Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Uohibito ergo a netu illo puero psaltermm arripuit Euodius et cantare coepit psalmum. cui respondebamus omnis domus: misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine. audito autem, quid ageretur, conuenerunt multi fratres ac religiosae feminae, et de more illis, quorum officium erat, funus curantibus ego in parte, ubi decenter poteram, cum eis, qui me non deserendum esse censebant, quod erat tempori congruum disputabam eoque fomento ueritatis mitigabam cruciatum tibi notum illis ignorantibus et intente audientibus et sine sensu doloris me esse arbitrantibus. at ego in auribus tuis, ubi eorum nullus audiebat, increpabam mollitiam affectus mei et constringebam fluxum maeroris, cedebatque mihi paululum: rursusque impetu suo ferebatur non usque ad eruptionem lacrimarum nec usque ad uultus mutationem, sed ego sciebam, quid corde premerem. et quia mihi uehementer displicebat tantum in me posse haec humana, quae ordine debito et sorte conditionis nostrae accidere necesse est, alio dolore dolebam dolorem meum et duplici tristitia macerabar.

Cum ecce corpus elatum est, imus, redimus sine lacrimis.

nam neque in eis precibus, quas tibi fudimus, cum offerretur pro ea sacrificium pretii nostri iam iuxta sepulchrum posito [*]( 7] Ps. 100, 1. ) [*]( 1 dilatus V, delectatus Willi] illius W 2 solatio eius M 3 anima] anima mea BPQ b m dilaniebatur MV uitae S 5 euuodius M, eubodius H 6 et om. V coepit cantare F 7 et om. V canta F 8 relegiosae P 9 quarum W 11 quodquod V 12 fnlmento F 13 intente] in te W 15 mollitiem M*edd. 16 paululum u mihi F paulolum BMP rersusque F inpectu W 18 mutatione G 19 tantum om. F 20 coudicionis FHI0S accedere BMlPW 21 alio] et alio F 22 macerabar (b ex t corr.) 0, macerabus W, macerabatur M 23 redimur 0, & redimus HV sine] in S 24 nam neque] namque MV fundimus BCIMOIVłV offeretur F, tibi offerretur H 25 sepulcrum FQ V positum FW )

222
cadauere, priusquam deponeretur, sicut illic fieri solet, nec in eis ergo precibus lieui, sed toto die grauiter in occulto maestus eram et mente turbata rogabam te, ut poteram, quo sanares dolorem meum, nec faciebas, credo, conmendans memoriae meae uel hoc uno documento omnis consuetudinis uinculum etiam aduersus mentem, quae iam non fallaci uerbo pascitur. uisum etiam mihi est, ut irem lauatum, quod audieram inde balneis nomen inditum, quia Graeci ftaXavelov dixerint, quod anxietatem pellat ex animo. ecce et hoc confiteor misericordiae tuae, pater orfanorum, quoniam laui et talis eram, qualis priusquam lauissem. neque enim exudauit de corde meo maeroris amaritudo. deinde dormiui et uigilaui et non parua ex parte mitigatum inueni dolorem meum atque, ut eram in lecto meo solus, recordatus sum ueridicos uersus Ambrosii tui: tu es enim, -deus, creator omnium polique rector uestiens diem decoro lumine, noctem sopora gratia, artus solutos ut quies reddat laboris usui mentesque fessas alleuet luctuque soluat anxios.

Atque inde paulatim redducebam in pristinum sensum ancillam tuam conuersationemque eius piam in te et sancte in nos [*]( 10] Ps. 67, 6. 15] Patrol. XVI, p. 1409 M. ) [*]( 1 poneretur G 2 ego precibus Ho, ergo precibus et F, precibus ego b-m occulto maestus eram] occultu extusera V 3 quod PQb sanaris W 5 uel] led F 7 etiam om. V est etiam mihi F ire V audieram] audieram quare balueuin dictum G 8 balanion BGHOPQ SV, ualanion CF, balniou MW dixerunt F 10 qualis-enim om. M cI; priusquam] prius cum H 11 enim om. V exudauit] exudauit (* add. m.2) M, exudauit W moris W 12 amaritudinem HV euigilaui BGHMOPQWedd. 13 mitigatam F1 lectu F 14 uersos F 15 omnium Onto H 18 soporis BFGMQVWb, sopore Co gratiae CQxo, gratiam W 19 solutus W 20 labores M\' SV\' W 21 mensesque F 22 luctu\'que 0, luctusque BCHMPQV edd., luctumque W, luctu*que G 23 reducebam BGFGH*MO%PQV 24 pia* V sanctam b in nos] inops V )

223
blandam atque morigeram, qua subito destitutus sum, et libuit Here in conspectu tuo de illa et pro illa, de me et pro me. et dimisi lacrimas, quas continebam, ut effluerent quantum uellent, substernens eas cordi meo: et requieuit in eis, quoniam ibi erant aures tuae, non cuiusquam hominis superbe interpretantis ploratum meum. et nunc, domine, confiteor tibi in litteris. legat qui uolet et interpretetur, ut uolet, et si peccatum inuenerit, fleuisse me matrem exigua parte horae, matrem oculis meis interim mortuam, quae me multos annos fleuerat, ut oculis tuis uiuerem, non inrideat, sed potius, si est grandi caritate, pro peccatis meis fleat ipse ad te, patrem omnium fratrum Christi tui.

