male faciunt per noctem, ne agnoscantur per diem; sed illas quae etiam mane super eos sunt. suffodit in tenebris domos: alia mala facta commemorat. per diem obsignauerunt semet ipsos: occultauerunt. non cognouerunt lucem, quia simul eis manet umbra mortis: non quia nox recessit, propterea eos deseruit umbra mortis. leuis est super faciem aquae: ad comparationem terrae splendidiores accipiendi sunt, quos lux penetrat et imago leuitatis; et ideo leuis est super eos umbra mortis. nam et ipsi portant eam per condicionem carnis. uel: leuis est super faciem [*]( 1 cf. Matth. 13, 29. 30 Iob 24, 8 2 lob 24, 9 4 lob 24, 9 6 Iob 24, 11 7. 8 Iob 24, 12 9 Iob 24, 13 12. 13 Iob 24, 14 14 Iob 24, 15 18 Iob 24, 16 19. 20 lob 24, 16. 17 22. 26 Iob 24, 18 ) [*]( 4 sunt P 6 parcere talibus P 7 inique insidiati sunt SHier ciuitatibus b 8 domibus] domibus suis S domibus ui Hier 9 in gemitu] ingemuit S autem om. C 10 n5 cura b 12 tenebiis Cb; tradidit eos in tenebras SHier 13 et nocte erit sicut fur SHier eos ut fur occupabit b occupauit eos G 15 ostendere-tenebras om. C 18 mane d: male Pb male TC; in G male post eos legitur 20 qua S 21 manet eis S mane Hier )
560
aquae dixit super eos qui in baptismo confitentur. maledicatur pars eorum super terram: sterile sit quod delegerunt. de sinu enim pupillorum rapuerunt: de corde infirmorum uerbum per malam suasionem. deinde rememoratum est peccatum eius: quod putabat in obliuionem uenire. conteratur sicut lignum insanabile omnis iniquus: quod non sanat. sterili enim non fecit bene: quae sine consolatione filiorum est. consurgens ergo non credit contra uitam suam: non credit aduersus uitam suam; debuit enim credere malam se habere uitam et eo ipso consurgere. cum infirmari coeperit, non speret sanitatem: tribulari. sed cadit in languorem. tales enim inpius consolationes quaerit in rebus aduersis, quibus infirmior fiat. emarcuit sicut malua in aestu: altitudo eius, quia non tulit aestum tribulationis; malua autem propter infirmitatem. aut sicut de stipula spica eius sponte decidens: quia inane erat culmen ipsius; ipse enim sibi elegit tales consolationes quibus peius infirmetur. alioquin quis est qui loquatur mendacium me dicere? si et aliter sunt.

Verba Baldad Sauchitis. quid enim exordium quam timor ab eo? ista subiunctio uidetur illis uerbis consentire, quibus dicit Iob: idcirco a facie eius turbabor, considerabo et timebo ab eo. nemo putet esse moram piratis: sine mora secundum permissum eius tentant. in quem enim non uenient insidiae ab eo? hoc est, cum ipse permittit. insidias autem dicit tentationes. aut quomodo [*]( 1 Iob 24, 18 3 Iob 24, 19 4 Iob 24, 20 5 Iob 24. 20 7 lob 24. 21 8 lob 24, 22 10 lob 24, 23 12 lob 24, 23 13 lob 24, 24 15 Iob 24, 24 18 Iob 24, 25 20 Iob 25, 1 22 Iob 23, 15 23 Iob 25, 3 24 Iob 25, 3 26 Iob 25, 4 ) [*](3 corde] ore Cb 5 pectum S 6 iniquos S 7 sanatur P 12 cadet SHier 14 sicut om. C 15 maluam GPC 16 quasi S testibula S decidens sponte eius Cbd eius om. SHier 17 inane] mane Cbd cnlmine T in culmine bd 19 sic G 20 baldaeintis uerba C balda P suitis GTPb 21 ab eo] habeo S 23 nemo enim Hier 26 permittat P )

561
erit homo iustus coram domino? ergo iuste eum tentari permittit. uel quomodo se mundabit natus ex muliere? nisi enim a deo mundatus fuerit, inmundus est. si lunae praecipit, et non lucet: quoniam si exigant rationes et ordo prouidentiae ipsius, ut luna non luceat, praecipiet, ut non luceat, et non lucebit. sed quare? utrum inde uult uideri non mundam lunam coram eo, quia praecipit ei, et non lucet? an forte rationalis animae natura figurate hic insinuatur, cui sol intellegibilis est lumen illud uerum, quod inluminat omnem hominem? et quoniam tanto magis lucet luna terrenis aspectibus, quanto magis recedit a sole. cum autem propinquat soli, interimitur terris: intellegamus animae diuinitus praecipi, ut superata natiuitate terrena atque mortali, qua splendor eius adparet terreno sensu uidentibus, adpareat et propinquet subiugeturque sapientiae, quo eius luce secretissime exultans caueat facere iustitiam suam coram hominibus, ut uideatur ab eis, sed cum gloriatur, in domino glorietur, quia et cum adparet hominibus, dono creatoris adparet. nec stellae sunt mundae ante eum: in comparatione eius.

Verba Iob. cui ades uel quem adiuturus es? cum indignans tamquam iniustitiae eorum putaret eos a deo puniendos. uerum sibi ipse loquens se ipsum reuocat, ut deo potius dimittat iudicium eorum, ne aut adesse deo uideatur aut adiuuare eum uelle quasi inualidum ad cohercendos uel corrigendos homines aut consilium dare, quid cum illis agat; aut sequi eum. tamquam adsecuturus causam quare dolosos homines esse et uiuere patiatur, cum superet omnem animam quaerentem uirtute incomprehensibili; aut quasi adnuntiare [*]( 2 Iob 25, 4 3 Iob 25, 5 9 cf. Ioh. 1, 9 16 cf. Matth. 6, 1 17 cf. I Cor. 1, 31 18 Iob 25, 5 20 Iob 26, 2 ) [*]( 1 iustus homo C 2 mundauit GTPCb 4 lucit S 5 praecipiat b 6 non alt. om. C utrum] uerum GPb 10 luna lucet TPCbd 15 subiungeturque C secretissima b 16 ut caueat G coram hominibus om. G 19 stille S ante] apud Pbd 20 addes C 21 si taniquam G institiae P 22 ipse] ipsi b 23 aut om. G 24 aut om. C coercendos bd 28 uirtutem incomprehensibilem G ) [*]( XXVIII Aug. sect. III pars 3 ) [*]( 36 )

562
illi aliquid de illis, cum ab ipso habeat homo etiam spiramen, cum aliquid enuntiat. numquid gigantes redigentur in nihilo? non ergo mirandum, si istis deus parcit, quando gigantes non redigit in nihilo. et ne diceretur: sed ad inferos detrusi sunt. subiecit quia infernum uidet deus. et tamen eos ibi ordinauit ubi esse meruerunt, sicut iustos siue nunc, sicut sunt, siue postea, sicut erunt, quamuis numquam eos remoueat a facie sua, quia omnia nuda sunt coram eo, ita ut proximos gigantes etiam istos consolatores superbos accipias. subter aquam et proximi eorum: an "subter aquam" subaudiendum " tenentur " uel aliquid tale? et non est uelamen perditioni: etiam perditio eum non latet. extendens aquilonem super nihilum: potest aquilo diabolum significare et terra peccatorem, quoniam et illi et illi inanis est spes. suspendens terram super nihilum: in aerem. ligans aquam in nubibus suis: propter obscuritatem prophetiae. et non est scissa nubes sub eo: sub ueritate quam habuit nubes, quae non scinditur scripturas intellegentibus; non enim aduersaria dicuntur, sicuti putant non intellegentes. qui tenet faciem solis: ne agnosceretur ab inpiis sol iustitiae. et extendit super eum nubem suam: carnem quam dominus suscepit. praeceptum circumdedit super faciem aquae: populos. usque ad consummationem lucis: huius uitae finem, hoc est finem saeculi, aut quousque consummentur, id est perficiantur homines, quibus [*]( 2 Iob 26, 5 9 Iob 26, 5 11 Iob 26, 6 12 Iob 26, 7 15 Iob 26. 7 16 Iob 26, 8 17 Iob 26, 8 20 Iob 26, 9 21 Iob 26, 9 22 Iob 26, 10 23 Iob 26, 10 ) [*](1 et TPCbd 3 nihilum Sbd Hier si quandofin. G 4 gigantS GTPb nihilum TPCbd 6 sicut sunt om. C 7 eos nunquam Pbd 8 qui C proximos] e proximo TPC de proximo b 9 subter aquam] sub terra qua S 10 et] ad S 11 tenetur C 12 perditionis pr. b non eum TC 14 illis fin. GTCb 15 spes om. C nihil S 16 aquam] quam Hier 17 nubis S 19 aduersari P aduersa Cb 20 solii Hier agnoscerent C 21 extendens Hier eam C 23 super om. C 25 consumentur C id est] idem G perficiant G )
563
\'dictum est: fuistis enim aliquando tenebrae: nunc autem lux in domino. columnae caeli contremuerunt et obstupuerunt ab increpatione eius: quod contigit Petro per Paulum. uirtute sua sedauit mare: placauit saeculum, a quo persecutionem patiebatur ecclesia. unde etiam columnas caeli contremuisse ab increpatione eius potest hoc modo intellegi, ut robustissimi ecclesiae contremuerint pro infirmis ab increpatione domini permittentis tentationes persecutionis. columna enim clamat: quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? et prudentia eius uulneratus est cetus: uulneratum dieit diabolum dolore, quo ei iusti non cedebant. et claustra caeli metuunt eum: uel angeli uel qui acceperunt claues regni caelorum. praecepto autem peremit draconem desertorem: eundem dixit et cetum. sed nunc ostendit quomodo sit uulneratus, cum praeceptum acceperunt qui ei renuntiauerunt. ecce hae partes uiae eius: qua ad deum uenitur. uirtutem autem tonitrus eius quis sciet, quando faciet? tonitrum dicit euidentissimam uocem manifestationis eius, aut illam forte uocem, quam dedit per filium tonitrus: in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum, ut sit ordo: quando faciet, utrum quis sciet uirtutem tonitrus eius?

Et spiritus diuinus in naribus meis: hic ostenditur prophetice eum dicere quae dicit et prophetice cognoscere quia isti consolatores eius dolo pleni sunt. absit a me iustos uos dicere, donec moriar: etiamsi usque ad [*]( 1 Ephes. 5, 8 2 lob 26. 11 4 cf. Gal. 2, 11 lob 26, 12 9 II Cor. 11. 29 11 lob 26, 12 12 Job 26, 13 14 lob 26, 13 17 Iob 26, 14 18 lob 26, 14 21 Ioli. 1, 1 24 Iob 27. 3 26 Iob 27, 5 ) [*]( 2 intremuerunt SHier 3 obstibuerunt S contingit C 6 potest enim C 8 permittens C 10 non ego d ego om. b 11 et scripsi: ut GTPC om. SbdHier 13 uel angeli om. C 15 cecum C 16 acceperunt praeceptum TCbd ei om. C 17 hee C hec S huius uiae C eius] huius T om. C 18 tonitrui SHier 19 tonitruum b 21 uerbum erat pr. GTC 23 utrum om. TPCb 27 cum uoce a me finitur fol. 71 cod. G ) [*](36* )

564
mortem persequamini me, quia uos libere reprehendo. nec enim separabo innocentem: ne uos autem. nec enim conscius sum mihi iniquum quid commisisse: illi enim solent plerumque aliis parcere, qui metuunt sibi aliquid ueri obici. quae enim spes est inpio? quia expectat. ne quis putaret male eum optasse inimicis suis, hic aperuit quo animo dixerit. inpietatem quippe illorum uult euerti et perire superbiam: quod fit cum soluitur ab inpietate anima quae tenebatur rea: soluitur autem per confessionem paenitentis hominis et gratiam ignoscentis dei. ergo: quae enim spes est inpio? interrogatio et responsio: quia expectat et confidit in domino, si forte soluatur aut preces eius ex au d i at dominus. potest quidem et alius sensus occurrere in his uerbis, sed non ita contexitur et libro et fidei, ut quasi totum ex desperatione sit, quod spem prorsus non habeat inpius, cum aduersus hoc scriptum sit: credenti autem in eum qui iustificat inpium, deputatur fides eius ad iustitiam. et ideo quod sequitur gratia domini dicere intellegitur. aut si euenerit ei necessitas: ideo debemus expectare gratiam soluentis. numquid enim in necessitate, id est in tentatione habuit fiduciam meritorum in conspectu dei? aut si inuocauerit exaudiet eum? si tamquam fiducia operum suorum inuocat, quae nulla sunt. quapropter adnuntiabo uobis quid sit in manu domini: quid disponat deus. ecce omnes nostis quia uane uana loquimini: ob hoc gratia iam expectanda est. quomodo enim allegauit merita operum suorum uana uane loquens? [*](1 Iob 27, 5 2 Iob 27, 6 5 Iob 27, 8 11 Iob 27, 8 12 Iob 27, 9 16 Rom. 4. 5 19 Iob 27, 9 20. 22 Iob 27, 10 24 lob 27, 11 25 lob 27, 12 ) [*]( 2 enim om. S innocentiam meam S innocentiam a me Hier 3 sum mihij summi hi S 4 uerum bd 6 apparuit C 10 et om. C 11 est spes Sd et fin. om. S 16 hoc om. TCb 19 uenerit SHier 21 habet S habet aliquam Hier 22 siJ cum SHier inuocauit C inuocauerit eum SHier eum] illum SHier 25 uane] uani b 26 est om. C 27 uane uana bd )
565
possessio uero potentium ueniet ab omnipotente super eos: ut possideant eos potentes, id est diabolus et angeli eius. potentes autem ideo dicit, quia isti infirmabuntur sequentes uanitatem, ut in eos illi praeualeant duces et principes uanitatis, quomodo et dominus fortem eum appellat non ob aliud nisi quia tenet inualidos. quodsi multi fuerint filii eius, in occisionem erunt: filios eius dicit, qui eum ad seducendum inuitant, falsorum dogmatum persuasorem in damnationem. si autem iuuenes facti fuerint, indigebunt, id est: si confirmati fuerint in errore, indigebunt; non enim eos satiauit uanitas. et qui circa eum sunt, morte morientur: qui simillimi ei sunt ad seducendum. et uiduis eorum non miserebitur: plebibus, quas seduxit cum eis, uiri morte desertis, quasi fidem illis coniugalem in erroris promissione seruauerit. quodsi et collegerit ut terram argentum, id est: si prudentes et sapientes, cum adhuc terra et lutum sunt, id est, cum adhuc stulta et carnalia sentiunt, eis consenserint, postea correcti et cognoscentes ad iustos conuertentur. erunt enim eorum domus sicut tinea et aranea, quam seruauit: cor uel conscientiam. aut domus dixit munimenta quibus se protegunt, uerum astuta et latebrosa, sed inualidissima, sicut tineae folliculus quo se abscondit et araneae cauerna, in quam se recipiendo cooperit et claudit eam. quam seruauit autem intellegitur se ipsam in illa cauerna, quia non omnes araneae hoc faciunt: propter spontaneam et interiorem corruptionem iniquae cogitationis et propter inutilia opera, quae quasi diligenter in [*](1 Iob 27, 13 5 cf. Luc. 11. 21 6 Iob 27, 14 9 lob 27, 14 11 Iob 27, 15 12 Iob 27, 15 15 Iob 27, 16 19 lob 27, 18 ) [*]( 3 ideo om. C 4 praeualerent C 8 inuitant] imitantur TPbd 9 autem et SHier facti om. C 10 id—indigebunt om. C 11 morte om. C 13 non] nemo SHier seducit C 15 quod et si b et om. C 19 domus eorum bd 20 tineae Sd aranea Hier: araneae TPCSbd quam scripsi cum b: quae et que codd. seruabit TPCb conscientia b 24 quae Td 25 ipsa d )
566
domo seruauit sibi inpius. diues dormiet et non adiciet: quia post mortem non adiciet ad ipsas inpietates diuitias. oculos suos aperuit, et non est: in resurrectione enim non inueniet se ipsum diuitem, quod putauerat. tollet eum aestus, et abibit: aut aestus maris tribulatio saeculi aut aestus quo arescunt herbae, quae radicem non habent. et uentilabit eum de loco suo: aut de spe sua aut deus eum uentilabit de loco suo. ut non sit in loco dei, hoc est in populo quem inhabitauit deus. et proiciet super eum, et non parcet: tamquam aggerem poenarum. plaudet super <eum> manibus suis. sicut dictum est: et ego perditioni eorum superridebo; non enim superlugebit perditionem inpiorum.

Est enim argenti locus unde fit: prudentes, qui magis in actione sunt. locus autem auro, ubi purgatur: sapientes, qui in contemplatione sunt. ferrum enim de terra fit: haec metalla indifferenter accipienda in bono sunt; nam ideo ferrum dixit, quia nihil interest, quasi superius de ferro diceret: quamuis ferrum possint fortes intellegi. re uera enim nulla distinctio est in sapientia hominum quam in ea sunt. aes autem similiter ut lapides excluditur: quia totum de terra separatur; ut ostendat propterea esse bonos malis mixtos ad tempus, quia de ipsis malis secluduntur boni et per illos purgantur- tamquam metalla operi uel aedificio necessaria, cum ipsa terra opus habeant eliquari atque formari, unde et separandi sunt, ut post hanc separationem habeat terra locum atque ordinem suum, sicut inpii per [*]( 1 Iob 27, 19 3 Iob 27. 19 4 Iob 27, 21 6 Iob 27, 21 9 Iob 27, 22 10 Iob 27. 23 11 Prou. 1, 26 14 Iob 28, 1 15 Iob 28, 1 1(5 lob 28, 2 21 Iob 28, 2 ) [*]( 1 dormitet C donnit Hier non om. S 2 impietatis T 3 suos om. TPC 5 bibit S 7 uentillabit d 9 inhabitabit Pb proiciens S 11 euin addidi secutus Hier: eos 8 om. TPCbd 12 eorum om. TCb 14 argento SHier fit] fiet S sit Hier 17 in bono accipienda Cb 18 per ferrum b 20 in ea] mea P 21 aes] est C orn. P lapis SHier t\'xriditur SHier 23 seducuntur TlPC 25 ac Cbd )

