Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Et clamabam in consequenti uersu clamore alto cordis mei: o in pace! o n id ipsum! o quid dixit: obdormiam et somnum capiam? quoniam quis resistet nobis, cum fiet sermo, qui scriptus est: absorpta est mors in uictoria? et tu es id ipsum ualde, qui non mutaris, et in te requies obliuiscens laborum omnium, quoniam nullus alius tecum nec ad alia adipiscenda, quae non sunt quod tu, sed tu, domine, singulariter in spe constituisti me. legebam et ardebam nec [*]( 2] Io. 1, 9. 4] Eph. 5, 8. 11] Ps. 4, 7. 14] Ps. 4, 8. 17] Ps. 4, 9. 19] I Cor. 15, 54. 20] cf. Malach. 3, 6. 22] Ps. 4, 10. ) [*]( 2 quo W 4 sumus Ml 5 internum] in te internum lumen HV, internum lumen b aeternum] in aeternum W 6 eis] in cis M afferent W ad] in V cur C 7 ostendet GHMedd. 9 et om. V incoata F, inchoatam H, inchoatur W 10 meditationem H ubi BPQV dulciscere W 11 coepe*as S 12 *oris S ignoscens W multiplicare FW 13 deuorans (orn. et) BCFGHMOPQVW edd. deuoratur W temporibus] temporalibus BGPQVb, teporabus F 14 aeterna simplicitatem V 17 pr. et alt. o om. F id om. F qui GV obdormiam (a ex u corr.) 0 19 absor*t.a (b ras.) P1, absorta CFHMOQVW uictoriam BCFHOWmo 20 id] in id BPQ et add. P* 21 omnium laborum GM nec] sed nec BHPQW ad om. V alia] alia multa BCFGHMOPQVlVedd. 22 quod] quae V sed tu om. S 23 nec] donec P )

206
inueniebam, quid facerem surdis mortuis, ex quibus fueram, pestis, latrator amarus et caecus aduersus litteras de melle caeli melleas et de lumine tuo luminosas, et super inimicis scripturae huius tabescebam.

Quando recordabor omnia dierum illorum feriatorum? sed nec oblitus sum nec silebo flagelli tui asperitatem et misericordiae tuae mirabilem celeritatem. dolore dentium tunc excruciabus me, et cum in tantum ingrauesceret, ut non ualerem loqui, ascendit in cor meum admonere omnes meos qui aderant, ut deprecarentur te pro me, deum salutis omnimodae. et scripsi hoc in cera et dedi, ut eis legeretur. mox ut genua simplici affectu fiximus, fugit dolor ille. sed quis dolor? aut quomodo fugit? expaui, fateor, domine meus et deus meus: nihil enim tale ab ineunte aetate expertus fueram. et insinuati sunt mihi in profundo nutus tui et gaudens in fide laudaui nomen tuum, et ea fides me securum esse non sinebat de praeteritis peccatis meis, quae mihi per baptismum tuum remissa nondum erant.

Renuntiaui peractis uindemialibus, ut scholasticis suis Mediolanenses uenditorem uerborum alium prouiderent, quod et tibi ego seruire delegissem et illi professioni prae difficultate spirandi ac dolore pectoris non sufficerem. et insinuaui per litteras antistiti tuo, uiro sancto Ambrosio, pristinos errores meos et praesens uotum meum, ut moneret quid mihi potissimum de libris tuis legendum esset, quo percipiendae tantae gratiae [*]( 3] cf. Ps. 118, 103. 105. Ps. 138, 21. ) [*](3 pr. et om. B luminosos W inimicos MV 4 scripturae] scripturis bee scripturae BGb tacebam . P 5 recordabar BMiQb 8 in om. M grauesceret F, ingrauiscere W, ingrauescerem V 9 monere W 10 precarentur W, deprecantur M deum] dne V omnimodo V scripsis W 11 ut eis] eis ut BPQb, eis (om. ut) W simplici] supplici BCGHM OPQQVWedd., subplici F 12 et 13 fugiit HlV ille una. V dodolor F 13 et expaui W pro meus om. V et om. BCFGHMOPQ V edd. 14 expertus] et expertus W 16 securus P 18 uindemiarum 0 ut] et F scolasticis BFGHMPQVW 19 prouiderant W tibi (om. et) V 20 professione F suspiraudi BPQ, sperandi V 21 dolere P1 22 uero W ambrosio uiro sancto F 23 monerent 0, moueret FW quod V potissimum mihi bm de-tuis om. C 24 quod C )