Ego autem iam sanato corde ab illo uulnere, in quo postea redargui carnales affectus, fundo tibi, deus noster, pro illa famula tua longe aliud lacrimarum genus, quod manat de concusso spiritu consideratione periculorum omnis animae, quae in Adam moritur. quamquam illa in Christo uiuificata etiam nondum a carne resoluta sic uixerit, ut laudetur nomen tuum in fide moribusque eius, non tamen audeo dicere, ex quo eam per baptismum regenerasti, nullum uerbum exisse ab ore eius contra praeceptum tuum. et dictum est a ueritate, filio tuo: si quis dixerit fratri suo: fatue, reus erit gehennae ignis; et uae etiam laudabili uitae hominum, si remota misericordia discutiam eam. quia omnino non [*]( 17] cf. I Cor. 15, 22. 20] cf. Matth. 12, 36 sq. 22] Matth. 5, 22. 23] V . ) [*]( 1 blanda V, blande Fl uiorigera V, morieram M1, morigeramus W 3 dimisa G1 fluerent V 4 eas om. FV requieui* (t ras.) Mo 5 superbi F interpreta*tis F, interpraetis G 7 inueneris G 8 fleuisse (om. me) SW exiguam partem 0 matrem] me matrem F 9 in*tei r;\'m*** V me om. V 10 irrideant W grandis G 13 iam om. V 14 postea] poterat BCFGHMOPQV edd. carnalis B CFGHMOPQVedd. uoster] n V 15 man*at (e ras.) 0 16 considerationem C omnes F 18 necdum V a om. BPQb soluta V 21 a ueritate a filio tuo G, a filio tuo ueritate F 22 fratre F tuo FW 23 uae] tue H 24 discutias BCFGMOPQVWedd., discuties H omnino] uero BCF GHMOPQVedd. )

224
exquiris delicta uehementer, fiducialiter speramus aliquem apud te locum. quisquis autem tibi enumerat uera merita sua, quid tibi enumerat nisi munera tua? o si cognoscant se homines homines et qui gloriatur, in domino glorietur!

Ego itaque, laus mea et uita mea, deus cordis mei, sepositis paulisper bonis eius actibus, pro quibus tibi gaudens gratias ago, nunc pro peccatis matris meae deprecor te: exaudi me per medicinam uulnerum nostrorum, quae pependit in ligno et sedens ad dexteram tuam te interpellat pro nobis. scio misericorditer operatam et ex corde dimisisse debita debitoribus suis: dimitte et tu illi debita sua, si qua etiam contraxit per tot annos post aquam salutis. dimitte, domine, dimitte, obsecro, ne intres cum ea in iudicium. superexultet misericordia iudicio, quoniam eloquia tua uera sunt et promisisti misericordiam misericordibus. quod ut essent, tu dedisti eis, qui misereberis, cui misertus eris, et misericordiam praestabis, cui misericors fueris.

Et, credo, iam feceris quod te rogo, sed uoluntaria oris mei adproba, domine. namque illa imminente die resolutionis suae non cogitauit suum corpus sumptuose contegi aut condi aromatis aut monumentum electum concupiuit aut curauit sepulchrum patrium: non ista mandauit nobis, sed tantummodo [*]( 4] II Cor. 10, 17. 9] Rom. 8, 34. 11] cf. Matth. 18,35 et 6,12. 13] Ps. 142, 2. Iac. 2, 13. 14] cf. Matth. 5, 7. 16] Rom. 9, 15. cf. Ex. 33,19. 18] Ps. 118, 108. ) [*]( 2 locum] locum inuenire indulgentiae BCPQbm anumerat W uera-enumerat om. 01V 3 homines et homines CM, omnes homines PQ (in mg.) b, homines F 4 et om. CMW gloriatur] gloriantur CMb glorietur] glorientur CMb 5 positis V 6 bonis-exaudi me add. F2 in mg. 7 me ovi. F 8 meorum M 10 operatam] ai opera i tua G in mg. et om. F 11 demitte V illi et tu BCFGHMOP QW edd., illi V si quid F 12 salutis] af postqua saluata e G in mg. 13 superexaltet BCGHMPQ edd., superexultet (a ras.) 0 14 iudicium BGPQbm misericordiam] misericordiam tuam V 15 quo W 16 eris] fueris F 18 credo] credo quod 0 te om. V 19 die] die ire F 21 condi S: condiriBCFGHMOPQVWedd. aromatibus BCF G H2 MPQ edd. monumentum (u alt. ex o corr.) H 22 sepulcrum Q V )