567
damnationem pro meritis suis. et omnem finem ipse inuenit: quid quo perduceret. inuenit autem dixit "instituit". lapis tenebrae et umbra mortis: lapis, id est uetus testamentum tenebris et umbrae mortis datum est, id est carnalia sectantibus, quamuis ab uno deo haec expectarent: ubi superbientes non discindebant torrentem, id est non transibant per lapsum temporalium ad aliquam soliditatem, sed ipso lapsu ferebantur. et facta est discissio torrentis a cinere, hoc est: a confitente peccata sua et non superbiente de meritis operum, quod factum est per gratiam noui testamenti. discissio torrentis a cinere: ab hominibus. et commoti sunt ab hominibus: adulantibus non increpante deo ad ipsa quae eis promissa erant perdendo primatum suum. terra de qua egressus est panis, subaudiendum: ipsos dico commotos de quibus tamquam de terra panis domini exiit. et eam incensurus est: infidelem caelesti iudicio domini. locus sapphiri lapides eius. ordo: locus sapphiri, id est pretiosi et necessarii aedificio ciuitatis caelestis. et aggeres aurum ei: aurum ei non modicum est, sed aggeres. semitam quam non cognouit auis: humilitatem domini. nec uidit eam oculus uulturis: diaboli. non transiit super eam leo: per fortitudinem superbiens. in durissimo lapide extendit manum suam: potens est enim deus de lapidibus excitare filios Abrahae. et ripas fluminum disrupit: ut totum inrigaret. flumina enim dixit praedicatores uerbi. uoluerunt quippe ripis suis contineri, ut [*]( 1 Iob 28, 3 3 Iob 28, 3 8 Iob 28, 4 12 Iob 28, 4 14. 16 Iob 28, 5 17 Iob 28, 6 19 Iob 28, 6 20 Iob 28, 7 21 Iob 28, 7 Iob 28, 8 22 Iob 28, 9 24 cf. Matth. 3, 9 Iob 28, 10 ) [*]( 3 lapides b umbrae Hier 5 hoc PC _6 ubi] unde d sapientes C 8 lapso T et facta est om. SHier fcs C 12 et—hominibus SHier aliter coniungunt 14 gressus S 16 subter eam uersus est quasi ignis SHier 17 dominus bd saphyri Tb saphiri PC sapiri S 19 et aurum eius agger est Hier 21 nec fin. Hier 22 transiuit CS transit bd super] per P 25 fluuium C dirupit Tb dicit d )
568
totum circumcisioni praedicarent. omne uero pretiosum uidit oculus meus: humanus per uerbum carnem factum. altitudines fluminum reuelauit: uirtutes tolerandi persecutiones in martyrio occultae et altae sunt in homine, donec tentatione persecutionis reuelentur. ostenditque uirtutem suam in lumine, in eis quibus dixit: uos estis lux mundi. per quos etiam pars Iudaeorum non parua conuersa est. abyssus dixit: non est in me: ideo in abysso constituti homines eam inuenire non potuerunt, quia in eo non est. non dabitur aurum inclusum pro ea: id est thesaurus. non erit deterior auro Ophir: tamquam si diceret: uel sic eam. quaerite, siquidem deterior non sit auro Ophir. non aequabitur ei aurum et uitrum: aut intellegendum aliquod uitrum speciosum aut quia sunt homines qui uitrum plus diligant quam sapientiam. et commutatio eius uasa aurea: "non sunt. subaudis. et excelsa et gabis non erunt in memoria: obliuioni erunt in comparatione eius: aut excelsa et gabis" tamquam superba quaeque non sint in memoria, ut per humilitatem trahas de absconditis sapientiam. sapientia unde inuenta est? dicit, quia non potuit eam inuenire homo nisi per gratiam, ideo ad deum conuertendum esse cor. latet ab oculis omnis hominis: quia non est insensibilibus. perditio et mors dixerunt: perditi et mortui, cum in deliciis uiuunt. dominus commendauit uiam eius: humilitatem, quae abscondita est uolucribus caeli. et ipse nouit locum eius: locus sapientiae quis nisi pater est? cum [*]( 1 lob 28, 10 3 lob 28, 11 5 lob 28, 11 6 Matth. 5, ]4 8 lob 28, 14 9 lob 28, 15 10 lob 28, 16 12 lob 28, 17 15 lob 28, 17 16 lob 28, 18 19 lob 28, 20 22 lob 28, 21 23 lob 28, 22 24 lob 28, 23 25 lob 28, 23 ) [*]( 1 totum] tantum bd omni S 2 meus] eius Hier 3 altitudinem TPCbd fluuium C 5 persecutionis tentatione Pbd 7 non] si TC 9 poterunt bd ea bd 10 conclusum SHier pro ea inclusum Cb 12 opyr S 14 speciosum] preciosum P 16 gabisj grauis TPCb 17 memoriam S obliuione Tb 18 grauis TPCb 19 ut] at C 25 a uolucribus bd )
569
enim dicitur: ego in illo et ille in me, inuicem sibi quasi loca sunt. ipse enim omne quod est sub caelo perspicit: hoc modo ea nouit, quo fecit, et non sensibiliter. uentorum libramenta atque mensuras: tota creatura per partem significatur. et bene pondere, mensura et numero omnia dixit facta, in quibus intellegitur creator. quando fecit, sicut uidit, enumerauit: non extra uidit ut faceret, sed in semet ipso sicut artifex. et uiam tempestatum uocibus: tempestatum pro tentationum positum est; tentationum autem pro his qui tentantur, quomodo dicerentur uoces naufragii pro uocibus naufragorum. tunc uidit eam et exposuit eam: , in praedestinatione dominus uidit uiam, quo se conuerterent tentati. parauit et inuestigauit: in praedestinatione, non in actione.

Quisnam me restituet in menses priorum dierum? haec ex persona dici uidentur ecclesiae simul cum capite Christo, tamquam totus ipse homo loquatur tempore abundantiae tribulationum et tentationum, tamquam his diebus, de quibus dominus dicit: uenient dies, quando optabitis uidere unum de diebus istis, et non uidebitis. eo enim tempore, quo dominus erat in terra, nulla erat sollicitudo, quamuis adhuc paruo populo christiano, qui constabat ex his qui in eum crediderant, ex quibus erant plus quam quingenti fratres, quibus etiam post resurrectionem adparere dignatus est, sicut apostolus dicit. nulla ergo erat tunc sollicitudo, ne aut a malis male gubernaretur ecclesia aut haeresum uel schismatum laniaretur insidiis. nam nec ipsas corporales [*]( 1 Ioh. 10, 38 2 Iob 28, 24 3 Iob 28, 25 5 cf. Sap. 11, 21 6 Iob 28, 26 8 Iob 28, 26 11 Iob 28. 27 13 Iob 28, 27 15 Iob 29, 2 19 Luc. 17, 22 23 cf. I Cor. 15, 6 ) [*]( 4 atque] aquae SHier 6 quando] que S 7 numerauit b 8 uiam] uim TCPb tempestatis TCSHier 9 tentatione TCb tentationem T 10 quę T 11 naufragiorum Cb 12 qua bd conuertfit b 15 restituit S mensis S primorum C 16 uidetur C cum] in b 17 cum christo b 18 et om. b 19 dixit C optabis C 22 populo paruo Cbd cui Cb 25 tunc erat Pbd 26 haeresim C )

570
persecutiones passa est; non aliquas pertulit uel intrinsecus uel extrinsecus aduersitates. loquitur itaque Iob ex persona hominis, hoc est populi ad nouum testamentum pertinentis. desiderantis illos dies, sicut praedixerat dominus. et fortasse ideo menses appellauit, non annos. quia ex quo elegit dominus discipulos usque ad passionem non anni, sed menses fuerunt. cum lucebat lucerna eius super caput meum: uel carnem domini uisibiliter praesentem uel uerbum ex ore praesentis corporaliter. cum uerbum domini inspiceret domum meam: ad diligentiam custodiendi conuersationem. et circum me pueri mei: qui obsequebantur humiliter necessaria ministrantes. cum plueret per uias meas butyrum: per mores meos exultationem fidei et bonorum operum. cum montes mei abundarent lacte: prophetae bene paruulis exponerentur. cum exirem matutinus in ciuitate: aut cum iam claritas lucesceret transactis tenebris timoris aut in exordio ecclesiae ut non satis occultus, non satis manifestus. et in plateis ponebatur mihi sella: a turbis deferebatur mihi docendi auctoritas. uidentes me adulescentes abscondebantur: dediti concupiscentiis. senes autem adsurgebant: prudentes. et potentes cessauerunt loqui: superbientes de doctrinis suis. quia auris audiuit et beatificauit me: populus quem non cognoui seruiuit mihi, in obauditu auris oboediuit mihi. et oculus uidens me declinauit: Iudaeorum non credentium. et os uiduae benedixit me: eius animae quae diaboli coniugio [*]( 7 Iob 29, 3 9 Iob 29, 4 11 Iob 29, 5 12 Iob 29, 6 14 Iob 29. 6 15 Iob 29, 7 18 Iob 29, 7 19. 20 Iob 29, 8 21 Iob 29, 9 22 Iob 29, 11 24 Ps. 17, 45 Iob 29, 11 25. lob 29, 13 ) [*]( 5 appellat b quia] qui C 7 lucernS S 9 uerbum om. SHier dominua SHier 12 administrantes d flueret SbdHier 13 putirum S 14 cum] et S montis S 18 platea S 20 aduliscentes S 21 omnes adsurgebant SHier 22 audiuit haec S 24 in obauditu scripsi: obauditu TP in auditu Cbd obaudiuit TP et-declinauit om. S 25 me] non C 26 mihi 6 )
571
renuntiauit. ecce ferebatur mortuus filius unicus matris suae, quae erat uidua. et uestiebar iudicio sicut chlamyde: in praeferendis spiritalibus carnalibus nesciat sinistra quid faciat dextera tua, id est, qua intentione operetur; operta enim sinistra dextra exerta est in uestitu chlamydis: quod facit. qui recte iudicat quo sit referendum quod operatur. iudicium quod non noueram exquisiui: ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te; quid nobis erit? dicit felicitatis suae fuisse, quod habuerit a quo quaereret de futuro iudicio. confregi molas iniquorum: ut iam non deuorarent plebem de cibo panis. aetas mea senescet <et) sicut arbor palmae multo uiuam tempore: prolongabitur, et ero sicut arbor palmae in honore sempiterno et celsitudine et rectitudine. et ros morabitur in messe mea: ex quo seminatur et germinat ager, messis dicitur. gloria mea noua mecum, id est: noui testamenti. et arcus meus in manu mea gradietur: faciam quod praecipio. et in sermone meo non adiecerunt: perfectionem euangelii significat; nam sermo synagogae datus indiguit adiectione. sed gauisi sunt cum loquerer eis: quia prior locutio timorem habebat, sequens caritatem. quodsi et riderem ad eos, non credebant: de his quae in parabolis ita loquebatur, ut non intellegeretur, non tamen sicut uerba sonare uidebantur, uana dicere putaretur. hic est risus Sarae, qui significabat omnia eos in prophetia fecisse: unde qui figurate aliquid dicunt. elegi uiam eorum et sedi [*]( 1 Luc. 7, 12 2 Iob 29, 14 4 Matth. 6, 3 7 Iob 29, 16 8 Matth. 19, 27 10 lob 29, 17 12 lob 29, 18 14 lob 29, 19 16 Iob 29. 20 17 Iob 29, 20 18 Iob 29, 22 20 Iob 29, 22 21 Iob 29. 24 25 cf. Gen. 18, 12 26 Iob. 29, 25 ) [*]( 1 unicus om. TC 2 matri Pd 4 sinistra tua P dextra b 5 exortaP 7 iudicium om. S 9 die C 10 confregit PC 12 senescit S et addidi 13 uiuunt S prolongabitur enim b 17 meusJ meum S 21 quod et si b 22 redirem Hier 23 non tamen] nam non b 24 est om. C 26 qui om. b dicitur TPCb eorum uiam bd )
572
princeps: aut suscipiendo mortalitatem aut cum publicanis et peccatoribus conuiuando, sed ita. ut princeps eis essem ad salutem. et habitabam sicut rex cinctus fortibus: qui suis dimissis eum secuti sunt. quasi tristes consolans: eos dicit qui spe gaudebant, cum de praesenti uita erant tristes; beati lugentes, ut dictum est, et: quasi tristes, semper autem gaudentes: qui non possunt tenere illam magnitudinem, de qua dictum est: qui autem fecerit et sic docuerit, magnus uocabitur in regno caelorum.

Nunc autem derident me infimi, nunc monent me minores tempore: quia et postea nati sunt in ecclesia tales et non proficiunt plurimum. monent me autem dixit, quia per honores ecclesiasticos accipiunt potestatem praedicandi populo, quae ipsi non faciunt quorum spernebam parentes: parentes eorum dixit, quorum imitatione filii sunt, quibus tunc dicebatur: uae uobis, scribae et pharisaei hypocritae. et uirtus manuum eorum quasi nihilum mihi erat: parentum potestas, qui tunc usque adeo plurimum poterant, ut crucifigerent dominum. in eis peribat omnis uita: quia non se uel in fine correxerunt. egestate et fame instabiles: a uariis desideriis insatiabiles. qui fugiebant in desertum heri: conferendo se ad excusationem legis, quam non simpliciter intellegebant; et quia in deserto acceperant fugientes in desertum heri. sicut enim hodie pertinet ad nouum testamentum sic ad uetus heri; de nouo enim dictum est: hodie si uocem [*]( 3 lob 29, 25 4 lob 29, 525 6 Alatth. 5, 5 IL Cor. 6, 10 8 Mattli. 5, 19 10 Iob 30, 1 14 Iob 30, 1 16 Matth. 23, 13 17 Iob 30, 2 19 Iob 30, 2 21 Iob 30, 3 22 Iob 30, 3 26 Ps. 94, 8 ) [*]( 1 suscipiendi C 2 eis om. b 4 consolans tristes bd 6 lugentes] qui lugent P 7 non om. P 9 regnum d 10 infinni S 12 proficient C mouent C monet b 13 per om. b 15 alt. parentes om. C 16 sciibae om. C 17 et hypocritae C ypocrite P 18 nihil S parent C potestatcs TCb 20 eo d pergebat S 21 in egestate SHier a uariis] auari C desiderii b 22 insatiabilibus d 24 deserto TPCb )

573
eius audieritis, nolite obdurare corda uestra, et: filius meus es tu, ego hodie genui te. qui rodebant cortices arborum: quia figuras legis, quibus utilia tegebantur, pro cibo habebant. quorum erat cibus radix herbarum: sacramenta quae corporaliter iussi erant celebrare tamquam terrae inhaerentia; ex quibus tamen simplicis intellegentiae fructus surgeret et supra terram in libertatem ferretur, quo illi peruenire non poterant. inhonorati et abiecti et egentes omni bono: amisso primatus honore, ab spe promissionis; quia et ipsum terrenum donum pro meritis suis amiserant et regnum caelorum non tenent. qui radices lignorum manducabant propter magnam famem: quod de radicibus herbarum dictum propter fructum frumenti, hoc de radicibus lignorum intellegendum est propter fructum uini et olei. nam omnes istos spiritales fructus accepit ecclesia, quorum radices terrae implicatae sacramenta erant, quae corporaliter Iudaei obseruare cogebantur: sabbatum, circumcisionem et uictimas et cetera huius modi spiritalium ciborum. insurrexerunt super me fures: qui ad honores indebitos, qui iustorum sunt proprii, per tenebrosas fallacias peruenerunt. quorum domus erant cauernae petrarum: . qui concupiscentias suas defendebant et tegebant quibusdam obscuritatibus librorum diuinorum. et inter arbores clamabant: manifesta erant peccata eorum, quamuis ea scripturarum obscuritate quasi umbris arborum tegere conarentur. hinc est: clamor Sodomorum ascendit ad me. et plerisque locis pro manifestis peccatis clamorem ponit scriptura: ut uerbum sit quidquid corde concipitur, clamor, cum [*]( 2 Ps. 2, 7 Iob 30, 4 4 Iob 30. 4 8 Iob 30, 4 11 Iob 30, 4 19 Iob 30, 5 21 Iob 30, 6 23 Iob 30, 7 26 Gen. 18, 20 ) [*]( 2 radebant b 3 utilia] uina d 9 subiecti Hier 12 mandebant S famem magnam PS 13 dictum est Pd 14 est] et C 15 istos omnes P 16 et sacramenta PCb 18 circumcisiones T circoncisiones C ceteras P 19 super] in SHier qui] quia P 20 tenebrosas] tenebras et C 21 domos S 23 diuiuorum librorum Cbd 25 cogerentur C )
574
procedit in factum. qui sub stirpibus terrae manebant: non saltem in stirpibus, sed etiam inferius stirpibus manere possunt intellegi, qui uel carnaliter praecepta custodiunt. stirpes enim sunt non iam ipsi fructus, sed unde surgunt partes fructiferae uel arborum uel herbarum; si tamen fructiferum genus est, quia et non fructiferi generis stirpes dicuntur. filii stultorum et ignobilium: Iudaeorum; nam hos dixit superius parentes eorum propter imitationem, quia et isti sub nomine dei ambulant, quem non colunt. stultos autem et ignobiles dicit Iudaeos, qui e contrario non solum se confidebant esse duces caecorum, sed etiam filios esse Abrahae, quo patre se esse iactabant nobiles. sed cum audiunt: caeci sunt duces caecorum, stulti demonstrantur; et cum audiunt: si filii Abrahae estis, facta Abrahae facite, degenerando demonstrantur ignobiles. nomen et honor e tinctus a terra: erat enim, sed extinctum est. nunc autem cithara eorum ego sum: horum, quorum illi patres sunt, qui me ad aurem habebant, non ad cor. et me habent ad fabulam: inanem et inutilem narrationem et auditionem, quamuis me et narrent et audiant. abominati sunt me discedentes procul: longe facti a iustitia peccando et praecepta iustitiae malis moribus execrando. nec in faciem meam pepercerunt spuere: execranda facies namque Christi est his, qui eius praecepta cum contemptu exhorrent, uel: male me innotescere fecerunt morum suorum prauitate. aperiens enim pharetram suam adflixit me: secreta rerum, unde tentationes existunt. et frenum [*]( 1 Iob 30, 7 7 Iob 30, 8 12 Matth. 15, 14 14 Ioh. 8. 39 15 Iob 30, 8 16 Iob 30, 9 18 Iob 30, 9 20 Iob 30, 10 22 Iob 30, 10 26 Iob 30, 11 27 Iob 30, 11 ) [*]( 1 sturpibus S 2 inf. in stirpibus Cb 9 dei nomine Pbd ambulabant C 13 et duces b demostrantur C 14 si om. C 19 ad om. SHier 20 narrant C 21 discendentes S facti sunt b iustitiis PCb 23 pepecerunt C namque facies b 24 his om. TPC praecepta eius bd 27 et] ad S )
575
in faciem meam miserunt: ut eis inuitus consentirem portans eos ducentes quo uellent ad ima sua. et a dextris germinantes consurrexerunt: et fauendo et bene monendo exorti sunt quidem, ut suas cupiditates explerent, non persequendo. pedes meos uinxerunt compedibus: officiorum ecclesiasticorum, ut non eos possent fugere. contritae sunt semitae meae: ut non adparerent, per quas solent boni ambulare, non quaerentes sua, sed Christi. exuit enim me stola: auctoritate pristina, cui cedi solet; quod contingit multitudine et consuetudine peccatorum praeualente. et iaculis suis uulnerauit me: praeceptis, quibus uideo mala et, quia cohercere non possum, crucior. abusus est me sicut uoluit: etiam calamitate et miseria mea usus est ad iustitiam suam deus, sicut uoluit. doloribus inuolutus sum: et in me et in aliis patior; foris pugnae. intus timores. quis infirmatur, et ego non infirmor? et iterantur dolores mei, discedit sicut spiritus spes mea: quasi inane aliquid conuersi ad spem temporalium habentes quod promitto. et sicut nubes transiit salus mea: non sperantes salutem promissam amore praesentis salutis. et nunc super me effundetur anima mea: peccando. nocte uero ossa mea confracta sunt: firmitatem, quam habuit, dixit sibi ereptam. et nerui mei dissoluti sunt: actiones praeteritae. in multa uirtute adprehendit stolam meam: ad demonstrandam uirtutem suam modo adfligendo et postea reparando. et quasi ora uestimenti mei circumdedit me: modicum mihi reliquit [*](2 Iob 30, 12 5 Iob 30, 12 6 Iob 30, 13 8 cf. Pliil. 2, 21 Iob 30, 13 11 lob 30, 14 12 Iob 30, 14 14 Iob 30, 14 15 II Cor. 7, 5 16 II Cor. 11, 29 17 Iob 30, 15 19 Iob 30, 15 21 Iob 30. 16 22 Iob 30, 17 23 Iob 30, 17 24 Iob 30, 18 26 Iob 30, 18 ) [*]( 2 et-consarreaerunt om. Hier a] ad S 3 mouendo C 4 quidam C 5 perseqaendos b finxeruut S 6 contriti S 9 cedi] credi b 17 descendit C 19 sic S transiet S 22 precando bd 23 erectam C 25 comprehendit P 26 hora PC )
576
auctoritatis. in terra et cinere pars mea: in paenitentia. quia extremum. steterunt et considerauerunt me: et me iacente superbi steterunt, quaerentes quid in me reprehenderent. et proiecisti me a salute: illos dolet. qui spem reparationis amiserunt. domus enim est omni mor. tali terra: ideo se dicit mortem metuere, quia conuersatio eius non sit in caelo, secundum plures qui mali sunt in ecclesia et terrene uiuunt. atque utinam possem me ipsum interficere: ut morerer saeculo. aut rogarem alium et faceret mihi hoc: uel angelum meliorem uel deum per quem corrigerer. ego bona praestolabar: dolet, quia repente sibi ista euenerunt. uenter meus efferbuit et non tacebit: interiora uel memoria qua recordatur quid fuerit primo et quomodo adflicta est in gemitibus. et steti in coetu clamans: quia non in frequentia audita est eorum qui se nolebant corrigere. cutis mea innigrata est ualde: ex his quae forinsecus patiebatur. uersa est in luctum cithara mea: opera bona, quibus laudabat deum gaudens.