207
paratior aptiorque fierem. at ille iussit Eseiam prophetam, credo, quod prae ceteris euangelii uocationisque gentium sit praenuntiator apertior. uerum tamen ego primam huius lectionem non intellegens totumque talem arbitrans distuli repetendum exercitatior in dominico eloquio.

Inde ubi tempus aduenit, quo me nomen dare oporteret, relicto rure Mediolanium remeauimus. placuit et Alypio renasci in te mecum iam induto humilitate sacramentis tuis congrua et fortissimo dominatori corporis usque ad Italicum solum glaciale nudo pede obterendum insolito ausu. adiunximus etiam nobis puerum Adeodatum ex me natum carnaliter de peccato meo. tu bene feceras eum. annorum erat ferme quindecim et ingenio praeueniebat multos graues et doctos uiros. munera tua tibi confiteor, domine deus meus, creator omnium et multum potens formare nostra deformia: nam ego in illo puero praeter delictum non habebam. quod enim et nutriebatur a nobis in disciplina tua, tu inspiraueras nobis, nullus alius: munera tua tibi confiteor. est liber noster, qui inscribitur "de Magistro": ipse ibi mecum loquitur. tu scis illius esse sensa omnia, quae inseruntur ibi ex persona conlocutoris mei, cum esset in annis sedecim. multa eius alia mirabiliora expertus sum. horrori mihi erat illud ingenium: et quis praeter te talium miraculorum opifex? cito de terra abstulisti uitam eius, et securior eum recordor non timens quicquam pueritiae nec adulescentiae nec omnino homini illi. sociauimus eum coaeuum nobis in gratia tua, educandum in disciplina tua: et baptizati [*](1 esaiam BCGHMOPVW, isaiam Fmo 2 ceteriis C euuangelii V pronuntiator MP 3 huius om. M 4 exercitatior] & exercitatior V 5 dfii CF 6 oporteret] oporteret & F, oportebat P1 7 mediolanum CGMPqQ edd. et om. V 8 humilitatem F tuis] eius B congrua (a in o corr.) S 9 confortissimo C domitori B CGIIMOPQ V Wmo, domitari F, domitore b usque om. F glatiali G 10 uasu an F, usu C, casu Q 12 eum] cum V ferme erat CF 14 multo F 15 poteris M reformare BPQbm 16 non] nihil PQbm, nil B et nutriebatur] eiiutriebatur CHPQVedd. 17 in om. M1 21 ei F 22 alium S 23 terra] terra ds V securiorem V 24 adhulescentiae W, aduliscentiae P 25 homini] omni F ulli B 26 educandumtua om. V )

208
sumus et fugit a nobis sollicitudo uitae praeteritae. nec satiabar in illis diebus dulcitudine mirabili, considerare altitudinem consilii tui super salute generis humani. quantum fleui in hymnis et canticis tuis suaue sonantis ecclesiae tuae uocibus conmotus acriter! uoces illae influebant auribus meis et eliquabatur ueritas in cor meum et exaestuabat inde affectus pietatis, et currebant lacrimae, et bene mihi erat cum eis.