225
memoriam sui ad altare tuum fieri desiderauit, cui nullius diei praetermissione seruierat, unde sciret dispensari uictimam sanctam, qua deletum est chirografum, quod erat contrarium nobis, qua triumphatus est hostis conputans delicta nostra et quaerens, quod obiciat, et nihil inueniens in illo, in quo uincimus. quis ei refundet innocentem sanguinem? quis ei restituet pretium, quo nos emit, ut nos auferat ei? ad cuius pretii nostri sacramentum ligauit ancilla tua animam suam uinculo fidei. nemo a protectione tua dirrumpat eam. non se inter- . ponat nec ui nec insidiis leo et draco: neque enim respondebit illa nihil se debere, ne conuincatur et obtineatur ab accusatore callido, sed respondebit dimissa debita sua ab eo, cui nemo reddet quod pro nobis non debens reddidit.

Sit ergo in pace cum uiro, ante quem nulli et post quem nulli nupta est, cui seruiuit fructum tibi afferens cum tolerantia, ut eum quoque lucraretur tibi. et inspira, domine meus, deus meus, inspira seruis tuis, fratribus meis, filiis tuis, dominis meis, quibus et corde et uoce et litteris seruio, ut quotquot hoc legerint, meminerint ad altare tuum Monnicae, famulae tuae, cum Patricio, quondam eius coniuge, per quorum carnem introduxisti me in hac uita, quemadmodum nescio. meminerint cum affectu pio parentum meorum in hac luce transitoria et fratrum meorum sub te patre in matre catholica et ciuium meorum in [*]( 3] Col. 2,14. 4] cf. Apoc. 12,10. 10] cf. Ps. 90,13. 14] cf. I Tim. 5, 9. 15] Luc. 8, 15. 16] cf. I Petr. 3, 1. ) [*]( 1 sui] suam F nullus F 2 scierat G dispensari (dis ex corr. post ras.) S, dispensare F 3 cyrografum SV, cyrographum FP, cirographum GM, cirografum OW 4 qua] quo H, quia F 5 quod] quid BCFGHMOPQ edd. inuenies V 6 uindicamus F refundit F 7 restituit F quo] qui F offerat BPQ, afferat H* 9 interponit P1 10 alt. nec om. M dracho S 11 ne] nec W optineatur PQS, oppin*atur W 12 respondebat G 13 reddet] reddit F reddit S 14 sit] sed F pr. quem] q F 16 domine meus om. BPQbo, dne d? F 17 inspirans V 18 qui V et uoce et corde Obm, uOce et corde H seruiunt V 19 haec BGFGHMOPQV edd. *egerint (1 euanuit) S monicae HVb, *nonnicae 0, munnicae F 20 quondam] quodam M* s. l. 21 hanc uitam BCFGHMOPQWedd. in hacmeorum om. M 23 pr. eorum W alt. eorum MW ) [*]( XXXIII. AUf. Augustini conff. (Aug. 1, 1). ) [*]( 15 )

226
aeterna Hierusalem, cui suspirat peregrinatio populi tui ab exitu usque ad reditum, ut quod a me illa poposcit extremum uberius ei praestetur in multorum orationibus per confessiones quam per orationes meas.

Cognoscam te, cognitor mens, cognoscam, sicut et cognitus sum. uirtus animae meae, intra in eam et coapta tibi, ut habeas et possideas sine macula et ruga. haec est mea spes, ideo loquor et in ea spe gaudeo, quando sanum gaudeo. cetera uero uitae huius tanto minus flenda, quanto magis fletur, et tanto magis flenda, quanto minus fletur in eis. ecce enim ueritatem dilexisti, quoniam qui facit eam, uenit ad lucem. uolo eam facere in corde meo coram in confessione, in stilo autem meo coram multis testibus.

Et tibi quidem, domine, cuius oculis nuda est abyssus 15 humanae conscientiae, quid occultum esset in me, etiamsi nollem confiteri tibi? te enim mihi absconderem, non me tibi. [*]( 6] I Cor. 13, 12. 8] Eph. 5, 27. 12] Ps. 50, 8. Io. 3,21. 15] Hebr. 4, 13. 16] cf. Eccli. 42, 18. 20. ) [*]( -u 1 aeternam PW hyerusalem W 2 ut] & V uberies F 8 illi m orationibus] in orationibus W per] tam per BOBPQb 4 meas] meas amen GMO, meas aui. âiñ. F EXPt • Ltfe - VIllI. IŃČP LIB X CONFESSIUNVM EIVSDEM S, EXPLICIT LIBER NONVS. INCIPIT LIBER DECIMVS BCHOPQVW, EXPLICIT LIBER NONVS SCI AVGVSTINI INCIPIT LIBER DECIMVS EIVSDEM G, EXPLICIT LIBER VIIII AVRELII AVGVSTINI EPI INCIPIT LIBER DECIMVS M, LIB X F add. m. post. in mg. i ) [*](6 pr. cognoscam] *ognosca F coguitur P1, cognotor Q sicut et] te sicuti et a te BPQb 7 sum eras. F 9 ideo] in deo V sane H 10 tanta 0 11 magis fletur-quanto om. F quanto] tanto W. minus] magis G fletus F 12 qui add. S1 s. I. 13 pr. eam] ea C lucem] lucem uolo eam uenit ad luce Q 14 confessionem CGV 15 dñe quidem G habyssus .W, abissus P 16 in] ut F 17 absconderem mihi H. )