Testamentum feci oculis meis: numquid coepi sperare uisibilia? ut non cogitem de uirgine: ut subaudiatur "absit". hinc iam incipit merita ecclesiae commemorare in his qui perseuerant in fine in tentationibus magnis abundante iniquitate et refrigescente caritate multorum. et non cogitabo de uirgine: incorruptione sapientiae uel iustitiae. et quae est alia pars dei desuper? subauditur: non [*]( 1 Iob 30, 19 2 Iob 30, 20 4 Iob 30. 22 5 Iob 30. 22 6 cf. Phil. 3, 20 8 Iob 30, 24 9 Iob 30, 24 11 Iob 30. 26 12 Iob 30, 27 14 Iob 30, 28 16 Iob 30, 30 17 Iob 30. 31 20 lob 31, 1 23 cf. Matth. 24, 12. 13 Iob 31, 1 26 Iob 31, 2 ) [*](1 in cinere b 2 stiterunt S et fin. om P 3 tacente C superbe TCb 4 a salute] absolute C 5 separationis T 7 quia C 8 possim S 9 rogare S 10 et] ut Hier 11 dominum TC 12 efferuitS 13 uel] ter C 18 laudabam C 21 ut-uirgine om. SHier 23 magnis] mundis C habundare in C 24 refrigente T 25 in corruptione b 26 est om. C pars alia S )

577
cogitabo. aut ita: et quae est nisi illa? si incessi cum inrisoribus: iam bonis qui sunt in ecclesia difficile est non talibus sociari. uel si festinauit ad dolum pes meus: hypocrisis. seram et alii fructus meos edant: quomodo Iudaeis contigit, id est: ea dicere quae alii faciant magis quam ipsi. sine stirpe sim super terram: ut facile arescam. ille enim in terra tamquam in petra firmus est, qui facit quod dicit. si secutum est cor meum mulierem: ut suam quaereret gloriam in populo dei\' potius quam dei, cui uni iure debetur. aut si obsedi ianuas eius: insidiose captaui desideria eius plebis uel timorem, quibus ageretur, ut mihi potius seruiret quam deo. placeat quoque uxor mea alteri: fama mea diabolo, cui quando placemus, displicemus deo; ille enim malis nostris gaudet. et filii mei humilientur: facta uel imitatores mei. furor enim animae meae est indomitus commaculare uiri uxorem: mihi eam uindicando. quodsi et despexi iudicium famuli mei aut ancillae, cum iudicarentur apud me: secundum quod dictum est: saecularia igitur iudicia si habueritis. famulos autem dixit laicos adhuc saecularibus deditos. quodsi et uisitationem, quod responsum dabo? in tribulatione quam conscientiam habeo, quia ista despexi? nonne sicut ego conceptus sum in utero et illi? eadem in sacramentis enim omnibus praedicantur, eadem credunt. et fuimus similiter in uentre. non enim ille aliter renuntiat quam ille, qui plene seruiturus est deo. et de uentre [*]( 1 Iob 31, 5 3 Iob 81. 5 4 Iob 31, 8 6 Iob 31, 8 8 Iob 31, 9 10 lob 31, 9 12 lob 31, 10 14 lob 31, 10 15 lob 31, 11 17 Iob 31, 13 19 I Cor. 6, 4 20 Iob 31, 14 22 Iob 31, 15 24 Iob 81, 15 26 Iob 31, 18 ) [*]( 1 si] sed C 2 (iam-ecclesia) d de bonis Cd deficile C 3 saci- ari C festinabit S 5 contingit C 6 sint C 7 arescant C 9 quaererem C 11 desidia C plebis eius Cbd 12 placet Cb 14 fili S 15 animi SHier meae om. SHier 16 uindicabo TC uendicando b 17 dispexi S 23 in sacramentis. eadem enim omnibus sqq. d 26 plane C ) [*]( XXVIII Aug. aect. III para S ) [*]( 37 )
578
matris meae dux eis fui: ab initio enim sui haec operatur ecclesia. aut si despexi nudum pereuntem et non operui: si non fide remissionis peccatorum tamquam tunicam non habentem uelaui a nuditate foeditatis, id est peccati, pereuntem; iam enim desperat multitudine peccatorum. et hinc est: et quorum tecta sunt peccata. infirmorum si non benedixerunt mihi humeri: spe inmortalitatis tamquam pallio desuper cooperti. ne autem post fidem remissionis peccatorum sufficere putarent praeteritarum poenarum metu carere et inciperent sperare temporalia, bene adiecit: de tonsura ouium mearum calefacti sunt, quod a frigore spei ten-enae illorum uindicati sunt consideratione, si carnalia per renuntiationem posuerunt exemplo gregis detonsarum. si leuaui super pupillum manum meam: qui non inueniendo patrem poterat creaturam uel hominem sequi. fidens. quia mihi est adiutorium multum: uolens eis dominari. discedat humerus meus a iugulo meo: quod his contingit, qui se ab ecclesia separant, dum uolunt populis dominari, ut praecisionem praecisionis patiantur. per humerum autem aut brachium significantur actiones. timor enim continuit me: ne leuaret manum super pupillum. et a pondere eius non sustinebo: si hoc uelim ut pupillum opprimam. posui aurum robur meum: numquid praesumpsi de doctrina aut sapientia dei? quodsi et in lapide pretioso fidebam: quasi de operibus meis. si et laetatus sum, cum esset mihi census multus: quasi de meo, ut qui gloriatur, [*]( 2 Iob 31. 19 6 Pa. 31. 1 Iob 31, 20 10 lob 31, 20 13 cf. Cant. 4, 2 Iob 31. 21 15 Iob 31, 21 16 Iob 31, 22 20 Iob 31, 23 21 lob 31, 23 22 lob 81, 24 24 lob 31, 24 25 lob 31, 25 ) [*]( 1 siuj fui 0 hoc C 2 dispcxi S 4 uelaui] uel P 6 peceata infirmorum. Si sqq. b si] uero si Sllier 7 spei PC 9 metuere C 10 carere om. C sperare] temperare C et de SUier 11 tunsura T calefacte S 13 dotunsarum C 14 ueniendo TPC 15 poterit PC quia multum mihi deest adiutorium S quia multum est mihi adiutorium Hier 20 enim domini SHier 22 si posui Hier 23 aut] et P 24 quod etsi Hier et om. CS in om. S )
579
in domino glorietur. si et in innumerabilibus posui animam meam — subaudiendum ad omnia: discedat ab humero meo brachium meum —: quod amarer a multis. et deceptum est clam cor meum. ordo: si et in innumerabilibus posui animam meam, et deceptum est clam cor meum: si consensi tali cogitationi, ut in me praesumerem. quodsi et osculatus sum manum meam ponens ad os meum: gauisus sum tamquam de operibus meis. quodsi et gauisus sum super ruina inimici mei: ecclesiae, ut sunt persecutores ecclesiae. audiat auris mea maledictionem meam: perducatur ad sensum meum. opprobrio sim in meo populo diffamatus: plebi sanctorum, ut separetur tamquam inlusus. quodsi saepe dixerunt ancillae meae: adulatores. quis det nobis ut carnibus eius satiemur? cum satis bonus essem: ut imitarentur felicitatem carnalem in me. non tamen haec gessi; ne dicerent enim haec, non me praebebam in talibus bonum. foris non manebat hospes: recipiebam peregrinum in saeculo. quodsi et sponte peccans -abscondi peccatum meum: uoluntarie enim peccantibus nobis, postquam accepimus scientiam ueritatis. aut si dimisi infirmum sinu uacuo exire ianuam meam: ut ideo exierit ianuam, quia sinu uacuo fuit. quis mihi tribuat auditorem? quis mihi praestet, ut audiar? manum domini si non timui, qua. scripsit: si non dimiseritis, nec pater uester dimittet uobis. conscriptionem si quam habeo. ordo: [*]( 1 II Cor. 10, 17 Iob 31. 25 2 Iob 31, 22 4 lob 81, 27 7 Iob 31. 27 9 Iob 31, 29 10 Iob 31, 30 12 Iob 31, 30 13 Iob 31, 31 14 Iob 31, 31 18 lob 31, 32 19 Iob 31, 33 20 cf. Hebr. 10, 26 21 Iob 31, 34 23 lob 31, 35 24 Iob 31, 3a 25 Matth. 6, 15 2610031,3;) ) [*]( 1 in alt. om. P 3 amaret C amaretur b 4 in om. C innumerabilibus posui om. S 5 clam cor meum] clamormed S 7 ad vs po- nens P 9 ruina] uineam S 10 aures S auris inea] auus mea C 12 populo meo CbeZ 14 quid TPCb 16 mutarentur C hoc C 18 ospis S 19 et) h?c TPC peccaui b 22 exire] exiui C 23 quid fin. P 24 prarstat b 26 habui S ) [*](37* )
580
conscriptionem si quam habeo, et si non disrupi eam super humeros meos, et coronatus publice legam super humeros meos leuans: et coronatus publice legam, id est aduersus faciem meam statuam te ante faciem tuam, quia populi corona confundar, quia non feci mandatum domini, quod me fecisse iam dixeram, negando primo me habere conscriptionem, quae postea mihi obicitur. si super me umquam terra gemuit: stipendiarii ecclesiae, quod malus sum. aut sulci eius plorauerunt simul: quo semina recipiuntur et unde fructus dantur; quia et malus sum et mala semina seminabam, ideo simul. aut si et uirtutem eius comedi solus sine pretio: ipsa misericordia, qua participat catechizanti qui catechizatur; hoc est solus, non retribuens ei qui daret. aut si animam domini terrae decipiens contristaui: non me dignum exhibens passioni eius qui pro me animam fudit. nolite constristare spiritum sanctum in uos. pro tritico germinet mihi urtica: pro spiritalibus doctoribus magistri prurientium auditu per confricationes hominum mente corruptorum et a ueritate destitutorum. et pro hordeo spina: pro carnalibus oboedientibus peccatores et resistentes. erat enim Iob in conspectu suo iustus: in conscientia sua.

Verba Eliu Buzitis. deus abiecit eum et non uir: ut hanc dicam causam, cur tacuerint. et sermonibus uestris non respondebo ei: ego enim talia dicam, ut mihi [*]( 1 Iob 31, 37. 36 4 Ps. 49, 21 7 Iob 81, 38 9 Iob 31, 38 11 lob 31, 39 13 cf. Gal. 6. 6 14 lob 31, 39 16 cf. Ephes. 4, 30 17 Iob 31, 40 cf. I Tim. 6, 5 20 Iob 31, 40 21 Iob 32. 1 23 Iob 32, 14 24 Iob 32, 15 ) [*]( 1 et om. C dirupit P Cirupi b 2 publice om. Pbd legam] leuans TPb super--legam om. C 3 leuans oui. Pb 6 nego C V mihi postea Cbd 8 genuit C stipendiari TC stipendarii b quia C 10 quia] qua P 14 quid C 15 dispiciens S exibens TP 16 contristari b 17 tritico] critico P ortiga S 19 destituto b 23 heliu Tb heliud P buticis C adiccit CHier 24 tacuerunt b in sermonibus SHier )

581
quemadmodum nobis respondere non possit. quia ergo expectaui et non sunt locuti: quasi ad Iob conuersus dicit. uenter meus sicut uter musto plenus: commendat hunc scriptura, quia in prophetia locuturus sit. et ueluti follis aerarii disruptus: ad duritiam soluendam de ui loquor; inde et iratus dicitur. non enim opus esset, ut ego loquerer, si uos ei responderitis. alioquin et me tineae edent: aut sicut uos aut sicut omnes qui mirantur personas.

Mundum est cor meum in uerbis: non duplex. spiritus diuinus qui fecit me: subaudis "est", ut sit: spiritus diuinus est qui fecit me. quomodo ergo dicis: iustus sum, et non exaudiuit me? quasi aduersario dixerit Iob. semel enim loquitur dominus: quasi uocationem omnium iustorum semel fecit dominus et temporaliter circa singulos hoc agit diuina prouidentia. per somnium aut in uisitatione nocturna: aut in ignorantia aut in tribulatione. aut sicut incidit saeuus timor in homines cum dormiunt in cubiculis: securi. et corpus eius a ruina eruat: translate sicut ossa. et pepercit animae eius a morte: cum eum conuerterit, parcet ei. quia uenturum est bellum et iterum arguet eum in infirmitate in cubili: post conuersionem iam probat, ne de se praesumat. et multitudo ossium eius emarcuit: fiducia de se. omnemque escam non poterit sumere: consolationem de temporalibus. et renouabit corpus suum sicut litura in pariete: mutationem uitae: et hic translate propter aedificium, [*]( 1 Iob 32, 16 2 Iob 32. 19 4 Iob 32. 19 7 Iob 32, 22 9 Iob 33, 3 10 Iob 33, 4 11 Iob 33, 12 13 Iob 33, 14 15 Iob 33. 15 17 Iob 33, 15 18 Iob 33, 17 19 Iob 33, 18 20 Iob 33, 18. 19 23 Iob 33, 19 24 Iob 33, 20 25 Iob 33, 24 ) [*]( 1 IĮuia-locuti om. SHier qui C 2 dixit b uenter enim S 3 musto1 u6to C 5 diruptus b 7 responderetis Pd edunt Hier 10 me fecit PCbd sit) sic b 11 spiritus sit TPC est om. PC me fecit Pbd 14 istorum C 16 uisione S noturna C 18 cubili SHier 20 eum] enim b quia—bellum om. Hier nec ad ad in bello S 21 arguit C 23 ossuum S emarguit S 25 renouauit S lituram S )

582
id est in societatem. et molliet carnes suas sicut paruuli: ne sit durus superbia, secundum quod Eliu uidetur, tentatur lob humilis per innouationem. et intrauit facie hilari cum professione: paratus ad tentationes. salua animam meam, ne ueniam in corruptionem: hic tentatio mortis. uices tres cum uiro: conuersionis, probationis, mortis. sed eruit animam meam de morte: quia adhuc haec mortis restat. ut anima mea in lumine collaudet eum: iam ergo orationes cessabunt, quia nulla erit indigentia.

Respondens autem Eliu dixit. quomodo dicitur: et adiecit. et qui habetis scientiam, auribus percipite: spiritalibus. quia auris sermones probat: ista carnalis. quid est bonum, quia dixit lob: iustus sum? quid boni dixit quia dixit? et in iudicio meo mentitus est. hinc est: ego bona praestolabar: ideo praeter spem quod est mentitus est. quis est uir ut lob? adhuc uerba lob sunt; dixit enim: non uisitabitur qui ambulauerit cum deo: hic illum putat deceptum, quia hoc sperans illa omnia fecerit; aut certe: quod in bonum non putat uisitari eum qui ambulauerit cum domino. absit a domino inpietas: aut ut non uisitet in bono, qui cum eo ambulauerit, aut etiam si uisitauerit in tentatione, inpie et iniuste agat. inpius est qui dicit regi: iniuste agis. tu autem illud non debes dicere, qui non es inpius. bene, qui dicit, non, qui dixerit, ne iam etiam ob hoc esset. quomodo [*]( 1 loc 33, 25 3 Iob 33. 26 4 Iob 33, 28 6 Iob 33. 29 Iob 33, 30 8 Iob 33, 30 10 Iob 34, 1 11 Iob 34, 2 12 lob 34, 3 13 Iob 34, 4. 5 14 Iob 34, 6 15 lob 30, 26 16 Iob 34, 7 17 Iob 34, 9 20 Iob 34, 10 23 Iob 34, 18 ) [*]( 2 helyu TC heliu Pb 3 intrabit Hier 5 meam om. TPCb 6 cum niroj coniuro C 7 eruet S 10 Respondens-dixit om. Hier respondens] pronuntians P helyu TC heliu Pb helius S 11 sapientiam Hier 12 sermonis S uerba Hier 15 praestolabor b 16 quis] quid TPC qui S 17 adhuc-sunt om. P 18 ambulat S hinc P 21 ut om. C 23 dixit C iniuste] inique SHier 24 non debes illud Pbd est d qui om. C 25 quid P ob] iob b )

583
dicitur: factum est, qui hoc facit. inpiissime principibus. tamquam angelis dicat: nisi Michael princeps uester, inpiissime agitis, aut: si ita inpiissime dicitur principibus, quanto magis regi! abusi sunt enim inique cum excluderentur infirmi: male usi sunt exclusione sua, cum propter infirmitatem excluderentur ab ea uisione, qua uidentur omnia diuinitus ordinatissime ordinari et administrari. in eo autem male usi sunt, quia spiritum suum sequi maluerunt, deum ista non curare; ex hoc enim illis uane ueniet, ut in necessitatibus suis clament et rogent hominem, cum deum rogare debuerint. neque erit locus, et non est umbra mortis, ut latitent qui faciunt iniqua. non ad hoc est umbra mortis ut latitent, ut est: non senes habent sapientiam, quia non senectus est causa sapientiae, et: haereticum ne salutes. ne inde, qua haereticus est. et euertet noctem, et humiliabuntur: ut supra eos sit quod sub ipsis erat, id est: premat eos quod subditum illis erat. et extinxit inpios: lucere sibi uidebantur. et iustitias eius non cognouerunt: dicit quid boni deus fecerit de iniquitate eorum, ut perferatur ad eum clamor pauperis. ipse quietem dabit, et quis poterit condemnare? non qualem quaerunt homines quae illis tribulationibus turbatur; si deus iustificat, quis est qui condemnet? <et contra gentem> et contra hominem simul: aduersus gentiles et Iudaeos. qui regnare facit hominem hypocritam propter peruersitatem populi. cui dicitur: qui ergo alium doces. te ipsum non doces? [*](1 Iob 34, 18 4 Iob 34, 20 11 Iob 34, 22 13 Iob 32. 10 14 Tit, 3, 10 15 Iob 34, 15 17 Iob 34, 26 18 Iob 34. 27 19 lob 34, 28 20 Iob 34, 29 22 cf. Rom. 8, 34 23 Iob 34, 29 24 lob 34, 30 26 Rom. 2, 21 ) [*]( 1 impigissime S pricibibus S 2 dixit C 4 exclu<l<-ntur Tb 6 uissione an iussione incerturn C uidetur Cb 10 suis om. C debuerunt Cbd 12 inique S 13 nec enim longeui sunt sapientes SHier 15 quia TCb euertat S 17 lucere sibi uidebantur tamquam locus bibl. in bd 18 iniustitias C 19 quod bona b 23 et-gentem addidi 25 ippocritam S 26 cui] qm b doces alium bd )
584
absque me uidebo; tu ostende mihi: te reprehendens me ipsum forte reprehendendum esse non uideo? interroganter pronuntiandum. si iniquitatem operatus sum. non adiciam: correptus a te. numquid a te exigit eam, quia repulisti? quia reprehendisti. et uir sapiens audiet uerbum meum: deum omnia curare. Iob autem non in sapientia locutus est: putando quod aliquid sibi inique diuinitus acciderit.