Non longe coeperat Mediolanensis ecclesia genus hoc consolationis et exhortationis celebrare magno studio fratrum concinentium uocibus et cordibus. nimirum annus erat aut non multo amplius, cum Iustina, Valentiniani regis pueri mater, hominem tuum Ambrosium persequeretur haeresis suae causa, qua fuerat seducta ab Arrianis. excubabat pia plebs in ecclesia mori parata cum episcopo suo, seruo tuo. ibi mater mea, ancilla tua, sollicitudinis et uigiliarum primas tenens, orationibus uiuebat. nos adhuc frigidi a calore spiritus tui excitabamur tamen ciuitate adtonita atque turbata. tunc hymni et psalmi ut canerentur secundum morem orientalium partium, ne populus maeroris taedio contabesceret, institutum est: ex illo in hodiernum retentum multis iam ac paene omnibus gregibus tuis et per cetera orbis imitantibus.

Tunc memorato antistiti tuo per uisum aperuisti, quo loco laterent martyrum corpora Protasi et Geruasi, quae per tot [*]( 1 fugiit V 2 in om.. BCFGHMOPQVWedd. dulcitudine W, dulcedine BCFGHMOPQV edd. miraculi V 3 salutem BCFGHM OPQVW edd. ymnis BFIGMIS 4 commotibus CW 5 meis om. M liquabatur M ueritas] ueritas tua BPb 6 exaestuabat] aestuabat V, extuabat W, ex ea aestuabat BPb affectu V, afflictus F et om. F 8 longe] longe erat quod F in ecclesia M hoc genus M 9 exortationis FHO 10 cordis (om. et) V 12 qua] que H, quia F 13 arianis bm 14 ibi] ibi enim M mea mater BCFHOPQVW, mater (om. mea) M1 15 prima V, primatum M2 s. l. 16 adhuc om. F a om. V 17 attonita ciuitate M ymni BFGMIS 18 morientalium W 19 tabesceret V institutum] et institum W ex] et ex BCFGHMPQV Wedd. odiernum W, odierno F 20 ccteras HW urbis W 21 imii tationibus BPQ 22 antestiti H aparuisti BlW 28 protasii BCF GHMOPQVWedd. gerbasi S, gerbasii P, geruasii BCFGHMOQ VWedd. )

209
annos incorrupta in thesauro secreti tui reconderas, unde opportune promeres ad cohercendam rabiem femineam, sed regiam. cum enim prolata et effossa digno cum honore transferrentur ad Ambrosianam basilicam, non solum quos inmundi uexabant spiritus confessis eisdem daemonibus sanabantur, uerum etiam quidam plures annos caecus ciuis ciuitatique notissimus, cum populi tumultuante laetitia causam quaesisset atque audisset, exiluit eoque se ut duceret suum ducem rogauit. quo perductus inpetrauit admitti, ut sudario tangeret feretrum pretiosae in conspectu tuo mortis sanctorum tuorum. quod ubi fecit atque admouit oculis, confestim aperti sunt. inde fama discurrens, inde laudes tuae feruentes, lucentes, inde illius inimicae animus etsi ad credendi sanitatem non applicatus, a persequendi tamen furore conpressus est. gratias tibi, deus meus! unde et quo duxisti recordationem meam, ut haec etiam confiterer tibi, quae magna oblitus praeterieram? et tamen tunc, cum ita fragraret odor unguentorum tuorum, non currebamus post te; ideo plus flebam inter cantica hymnorum tuorum, olim suspirans tibi et tandem respirans, quantum patet aura in domo faenea. [*]( 9] Ps. 115,15. 17] Cant. 1, 8. ) [*]( 1 thesauri S, thesauros F recondideras Q edd. oportune BCFG HMPQSVW 2 coercendam BGP, choercendam H1, coherendam M 3 enim om. V prolata] propalata BHMOPQ edd. effosa F, effusa Ml digna G transferentur MW 4 ambrosiam F 6 ciuitateque F, ciuitati*que G 7 tumultuantis BCGMpIQbm, tumultuantes P1 laetitiae BCFGbm 8 exiliuit BCFGHMIPQVWedd., exiliu Ml 9 imperauit F sudariu FMa feretri M\' 10 tuo om. V mortes G 11 admonuit BIMPQ oculi FMIPI, oculos P1 fama ex flamma corr. W 12 tuae om. F feruentis F lucentes add. 81 s. l., lucentis F inimici F 13 ad om. B credendi* (s ras.) W applicitus Mb, amplicatus P, amplificatus Q, ampliatus m 14 est om. F 15 eduxisti BP e Qb, reduxisti M ut] ad W 17 cum ita tunc V ita] ista M flagraret BFMOaPQSWb, fraglaret GHOI, flagret F unguendorum W yecurrebamus F 18 pos te BW ideo] et ideo BPQbm ymnorum BFGMSV 19 tibi] ti F paret V 20 domu V fanea W, fenee 01 ) [*]( XXXIII. Anr. Augustini conff. (Ang. 1, 1). ) [*]( 14 )
210