227
nunc autem quod gemitus meas testis est displicere me mihi, tu refulges et places et amaris et desideraris, ut erubescam de me et abiciam me atque eligam te et nec tibi nec mihi placeam nisi de te. tibi ergo, domine, manifestus sum quicumque sim. et quo fructu tibi confitear, dixi. neque id ago uerbis carnis et uocibus, sed uerbis animae et clamore cogitationis, quem nouit auris tua. cum enim malas sum, nihil est aliud confiteri tibi quam displicere mihi; cum uero pius, nihil est aliud confiteri tibi quam hoc non tribuere mihi, quoniam tu, domine, benedicis iustum, sed prius eum iustificas inpium. confessio itaque mea, deus meus, in conspectu tuo tibi tacite fit et non tacite. tacet enim strepitu, clamat affectu. neque enim dico recti aliquid hominibus, quod non a me tu prius audieris, aut etiam tu aliquid tale audis a me, quod non mihi tu prius dixeris.,

Quid mihi ergo est cum hominibus, ut audiant confessones meas, quasi ipsi sanaturi sint omnes languores meos? curiosum genus ad cognoscendam uitam alienam, desidiosum ad corrigendam suam. quid a me quaerunt audire qui sim, qui nolunt a te audire qui sint? et unde sciunt, cum a me ipso de me ipso audiunt, an uerum dicam, quandoquidem nemo scit hominum, quid agatur in homine, nisi spiritus [*]( 9] Ps. 5,13. 10] Rom. 4, 5. 17] Ps. 102, 8. 22] I Cor. 2, 11. ) [*]( 1 gemitus (t ex m corr.) 81 est] est et V me om. W mihi] tibi O1 in ras. 2 refulgens CXF placens CXF 3 alt. et] ut V mihi nec tibi FGV placeam] placeam nec mihi V 4 te] te tibi BPQ tibi ego W, tibi ergo tibi C, tibi ergo si im F 5 neque] neque enim **** BPQedd., neque (mlm ras.) 0 7 aliud est M -8 quam] quam ut V prius V 10 bene dices M 12 tacet] tacit F 13 dico recti] a me tn do corectum F, dico recte Mb a mau 0 14 audierit W1 tale aliquid MV audies BPQb a om. V 15 prius tu mihi H 17 quas i Mt humaafl (\' add. m. 2) P ipsa M sunt W 18 genus \'(elt et huminn add. m. 3) Q 19 quaerant BP 20 uolunt G audire a te HV 21 de i ipso (om. me) F audant V uero F 22 quod P1, qui F agatur] diligatur F. ) [*]( 16* )

228
hominis, qui in ipso est? si autem a te audiant de se ipsis, non poterunt dicere: "mentitur dominus". quid est enim a te audire de se nisi cognoscere se? quis porro cognoscit et dicit: "falsam est", nisi ipse mentiatur? sed quia caritas omnia credit, inter eos utique, quos conexos sibimet unum facit, ego quoque, domine, etiam sic tibi confiteor, ut audiant homines, quibus demonstrare non possum, an uera confitear; sed credunt mihi, quorum mihi aures caritas aperit.

Verum tamen tu, medice meus intime, quo fructu ista faciam, eliqua mihi. nam confessiones praeteritorum malorum meorum, quae remisisti et texisti, ut beares me in te, mutans animam meam fide et sacramento tuo, cum leguntur et andiuntur, excitant cor, ne dormiat in desperatione et dicat: "non possum", sed euigilet in amore misericordiae tuae et dulcedine gratiae tuae, qua potens est omnis infirmus, qui sibi per ipsam fit conscius infirmitatis suae. et delectat bonos audire praeterita mala eorum, qui iam carent eis, nec ideo delectat, quia mala sunt, sed quia fuerunt et non sunt. quo itaque fructu, domine meus, cui cotidie confitetur conscientia mea spe misericordiae tuae securior quam innocentia sua, quo fructu, quaeso, etiam hominibus coram te confiteor per has litteras adhuc, quis ego\' sim, non quis fuerim? nam illum fructum uidi et conmemorauL sed quis adhuc sim ecce in ipso tempore confessionum mearum, et multi hoc nosse cupiunt, qui me nouerunt, - et non me [*]( 4] I Cor. 18, 7. 11] cf. Ps. 81, 1. 15] cf. H Cor. 12,10. ) [*]( 2 audire a te B 4 ipsi F 5 conexus F unum om. V 6 conms fitear F 7 confiteor G 10 aeliqua G meorum malorum F, tuorum malorum M meorum] meorum ostende mihi BPQ 11 remisisti] remisisti mihi G bearis S, beatificares FW* 12 meam om. M et audiuntur] exaudiuntur F 13 dormiant BW1 dicant BPQW 14 amore V misericordiae suae V 15 qua-infirmus om. V 16 infirmatis G suae (s ex c corr.) S adire M 17 mala eorum] malorum V qui] quia G, que F delectant GM 18 fuerint V domina] domine deus BMPQbo 19 confitetur om. V 20 fructo B1 22 sum MV 1 28 oquoonfessionum V 24 multo V nosse] non se W nouerunt me F alt. et - p. 229,1 nouerunt om. M et] et qui V )