Quare hoc existimasti in iudicio? quare hoc iudicasti? tu quis es, qui dixisti: iustus sum ante conspectum domini? ante conspectum domini dixisti: iustus sum. utrumque enim reprehensibile est in homine: unum, si aut superbe dicatur aut falsum sit iustum eum esse etiam secundum humanam iustitiam, alterum autem, quia numquam uere dici ab homine potest, quod ante conspectum dei sit iustus, cui comparatus quilibet iniquus est. aut dicis: quid prodest tibi aut quid faciam, si peccaui? hoc enim ei uidetur Iob dixisse deo, quasi aut deo prosit peccatum eius, ut isto dolore ad pietatem cogatur. ubi ait: noli me docere inpium esse: an bonum est tibi si inique egero? aut deo noceat peccando, et ideo illum sic insequatur deus quasi hostem suum premens, ne aliquid ab illo mali patiatur. nam hoc etiam dixerat: si ego peccaui, quid possum tibi facere? ad utrumque ergo Eliu respondit consequentibus uerbis: ego dabo tibi responsum et tribus amicis meis. aspice in caelum et uide; respice in nubes quam altae [*]( 1 Iob 34, 32 3 Iob 34, 32 4 Iob 34, 33 5 Iob 34. 34 6 Iob 34. 35 8 Iob 35, 2 9 Iob 35. 2 15 Iob 25 3 18 Iob 10, 2. 3 22 Iob 7, 20 24 lob 35. 4 25 Iob 35, 5 ) [*]( 1 at quod minus uideo Hier me om. S 2 uidebo C 3 iniquitates b 4 correctus TPC exiet S exiget Hier repulisti eam S 5 uir] ubi C 8 in iudicio existimasti P 9 qui C qui] quia Hier 10 dei pr. Hier 14 dici potest Cb quod] quasi b 15 dicens S 17 aut a deo C 18 impietatem bd nolite Td 19 an] aut SdHier 21 patiantur C 22 tibi possum Hier 23 ad utrumque—uerbis in TPb post facere 585, 2 sequuntur utcumque C heliu TPCb 24 itaque ego Hier meis] tuis SHier 25 uide om. C\' )

585
sint a te. si peccasti, quid agis? confirmat quod ab eo dictum est: si ego peccaui, quid possum tibi facere? aut si multa iniusta fecisti, quid poteris facere? plus est "m u Ita iniusta fec i s ti", quam quod superius dixit "peccasti". sed tamen quid poteris facere deo, quando ne nubes quidem potes laedere? et si iustus es, quid dabis ei? e contrario: quomodo iustitia tua nihil ei prodest, sic iniustitia nihil nocet. aut quid de manu tua accipiet? etiamsi dare uelis; propter sacrificia, quae stulti putant deum sumere uelut eis indigentem. uiro simili tui inpietas tua et filio hominis iustitia tua: uel illa nocet uel haec prodest. sed his uersibus confirmauit potius quam refellit sententiam quam dixit Iob: si ego peccaui, quid possum tibi facere? consequenter ergo oportet ut ostendat quare in hac uita homines adfliguntur iniuriis malorum, inter quos etiam diabolus cum angelis suis numeratur, princeps iniuriarum et iniquitatum omnium. cum enim deo non possint nocere peccantes, cur eos tradit in potestate adfligendos malis? et exponit deinceps dicens: a multitudine clamabunt, uociferabuntur a brachio multorum. et non dixit: ubi est deus qui fecit me? ad hoc enim patiuntur haec, ut deum quaerant, non ut inaniter uociferentur. quod autem ait fecit me", pro documento est, quia quaerentem se non relinquet, quem ipse fecit. qui distribuit custodias nocturnas: tempora huius saeculi sub certis potestatibus ordinata, quia nec in ista erroris nocte relinquet hominem sine custodia, qui eum fecit. qui separat me a quadrupedibus terrae et a uolatilibus caeli sapientiorem me fecit: sic enim quaerendus est dominus in adflictionibus uitae huius, ut non [*]( 1. 3 Iob 35, 6 6 Iob 35. 7 8 Iob 35, 7 10 Iob 35, 8 19 Iob 35, 9 20 Iob 35, 10 24 Iob 35, 10 27 Iob 35, 11 ) [*]( 1 Funt PS ages Hier 2 ego] ergo P 3 aut—facere om. C potes S 5 poteritis b 6 si om. S 7 pr. ei] tibi TPC 18 potestatem b affligendo Cb malos b 19 multitudine calumnantium SHier clamabant C 21 ad hoc] a deo (at ad hoc) b 26 relinquit TC 28 facit S )
586
ab eo terrena bona desideremus, quia iam bestiis meliores sumus, antequam illa accipiamus. ibi clamabunt; et non audies. ibi dixit "in multitudine, in adflictione clamantium a brachio multorum: aut certe ibi* propter hoc, sicut est: ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem. et non audies quod dixit, de eo dixit. ab iniuriis malorum: subaudiendum "clamabunt". uana enim non uult dominus uidere: non uult subuenire uana petentibus et non ideo uociferantibus in adflictione ut bona sempiterna percipiant, cum propterea separati sint a quadrupedibus terrae et sapientiores facti uolatilibus caeli; sed uociferantur, quia non sunt in saeculi huius iniquitate felices. ipse enim omnipotens perspicit eos qui faciunt iustitiam et saluum me faciet: sicut ipse uidet facientes, qui cordis intima perspicit, sic ea salute saluos facit, quam ipse uidet in occulto, quia nec oculus uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit, quae praeparauit deus diligentibus se. ideo etiamsi perturbetur uana salus hominis, dat tamen auxilium de tribulatione pater, qui uidet in abscondito. iudicare itaque eum, si potes collaudare eum, sicuti est; hoc enim uisus est Iob dicere, cum ait: utinam esset nobis arbiter! et nunc quia non est uisitans iram suam nec cognouit delicta uehementer: cognouit ad uindictam. unde est: quoniam iniquitatem meam ego cognosco; et in eodem loco: auerte faciem tuam a peccatis meis. cognouit ergo delicta; nam ideo patiuntur homines tribulationem in hoc saeculo, sed non uehementer, quia partibus corrigens das [*]( 2 Iob 35, 12 5 Ps. 35. 13 6 Iob 35, 12 7 Iob 35, 13 12 Iob 35, 13 16 cf. I Cor. 2, 9 19 cf. Matth. 6, 4 Iob 35, 14 21 lob 9, 33 22 lob 35, 15 24 Ps. 50, 5 25 Ps. 50, 11 ) [*](3 audiet Hier 4 propter hoc om. P 6 quid C de eo] deo P 8 uidere (s. l. m. 1 audire) P 12 huius saeculi Cbd 13 iniustitiam S 14 faciat Cb prospicit C 17 etiamsij autem si C 19 absconditoJ occulto TP 20 contra eum pr. SUier 22 cognouit om. S 23 delecta S 24 etj e P 25 locoJ psalmo P 26 tribulationes bd 27 qui a patribus C dat bd )
587
locum paenitentiae. et lob uane aperuit os suum; in ignorantia sua uerba multiplicat.

Sustine me pusillum, ut de doceam; adhuc enim in me sunt sermones. suscipiens scientiam meam de longe: quoniam quamdiu sumus in hoc corpore, peregrinamur a domino. operibus autem meis quae iusta sunt, loquar. ne dicatur ei, quod peccatori dicit deus: ut quid tu enarras iustitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum? tu uero odisti eruditionem. ergo hic operibus loquendum est; nam scientia de longe suscipitur ex parte et in aenigmate. cum autem uenerit quod perfectum est, quod ex parte est auferetur et non iam de longe erit, quoniam uidebimus eum sicuti est. in ueritate et non iniusta uerba iniuste intelleges: ea ipsa quae patiebatur lob uerba dei dicit esse in ueritate et non iniusta; sed ab isto iniuste intellegi existimat, qUf-ffi putat conqueri se inmerito pati, cum etiam de iustorum tribulatione dictum sit: tempus est, ut iudicium incipiat a domo domini. et scito quia dominus non abiciet innocentem: quamuis corripiat quem diligit et flagellet omnem filium quem recipit. fortis robore cordis, non uiuificat inpium: quamuis ad tempus ei parcere uideatur. et bene: fortis robore cordis, quia tunc eum non uiuificabit, quando serae paenitentiae locum quaerit cum lacrimis, et non inueniet nec flectet ad misericordiam fortiter iudicantem, quem modo misericorditer admonentem contemnit. et [*]( 1 Iob 35. 16 3 lob 36, 2 5 II Cor. 5. 6 6 Iob 36. 3 8 Ps. 49. 16. 17 11 cf. I Cor. 13, 12 13 cf. I Ioh. 3, 2 14 Iob 36, 3. 4 19 I Petr. 4, 17 20 Iob 36, 5 21 cf. Hebr. 12, 6 22 Iob 36, 5 27 lob 36, 6 ) [*](1 aperit S 2 sua om. TPHier 3 doceam te C 4 sunt in me Hier 6 pegrinamur C 8 dominus P ut om. Cbd 15 iniuste in te intellegis S ea] et C 17 merito C 19 esse TPC 20 et scito] esto S deus Hier 21 flagellat b 23 uiuificauit S uiuificabit Hter 24 non om. C 25 sero b quaeret d )

588
iudicium pauperum dabit: quo iudicet eos, a quibus patiuntur iniquitatem. et bene: pauperum ut superius inpium diuitem intellegas, id est superbum. non auferet a iusto oculos eius: etiam cum eum uelut in fornace pro. bat tentatione tribulationis, non ei auferet intellegentiam, qua cognoscitur et colitur deus. ex quo satis ostendit inpiorum poenam esse ipsam caecitatem, etiam cum uidetur eis parci. et cum regibus in solio: subauditur ., sedere eos fecit.., hoc est iustos; reges autem dicit qui carnem suam regunt. unde est illud: quis est rex qui uadit committere bellum cum alio rege et cetera. et sedere eos fecit in perpetuum et exaltabuntur: et hic subauditur quod supra dixit "cum regibus in solio". exaltabuntur autem dixit, quoniam humiliati sunt. et qui compediti sunt compedibus: a quo uinculo dicit apostolus sibi bonum esse dissolui et esse cum Christo, id est retinacula huius uitae, in qua corpus quod corrumpitur adgrauat animam. capientur in funibus paupertatis: conuincientur longis consuetudinibus delectationum carnalium, quae sunt de rerum indigentia, quibus mortalis uita sustentatur et agitur. et adnuntiantur eis opera eorum: non utique bona siue ista ipsa concupiscentialia, de quibus dicitur: scio quia non habitat in carne mea bonum. quae etiamsi non regnent in nostro mortali corpore ad oboediendum eis, non tamen desunt; siue quibus ad haec uenire homo meruit ex traduce peccati. et delicta, cum fuerint roborati: ipsa sunt opera quae supra dixit. non enim infirmis facile possunt adnuntiari, id est manifestari, sed his qui iam [*]( 3 Iob 36, 7 5 cf. Eecli. 27, 6 8 Iob 36. 7 10 Luc. 14, 81 11 Iob 36, 7 14 Iob 36, 8 16 cf. Phil. 1, 23 17 cf. Sap. 9, 15 18 Iob 36, 8 21 Iob 36, 9 23 Kom. 7, 18 26 Iob 36, 9 ) [*]( 1 pauperem b pauperibus d iudicent bd 3 aufert CSb a om. S 4 eius] suos Hier 8 facit C 10 quis] qui T 11 faciet S facit Hier 20 mortali C 21 annuntiabit SHier 25 siue] sine C homo uenire b 26 delecta S 27 in firmis b 28 iis d )
589
ita profecerunt, ut transierint omnem istam iniquitatem, quae uulgo nota est in apertissimis operibus flagitiosis et facinorosis. sed iustum exaudiet: eum scilicet qui ex fide uiuit, ut gratiae dei deputet, non meritis suis non solum quod secundum uitae istius modum iustificatus est, sed etiam quod restat, ut ab uniuerso delictorum malo liberetur: quae adnuntiat ueritas fidelibus, cum fuerint roborati, quando capientur in funibus paupertatis; adhuc enim compediti sunt compedibus, nondum exaltati, ut sedeant in solio cum regibus in perpetuum. et dixit, quia conuertentur ab iniquitate. "et dixit" subaudieudum est deus". si obaudierint et seruierint, complebunt dies suos in bonis et annos suos in gloria: tunc uero nullum peccatum erit in homine, quia nulla erit mortis contentio, id est indigentia mortalitatis, quae facta est de peccato, cum iam dicetur: ubi est, mors, contentio tua? inpios uero non faciet saluos, eo quod noluerunt scire dominum: hoc ad gentes magis uidetur pertinere. et cum monerentur, inoboedientes erant: hoc ad Iudaeos et omnes qui eis per inoboedientiam similes sunt etiam in ecclesia. et hypocritae corde ponent furorem: quo dominum crucifixerunt. non clamabunt, quia ligauit eos: honore nominis super omnes gentes. moriatur ergo in iuuentute anima eorum: in superbia, qua se extollebant ueluti de meritis operum suorum. et uita eorum uulneretur ab angelis: commodius accipitur a nuntiis ueritatis, quorum aliis odor uitae in uitam, aliis odor mortis in mortem. quod tribulauerint infirmum et [*]( 3 Iob 36, 10 Hab. 2, 4 10 Iob 36, 10 11 Iob 36, 11 16 I Cor. 15, 55 Iob 36, 12 18 Iob 36, 12 21 Iob 3H, 13 22 Iob 36, 13 23 Iob 36, 14 25 Iob 36, 14 27 cf. II Cor. 2, 16 28 Iob 36, 15 ) [*]( 6 quae] quem b 9 ntlduni C 10 cum regibus om. C qui PSb quod C 12 audierint Sd audierint te Uier et] ei S et conplebunt S 17 facit Hicr noluerint SUier 18 deum b commonerentur S 21 deponent S 22 qui S ligabit PC ligabat b 24 iuuente S 26 tribulauerit S )
590
inualidum: illud infirmum dei, quod fortius est hominibus. iudicium uero mansuetorum statuet: ipse dominus exemplo mansuetudinis suae differens etiam uindictam imitantium se, sed tamen certo futuram. et quia decepit te ab ore inimici abyssus: decepit, sicut uisum est persecutoribus eius, profunditas huius saeculi Christum ab ore falsi testis; ad ipsum enim dominum conuertit sermonem. effusi subter ea: subaudiendum "deceperunt tela: grauati enim terrenis cupiditatibus subter abyssum effusi dicti sunt. et descendit mensa tua plena pinguedine: sacramentum corporis et sanguinis eius, panis qui de caelo descendit. non deficiet iustos iudicium: quamuis edant pauperes et saturentur ad imitandas passiones domini. parati de plenitudine caritatis, non tamen ideo non facit iudicium ipsorum cito. et ira super inpios erit propter inpietatem munerum quae accipiebant iniquitatibus: omnia munera dicit quaecumque commoda temporalia. propter quae commoda iniquitates fiunt. non te auertat uoluntas an i mi: domino dicitur non monentis auctoritate aut iubentis audacia, sed locutione prophetiae per imperatiuum modum futura praedicentis, sicuti est: accingere gladium tuumsuper femur, potentissime. a precibus in firmorum, cum in necessitate fuerint, clamantium: infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? et omnes qui habent fortitudinem: praesumentes de operibus suis et suam iustitiam uolentes constituere. noli extrahere per noctem: manifestum sit quod eos a populo secernis, siue illos superbos qui de [*]( 1 cf. I Cor. 1, 25 2 Iob 36, 15 4 Iob 36. 16 8 Iob 36. 16 10 lob 36. 16 11 cf. Ioh. 6, 50 12 lob 36, 17 15 Iob 36. 18 18 Iob S6, 19 21 Ps. 44. 4 22 Iob 36, 19 23 Rom. 7, 24 25 Iob 36, 20 26 cf. Rom. 10. 3 27 lob 36. 20 ) [*]( 2 statuit S 8 at effusi b effusio S eam SdHier 12 iustus S 14 facit] dicit P 16 in iuiquitatibus Hier 18 auertatj a utas C 22 supcr] circa P 26 nolentes C 28 sitj fit P a populoj apostolo P populo tuo d sincerius C )
591
oliua fracti sunt siue sarmenta de uite amputata, unde haereses et schismata exorta sunt. ut ascendant populi pro eis: ut inserantur infirma huius mundi confusis fortibus, quoniam qui se humiliat, exaltabitur, et qui se exaltat, humiliabitur. sed cura ne quid facias indecens: ne nomen domini dei et doctrina blasphemetur, dum dicunt, quorum iudicium iustum est: faciamus mala ut ueniant bona. hoc enim elegisti super inopiam: non solum elegisti inopiam confitentis, sed super hanc uitae ac morum decus, ut doctrina salutaris ornetur in omnibus. ecce deus consolabitur, uel: roborabitur in fortitudine sua: quia etsi crucifixus est ex infirmitate, sed uiuit ex uirtute dei. quis enim est sicut ille potens? uel quis est qui discutiat eius opera? tamquam iudicans de illo, cum ipse sit iudex uiuorum et mortuorum. aut quis est qui dicat: egit inique? memento quia magna sunt opera eius, quae laudauerunt uiri: euangelistae atque omnes praedicatores uerbi ministerio suo uita congruentes. omnis homo respicit ad eum: memor infirmitatis humanae. quicumque compunguntur homines: paenitentia peccatorum homines sunt. ecce deus multus, et nesciemus: multus, quia sicut abundauit peccatum, superabundauit gratia; nesciemus autem ex persona eorum dictum est, quorum ex parte caecitas facta est, donec plenitudo gentium intraret. numerus annnorum eius infinitus: propter [*]( 2 Iob 36, 20 3 cf. I Cor. 1, 27 4 cf. Luc. 14, 11 5 Iob 36 21 7 Rom. 3. 8 8 lob 36. 21 11 lob 36, 22 12 cf. II Cor. 13, 4 13 Iob 36, 22 14. 16 Iob 36. 23 17 Iob 36, 24 19 Iob 36, 25 20 lob 36, 25 22 lob 36, 26 23 cf. Rom. 5, 20 25 cf. Rom. 11, 25 26 Iob 36, 26 ) [*]( 4 et-humiliabitur om. C 7 iniustum TCb 8 eueniant b 11 deus1 decus C consolabitur om. SHier roburatus S 12 etsi] si C 14 opera eius Cbd 16 egit inique) ei inique TPCb iniqua S 17 quaej quem TPC 19 respiciat S ad om. S 20 eum] deum P 21 peccatores P )
592
aeternitatem positum est. ei autem innumerabiles stillae pluuiae: hoc enim, quod homines praedicatores inpleuit euangelium, numerabile est usque in consummationem saeculi, donec auferatur scientia quae ex parte est, et ueniat quod perfectum est, facie ad faciem. effundetur imber per semitas suas: non enim uiae malorum capient eum. fluent nubes et tenebrascent super homines plurimos: quia etsi obuelatum est euangelium, in his qui pereunt est obuelatum. horam constituit iumentis et sciunt cubilis ordinem: quoniam agnouit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui. in his omnibus non obstupescit animus eius: initium sapientiae timor domini. nec mutatur cor tuum a corpore: ut eleuatum a terra sursum habeatur ad dominum. si cogitauerit extendere nebulam: ut qui uident, caeci fiant. aeque ut tabernaculum expandit eam: in carne quippe mortali tamquam tabernaculo habitans per eam non est agnitus a persecutoribus, dum eis cessit et eam extendit atque expandit in cruce. ecce effundit super omnia lucem suam: quam absconderat, cum caecitas ex parte Israhel fieret, effundit super omnes gentes. et radices maris contexit: cupiditatem saeculi redarguit. non enim ad abscondendum lux contegit, sed ad manifestandum. in eis enim iudicauit populos ostendendo illis peccata eorum per [*]( 1 Iob 36, 27 4 cf. I Cor. 13, 12 5 Iob 36, 27 6 Iob 36, 28 9 lob 36, 28 10 Es. 1, 3 11 lob 36, 28 12 Ps. 110, 10 13 lob 3fi, 28 14 Iob 36, 29 15 cf. Ioh. 9, 39 16 lob 36, 29 19 Iob 36, 30 20 cf. Rom. 11, 25 21 lob 36, 30 ) [*]( 1 ei] et TPCb om. S autem om. S numerabiles TPdHier stelle TCPb 2 et pluuiae TPC 5 per] in S 7 tenebrescent S plurimus S 8 euangelium-obuelatum om. C 9 ora S 10 cognouit bd 12 obatubiscit S torpescit Hier eius] tuus S initio T 13 mutat C ut] et C 16 aeque] et quae P ut tabernaculum] per tabernaculum bd ad tabernaculum Hier 18 ea P 19 eftundit scripsi: fundit TPCbd diffundit SHier 21 in Israel bd 23 ad pr. om. C 24 illis] uel C )
593
lucem ueritatis. dabit escam plurimis: utique agnoscentibus, cum arguuntur, peccata sua et esurientibus ac sitientibus iustitiam. in manibus contexit lumen: si ab eo quod sunt "inmanes", his qui non dimittunt peccata hominibus, cum sibi a deo dimitti uelint; si autem ab eo quod sunt "manus", his qui de manibus suis, hoc est de operibus, extolluntur se ipsos iustificantes. contexit enim lumen ad hoc dixit, ne uideatur ab eis, quia excaecatum est insipiens cor eorum. et mandauit de eo in contrarium: ut qui faciunt ueritatem, uel dimittendo ut dimittatur eis uel confitendo mala sua ut gratiae dei subdantur, ipsi ueniant ad lucem, ut manifestentur opera eorum, quoniam in deo sunt operata, non in ipsis. contrarius est enim et inmani misericors et superbo humilis. ut nuntiaret super illo amico suo: super illo lumine, hoc est de illo quod contexit ut absconderet inmani et ingrato, ut id adnuntiaret, hoc est aperiret, non iam seruo sub lege, sed reconciliato per gratiam; aut amico suo, imitatori suo, quia et filius hominis non uenit ministrari, sed ministrare. possessionem contra eum qui ascendere nituntur: ut ipsum lumen possideant, qui se a terrenis extrahunt. ipsis enim adnuntiatur, qui adhuc enituntur ascendere, quia cum ascenderint, non opus erit adnuntiatore facie ad faciem uidentibus. contra eum uero quod ait " ascendere nituntur", non quasi aduersantes, sed obuiam euntes, sicut apostolus dicit: in obuiam Christo.