Qui habitarc facis uiianimes in domo, consociasti nobis et Kuodiuni iuuenem ex nostro municipio. qui cum agens in rebus militaret, prior nobis ad te conuersus est et baptizatus et relicta militia saeculari accinctus in tua. simul eramus, simul habitaturi placito sancto. quaerebamus, quisnam locus nos utilius haberet seruientes tibi: pariter remeahamus in Africam. et cum apud Ostia Tiberina essemus, mater defuncta est. multa praetereo, quia multum festino. accipe confessiones meas et gratiarum actiones, deus meus, de rebus innumerabilibus etiam in silentio. sed non praeteribo quidquid mihi anima parturit. de illa famula tua, quae me parturiuit et carne, ut in hanc temporalem, et corde, ut in aeternam lucem nascerer. non eius, sed tua dicam dona in eam. neque enim se ipsa fecerat aut educauerat se ipsam: tu creasti eam, nec pater nec mater sciebat, qualis ex eis fieret. et erudiuit eam in timore tuo uirga Christi tui, regimen unici tui in domo fideli, bono membro ecclesiae tuae. nec tantam erga suam disciplinam diligentiam matris praedicabat quantam famulae cuiusdam decrepitae, quae patrem eius infantem portauerat, sicut dorso grandiuscularum puellarum paruuli portari solent. cuius rei gratia et propter senectam ac mores optimos in domo christiana satis a dominis [*]( 1] Ps. 67, 7. ) [*]( 1 qui] quia H unianimes FP domu V 2 nobis ex mihi corr. P edodium (d pro ex b corr.) W ex] e V 3 at C1, a F 4 accinetus est b iu om. HV tuo BPQ 5 habitabamus BPQb placito] in placito GHMQIV 6 seruientes] et seruientes BP remeauimus VW affricam FHV 7 apud] in F2 8. l. hostia HOSVW, hostia M tiberiana HOV, tiberinam M defucta F 10 scileutio W 11 tua oni. B ut om. W hac FM 12 ut add. M* s. l. aeterna luce V renascerer Hb 13 dona dicam M ea BGMPQVWedd. se ipsam Q edd., ipsa se GM 14 edocauerat FW se ipsam om. Q, se ipsa BP tu] tu autem 0 nec mater om. V 15 sciebant C fieret] fieret illa Mb et om. V uirgo M 16 unici] unici filii BCFGHMPQWeàà., uni- O geniti filii V 17 teae F tanta F, tam V digigentiam G 18 quantum P, quanta F 19 patre V dorsū F 20 paruoli W portari solent paruuli F gratiam S 21 m**ores (ai ras.) P a dominis] ad omnis P, a dhominis W, ab omnib; M )

211
honorabatur. unde etiam curam dominicaruni tiliarum conmissam diligenter gerebat et erat in eis cohercendis, cum opus esset, sancta seueritate uehemens atque in docendis sobria prudentia. nam eas praeter illas horas, quibus ad mensam parentum moderatissime alebantur, etiamsi exardescerent siti, nec aquam bibere sinebat praecauens consuetudinem malam et ad-dens uerbum sanum: "modo aquam bibitis, quia in potestate uinum non habetis; cum autem ad maritos ueneritis factae dominae apothecarum et cellariorum, aqua sordebit, sed mos potandi praeualebit." hac ratione praecipiendi et auctoritate imperandi frenabat auiditatem tenerioris aetatis et ipsam puellarum sitim formabat ad honestum modum, ut iam non liberet quod non deceret.