229
nouerant, qui ex me uel de me aliquid audierunt, sed auris eorum non est ad cor meum, ubi ego sum quicumque sum. uolunt ergo audire confitente me, quid ipse intus sim, quo nec oculum nec aurem nec mentem possunt intendere; credituri tamen uolunt, numquid cognituri? dicit enim eis caritas, qua boni sunt, non mentiri me de mp confitentem, et ipsa in eis credit mihi.

Sed quo fructu id nolunt? an congratulari mihi cupiunt, cum audierint, quantum ad te accedam munere tuo, et orare pro me, cum audierint, quantum retarder pondere meo? indicabo me talibus. non enim paruus est fructus, domine deus meus, ut a multis tibi gratiae agantur de nobis et a multis rogeris pro nobis. amet in me fraternus animus quod amandum doces, et doleat in me quod dolendum doces. animus ille hoc faciat fraternus, non extraneus, non filiorum alienorum, quorum os locutum est uanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis, sed fraternus ille, qui cum approbat me, gaudet de me, cum autem inprobat me, contristatur pro me, quia siue approbet siue improbet me, diligit me. indicabo me talibus: respirent in bonis meis, suspirent in malis meis. bona mea instituta tua sunt et dona tua, mala mea delicta mea sunt et indicia tua. respirent in illis et suspirent in his, et hymnus et fletus ascendant in conspectum tuum de fraternis cordibus, turibulis tuis. tu autem, domine, delectatus odore sancti templi tui, miserere mei secundum magnam [*](12] n Cor. 1,11. 15] Ps. 148,7 sq. 24] cf. Apoc. 8, 3(?). 25] Ps. 50, 1. ) [*]( 1 audierint V aures F eorum] eorum quorum F 2 alt. sum] sim F, sunt W 3 confitentem BFGHMOPQVW edd. ipsi F quo] qui P 5 qua] quia BFGM, qui W boni] bonus M\' s. l. 6 sint MXV, sim M* 8. l. mentire F 9 aud***** F ad te om. Co accedant W1, accidam F 14 dolendo F 16 uanitatis W 17 illi F 18 contristatus F 19 pr. me om. BPQ me siue improbet bm 21 pr. sunt (om. tua) W, sunt tua M alt. sunt om. V 22 alt. et om. GMVb tn ymnus BFMlQSV 23 conspectu F tuo F, meo P *ordibus (c euanuit) S 24 turribulis FMl, turabulis W1, turilibus B, thuribulis edd. odo*e (r euanuit) S, odorem VW )

230
misericordiam tuam propter nomen tuum et nequaquam deserens coepta tua consumma inperfecta mea.

Hic est fructus confessionum mearum, non qualis fuerim, sed qualis sim, ut hoc confitear non tantum coram te secreta exultatione cum tremore et secreto maerore cum spe, sed etiam in auribus credentium filiorum hominum, sociorum gaudii mei et consortium mortalitatis meae, ciuium meorum et mecum peregrinorum, praecedentium et consequentium et comitum uiae meae. hi sunt serui tui, fratres mei, quos filios tuos esse noluisti dominos meos, quibus iussisti ut seruiam, si uolo tecum de te uiuere. et hoc mihi uerbum tuum parum erat si loquendo praeciperet, nisi et faciendo praeiret. et ego id ago factis et dictis, id ago sub alis tuis nimis cum ingenti periculo, nisi quia sub alis tuis tibi subdita est anima mea et infirmitas mea tibi nota est. paruulus sum, sed uiuit semper pater meus et idoneus est mihi tutor meus; idem ipse est enim, qui genuit me et tuetur me, et tu ipse es omnia bona mea, tu omnipotens, qui mecum es et priusquam tecum sim. indicabo ergo talibus, qualibus iubes ut seruiam, non quis fuerim, sed quis iam sim et quis adhuc sim; sed neque me ipsum diiudico. sic itaque audiar.