Sed et in hoc obstupuit cor meum: admiratione. et euulsum est de loco suo: de terrenis rebus, quibus delectabatur, ut sursum habeatur ad dominum. audite [*]( 1 Iob 36, 31 3 Iob 36, 32 8 cf. Rom. 1, 21 9 Iob 36, 32 11 cf. Ioh. 3, 21 14 lob 36, 33 18 cf. Matth. 20, 28 19 lob 36, 38 25 I Thess. 4, 16 26 Iob 36, 34 27 Iob 36, 34 28 Iob 37, 1 ) [*]( 3 in manibus (s. I. immanibus) P si autem P 4 peccatum C 11 ueniunt PCb 16 ut] uel TCb hocj id bd 17 seuo C aut] ut T 19 eos (ex eum m. J) T,C 20 nititur SHier 21 adhoc b nituntur b 26 et om. TCHter ) [*]( XXVIII Aug. leea. III pari S ) [*]( 38 )

594
sonitum terroris et uocis eius: hinc eum adparet ista in spiritu dicere; nam incipit dicere cur euulsum sit cor eius de loco suo, auctoritate scilicet euangelii per totum orbem terribiliter sonantis: paenitentiam agite; adpropinquauit enim regnum caelorum. et strepitu oris illius exeunt: ad eos utique qui foris sunt in delectationibus rerum uisibilium. subter uniuersum caelum circuit, et lumen eius in finibus terrae: dum ecclesia per omnes gentes diffunditur. post eum fremet uox: post primum aduentum eius nouissima tuba secundi aduentus eius in claritate tonabit. in sonitu superbiae suae: superbiam pro celsitudine posuit, quia primus aduentus in humilitate fuit. et non poterit inuestigari, cum audita fuerit uox eius: nunc ergo quaeratur dominus, dum inueniri potest, hoc est comprehendi ad salutem per fidem non fictam; tunc enim non poterit, cum uenerit iudicare et audita fuerit uox eius dicentis: ite in ignem aeternum, quoniam sera tunc erit et infructuosa infidelium paenitentia. tonabit fortis in uoce sua mirabiliter: quia non fortitudinis eius, sed infirmitatis nostrae ex participatione mortalitatis uox illa fuit primi aduentus eius, de quo dictum est: quod infirmum est dei, fortius est hominibus. fecit enim magna quae nesciebamus: haec in primo aduentu; et ideo postea ad exigenda quae dedit iudex uenturus est. quae nesciebamus autem dictum est ex persona eorum, quos latuit diuinitas domini, infirmitatem carnis intuentes. praecipiens nubi: esto super terram: carni suae, ut per sacramentum [*]( 4 Matth. 3, 2 5 Iob 37, 1 7 lob 37, 2 9 Iob 37, 3 10 cf. I Cor. 15, 52; I Thess. 4, 16 11 lob 37, 3 13 lob 37, 3 14 Es. 55, 6 17 Matth. 25, 41 18 lob 37, 4 21 I Cor. 1, 25 22 lob 37, 4 26 Iob 37, 5 27 cf. Luc. 22. 19. 20 ) [*]( 1 et uocis eius om. Hier uoces S eurn] enim TPC 4 appropinquabit TPCb 5 stebitum S strepitum Hier ipsius Hier 6 exeantem SHier 7 caelum caelum S 11 eonitu] fremitu S 16 uox eius om. C 24 alt. quem TPC 26 in infirmitatem bd intuentis C 27 nubij niui Hier estoj ut sit b )
595
accipiatur in memoria eius ad imitationem humilitatis et formationem caritatis. et tempestas pluuiae et tempestas imbrium potestatis eius: est enim nubes quidem super terram; sed quando exprimatur ad inriganda corda per pluuiam imbresque sermonis, quod fit cum sacramenta intelleguntur, non in nostra, sed in ipsius potestate est. in manu omnis hominis signat: significat ei per opera eius quam reus sit, ut sciat omnis homo infirmitatem suam et clamet: infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? introierunt autem bestiae sub protectione et quieuerunt in cubili: introierunt autem peccatores sub indulgentia gratiae et quieuerunt in conscientia remissis peccatis. de promptuariis superuenit tempestas: tentatio de occulto rerum ordine. et de promptuariis frigus: de secretis iudicium in eos qui non perseuerant. ut refrigescat eorum caritas ex abundantia iniquitatis; merito enim contingit eis, dum spem suam non in deo, sed in hominibus ponunt. et ab spiritu dei dabitur glacies: non solum ei abundantia iniquorum frigescent, qui spem ponunt in hominibus, sed etiam ex operibus bonis eorum, in quibus est spiritus dei, durescunt quidam quasi glacie liuoris, quibus est Paulus odor mortis in mortem. et ad haec quis idoneus, ut intellegat quoniam recte ac iuste ab spiritu dei dabitur glacies? sicut enim carnalibus homines laudantibus contingit ex iniquitate hominum frigescere desperando, ita carnalibus ab hominibus laudari cupientibus contingit ex hominum iustitia durescere inuidendo. gubernat autem [*]( 2 Iob 37, 5 6 Iob 37, 6 9 Rom. 7, 24 10 Iob 37, 7 13 Iob :37, 8 14 Iob 37, 8 15 cf. Matth. 24, 12. 13 17 cf. Prou. 16, 3 18 Iob 37, 9 22 cf. II Cor. 2, 16 27 Iob 37, 9 ) [*]( 2 informationem bd pluuia 8 tempestates PCb 3 potestates TCb est] et C quidam Cb 7 omnis om. 8 10 introigerunt S 14 promontoriis S 17 eis om. TC 18 gracies S 20 ipsorum Cb- 23 ac] aut b a Cb 24 enim] illi d hominibus b labentibus b 25 hominum iniquitate bd 26 ab hominibus om. Cb ) [*]( 38* )
596
aquam qualiter illi placuerit: ut pluat super unam ciuitatem et super aliam non pluat, quod ad imbrem adtinet spiritalem pro subditarum aut non subditarum meritis animarum. et frumentum inrigauit nubes: simus ergo frumentum. si cupimus inrigari. disseminauit nubem lucem suam: euangelium incarnationis suae. et ipsa per circuitum uertitur: per orbem terrae ipsa tractatur. in gubernaculis ad operandum omnia quae mandauerit eis: gubernacula, in quibus illa nubes per circuitum uertitur, praedicatores sunt uerbi, per quos ecclesiae gubernantur ad operanda omnia mandata dei. haec constituta sunt ab eo super terram: a domino nostro Iesu Christo. siue in tribu siue in terra sua: siue in tribu Iuda, unde secundum carnem natus est et passus et resurrexit et ascendit in caelum — ex hac enim geniti erant apostoli et multi fratres prope inuenti et salui facti — siue ante passionem eius per ipsum uocati siue post ascensionem per apostolos in ipsa Hierusalem atque in ecclesiis Iudaeae, quae erant in Christo, sicut commemorat apostolus Paulus: propter ueritatem dei ad confirmandas promissiones patrum. siue in misericordia inueniri uoluerit eam: illam nubem scilicet in misericordia uoluerit inueniri a credentibus gentibus; hoc enim sequitur: gentes autem super misericordiam glorificare deum. auribus percipe haec, Iob: quasi renouat intentionem dicturus de uocatione gentium. sta et commouere uirtutem domini: noli moueri mente aliquid tibi tribuendo. scimus quia deus posuit opera sua: [*]( 1 cf. Amos 4, 7 4 Iob 37, 10 5 Iob 37, 10 6 Iob 37, 11 7 Iob 37, 11 11 Iob 37, 11 12 Iob 37, 12 19 cf. Bom. 15, 8 20 lob 37, 12 23 cf. Rom. 15, 9 24 lob 37, 13 25 lob 37, 13 27 Iob 37, 14 ) [*]( 1 aquam] quam C om. Hier 4 inrigauit—frumentum om. TPCb irrigabit Hier nobis S nubibus Hier 5 disseminabit Hier nubes Hier 6 circuitu S 8 operanda SHier omnia] ea C 10 gubernantur ecclesiae P 12 tribus S 16 siue] sunt C 20 patrum promissiones SbdHier 26 commonere THier uirtute Hier )
597
reprobans utique gloriantes de operibus suis. cum faceret lucem de tenebris: cum iustificaret inpios; fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino. scit differentiam nubium: euangelistarum aliorum sibi ante passionem, aliorum post passionem credentium. et ingentes lapsus malorum: non eorum qui elapsi sunt crucifigentes eum, ut eos postea paeniteret et baptizarentur in eo, sed eorum lapsus qui nec corrigi potuerunt, perseueranter etiam postea persequentes ecclesiam; horum enim non parui, sed ingentes lapsus sunt. tua uero stola est ualida: dignitas superba; tamquam in eum quippe dicitur, qui de operibus suis audet extolli. quiescente terra ab austro firmabis cum eo caelos, qui aequaliter ad uidendum fusi sunt? ab austro terram congruenter intellegimus eos qui de Iudaeis crediderunt in Christum. sicut enim sol ab aquilonari terra remotior est, australi autem uicinior, ita quos prope inuentos dicit apostolus luci euangelistarum, non absurde accipiuntur terra ab austro. sicut autem caelos euangelistas solemus accipere, ut est: caeli enarrant gloriam dei — de his enim dictum est: in omnem terram exiuit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum — ita terras recte accipimus plebes, quibus euangelizatum est. et quoniam plebes quae de Iudaea crediderant, posteaquam quieuerunt exeuntes de hac terra — nunc enim hic non sunt; firmata est tamen auctoritas euangelistarum in ecclesiis quae sunt ex gentibus, firmata autem misericordia dei, non iam opitulante auctoritate ecclesiarum Iudaeae, quae in Christum est — propterea sensus hic est, ut [*]( 1 Iob 37, 14 2 Ephes. 5, 8 4 Iob 37, 15 5 Iob 37, 15 10 Iob 37, 16 12 Iob 37, 16 17 cf. Ephes. 2, 17 19 Ps. 18, 2 20 Ps. 18, 5. ) [*]( 4 scis S 6 eorum] enim C 7 et-potuerunt om. C 10 tu S 11 ualida] candida S 14 uiuendum Hier 16 abl in P aquilonali TPb aquiloni C 19 enarrent T 22 terras om. C 23 crediderunt bd 24 terra] uita TP 26 firmat TC )
598
per interrogationem pronuntietur: numquid tu quiescente terra ab austro, id est iam non existente in hac uita plebe ulla christiana ex Iudaeis, firmabis cum eo euangelistas et diuinarum scripturarum libros, qui per misericordiam dei non solis Iudaeis, sed etiam gentibus aequaliter ad uidendum fusi sunt? gratiam quippe dei commendat et misericordiam, ne quis de meritis glorietur, quae Iudaeorum erat superbia. quare doce me quid dicamus ei, et requiescamus multa dicentes: quia non est, quod ei dicant conuicti, nullum se habere meritum per se ipsos, sed eius indigere misericordia. numquid liber aut scriba adsistis mihi, ut stans faciam hominem tacere? quare ergo non dicis, si habes quod dicas? non enim quasi dictanti mihi excipis, ut tu nihil dicas; sed utique colloqu\\imur. omnibus autem non est uisibile lumen, quod refulget in nubibus: redit ad ea quae dicebat de spe remissionis peccatorum et inluminationis gratiae per misericordiam dei; refulget enim lumen in nubibus. non tamen ipsarum nubium est proprium: inluminantur enim. aliud est enim quod fulget suo lumine, aliud quod refulget inlustratum. sed non est omnibus uisibile; multi enim putant lumine suo fulgere animas, cum sapientes sunt. unde sunt illi, qui dicentes se esse sapientes stulti facti sunt. et spiritus transit et mundabit eas: hic spiritum dixit, de quo dictum est: ab increpatione spiritus irae tuae, et: ab spiritu tuo quo fugiam? per correptiones enim tentationum ostenditur hominibus meritum eorum, quia ipsi peccatis suis tenebrae sunt et egent [*]( 8 lob 37. 18 11 lob 37, 19 14 Iob 37, 20 22 cf. Rom. 1, 22 23 lob 37, 20 24 Ps. 17, 16 25 Ps. 138, 7 27 cf. Rom. 3, 23 ) [*]( 4 misericordiam] mantl b 8 meae S nos Hier 11 liber autJ liberauit S adsistit SHier 12 ut hic Hier faciam om. S 14 loquimur C 15 refulgit S 18 istarum b proprium est bd 19 suo] sub PCb 23 sunt om. T transiet S transiens Hier et om. Hier emundabit Hier 25 a Cbd 26 correctiones TPC temptationg b 27 ipsi om. C )
599
gloria dei, ut illius lumine inlustrari uelint, illi dantes honorem, non sibi, atque ita deposita superbia mundentur a delicto magno; nam spiritus sanctificationis non transit, sed manet. ab aquilone nubes coloris aurei: ab sceleratissima inpietate et a deo longe remota ueniunt tamen conuersi atque mundati et inluminati sapientia. unde? nisi per gratiam, qua non merita adtenduntur, sed peccata dimittuntur. unde ille cum sibi uellet ignosci, doceam, inquit, iniquos uias tuas, et inpii ad te conuertentur, tamquam nubes ab oriente uel aquilone iam coloris aurei inluminatis tenebris suis. in his est magna gloria et honor omnipotentis: cui plurimum dimittitur, plurimum diligit, quoniam potest et inpium iustificare qui est omnipotens. et non inuenimus alium similem uirtuti eius: solus enim hic peccatum non fecit nec inuentus est dolus in ore eius; solus enim deus uerax, omnis autem homo mendax: unde uicit, cum iudicaretur, deus homo factus. qui iuste iudicat, non putas exaudire eum? non itaque homo de uenia desperando addat peccata peccatis; tamquam addictus iam damnationi, quia certus est de iustitia dei, sub qua non potest esse inpunitus. ita enim deus iuste iudicat, ut etiam exaudiat ueniam deprecantes. et tanto magis, quanto magis iuste iudicat. non enim iusti iudicii est paenitentes supplices miscere cum his qui recusant humilitatem et satisfactionem paenitentiae. propterea timebunt eum homines: si se homines esse meminerint confitendo peccata sua, quia adhuc homines sunt. quibus dicitur: nonne homines estis? timebunt quoque eum et sapientes corde:ne sibi tribuendo quod acceperunt [*]( 4 Iob 37, 21 8 Ps. 50, 15 11 Iob 37. 21 12 cf. Luc. 7, 43 13 lob 37, 22 15 cf. I Petro 2, 22 16 Ps. 115, 1 (11) 17 lob 37, 22 25 Iob 37, 23 27 Iob 37, 23 ) [*]( 2 superbia deposita b mandetur b 4 nubis S 5 mundati atque conuersi Cbd 6 nisi] inde b 12 cui] Qui C 13 inueniemus C 14 uirtutis S peccata PC 16 homo autem b 19 adclitus C iam om. C 21 iuste om. C 24 iis Pd )
600
et dicendo se esse sapientes stulti fiant. potest enim auferri superbis, quod datur humilibus. quapropter et sapientes quamuis cordis inluminatione, non linguae iactatione sapientes sint et reges, spiritaliter iudicantes terram, ipsi autem a nemine iudicentur, seruiant tamen domino in timore et exultent cum tremore, ne pereant de uia recta; deus enim est, qui operatur in eis et uelle et operari pro bona uoluntate.

Et postquam quieuit Eliu loqui, dixit dominus ad Iob per turbinem nubis: etiam si hoc modo uox ista facta est, quo modo ad Moysen, uel quo modo cum se dominus tribus discipulis in monte ostendisset, tamen quod non dictum est simpliciter "per nubem", sed "per turbinem nubis", hoc significari arbitror, quod non per sanam carnem interrogatus, hoc est tentatus est Iob, sed per tribulationem perturbationemque carnis. quis est qui celat me consilium, continens sermones in corde, et me putat latere? nemo est ergo qui se inmeritum pati aliquid asperum dicat; quia si non factis, saltem uerbis peccatur; et si non uerbis, saltem temeraria praesumptione intus in corde uel sermonibus cogitationum: et quoniam deum non latent, nemo flagellatus dicat indigne se accipere disciplinam, quasi ultra non sit, quo per illam proficiat. sciendum est enim sic in principio libri huius diabolo laudatum Iob testimonio dei et in fine tribus amicis eius, ut tamen nosset deus quantum ei deesset ad perfectionem, quo etiam laudabiles secundum hanc uitam uiros et deo iam placentes paterna flagella perducunt; quae noluit ab apostolo remouere dicens: [*]( 1 cf. Rom. 1, 22 4 cf. I Cor. 2, 15 5 cf. Ps. 2, 11. 12 6 cf. Phil. 2, 13 9 Iob 38, 1 11 cf. Ex. 19, 18 sq. 12 cf. Matth. 17, 1—5 16 lob 38, 2 ) [*]( 5 et—tremorc om. C 6 est enim d 9 posteaquam PCbd elju T helyu Cb elius Hier helius S 10 nubium S 17 me] metl b contemnes TCb putat me Hier 18 latere SHier: dare TPCbd 19 asperum] a spu P 20 et-uerbis oni. C 21 deamj domini C 22 lateant C 23 proficit b 25 noscet C 28 uoluit C )