Et subrepserat tamen, sicut mihi filio famula tua narrabat, subrepserat ei uinulentia. nam cum de more puella sobria iuberetur a parentibus de cupa uinum depromere, submisso poculo qua desuper patet, priusquam in lagunculam funderet merum, primoribus labris sorbebat exiguum, quia non poterat amplius sensu recusante. non enim ulla temulenta cupidine faciebat hoc, sed quibusdam superfluentibus aetatis excessibus, qui ludicris motibus ebulliunt et in puerilibus annis maiorum pondere premi solent. itaque ad illud modicum cotidianum [*]( 1 cura* P, cura W familiarum SV filiarum dominicarum o conmissam] conmissam sibi BGMPQbm, sibi conmissam F 2 coercendis HIMV 3 docendi V prudentia-illas add. S1 s. l. 5 moderatissimo F halebantur F exarescerent V siti] si V 7 potesta- O tem FW 9 apotecarum FGMIV 10 putandi W permanebit CFo hac] ac C 11 auiditatem-formabat om. F ipsa C 12 non] nec BCGHMOPQWedd. biberent M 13 doceret F1 14 et 15 subreperat V sicut] qd V 15 uinolentia BCFGH*MPQ edd. cum add. 0* s. l. more] morte W1 puella] tamquam puella BCFGHM de OPQVWedd. 16 iuberet F cuppa (PGHMQedd., cubpa F pro- CU mere (de add. m. 1) S 17 pulo W laguncula F 18 labiis H, labri F sordebat FM1 19 sensu W ulla om. W 20 faciebam W1 fluentibus C 21 ludicris] ludi eius (e am. 2) V annis] animis FGH MOVWedd. malorum PQ 22 cotidianum om. BCFGHMOPQ VW edd. ) [*]( 14* )

212
cotidiana modica addèndo- quoniam qui modica spernit, paulatim decidit— in eam consuetudinem lapsa erat, ut prope iam plenos mero caliculos inhianter hauriret. ubi tunc sagax anus et uehemens illa prohibitio? numquid ualebat aliquid aduersus latentem morbum, nisi tua medicina, domine, uigilaret super nos? absente patre et matre et nutritoribus tu praesens, qui creasti, qui uocas, qui etiam per t praepositos homines boni aliquid agis ad animarum salutem. quid tunc egisti, deus meus? unde curasti? unde sanasti? nonne protulisti durum et acutum ex altera anima conuicium tamquam medicinale ferrum ex occultis prouisionibus tuis et uno ictu putredinem illam praecidisti? ancilla enim, cum qua solebat accedere ad cupam, litigans cum domina minore, ut fit, sola cum sola, obiecit hoc crimen amarissima insultatione uocans meribibulam. quo illa stimulo percussa respexit foeditatem suam confestimque damnauit atque exuit. sicut amici adulantes peruertunt, sic inimici litigantes plerumque corrigunt. nec tu quod per eos agis, sed quod ipsi noluerunt, retribuis eis. illa enim irata exagitare appetiuit minorem dominam, non sanare, et ideo clanculo, aut quia ita eas inuenerat locus et tempus litis, aut ne forte et ipsa periclitaretur, quod tam sero prodidisset. at tu, domine, rector caelitum et terrenorum, ad usus tuos contorquens profunda torrentis, fluxum [*]( 1] Eccli. 19,1. ) [*]( 1 pr. modica] modico W 2 decedit W, decidet V ea consuetudine V labsa CS prope] poene Ql V iam om. V 3 inianter FSW, hianter V auriret Cl HVW 4 huehemens P proibitio W, prohibitionum FM numqui V, quid FM ualebit F 5 latententem F 6 absente] abs te F matre et patre M 7 per om. M praesitos F, praeposteros Ant. Arn. um 8 quid] nam quid G 9 sanastis W 10 mediciualem V ferro V ex] ti et F 11 ancillam V 12 cuppam G edd., cubam F, culpam M ligans (u m. 2) W 13 minore] inhore W fit fit 0 obicit F amarissima] cum amarissima HV 14 meribibulam (i alt. ex 0 corr.) S, meribibolam V1 quod CIW, qua PQ illa om. V1 15 oxuiti W 16 adolantes F, adnlantis G 17 uoluerint G 18 retribues W pethiit F minorem** (do e ras.) M, irata V 19 eas ita MV, ita se W 21 caelitum] caelitum M, caeli tunc H, caelestium Fb 22 terraenorum S tuus V )
213
saeculorum ordinate turbulentum, etiam de alterius animae insania sanasti alteram, ne quisquam, cum hoc aduertit, potentiae suae tribuat, si uerbo eius alius corrigatur, quem uult corrigi.