Tu enim, domine, diiudicas me, quia etsi nemo scit hominum, quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est, tamen est aliquid hominis, quod nec ipse scit spiritus hominis, qui in ipso est, tu autem, domine, scis eius omnia, qui fecisti eum. ego uero quamuis prae tuo conspectu [*]( 5] cf. Philipp. 2,12. 13] cf. Ps. 16, 8. 35, 8. 20] I Cor. 4, 3. 22] I Cor. 2, 11. ) [*](1 deseras V 2 precepta F 5 secreto om. F 8 uiae] uitae BOV 9 hii BFGP fratres mei serui tui F fratris W1 10 domino meo F 12 praeciperat Fl pr. et om. W ago-dictis add. QS in mg. factisago add. 011 in mg. 13 (et 14) aliis BIMlY tuis om. V per cum F 14 et om. W 16 idem om. 0 17 et tuetur me om. 8 .18 ergo] ergo me F 19 iam] ita M sim om. C 20 iudico OV1 ita F 22 enim] autem F diiudicas] qui iudicas F 23 sunt] sit 01 alt. homines W1 24 tamen-ipso est add. 81 in mg. inf. neque F 25 homines W domine om. H 26 que F )

231
me despiciam et aestimem me terram et cinerem, tamen aliquid de te scio, quod de me nescio. et certe uidemus nunc per speculum in aenigmate, nondum facie ad faciem; et ideo, quamdiu peregrinor abs te, mihi sum praesentior quam tibi et tamen te noui nullo modo posse uiolari; ego uero quibus temptationibus resistere ualeam quibusue non ualeam, nescio. et spes est, quia fidelis es, qui nos non sinis temptari supra quam possumus ferre, sed facis cum temptatione etiam exitum, ut possimus sustinere. confitear ergo quid de me sciam, confitear et quid de me nesciam, quoniam et quod de me scio, te mihi lucente scio, et quod de me nescio, tamdiu nescio, donec fiant tenebrae meae sicut meridies in uultu tuo.

Non dubia, sed certa conscientia, domine, amo te. percussisti cor meum uerbo tuo, et amaui te. sed et caelum et terra et omnia, quae in eis sunt, ecce undique mihi dicunt, ut te amem, nec cessant dicere omnibus, ut sint inexcusabiles. altius autem tu misereberis, cui misertus eris, et misericordiam praestabis, cui misericors fueris: alioquin caelum et terra surdis locuntur laudes tuas. quid autem amo, cum te amo? non speciem corporis nec decus temporis, non candorem lucis ecce istum amicum oculis, non dulces melodias cantilenarum [*](1] cf. Gen. 18, 27. 2] I Cor. 13,12. 4] cf. II Cor. 5, 6. 7] I Cor. 10,13. 12] Es. 58,10. cf. Ps. 89, 8. 17] Rom. 1, 20. 18] cf. Rom. 9,15. ) [*]( 1 dispiciam FGPW cinerim W 2 cera F nunc uidemus b m 3 facie] facie* (m ras.) 0 4 quamdiu om. F te om. M 5 noui nullo] non in ullo W uiolare F 6 non om. M 7 nos om. W 8 quam] quem P1, quam non V ferre-possimus om. V tum F 9 ut] ne M1 ego M quod BPQ 10 pr. et om. V quod] quid W, quo V 12 donec BCFGHMOPQVW, quamdiu S sciant M1 15 te om. M 16 terram CO1 sunt (s ex e corr.) P 17 amem te M.. inexcussabiles C, inexpugnabiles M 18 autem om. M misereris M cui] tu H 19 cui] cum H misericors (s alt. ex d corr.) S, misertus PQW fueris (fu e corr.) S 20 loquuntur BCGMOPQW, loquentur V 21 non] nec BCFPQVbm 22 istum] istis BCFGHM i OPQW Eug. edd. amicam FM, amica C, amocu B melodias] melodias suauium BPQb )

232
omnimodarum, non florum et ungentorum et aromatum suauiolentiam, non manna et mella, non membra acceptabilia carnis amplexibus: non haec amo, cum amo deum meum. et tamen amo quandam lucem et quandam uocem et quendam odorem et quendam cibum et quendam amplexum, cum amo deum meum, lucem, uocem, odorem, cibum, amplexum interioris hominis mei, ubi fulget animae meae, quod non capit locus, et ubi sonat, quod non rapit tempus, et ubi olet, quod non spargit flatus, et ubi sapit, quod non minuit edacitas, et ubi haeret, quod non diuellit satietas. hoc est quod amo, cum deum meum amo.