601
sufficit- tibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate perficitur. accingere tamquam uir lumbum tuum: significat ad hoc pati dura et amara dei seruos in hoc saeculo, ut omnes affectiones suas a terrenarum delectationum fluxu colligant atque constringant. interrogabo te; tu autem responde mihi: ubi eras cum fundarem terram? hinc iam commendare incipit eminentiam domini nostri Iesu Christi, quia in ipso est salus omnium percussorum uenenata suasione serpentis, ne in se sibi quisque esse salutem putet. ille enim deus, non sicut dictum est: dii estis et filii altissimi, sed cui rapina non sit esse aequalem patri, et filius hominis, non sicut filii hominum, in quibus non est salus, sed prae participibus suis: non enimiustus tantum. sicut Iob, sicut Paulus, sicut ecclesia, sed etiam iustificans tamquam unigenitus a patre, plenus gratia et ueritate. ad insinuandam ergo differentiam diuinae humanitatis eius, in quo princeps huius mundi nihil inuenit, quia in passione, quae non rapuit. tunc exsoluebat, et iustificationem sanctorum per peccatorum remissionem, quibus sanctis in unum redactis fit corpus eius ecclesia, cuius et particula est Iob secundum historiam quia iustificatus et figura uniuersae, per prophetiam incipit dicere quae dicturus est. ubi eras cum fundarem terram? utrum quia nondum erat, an quia non per eum fundata est, sicut per unicum filium? et terram istam, an ipsam ecclesiam? ipsa enim accepit lapidem angularem, de quo mox dicturus est. indica mihi, si nosti scientiam: haec enim quae a domino pro nobis temporaliter gesta sunt, [*]( 1 II Cor. 12, 9 2 Iob 38, 8 5 Iob 38, 3. 4 10 Ps. 81, 6 11 cf. Phil. 2, 6 12 cf. PS. 145. 3 13 Ps. 44. 8 15 cf. Ioh. 1, 14 17 cf. Ioh. 14, 30 18 cf. Ps. 68, 5 22 Iob 38, 4 25 cf. Ephes. 2, 20 26 Iob 38, 4 ) [*]( 4 afflictiones C flexu d 6 fnndarem] fraudarem C 7 iam cum C 8 ipso] xpo C 9 esse om. d 11 sed] sicut d 13 iustis b 18 exoluebat T 21 quia] quasi P uniuersae ecclesiae P 22 fundarem] fraudarem C 25 enim] autem TCb 26 indeca S )
602
ad scientiam pertinent. quis posuit mensuras eius si nosti? secundum distributionem donorum spiritalium. unicuique enim nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. propter quod dicit: ascendens in altum captiuauit captiuitatem, dedit dona hominibus, quia si totum corpus oculus, ubi auditus? secundum mensuram quippe uniuscuiusque partis incrementum corporis facit in aedificationem sui in caritate. aut quis est qui induxit super eam funiculum? ut eam faceret hereditatem suam distinguens ab eis quibus dicit: non noui uos. nouit enim dominus qui sunt eius. aut super quo circuli eius fixi sunt? quia constringunt eam, ne dissoluatur, diuini libri fixi super dominum; quia quisquis eos sine illo interpretari uoluerit, fluitet atque erret necesse est. quis est autem qui misit lapidem angularem super eam? quem reprobauerunt aedificantes. quando facta sunt sidera simul: simul baptizata tot milia uerbo uitae inter peccatores tamquam in tenebris fulgentia. laudauerunt me uoce magna omnes angeli mei: euangelistae. conclusi portis mare: populos amaricantes amore terrenorum. sed quare portis? an forte ut non solum modum haberet exercendi iustos persecutionibus, sed etiam ut liceret iustis inde egredi? cum fremeret ex utero matris suae uolens progredi: cum irasceretur in concilio Babyloniae ciuitatis fornicantis amore huius saeculi uolens extendere persecutiones suas ad perdendos de terra eos, de quibus dictum est: non peto [*]( 1 lob 38, 5 2 Ephes. 4. 7. 8 6 I Cor. 12. 17 7 cf. Ephes. 4, 16 9 Iob 38, 5 11 Matth. 7, 23 II Tim. 2, 19 12 Iob 38, 6 15 Iob 38, 6 16 Ps. 117, 22 17 Iob 38, 7 19 lob 38, 7 20 Iob 38, 8 23 Iob 38, 8 27 loh. 17, 15 ) [*]( 1 mensura S 9 caritatem TP est qui om. S 13 dissoluantur P 14 deum b 15 autem] an C 17 facte S super eam sidera S simul sidera Hier 20 conclusis C portas S 22 modum] medium C persecutoribus C 24 fremerit 8 ex]- in 8 matres S suae orn. S 25 consilio C 26 amaritudine C )
603
ut tollas eos de saeculo, sed ut tollas eos a malo. circumposui illi nubem operimeutum: non enim boni tantum, sed etiam mali multi amatoresque huius saeculi sacramento corporis Christi subiecti sunt, cuius auctoritate a sanctorum persecutione reprimuntur. et nebula obuolui illud: ignorantia, qua terrenam inde expectant felicitatem terrenamque infelicitatem timent; et propterea timent quos, nisi ita esset. persequerentur. non enim solum dictum est: edent pauperes et saturabuntur, et laudabunt dominum qui requirunt eum, sed etiam dictum est: manducauerunt et adorauerunt omnes diuites terrae. et posui illi terminos inponens claustra et portas: terminos, quibus saeuitia cohibeatur, non ut nihil adfligat. sed quo usque exerceat, claustra, ut iniusti non progrediantur, portas, ut ab eis iusti egrediantur. et dixi: huc usque uenies et non transibis: sicut ipse diabolus modum accepit, quo usque affligeret Iob, ita illud mare quo usque persequeretur ecclesiam. sed in temet ipso comminuentur fluctus tui: alterna uastatione discordiarum atque bellorum. aut numquid tecum lucem constitui matutinam? id est: consilio tuo tempus resurrectionis praedestinaui? aut cognouit lucifer ordinem suum? subaudiendum est" numquid tecum"? dominum autem luciferum dicit propter ipsum matutinum resurrectionis exortum. non enim de alio dici potuit: et lucifer oriatur in cordibus uestris. ipse agnouit ordinem suum, ut esset primitiae dormientium, primogenitus a mortuis, caput ecclesiae, secuturo etiam corpore in futura resurrectione sanctorum. adprehendere pennas terrae? dictum est: si [*]( 2 Iob 38. 9 5 Iob 38, 9 9 Ps. 21, 27 11 Ps. 21, 30 12 Iob 38, 10 15 lob 38, 11 18 lob 38, 11 20 lob 38, 12 22 lob 38, 12 25 II Petro 1, 19 27 I Cor. 15, 20 29 lob 38, 13 Ps. 138, 9 ) [*]( 3 saeculi huius P 5 obuului S 12 et imponens C 13 portus b 14 non om. C 20 constitui lucem matutinam Hier 21 cum consilio bd 22 cognoui S suam S 28 resurrectione futura P 29 apprehende CHier psenas d pinnas S )
604
recipiam pennas meas in directum, uirtutes utique spiritales fidelium, quibus a saecularibus suspenduntur inlecebris. excutere inpios ex ea? ad hoc enim prior tanto ante resurrexit agnoscens ordinem suum, ut fidem resurrectionis insinuaret atque per ipsas pennas ecclesiae ubique praedicatus ministerio circumuolantium nuntiorum iuste adprehendat eas in opus iudicandi duodecim tribus Israhel, cum uenerit excutere inpios ex ecclesia, qui nunc ante iudicium permixti tolerantur. et tu sumens terrae lutum figurasti animal? siue ipsum Adam commemoret siue quod nunc sexta aetate saeculi, sicut tunc sexto die, de peccatoribus, tamquam de luto terrae, homo factus est secundum imaginem eius qui creauit eum. non utique hoc fecit ecclesia, sed in hoc potius facta est per uerbum oportuno tempore incarnatum, per quod facta sunt omnia. et famosum eum posuisti super terram? magis iste homo famosus positus super terram, qui sexta aetate saeculi factus est, quam ille qui sexta die, antequam essent ceteri homines, per quos diffamaretur, nisi forte, quia nunc ita innotuit. et abstulisti ab inpiis lucem? sicut ille qui uenit, ut qui non uident, uideant, et qui uident, caeci fiant. aut brachium superborum comminuisti? potentiam eorum, sicut ille qui infirma mundi elegit. ut confunderet fortia. aut uenisti ad fontem maris? sicut ille, cui uenienti patuit confitendo quidquid occultum erat in cordibus inpiorum, qui credendo in eum iustificati sunt. nam quem fontem maris melius accipimus nisi secretum, unde erumpit omnis haec amarissima inpietas, quae ingentes fluctus iam manifestorum malorum operum concitat, quae uident homines in apertis factis, qui fontem ipsum uidere non possunt? aut in [*]( 3 Iob 38. 13 9 Iob 38, 14 12 cf. Gen. 2, 7; 1. 27 15 cf. Ioh. 1, 3 Iob 38, 14 19 Iob 38. 15 20 cf. Ioh. 9, 39 21 Iob 38, 15 23 cf. I Cor. 1. 27 24 Iob 38, 16 80 Iob 38, 16 ) [*]( 1 itaque C 3 excute Hier 6 apprehendas C 14 per om. C 21 non uident T 24 cum ad fon finitur S eui] qui d )
605
uestigiis abyssi ambulas? abyssus hic recte intellegitur uita. saecularis, quaecumque est in profundo malorum, quo, sicut scriptum est, cum uenerit peccator contemnet, quia ipsi quoque desperatissimi subiecti gratiae per remissionem peccatorum salui facti emerserunt et receperunt Christum non in abyssum quo premebantur, sed in locum eius, ut ubi ambulabat calcans eos ambulet inhabitans eos Christus in uestigiis abyssi, remanentibus per memoriam peccatorum suorum, ut dum recolunt ubi fuerint, amplius diligant quem receperunt, a quo sibi tanta dimissa sunt. aut tibi aperiuntur metu portae mortis? omnibus enim morientibus aperiuntur portae mortis, sed non metu, sicut uni illi qui destruendae mortis causa mortuus est. aut certe aperiuntur ad resurgendum. aut ianitores inferni uidentes te timuerunt? sicut illum unum, in quo nihil dignum morte princeps mundi inuenit, quem tam cito dimiserunt, quem inuiti admiserunt. inferi autem ianitores aliquae inferiores potestates morti praepositae intellegendae sunt. aut cognouisti latitudinem sub caelo? sicut cognouit qui per illam diffudit ecclesiam. narra ergo mihi quanta quaeque sint: quis enim hoc sciat, nisi quem ille docuerit? aut in qua terra habitat lux? ille enim docet, quia manifestatio uerborum eius inluminat et intellegere facit infantes. aut quis tenebrarum locus? hoc quoque ille docet, qui dicit: accedite ad eum et inluminamini. hinc enim ostendit eos tenebrescere qui recedunt, dum nolunt esse infantes. initium enim superbiae hominis apostatare [*]( 8 cf. Prou. 18, 3 9 cf. Luc. 7, 41 sqq. 10 Iob 38, 17 14 Iob 38, 17 18 lob 38, 18 20 lob 38, 18 21 lob 38, 19 22 cf. Ps. 118, 130 24 Iob 38, 19 25 Ps. 33, 6 27 Eccli. 10, 12 ) [*]( 1 deambulasti Hier 3 qua P 4 per om. TCb remissionis TCb 5 et om. C Christum ut P 6 ut om. TPCb 9 fuerunt P 11 metu om. P 15 mundi om. TPC 16 amiserunt fin. TCb 19 illam] eam C 20 ergo] igitur P quoque b 21 enim] ergo b 22 habitet Hier 24 quoquej utique C om. b ille utique b 26 tenebrascere P nolunt (n init. in ras.) T uoluit C )
606
a deo. inde qui non glorificauerunt deum aut gratias egerunt, euanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum et facti sunt tenebrarum locus. nisi forte ille est tenebrarum locus, qui excipit perseuerantes in peccatis, ut ipsi sint tenebrae, quarum ille est locus, quem uere nullus hominum nouit. similiter et terra, in qua habitat lux, potest intellegi terra illa uiuentium, id est beatitudo exceptura perseuerantes in fide et spe et caritate, qui fuerunt aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino. si duces me in fines eorum? quo usque perueniunt qui tales sunt. quid est enim, ubi non sit sapientia dei, quae adtingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter? cui utique nullus hominum comparandus est. quodsi et nosti semitas eorum, numquid scis quia tunc natus es et numerus annorum tuorum multus? quodsi et nosti semitas inpiorum, qui uel tenebrae sunt uel tenebrarum locus, quia omnes etiam qui iam ad deum conuersi sunt, in ipsis semitis ambulauerunt, antequam acciperent a deo gratiam, quae iustificat inpium, numquid scis tamen quia tunc tibi extitit causa mortaliter nascendi in hoc saeculo, cum easdem semitas inierunt primi hominum parentes, qui praeuaricatione inpii manibus et uerbis arcessierunt mortem, ut omnes in Adam morerentur? non enim ex quo quisque in hac uita adparuit, computandus est numerus annorum eius tam paruus, sed ex quo facta est prima mortalis natiuitas. cum enim uerbi gratia natus est Abraham, tunc omnes in illo Hebraei nati sunt. numerus ergo unicuique annorum multus est secundum mortalitatis originem, quae exorta est in semitis inpiorum. quis autem meminit fuisse se aut, cum esset, scire potuit esse se in lumbis patris [*]( 2 cf. Rom. 1, 21 9 Ephes. 5, 8 10 lob 38, 20 12 Sap. 8, 1 14 Iob 38, 20 23 cf. Rom. 5, 12 27 cf. Quaest. de Gen. XXII ) [*]( 4 nisi-locus om. C 5 est ille PC 15 es] eras Hier 19 qua bd 20 ibi P 22 omnium hominum bd 23 accerscrunt P arcesserunt C accersierunt bd 24 est om. TP 28 annorum unicuique bd )
607
sui? quandoquidem nec illud tempus quisquam recolit, quo non in parentibus, sed in se ipso natus est; quo tempore certe nemo dubitat, quod iam erat et uiuebat et sentiebat. omnia autem scit illa sapientia quae format omuia, non tantum illa supercaelestia, sed etiam ista mortalia. et quia Christus dei uirtus est et dei sapientia, scit ista ille, qui etiam mortaliter natus est non condicione mortali, quia in mortuis liber, sed miseratione mortalium, ut a morte faceret liberos. aut uenisti in thesauris niuis? id est: ad eam cognitionem peruenisti, sicut ille sciebat etiam oportunas causas inminentium scandalorum secretas atque abditas? nam inde appellat thesauros ad probanda et exercenda corda spiritalium, cum exclamaret: uae mundo ab scandalis! oportet enim uenire scandala; uae autem illi homini per quem scandalum uenit! per superbiam quippe elati in alto more niuis congelascunt et cadunt: ex quorum iniquitate abundante refrigescit caritas multorum; qui autem sustinent dominum uiriliter agentes et spiritu feruentes, perseuerent usque in finem et salui erunt. aut thesauros grandinis uidisti? grando sunt illi iniqui, quando non solum torpent, nullum feruorem spiritus habentes, sed etiam obstinata duritia persequendo atque inruendo contundunt. quae reposita sunt tibi in tempus inimicorum et in diem pugnae et belli? uel hinc quis non uideat cuius personam in prophetiam gestet Iob? non enim huic uni homini reposita sunt ista in tempus inimicorum et in diem pugnae et belli, sed utique unico populo dei. tempus quippe inimicorum est, donec transeat iniquitas, quae quanto magis abundat, [*]( 5 cf. I Cor. 1, 24 8 Iob 38, 22 19 Matth. 18, 7 16 cf. Matth. 24, 12. 13 17 cf. PS. 26, 14 18 cf. Rom. 12, 11 cf. Matth. 24, 13 19 Iob 38, 22 22 lob 38, 23 ) [*]( 1 quodquidem C 9 niuis) meis TPC 12 ad om. C approbanda C spiritalium corda Cbd 13 clamaret TP a d enim] autem b 17 refrigescat TC 19 grandines C 22 atque] uel Cbd 23 tibi om. Hier die TPC 24 prophetia bd 25 uni om. TC 26 tempore TPC die TPCb 28 qui C )
608
tanto magis aduersus diabolum acrius pugnandum atque bellandum est, ne caritas perseuerantium refrigescat. unde autem procedit pruina? quis hoc nouit? nisi quia haec ut initia parturitionum sunt; pruina quippe minutissima grando est. et dispergitur auster sub caelo? austrum, quamuis mortalibus carnibus grauis sentiatur, non tamen uspiam memini in sanctis libris mali aliquid significare. sicut aquilonem numquam in bono: illum, quia ex ea parte flat qua lux claret, istum, quia ex ea unde lux est remotior. dispergitur ergo auster sub caelo, ut aduersus illas omnes iniquitates auxilium aliquod intellegatur dei, quamdiu nondum in caelo, sed sub caelo sumus. quis praeparauit flumen ualidae pluuiae et uiam uocibus tempestatis? uide quemadmodum tria illa breuiter complexa sint, quae dominus in tentationibus ponit contemnenda his, qui aedificant super petram, et perniciosa his, qui aedificant super arenam. pluuiam commemorauit et flumen et uoces tempestatis, ubi uentos intellegimus. pluuia ergo tentatur, qui ex ipsa celsitudine scripturarum diuinarum peccandi occasionem praue intellegendo accipit, tamquam si audiens: cui modicum dimittitur, modicum diligit, dicat sibi: faciamus mala, ut ueniant bona, et permaneat in peccato, ut gratia abundet, et multa huius modi, quibus se homines sermonem diuinum male interpretando subuertunt inpunitatem sibi promittentes, quando misericordia in diuinis libris commendatur; flumine autem, quando ab hominibus qui haec ita intellexerunt et acceperunt tentatur — flumen enim nunc dicit illud quod [*]( 2 cf. Rom. 12, 20 Iob 38, 24 5 lob 38. 24 12 lob 38, 25 16 cf. Mattb. 7, 24-27 20 Luc. 7, 42. 43 21 Rom. 3, 8 23 cf. Rom. 5, 20 ) [*](3 procedit autem P 5 auster b 6 grauis] gratus C 7 libris sanctis C 8 ex om. C I) remotior dispergitur. Ergo b 11 nQdum C 13 ualidae pluuiae flumen Hier 14 sunt Cb 16 petram] terram C arenam] petram et perniciosa hiis qui edificant super harenam C 22 per- maneant C 23 muVta om. C 25 misericordia dei bd 27 tens tantur TPC )
609
de pluuia colligitur et torrens uocatur, cum ait: quis praeparauit ualidae pluuiae flumen? quod inpleat et qua currat, sicut sunt uasa irae perfecta ad perditionem. quae illo modo, quo dixi, scripturas accipiunt; per illos enim habet liberiorem cursum perniciosa illa interpretatio, quam agri fructiferi non recipiunt, et tanto maiore inpetu inpellit et deicit et trahit quod instabile inuenerit, quanto uidetur de auctoritate diuina suscepta — ueutis uero tentatur, quem inflant inanes suasiones hominum superborum, id est ex propria auctoritate uerba uana iactantium. qui ergo iudicio dei praeparatur ad perditionem non obtemperando uerbis eiusquod est super arenam aedificare — non resistit uentis talibus et cadendo fit uia uocibus tempestatis. ualidae autem pluuiae dictum arbitror "difficilis ad capiendum", id est ad intellegendum. ut pluat super terram ubi non est uir. subaudiendum est "quis praeparauit"? per uirum autem legem uidetur significare, quae data est Iudaeis. ergo super gentes intellegimus imbrem euangelii. in deserto ubi non est homo: in ipsis gentibus, ubi non erat aliqua auctoritas cognoscentis deum. ut satiet inuium et inhabitabile et ut germinet herbae uiror: multi filii desertae magis quam eius quae habet uirum. in omnibus autem his quattuor uersibus subaudiendum est:quis praeparauit? quis est pluuiae pater? sicut sponsus, qui filios suos misit praedicatione regni caelorum inrigare terram. et quis est qui peperit glebas roris? bene suscipientes illam praedicationem. sic enim ait "glebas roris" quomodo dicuntur uasa uini ad hoc facta, ut uinum suscipiant. de cuius utero procedit glacies? utrum glacies in bono accipienda est propter [*]( 2 lob 38, 25 3 cf. Rom. 9, 22 15 lob 88, 26 18 Iob 38, 26 20 Iob 38, 27 21 Ea. 54, 1 24 Iob 38, 28 25 Iob 38, 28 28 lob 38, 29 ) [*]( 2 pluuiae ualidae T impleatur Cb quod b 9 perflant Pbd 17 uidetur legem bd 20 satiet] faciat b 25 et] uel Hier 26 genuit Hier 27 globus C stillas Hier ) [*]( XXVIII Aug. soct. III pari S ) [*]( 39 )
610
stabilitatem et a fluxu continentiam, ut ita dictum sit: de cuius utero procedit glacies, quemadmodum illud: quis est pluuiae pater? an uterus pro secreto positus est, ut de eius utero procedat glacies, sicut dedit illos deus in reprobum sensum? an potius de illius utero procedit glacies, qui persuadendo inpietatem, qua intrinsecus plenus est, facit frigescere et durescere amisso calore caritatis? quis enim hunc nouit. sicut ille, qui ait duris et resistentibus euangelio: uox ex patre diabolo estis? aut pruinam in caelo quis genuit? quae descendit sicut aquae flumen: quod de glacie in ultimo sensimus, hoc et de pruina accipiendum puto. nec tamen frustra est additum "i n caelo", ut ex ipsis qui praesunt intellegatur imitantibus sane bonos nuntios ueritatis, qui transfigurant se sicut ministri iustitiae. quo pertinetquodadiunctum est: quae descendit sicut aquae flumen. aut faciem inpii quis tabefecit? id est confudit. quis? nisi ille qui quos iustificauit, ipsos et glorificauit. aut intellexisti nexus Pleiadis et septum Orionis aperuisti? an aperies Mazuroth in tempore suo et Vesperum super aedificationem eius induces? num et astrologia perscrutanda est ad cognoscendas proprietates istorum siderum, ut hunc locum intellegere possimus? miror, si hoc congruit sermoni nostro, et certe nimis longum est; transimus ergo ad alia. an quibusdam sideribus nominatis figura locutionis, qua intellegitur a parte totum, omnia sidera accipienda sunt? — si tamen et Mazuroth sidus est, quod interpretatum nec in graeca [*]( 5 cf. Rom. 1, 28 9 Ioh. 8, 44 10 lob 38, 29. 30 15 cf. II Cor. 11, 15 17 lob 38, 30 18 cf. Rom. 8, 30 19 lob 38, 31. 32 ) [*]( o de om. Cb 10 quis] qui P 12 intellegendum b 13 ipsis] hiis C his b 14 intellegantur b inmitantibus C 18 quis] qui P 19 pliadis T plyadis C 20 Mazuroth] arthurus TP arturos C arcturos b 22 num] nam C cognoscendum Cbd 24 et si b 25 si nimis C 28 maziroth TPCb )
611
lingua inuenimus: nam hebraeum esse nomen satis adparet — ita enim a parte totum intellegitur et quod scriptum est: ante luciferum genui te. non enim lucifer in omni creatura prior est conditus, ut ante luciferum ante omnem creaturam dictum uideatur; sed per luciferum omnia sidera ■— quod est a parte totum — et per omnia sidera omnia tempora intelleguntur — de sideribus enim scriptum est: et sint in signis et in temporibus — ut dominus natus ante omnia tempora non utique natus in tempore et ob hoc patri coaeternus insinuaretur. Pleiadis ergo et Orionis et Mazuroth et Vesperi commemoratio cuncta sidera intellegenda de compendio persuadet. si enim uno Lucifero, quanto magis tot nominatis etiam cetera accipi per huius modi locutionem licet! cur ergo alibi dictum est "intellexisti nexus", alibi "aperuisti", alibi aperiens in tempore suo" et alibi super aedificationem eius induces?" propria sunt ista singulorum ex ordine commemoratorum. an recte dici posset etiam: "septum Pleiadis aperuisti" et "intellexisti nexus Orionis?" atque ita et alia duo commutari possunt, sicut illud in psalmo: qui habitat in caelis inridebit eos, et dominus subsannabit eos. nihil sententiae deperiret, etiamsi ita diceretur: qui habitat in caelis, subsannabit eos, et dominus inridebit eos. sicut enim qui habitat in caelis, ipse est dominus, ita, siue Pleiadis nomen siue Orionis, in eadem significatione est, si per utrumlibet omnia sidera intelleguntur. omnium itaque siderum nomine omnes in ecclesia tales intellegendi sunt, qui conuersationem habent in caelis. nexus eorum intelleguntur, quibus et inuicem sibi et [*]( 3 Ps. 109, 3 7 Gen. 1, 14 20 Pa. 2, 4 27 cf. Phil. 3, 20 ) [*]( 8 alt. in om. TPC 10 pliadis TP plyadis C 11 maziroth PCb sidera maziroth et uesperi commemoratio C 12 persuadent d 13 modi om. b 15 init. alibia b 16 inducens TCb 18 possit b sepum C pliadis TP plyadia C intellexisti et aperuisti b 19 duo] dico b commemorari b .21 subaanabit C deriperet C 23 ille qui b 24 pliadis T plyadis C ) [*]( .39* )
612
deo conectuntur, ne cadant. caritas autem numquam cadit. quis autem hoc nosset, nisi ille ostendisset, qui ait: mandatum nouum do uobis, ut uos inuicem diligatis, et: qui me diligit, diligetur a patre meo? septum eorum est quo sepiuntur diuina scriptura quam non transgrediuntur. quis autem hanc aperit, nisi ad quem transitur, ut auferatur uelamen? tempus apertionis est eorum, id est demonstrationis et manifestationis, cum ueniet dominus et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit cogitationes cordis; et tunc erit laus unicuique a deo. solus enim ipse hoc faciet in tempore suo, quia cum ipse adparuerit, uita nostra, tunc et nos cum illo ad parebimus in gloria. inducet autem eos super aedificationem eorum, qui eos faciet hoc possidere quod hic aedificauerint. si cuius enim opus permanserit, quod superaedificauit, mercedem accipiet. scis commutationes caeli? utrum in deterius, sicut hi qui centes ntes deum non sicut deum glorificauerunt? noluerunt enim esse sedes dei; ac per hoc mutati sunt, cum euanuerunt in cogitationibus suis. an in melius? quia omnes quidem resurgemus, non tamen omnes inmutabimur. qui autem inmutabuntur, manifestum est, cum ait: et nos inmutabimur. cum enim iusti inmutabuntur, caelum inmutabitur, quia thronus dei caelum est, et sapientia uerbum dei et deus erat uerbum et thronus sapientiae anima iusti. an utrumque potius? non enim commutationem caeli, sed commutationes dixit. aut [*](1 I Cor. 13, 8 3 Ioh. 13, 34 4 Ioh. 14, 21 7 cf. II Cor. 3, 16 9 cf. I Cor. 4, 5 12 cf. Col. 3, 4 15 cf. I Cor. 3, 14 16 lob 38, 33 17. 20 cf. Rom. 1, 21 23 I Cor. 15, 51. 52 24 cf. Matth. 5, 34 25 Ioh. 1, 1; Sap. 1 (?) 27 lob 38, 33 ) [*](2 hoc om. C noscet C 5 scriptura dinina P 6 aperitur C 8 demostrationis C 11 hec ipse b 12 tunc om. Cbd 13 apparebimus cum illo P 15 edificauerunt b 17 ii d 19 dei] celi C 20 euanuerint P 22 qui—inmutabimur om. C )
613
omnia quae sub caelo pariter fiunt? sicut enim huius mutationes afficiunt ea quae sub caelo sunt, ita et cum mutantur iusti, siue in deterius sine in melius, afficiunt carnales ad utrumque. uocabis nubem uoce? aut interiore, aut illa, qua dictum est: sequere me, aut illa, qua dictum est: Saule, Saule, quid me persequeris? et in tremore aquae ualidae oboedient tibi? populi potentes, cum audiunt: in timore et tremore uestram ipsorum salutem operamini; deus est enim qui operatur in uobis et uelle et operari pro bona uoluntate. mittes ui flumina et ibunt? flumina, inquit, de uentre eius fluent aquae uiuae. ui autem dicit "fiducia", qua persecutores non timuerunt, quia et qui uim faciunt, diripiunt regnum caelorum. aut dicent tibi: quid est? id est: numquid abs te quaerent uel uoluntatem iussionis tuae, sicut Saulus ait: quid me iubes facere? aut spem mercedis suae, sicut dixerunt: ecce dimisimus omnia et secuti sumus te; quid ergo erit nobis? quis dedit mulieribus texturae sapientiam et uarietatum scientiam? texit et apud Salomonem mulier uestimenta uiro suo. opera ergo intellegenda sunt ecclesiarum, quibus honoratur deus. nam et ipsa textura, id est infirmos fratres, tamquam lanuginantem tramam firmorum atque erectorum spiritalium quasi staminum contextione constringere maximum et singulare opus est ecclesiarum. et uarietatum scientia ad id ualet, ut, tamquam in polymito ea est uarietas colorum, qua non turbetur decus unitatis, sic in [*](4 Iob 38, 34 5 Ioh. 21, 19 6 Act. 9, 4 Iob 38, 34 8 Phil, 2, 12. 13 11 lob 38, 35 Ioh. 7, 38 13 cf. Matth. 11, 12 14 Iob 38, 35 16 Act. 9, 6 17 Matth. 19, 27 19 Iob 38, 36 20 cf. Pron, 31, 10-24 ) [*]( 1 caelo] cęlo sunt Pb huius modi C 2 et om. C cum mutantur] eomutantur b 5 aut-me om. PC 7 aquaej atque TPCb 10 uelle etJ uellet C 11 mittis TPCb ui] in C 15 id est] quid est TCb numquid) nunc C 23 erectorum] electorum b 24 contexione PC 26 polimito TPC 27 perturbetur T )
614
fratribus ita sint dona diuersa, ut nulla inuidiae discrepantia cohaereant sibi, sufferentes inuicem in dilectione, studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis. aut quis est qui numeret nubes sapientia? nouit enim dominus qui sunt eius; quis autem hoc hominum, inquit, nouit? et organa caeli in terram declinauit? angelos caelestes, per quos diuinae uoces enuntiari solent. non enim ceciderunt sicut ille unus, sed flexu oboedientiae declinati sunt in terram, maxime cum et ipse dominus esset in terra. nam euangelista, et an gel i inquit, ministrabant ei. diffusus est autem sicut terra cinis, et adglutinauit eum sicut lapidibus cibum. diffusa est late atque abundanter humilitas paenitentiae ad hoc, ut dominus, qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, cohaereret eis tamquam glutine caritatis, homo hominibus, ut mediator esset dei et hominum, se ipsum illis dans cibum per sacramentum corporis et sanguinis sui, stulta mundi tamquam lapides eligens, ut confundat sapientes. angelis enim cibus est in quantum est uerbum dei apud deum, lapidibus autem ut cibus esset, uerbum caro factum est et habitauit in nobis. ergo adglutinabitur hominibus praecedente paenitentia, tamquam cinis diffundatur faciens ei uiam. hinc et ille qui dicebat: facite ergo fructus dignos paenitentiae, et ne dixeritis uobis: patrem habemus Abraham potens est enim deus de lapidibus suscitare filios Abrahae: quibus lapidibus eum tamquam cibum adglutinandum esse nuntiabat. si autem non praecedit humilitas paenitendi, non adglutinabitur, quia excelsa a longe [*](2 cf. Ephes. 4, 2. 3 4 lob 38. 37 5 cf. II Tim. 2, 19 6 lob 38, 37 10 Matth. 4, 11 lob 38, 38 14 cf. I Petro 5. 5 16 cf. I Tim. 2, 5 18 cf. I Cor. 1, 27 20 Ioh. 1. 1. 14 24 Matth. 8, 8. 9 29 cf. Ps. 137, 6 ) [*]( 1 sunt TPCb 10 inquit, Et angeli bd 11 sicut om. C 13 cubum (at cibumt Hier 15 cohaeret C 22 adglutinabitur] agglutinabis tu TPCb hominibus om. C 23 hinc] nam PC et om. bd )
615
cognoscit. aut capies leoni escas aut animas draconum replebis? de diabolo dictum est: et conculcabis leonem et draconem, propter insidias et iram. omnes ergo angeli eius leonibus et draconibus comparantur. ille autem capit eis escas et animas eorum replet, qui de inpietate conuictos tradit in eius potestatem. uolunt enim latere inpietatem suam, sed cum producuntur, utique capiuntur, ut sint in potestate diaboli et angelorum eius, quibus consenserunt. pauidi enim sunt in cubilibus suis: in latebris insidiarum suarum. nam si pauidi non essent. quis subsisteret? pauent autem illius imperium, sub quo exclamarunt: quid uenisti ante tempus perdere nos? et quemadmodum de porcis manifestum est, quod in eos non issent, nisi permissi essent, sic intellegendum est nihil eos in quemquam posse nisi permissos ; permitti autem iustitia, qua reguntur omnia, siue probationis causa siue uindictae uel ad damnationem uel ad correctionem inrogatae. et sedent in siluis insidiantes: non enim quiescit in eis uoluntas nocendi, etiam cum potestas non datur. obseruant autem in insidiis in tam siluosa densitate occasionum carnalium quis capiatur diuinis legibus, id est conuincatur de peccato suo, ita ut eorum escae deputari mereatur. quis autem praeparauit coruo escam? pulli enim eius ad dominum clamantes et errantes et escam quaerentes, ut est in psalmo: et pullis coruorum inuocantibus eum. cui sententiae est locus iste simillimus. nec in malo possunt intellegi, quia inuocant eum. significantur ergo nigri, hoc est peccatores nondum dealbati remissione peccatorum. sed ideo [*](1 Iob 38, 39 2 Ps. 90, 13 9 Iob 38, 40 11 Marc. 1, 24 12 cf. Marc. 5, 11-13 17 lob 38, 40 22 lob 38, 41 25 Ps. 146, 9 ) [*]( 1 leonibus Hier 5 et om. C 6 eius in d 8 potestatem TPC 9 enim] ergo b 13 iissent C 16 uel ad] siue ad C 17 irrogare P siluis] insidiis TP om. C 19 etiam cum] in quem C 20 dempsitate C 22 escaeJesse P mereantur TC 2:3 clamant Hier 24 et pr. om. Hier 25 inuocantibus] qui inuocant PT 26 est] cum C 28 remissionem C )
616
pulli, quia iam humiles, ideo errantes, quia nondum cognouerunt ueritatem, quam tamen pie quaerunt, cum ad dominum clamant. praeparari autem potest coruo esca propter eius praescientiam, qui nouit etiam nondum humilem quemque conuersum iri; sed tamen pulli, hoc est humiles ad dominum clamant.