Et quid est hoc? interrogaui terram, et dixit: "non sum"; et quaecumque in eadem sunt, idem confessa sunt. interrogaui mare et abyssos et reptilia animarum uiuarum, et responderunt: "non sumus deus tuus; quaere super nos". iterrogaui auras flabiles, et inquit uniuersus aer cum incolis suis: "fallitur Anaximenes; non sum deus". interrogaui caelum, solem, lunam, stellas: "neque nos sumus deus, quem quaeris", inquiunt. et dixi omnibus, quae circumstant fores carnis meae: dicite mihi de deo meo, quod uos non estis, dicite mihi de illo aliquid. et exclamauerunt uoce magna: ipse fecit nos. interrogatio mea intentio mea et responsio eorum species eorum. et direxi me ad me et dixi mihi: "tu quis es"? etrespondi: "homo". et ecce corpus et anima in me mihi praesto sunt, unum exterius et [*]( 14] cf. Gen. 1, 20. 21] Ps. 99, 3. ) [*]( 1 unguentorum BFHMPVW aromatum (om. et) V suaueolentia aane BGPQb, suaueolentiu FV, siueolentiu M 2 mannec F 3 deum meum amo GM 4 et quandam-odorem om. V 5 cybum PW deum] dnJfi V 6 interiores F 7 fulgeret V quo H 8 sparget S 9 aeret W 10 deuellit F, diuellet U cum om. W1, qd V 13 in ea V 14 abyssus FHUV, habyssos W 15 aures MV flauiles 1 BSU, flebiles F, fabules G 16 inquiunt GW, inquisiui PQ uniuersa W, uniuersu Q aera W, aerem (em a tn. 2) Q an airaximenes P, anaximens V1, f anaxagoro V m. rec. 17 sumus GO et stellas H 18 ds* (s in ras.) S quaeritis M 19 omnibus1 omnibus his BCFH • MOPQUWbo, omnibus iis Gm, omnibus eis V foris F, foras 01p, foribus M* s. l. dixistis mo 22 intentio] et intentio F pr. et om. C 24 exterius et] interius V )

233
alterum interius. quid horam est, unde quaerere debui deum meam, quem iam quaesiueram per corpus a terra usque ad caelum, quousque potui mittere nuntios - radios oculorum meorum? sed melius quod interius. ei quippe renuntiabant omnes nuntii corporales praesidenti et iudicanti de responsionibus caeli et terrae et omnium, quae in eis sunt, dicentium: "non sumus deus" et: ipse fecit nos. homo interior cognouit haec per exterioris ministerium; ego interior cognoui haec, ego, ego animus per sensum corporis mei. interrogaui mundi molem de deo meo, et respondit mihi: non ego sum, sed ipse me fecit.

Nonne omnibus, quibus integer sensus est, apparet haec species? cur non omnibus eadem loquitur? animalia pusilla et magna uident eam, sed interrogare nequeunt. non enim praeposita est in eis nuntiantibus sensibus iudex ratio. homines autem possunt interrogare, ut inuisibilia dei per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciant, sed amore subduntur eis et subditi indicare non possunt. nec respondent ista interrogantibus nisi indicantibus nec uocem suam mutant, id est speciem suam, si alius tantum uideat, alius autem uidens interroget, ut aliter illi appareat, aliter huic, sed eodem modo utrique apparens illi muta est, huic loquitur: inmo uero omnibus loquitur, sed illi intellegunt, qui eius uocem acceptam foris intus cum ueritate conferant. ueritas enim dicit mihi: "non est deus tuus caelum et terra neque omne corpus". hoc dicit eorum [*]( 15] Rom. 1, 20. ) [*]( 1 interius] exterius V qui V 2 quem om. C quaesieram FGHV 4 ei] et M *renuntiabant (p ras., e ex o corr.) P 5 responsionibus] singulis responsionibus bm 6 terrae] terrae mare F in] non in H 7 et] sed GMbm haec] haec et M 9 sensus BGHMlPQbm interrogaui] interrogaui p sensu corporis mei interrogaui V 10 respondebit M me fecit mihi F 11 est sensus M 13 uideant B ea CF 14 sensus S 15 interrogari V inuisibilia] non inuisibilia M 16 conspi- U ciantur BPQV edd. amore* (s ras.) M 17 neq; M 18 motant F id est] id M 20 appareant C sed-huic om. F utrisque HV\' 21 muta* (m ras.) V 22 sed] si U 24 terra et caelum BCGHMOP QVW, et caelum (om. terra) F hec F )

234
natura. uident: moles est, minor in parte quam in toto. iam tu melior es, tibi dico, anima, quoniam tu uegetas molem corporis tui praebens ei uitam, quod nullum corpus praestat corpori. deus autem tuus etiam tibi uitae uita est.

Quid ergo amo, cum deum amo? quis est ille super caput animae meae? per ipsam animam meam ascendam ad illum. transibo uim meam, qua haereo corpori et uitaliter compagem eius repleo. non ea ui reperio deum meum: nam reperiret et equus et mulus, quibus non est intellectus, et est eadem uis, qua uiuunt etiam eorum corpora. est alia uis, non solum qua uiuifico sed etiam qua sensifico carnem meam, quam mihi fabricauit dominus, iubens oculo, ut non audiat, et auri, ut non uideat, sed illi, per quem uideam, huic, per quam audiam, et propria singillatim ceteris sensibus sedibus et officiis suis: quae diuersa per eos ago unus ego animus. transibo et istam uim meam; nam et hanc habet equus et mulus: sentiunt etiam ipsi per corpus.

Transibo ergo et istam naturae meae, gradibus ascendens ad eum, qui fecit me, et uenio in campos et lata praetoria memoriae, ubi sunt thesauri innumerabilium imaginum [*](9] Ps. 31, 9. ) [*]( 1 natum V uident] uidens CMV, uidenti Hmo, uide en BFPQb, cui idem W moles est] moles est enim CF, moles BPQb minor] minor est BHPQVWb, minor est et M, moles minor est 1110 2 quoniam] quia M 3 praestet F 4 uitae Ofn. BPQb 5 quod V deum] deum meum BCFGHMOPQVWedà. quis est] qui rem F 7 illam Cl uim] uiam BMlW 8 reperio] reppaereo F reperiret] repperiet B 9 pr. et om. BCFMPQVWbo tert. et] quia mo 10 quam S, quia Hl uiuent W, uiuificant B 9 s. l. eorum om. V alius F 11 pr. qua] quia FHX sed-sensifico om. W qua] quam F 12 quam] quam ego F fabricabit F et om. GM 13 ille F quam] quem M 14 audeam F propria V sedibus] sedibus suis BCFGHMOPQVW edd. alt. et om. M 15 ago] anus F transiui V 16 uiam W *equus (a ras.) M sentiunt] sentiunt enim BCFGHMOPQVWedd. 18 ergo et] etiam W istam] ista BPQV, istam uim Cedd. 19 me] mecum ea HV in lata V 20 memoriae] memoriae meae BPQb inmaginum B )

235
de cuiuscemodi rebus sensis inuectarum. ibi reconditum est, quidquid etiam cogitamus, uel augendo uel minuendo uel utcumque uariando ea quae sensus attigerit, et si quid aliud conmendatum et repositum est, quod nondum absorbuit et sepeliuit obliuio. ibi quando sum, posco, ut proferatur quidquid uolo, et quaedam statim prodeunt, quaedam requiruntur diutius et tamquam de abstrusioribus quibusdam receptaculis eruuntur, quaedam cateruatim se proruunt et, dum aliud petitur et quaeritur, prosiliunt in medium quasi dicentia: "ne forte nos sumus"? et abigo ea manu cordis a facie recordationis meae, donec enubiletur quod uolo atque in conspectum prodeat ex abditis. alia faciliter atque inperturbata serie sicut poscuntur suggeruntur et cedunt praecedentia consequentibus et cedendo conduntur, iterum cum noluero processura. quod totum fit, cum aliquid\' narro memoriter.

Ybi sunt omnia distincte generatimque seruata, quae suo quaeque aditu ingesta sunt, sicut lux atque omnes colores formaeque corporum per oculos, per aures autem omnia genera. sonorum omnesque odores per aditum narium, omnes sapores per oris aditum, a sensu autem totius corporis, quid durum, quid molle, quid calidum frigidumue, lene aut asperum, graue seu leue sine extrinsecus sine intrinsecus corpori. haec omnia recipit recolenda, cum opus est, et retractanda grandis memoriae recessus et nescio qui secreti atque ineffabiles sinus eius: [*]( h .1 huiuscemodi, OQ b, cuiusscemodi W sensibus PQV, sensi B in- uentarum 0, inuictarum W recordatum V 2 agendo V munuendo M 3 ea quae] eoq; M attingerit C\'W, satagerit M si quid] sicut F 4 sepelliuit 018 7 quibus FM 8 se cateruatim F quaeritur et C petitur V 9 ne om. V, ne (c a m. 2) M nos] non F 10 abigo W 6 mae S nubiletur (8 a m. 1) S, enubiletur illud BPQb 11 conspectu FV, conspectu meo W prodat H ex] et W 12 inturbata F 13 aecedentia M condiuntur F, consequuntur V 16 ibi BCFGHMO PQVWedd. distinctae CP, distinctim F, a distincte W 17 ingressa W 19 sapores ex odores corr. P 20 a*sensu (d ras.) P, ad sensum BQb, assensu V, ascensu W 21 callidum HV1 frigidum uel FO leue W aut] aut hi C 22 extrinsecus siue om. V siue intrinsecus om. F corporis H, corpus W 23 recepit FW colenda W retractandtl V, retractando H 24 ineffabilis S sonus V )

236
quae omnia suis quaeque foribus intrant ad eam et reponuntur in ea. nec ipsa tamen intrant, sed rerum sensarum imagines illic praesto sunt cogitationi reminiscentis eas. quae quomodo fabricatae sint quis dicit, cum appareat, quibus sensibus raptae sint interiusque reconditae P nam et in tenebris atque in silentio dum habito, in memoria mea profero, si uolo, colores, et discerno inter album et nigrum et inter quos alios uolo, nec incurrunt soni atque perturbant quod per oculos haustum considero, cum et ipsi ibi sint et quasi seorsum repositi lateant. nam et ipsos posco, si placet, atque adsunt illico, et quiescente lingua ac silente gutture canto quantum uolo, imaginesque illae colorum, quae nihilo minus ibi sunt, non se interponunt neque interrumpunt, cum thesaurus alius retractatur, qui influxit ab auribus. ita cetera, quae per sensus ceteros ingesta atque congesta sunt, recordor prout libet et auram liliorum discerno a uiolis nihil olfaciens et mei defrito, lene aspero, nihil tum gustando neque contractando, sed reminiscendo antepono.