Si cognouisti tempus pariendi tragelaphorum petras? Tpoqu? hircus est, IXa<po; ceruus; tragelaphus ergo compositum animal ex hirco et ceruo. significat igitur mentem seruientem legi dei secundum interiorem hominem; uidet autem, quantum adhuc ex parte hircus est, aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae et captiuantem se in lege peccati. peperit autem talibus petras oportuno tempore ille, qui firmamenta solida exemplorum in scripturis posuit, in quibus et quiescentes de se non desperent, quorum caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, donec uiuacitate cerui serpentinis suasionibus superatis spiritu uiuant et spiritum sectentur, ne regnet peccatum — unde similitudo hirci ducitur — in eorum mortali corpore ad oboediendum desideriis eius. aut partus ceruarum custodisti? ecclesiarum in numero spiritalium, materno affectu imitationem suam persuadentium, quibus iam non possunt serpentinae opiniones nocere; tamen et tales custodiuntur non de se, sed de deo praesumentes. et numerasti menses partus earum? non enim pariunt nisi per euangelium, quod a baptismo suo dominus usque ad passionem atque ascensionem suam certis mensibus magisterii sui [*]( 7 lob 39, 1 11 cf. Rom. 7, 22. 23 16 cf. Gal. 5, 17. 18 19 cf. Rom. 6, 12 21 Iob 39, 1 25 Iob 39, 2 ) [*]( 3 coruo esca potest Cbd 5 conuersurum P 7 cognouiatis P trauelaphorum C 8 in petris Hier tragos TPC est om. b gelafos T gelaphos PC 9 ex hirco et ceruo animal bd 11 uidetur PC 13 menti T 14 peperit] parat P 19 nec P 20 hirci] cerui b dicitur b 23 non] nihil d 28 atque] et Cbd )

617
auctoritate praedicauit. et dolores earum soluisti? non enim sine dolore dicebatur: filii mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in uobis. soluuntur autem isti dolores, cum fuerit partus editus, id est ueritas persuasa eis, pro quibus ita ingemiscitur id agente in interioribus conscientiae uerbo dei. et nutristi hinnulos earum sine metu? in lacte sacramentorum non timidos; non enim acceperunt spiritum seruitutis iterum in timore. partus earum emittes? in libertatem uberioris pascuae spiritalis. abrumpent filii earum: uincula concupiscentiarum saecularium. multiplicabuntur in tritico: solidiore cibo sapientiae post nutrimenta lactis. exibunt et non reuertentur eis: exibunt tamquam ex angustiis doctrinae, quae per homines incipientibus traditur; etnon reuertentur matribus suis, non iam opus habentes lacte nec doctoribus hominibus indigentes. sane isti tres uersus non per interrogationem pronuntiandi sunt. quis autem est qui dimisit onagrum liberum? mirum nisi eos per onagrum significat, qui pauci ab omni negotio liberi deo seruiunt. et uincula eiusquis resoluit ? affectionum carnalium atque popularium. posui enim habitaculum desertum et tabernacula eius salsuginem. unde clamet: sitiuit in te anima mea. inridens multitudinem ciuitatis: quam Babyloniam scriptura dicit, perambulantem per latam uiam, quae ducit ad perditionem. et querelam exactoris non audiens: nemini quidquam debens. considerauit montes pascuae suae: magnitudinem reuelationum. et post omne [*]( 1 Iob. 29, 2 2 Gal. 4. 19 6 Iob 39, 3 7 cf. Rom. 8, 15 9 Iob 39, 3 10 Iob 39, 4 11 Iob 39, 4 12 Iob 39. 4 17 Iob 39, 5 19 Iob 39, 5 21 Iob 39, 6 22 Ps. 62, 2 23 Iob 39, 7 24 cf. Matth. 7, 13 25 lob 39, 7 26 lob 39, 8 27 lob 39, 8 ) [*]( 3 autem om. Cb 6 hyrculos C 8 iterum om. C 9 emittea] emittene P euntes Cb 10 abrumpe te C abrumpentes b eorum TPb 15 doctoribua] doloribus P 16 humanis P 17 est om. PC 21 habitaculum] tabernaculum eius Hier habitacuia Hier 27 omnem C )
618
uiride quaerit: omne sempiternum. uolet autem moneceros seruire tibi? superbus dignitate huius saeculi. quia et tales subiugauit Christus et ministros ecclesiae constituit; [i/,vxspa)i; enim unicornis est, quod superbiam significat. aut dormire super praesepe tuum? sicut super illius humilitatem, qui etiam in praesepi est infans positus, requiescitur securitate ueniae peccatorum et obliuione curarum malae conscientiae. et alligabit in loris iugum suum? iugum leue portans alligatum loris, hoc est in auctoritatibus eorum qui carnem mortificauerunt atque domuerunt. unde et Iohannes zona pellicea cingebatur, non asperis restibus peccatorum. aut ducet tibi sulcos in campo? aperiet pectora plebis oboedientis ad obtinendum regnum dei. confidis autem in eo, quia mutata est uirtus eius? ut non uanitatem humanae laudis et honoris etiam in ecclesiae ministerio requirat, sicut requirebat in saeculo. aut dimittes ei opera tua? sicut ille, pro quo se dicit apostolus legatione fungi, exhortans pro Christo reconciliari deo. et credes ei, quia reddet tibi sementem? nihil ex eo suo dominatui uindicabit; sementem quippe dicit opus seminandi. et in aream tuam inferet? ut sit inter illos, quibus ipse dominus praecipit rogandum dominum messis. ut mittat operarios in messem suam, non autem ut sibi uelit aream facere, sicut princeps haeresum et schismatum et quicumque non dei gloriam quaerunt, sed suam. difficillimum est enim ut uelit iste monoceros, sed tamen et hoc praestat atque efficit in hominis animo, qui facit mirabilia solus, [*]( 1 Iob 39, 9 4 Iob 39, 9 6 cf. Luc. 2, 7 8 Iob 39, 10 10 cf. Matth. 3, 4 11 lob 39, 10 13 lob 39, 11 16 lob 39, 11 18 cf. II Cor. 6, 20 lob 39, 12 20 Iob 39, 12 21 cf. Luc. 10, 2 27 Ps. 71, 18 ) [*]( 1 uiride] uidere TPC monocheros TPC 8 et] ut C aut Hier alligabis Hter 9 lene d 10 dormierunt C et om. C 11 pellicia TP uestibus C aut ducet] adducet TPC 18 et] aut Hier 19 dominatu PC 20 uendicabit b 24 haeresim (haeresun?) C alt. et] id est C 25 dei om. C 26 et om. C atque] et Cb 27 deficit b )
619
consilia destruens et omnem altitudinem extollentem se aduersus scientiam dei et captiuans omnem intellectum ad oboedientiam suam. penna struthionum mixta est alis herodionis et accipitris: tardis ingenio, quos significant struthiones, quia uolare non possunt, donatum esse per eius gratiam qui stulta mundi elegit, ut aequarentur ingeniosorum celeritati pariter credentium, qui per has aues quas commemorauit significantur, per hunc uersum intellegendum est. et reliquit in terra oua sua: iam incipit de struthione dicere, id est de his, quos per hoc animal significat. non enim miscerentur pennae eorum tardae alis uelocium auium ad pariter uolandum, nisi spem priorem in terra relinquerent, quam per oua significat. et in puluere calefiunt: quia etsi id quod sperabat in saeculo non adtenderit, plerumque fauentibus amatoribus saeculi, qui pulueri comparantur, prouenit. et oblita est quia pes disperdet ea et bestia agri conculcabit ea: quodsi et aduersa cuiusquam cupiditas et iniqui huius mundi perturbent et obterant spem eius talem, tamquam oua eius quae relinquit in terra, ita non curat, ut tamquam oblita non sentiat. obduruit contra filios suos, ne sint eius: etiamsi iam non spes sit sicut oua, sed res ipsa, sicut filii iam nati, hoc est felicitas temporalis, fortiter contemnit nolens eam suam esse felicitatem, quia illam ueram desiderat. frustra laborauit absque ullo timore: hoc antequamconuertatur; laborat enim spe saeculi sine fructu et, quod est insipientius, sine ullo timore, dum praesumit in rebus incertis. quia [*]( 1 cf. II Cor. 10, 5 3 Iob 39, 13 6 cf. I Cor. 1, 27 9 Iob 39, 14 13 Iob 39, 14 16 Iob 39, 15 21 Iob 39, 16 24 Iob 39, 16 27 Iob 39, 17 ) [*]( 2 et] id est C 3 strutionum T strucionum P structionum C 5 quod T qui C strutiones TP structiones C 8 has] alias bd 9 relinquit Hier 10 de struthione om. C 16 et] ut Hier disperdit TP disperdidit Cb dispergit Hier 17 bestiae Hier conculcauit TPCb conculcabunt Hier 19 eius oua P 20 terram TPC ut om. C 22 sit] sed C 23 eam contemnit P contemnit eam Cbd uolens C )
620
despexit eam deus in sapientia et non distribuit ei intellectum: quid enim stultius quam fidere in uanitate et laborare ad adquirenda peritura sine ullo timore amittendi? concipiunt enim plerique hunc affectum, quibus longa felicitas saeculi prouenit, praesertim si ab auis et atauis perpetua successione ducatur, ut se repente infelices fieri posse non credant. et quia magni solent adparere in terra, non tamen pennis uirtutum caelesti conuersatione frui, recte struthionibus comparantur. sed adtende quod sequitur: cum tempus fuerit, in altum euolabit et deridebit equitem et ascensorem. posteaquam uenit plenitudo temporis, ut praeciperetur diuitibus huius saeculi non superbe sapere nec sperare in incerto diuitiarum, sed in deo uiuo, coeperunt sursum cor habere ad dominum et deridere superbos persecutores, quos dominus proiecit in mare; tunc enim penna struthionis mixta uelocibus auibus caelum petit et cetera quae de hoc animali supra dicta sunt fiunt. an tu circumdedisti equo uirtutem? martyrem uidetur describere, intrepidum et alacrem testem fidei salutaris, non tamen uirtute propria, sed qua eum circumdedit dominus. et inseruisti collo eius hinnitum? induite uos armaturam dei, ut possitis resistere in die malo. et gloriae pectoris eius audacia? haec est audacia qua Esaias audet et dicit. gloria uero pectoris est conscientia opus hominis probans, ut in semet ipso quisque habeat gloriam et non in altero. prodiens in campo luxuriat: [*]( 9 Iob 39, 18 11 cf. Gal. 4, 4 12 cf. I Tim. 6, 17 18 Iob 39, 19 20 lob 39, 19 21 Ephes. 6, 11 22 lob 39, 20 24 cf. Es. 65, 1; Rom. 10, 20 cf. II Cor. 1, 12 25 cf. Gal. 6, 4 26 lob 39,21 ) [*]( 1 eum PC dominus Hier ei om. TPCb 4 concupiunt C 5 attauis C 8 strutionibus T strucionibus P structionibus C 10 euolabitj se leuabit Hier irridebit bd 13 neque P sperare] sapere Cb 14 rursum T rursus P corda b deum b 17 fiunt om. Tb 21 arma T annatura PCb 24 ysaias TP esayas C Isaias d dicit: nuentus sum non quaerentibus me palam apparui hiis qui me non interrogabant P 25 habeat quisque Cbd )
621
in lucem libertatis exiens facilitate boni operis in latitudine caritatis exultat. et procedit in proelium cum uirtute: aduersus tentationes aduersitatum. occurrensque iaculo contemnit: quia circumposita sunt ei arma, in quibus est illud scutum fidei, in quo ignita inimici iacula extinguntur. nec se auertit a ferro: uel a morte uisibili uel quia sunt et duri ad non consentiendum ueritati et acuti ad persequendum a quibus se non auertit, quia etiam ipsos ut diligat iubetur. super ipsum enim gaudet arcus et gladius: per confessionem quippe eius adseritur et comminatio dei, quae inuisibiles poenas longe praenuntiat, et testificatio uerbi, qua omnes tamquam cominus errores debellat. aliud est enim minari, quod longe futura sunt supplicia peccatorum, quod est tamquam arcu tela intendere, aliud tamquam manu ad manum gladio uerbi praesentes debellare cupiditates. lanceae hastaeque tremore: quid est quod lanceae hastaeque tremore super ipsum gaudet arcus et gladius? an quia et ipse nisi tremat, hoc est timeat futuram mortem, quam iaculatur diuina iustitia, non potest praesentem contemnere, quam persecutor minatur, ut intrepidam habeat confessionem et praedicet cum fiducia ueritatem, cui non possint inimici resistere; atque ita "super eum gaudeat", hoc est per ipsum libere adseratur doctrina dei, per quam minatur inpiis futurum interitum et interficit praesentem iniquitatem? nisi enim gaudium spei nostrae cum tremore damnationis esset, in nobis neglegens esset ipsa securitas et superba praesumptio neque in psalmo nobis diceretur: exultate ei cum tremore. et iracundia euertit terram: apud semet ipsum irascens ad euertendas in se terrenas concupiscentias et timores [*]( 2 Iob 39, 21 3 Iob 39, 22 4 cf. Ephes. 6, 16 6 Iob 39, 22 9 lob 39, 23 15 lob 39, 23 27 Ps. 2, 11 28 lob 39, 24 ) [*]( 3 tentationem P occurrens b 4 sunt om. C 6 a om. C a morte] amore TP qui d 8 ipsos etiam bd diligamus P diligit C 9 enim] autem Hier 12 communes C 13 sunt futura P 15 uerbi] ubi C debellare] debere b 16 asteque C hosteque b 17 nisi et ipse Cbd 20 praedicit Cb 22 ita om. C eam b )
622
carnales, quibus quisque a tolerantia passionis auertitur. in hac sententia forte dictum est: irascimini et nolite peccare; cum iracundia enim saluberrima se debet quisque correctione corripere dicens: ut quid tristis es, anima mea? et quare conturbas me? spera in deum, quia confitebor illi. quia enim ore confessio fit ad salutem, statim sequitur: salutare uultus mei deus meus. nec credet, donec clamauerit tuba: ante tempus quippe tentationis, etiamsi euersa est terrena trepidatio, non adparet nec facile credendum est, nisi tempus ipsum tentationis docuerit. cum autem tuba cecinerit, dicet: euge: cum tempus tentationis uenerit, tunc uero placebit ei anima eius, si gloriatur in tribulationibus, quia tribulatio patientiam operatur, patientia uero probationem, probatio uero spem, ut iam non dicat animae suae irascens: ut quid conturbas me? sed glorians dicat: lauda, anima mea, dominum. et procul odoratur pugnam: non quasi in hominibus persequentibus qui uidentur, sed procul, hoc est pro longe ab oculis, sciens quia non est ei colluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principes et potestates et rectores mundi tenebrarum harum, aduersus spiritalia nequitiae in caelestibus, hoc est procul. apte autem dictum est" odoratur" propter principem potestatis aeris huius. odores quippe olfactu sentiuntur siue boni siue mali. odoratur ergo pugnam, qui intellegit principem potestatis aeris huius operari in filiis diffidentiae,, quorum persequentium iras aut insidias patitur, ut aduersus spiritalia nequitiae spiritalibus armis dimicet, non corporalibus [*]( 2 Ps. 4, 5 4 Ps. 41, 6 6 cf. Rom. 10. 10 8 Iob 39. 24 11 lob 39, 25 13 cf. Rora. 5, 3. 4 17 Ps. 145, 2 lob 39, 25 20 cf. Ephes. 6, 12 26 lob 39, 25 cf. Ephes. 2, 2 ) [*](1 attolerantia C 5 deo C domino b 6 ad] ab b 8 credit b clanguerit Hier 14 operatur om. C 16 sed] ai Cb 19 pro om. d 22 uereus C 23 aperte Cb 24 adoratur C 25 olphatu C )
623
aduersus carnem et sanguinem, id est malos et perditos homines, quos carneis oculis uidet. tonitrum ducum et clam orem: subaudiendum est "odoratur". tonitrum autem propter ipsum aerem puto dictum esse, in quibus eadem spiritalia nequitiae uersantur; non enim rectores mundi propterea dicti sunt hi spiritus, quia caelum et terram regunt, sed sicut ipse exponit apostolus. etenim ne ita intellegeretur, subiecit statim quid dixerit rectores mundi, tenebrarum harum, inquit, hoc est inpiorum, quibus ad dominum conuersis dicit: fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in domino. in uoluntate enim cuiusque est, utrum tenebrae sit, an lux; sed cum tenebrae, in se ipso, hoc est peccatis quae ipsius sunt propria, cum autem lux, non in se ipso sed in domino, a quo inluminatur, ut, quemadmodum dicit Esaias, tenebrae eius sint uelut meridies; dicitur et in Psalmis: inluminabis tenebras meas. quos ergo dicit apostolus rectores tenebrarum, ipsi et in hoc uersu dicti sunt duces. ducuntur enim et ab his tenebrae, hoc est inpii, ut persequantur pios, id est eos qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, non eos qui patiuntur propter inpietates et iniquitates suas. ducum autem talium clamorem dicit odorari martyrem, non quia sonitus inde aliquis auditur auribus corporis, sed quia cordis auribus per fidem clament, quanta diabolus et angeli eius aduersus dei seruos machinentur. unde ait apostolus: non enim ignoramus mentes eius. aduersus quem clamorem ducum surdae utique sunt aures infidelium. numquid in sapientia tua plumescit [*]( . 2 lob 39, 25 5 cf. Ephes. 6, 12 10 Ephes. 5, 8 15 cf. Es. 58, 10 16 Ps. 17, 29 26 II Cor. 2, 11 28 lob 39, 26 ) [*](2 tonitruum Hier duetfl b 3 adoratur C odoratum b 4 esse om. TP quibus eadem] quo clausa bd 7 non d 10 deum PC dixit Cbd 15 dixit Cbd ysaias TP esayas C 16 meridies] mihi dies b in om, C 23 aliquis inde Cbd 25 machinent C unde om. b 26 ait enim b mentesj jstutiam bd eius om. TP )
624
accipiter? sicut in sapientia dei, quae est Christus, nouus homo paulatim innouatur, conuersationem habiturus in caelestibus. expansis pennis inmobilis, respiciens ad austrum? explicatis ab omni inpedimento saeculari uirtutibus geminae dilectionis permanens inconcussus in fide; non tamen in hoc ipso de se ipso praesumens, sed sperans in deum et in illum reuocans intentionem, a quo ipse caritatis ardor inspiratur, ut fortitudinem suam ad ipsum custodiat dicens: nonne deo subiecta erit anima mea? ab ipso enim salutare meum; etenim ipse est deus meus et salutaris meus, susceptor meus; non mouebor amplius. ac tuo praecepto exaltatur aquila? sicut eius praecepto, qui ait: cum exaltatus fuero, omnia traham ad me. pro nobis enim moriturus et corpus resurrectione leuaturus in caelum, ubi fuerit, inquit, cadauer, illuc congregabuntur et aquilae. satiauit enim in bonis caelestibus desiderium eius, cuius iuuentus sicut aquilae renouabitur. potest et exaltatio aquilae ad id pertinere, quod ait apostolus: siue enim mente excessimus, deo, ut uersus, qui sequitur de uulture, ad id pertineat quod etiam ibi sequitur; siue temperantes sumus, uobis. sequitur enim: aut uultur super nidum suum in petra sedens morabitur? quia ex affectu dictum uidetur non sublimia contemplandi mentis excessu, sed inferioribus con-, sulendi per temperantiam, qua humanis rebus congruitur, ut inpii qui pro mortuis habentur iustificati per uerbum, hoc est quasi ore deuorati conuertantur in corpus ecclesiae. uultur enim de mortuis pascitur; et ideo: super nidum suum, ubi tamquam fetus ponit opera huic uitae necessaria. ideo [*]( 2 cf. Phil. 3, 20 3 lob 39, 26 8 cf. Ps. 58, 10 9 Ps. 61, 2. 3 12 lob 39, 27 13 Ioh. 12, 32 15 Matth. 24, 28 17 cf. Ps. 102. 5 19 II Cor. 5, 13. 14 22 lob 39, 27 ) [*](1 ancipiter C 2 mnouat 0 3 et respiciens TC 11 exaltabitur C 16 illic b 17 sicut aquilae iuuentus d iuuentus om. b 20 qui etiam ibi bd 21 simus P sequitur] sicut b 22 aut] et Hier 23 sedens] fides b 25 congruitnr] coguntur C 26 iustificari b )
625
autem in petra, quia cum dixisset apostolus: siue temperantes sumus, uobis, continuo subiunxit: caritas enim Christi conpellit nos; petra autem erat Christus. et bene sedens morabitur secundum id quod dictum est: conpellor autem ex duobus, concupiscentiam habens dissolui et esse cum Christo; multo enim magis optimum, ut hoc ad exaltationem aquilae pertineat; ad uulturem uero sedentem in nido et morantem manere in carne necessarium propter uos. et quia petra etiam tota ecclesia bene intellegitur propter etiam Symonem, qui ob hoc a domino Petrus appellatus est, summitas petrae est caput ecclesiae. ad hoc additur uersus qui sequitur: in summitate petrae et in cauerna? summitas enim refertur ad id quod caput est, cauerna uero ad id quod uita nostra abscondita est cum Christo in deo. et cum ibi fuerit, quaerit escas: de quibus dictum est Petro: macta et manduca, ut incorporaret ecclesiae credituros ex gentibus. longe oculi eius prospiciunt et pulli eius uolutantur in sanguine: spe futurae inmortalitatis in uitam aeternam intentionem suam longe porrigit, quamuis opera eius in carnis infirmitate uolutentur, id est dubiis motibus iactetur, dum incertum habet humana ignorantia ex his quae misericorditer facit quid cui prosit ad deum, cum tamen longe oculis prospicientibus propter aeternam salutem sincera caritate dispensat. sed cum inuenerit iste talis operator et dispensator eos qui per affectum quo renuntiant diabolo iam mortui sint huic saeculo, sine dubitatione aliqua eis exhibet oris ministerium in opere [*]( 2 II Cor. 5, 14 3 I Cor. 10, 4 5 Pliil. 1, 23. 24 11 cf. Marc. 3, 16 13 Iob 39. 28 15 cf. Col. 3, 3 16 Iob 39, 29 17 Act. 11, 7 18 Iob 39, 29. 30 ) [*]( 2 suinus] modo PT 5 est om. C copello b 7 ut otn. P 8 in nido om. C 11 simeonem Cbd est om. P 14 est caput d 15 quod] quia C 16 de om. b 18 respiciunt Cbd 19 uoluptantur C 21 opera] corpora C 22 iactentur b 23 iis d 26 dispensator et operator b ) [*]( XXVIII Aug. sect. III pars 3 ) [*]( 40 )
626
sermonis, quo eos in corpus ecclesiae iam paratissimos traiciat; et ideo sequitur: ubicumque fuerint cadauera, confestim reperiuntur.

Respondit dominus lob et dixit quod nunc dominus tamquam repetit sermonem, cum ipse loqueretur, intellegitur lob ad ea quae dicta sunt obstupuisse in silentio et quieuisse, ut nihil amplius dicere auderet. ergo duobus qui sequuntur uersibus exhortatur eum dominus ad respondendum. numquid qui disputat cum omnipotente quiescit? hoc est: quare tu quiescis cum omnipotente disputans? arguens deum respondebit ita? subaudiendum est: numquid, ut sit sensus: numquid arguit deum qui disputans respondebit? quaerendo enim cum omnipotente disputatur, non conuincendo aut refellendo. non ergo quia omnipotens est, ideo quiescendum est a disputando cum eo. neque enim ad arguendum ab eo aliquid per disputationem tamquam ab ipsa ueritate requiritur. potest et sic intellegi: numquid qui disputat cum domino, quiescit? id est: quia non quiescit qui cum omnipotente disputat, non est cum eo disputandum ut quiescatur. solet enim disputans contradicere; qui autem contradicit deo quiescere non potest, hoc est: non inuenit quietem nisi in eius uoluntate sine ulla contradictione consentiat. arguens enim deum respondebit ita, id est: cum disputando respondet deo, arguit deum et propterea non peruenit ad quietem. unde dictum est:s o homo, tu quis es, qui respondeas deo? sed quid tale fecerat lob? non enim deus sic illum accipit tamquam contradicentem sibi, sicut amici eius non intellegentes, cum tale illi testimonium perhibeat et in capite libri et in fine. an propter personam quam lob [*]( 2 lob 39, 30 4 lob 39. 31 8 lob 39, 32 10 lob 39, 32 25 Rom. 9, 20 ) [*]( 3 statim Hier 4 Et adiecit dominus et locutus est ad lob Hitr lob om. PCbd 8 eiortatur T deus C 10 dominum Hier 19 quiescat Cb 23 dominum PC 24 domino TPCb dominum TPC 25 quie] qui Tbd 27 sic om. b 28 testimonium illi Cbd )

627
gestabat dictum est, hoc est corporis domini, quod est ecclesia, in qua multa infirmorum pars est non quidem desperatorum, sed tamen adhuc in prouentu suo periclitantium, quibus paene commouentur pedes et quorum paulo minus effunduntur gressus, dum zelant in peccatoribus pacem peccatorum intuentes? qui dicunt: quomodo sciuit deus? et si est scientia in altissimo? ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt diuitias. numquid uano iustificaui cor meum et laui in innocentibus manus meas et fui flagellatus tota die et arguitio mea in matutinum? nam hinc potius Iob ipse uidetur respondere sequentibus uersibus.

Respondens autem Iob dixit: quid ergo iudicer commonitus et increpatus a domino audiens talia, cum nihil sim? id est: quid ergo mihi iudicium comparo, cum me commonet et arguit dominus, si ei contradicam. audiens talia, id est talia intellegens quanta iustitia et misericordia mecum sic agatur, cum per me ipsum utique nihil sim. quod responsum dabo? id est: quid potero contradicere ueritati? manum ponam ad os meum, id est: tenebo atque cohibebo loquacitatem meam. semel locutus sum, iterum non adiciam: nisi in mysterio accipiatur, quomodo semel locutus est Iob qui totiens locutus est? aut quomodo iterum non adiciet post paululum locuturus? sed locutio hic intellegenda est progressus animae in haec exteriora, quo relinquit deum et ei resistit. unde maior iste progressus etiam clamor in scriptura appellatur, cum dicit deus clamorem Sodomorum ad se peruenisse. cui locutioni atque clamori contrarium est beatissimum illud silentium de quo dicitur. et silebit sine [*]( 4 cf. Pfl. 72, 2. 3 6 Ps. 72, 11-14 13 Iob 39, 33. 34 18 Iob 39, 34 20 Iob. 39, 34 21 Iob 39, 35 27 cf. Gen. 18, 20 ) [*]( 1 corpori P 3 prouectu d paene] bene b 5 dum] cum PCb 6 est om. C 8 nane d 10 argutio b 13 iudicor Hier 17 et om. C 20 atque] et PCbd 22 mysterio] ministerio C 23 toties Cbd 25 reliquit P ) [*]( 40* )

628
timore ab omni malignitate. bene itaque dicit semel se locutum continua quadam locutione in tota uita ueteris hominis cum esset spiritus ambulans et non reuertens. nunc autem manum inponens ori, ne ultra progrediatur, promittit se non adicere iterum, ne recedat a deo. amen. [*]( 3 Ps. 77, 39\' ) [*]( 1 se semel b 5 Explicit liber annotationum in iob sci augustini epi fol. 46 T Expliciunt annotationes in iob foZ. 172 P subscriptio cibest a C Diui aurelii augustini hipponensis epi liber annotationum in iob explicit 6 )