Educata itaque pudice ac sobrie potiusque a te subdita parentibus quam a parentibus tibi, ubi plenis annis nubilis facta est, tradita uiro seruiuit ueluti domino et sategit eum lucrari tibi loquens te illi moribus suis, quibus eam pulchram faciebas et reuerenter amabilem atque mirabilem uiro. ita autem tolerauit cubilis iniurias, ut nullam de hac re cum marito haberet umquam simultatem. expectabat enim misericordiam tuam super eum, ut in te credens castificaretur. erat uero ille praeterea sicut beniuolentia praecipuus, ita ira feruidus. sed nouerat haec non resistere irato uiro, non tantum facto, sed ne uerbo quidem. iam uero refractum et quietum cum opportunum uiderat, rationem facti sui reddebat, si forte ille inconsideratius conmotus fuerat. denique cum matronae multae, quarum uiri mansuetiores erant, plagarum uestigia etiam dehonestata facie gererent, inter amica conloquia illae arguebant maritorum uitam, haec earum linguam, ueluti per iocum grauiter admonens, ex quo illas tabulas, quae matrimoniales uocantur, recitari audissent, tamquam instrumenta, quibus ancillae factae essent, deputare debuisse; proinde memores conditionis superbire aduersus dominos non oportere. cumque mirarentur illae scientes, quam ferocem coniugem sustineret, numquam fuisse auditum aut aliquo indicio claruisse, quod Patricius ceciderit uxorem aut quod [*](1 ordinate turbolentum BM, ordinareturbulenta H, ordinans te turbulentum G, ordinans turbulentum bm insaniam FS 2 aduerterit C, auerterit F 3 tribuet H uero V 4 educataq. V 5 ubi-est add. S1 s. Z. nobilis FO1 6 Ciro om. V 8 reuerentem HV, reuerterer M1, re uera MS 10 numquam F 11 castigaretur 0 13 ne] nec GV 14 refactum F, refracto m quieto m oportunum mss. 15 uideret FGMQmo inconsiderantius BQW 17 dehonestatam G, de honesta B u i faciem FG 19 ueleti F graueter M admonens] ad oms V 20 taa u bulis P, tabalas F matrimonialis W recitare F 21 factae essent] fuissent V deputari FV 22 debuissent BFMl PQb condicionis BOFS 23 oportere] debere F 24 congugem F 25 iuditio M clarius se W pr. quod] quo V Patricius] patri eius V ciciderit B alt. quod] aliquod V )

214
a se inuicem uel unum diem domestica lite dissenserint, et causam familiariter quaererent, docebat illa institutum suum, quod supra memoraui. quae obseruabant, expertae gratulabantur: quae non obseruabant, subiectae negabantur.

Socrum etiam suam primo susurris malarum ancillarum aduersus se irritatam sic uicit obsequiis perseuerans tolerantia et mansuetudine, ut illa ultro filio suo medias linguas famularum proderet, quibus inter se et nurum pax domestica turbabatur, expeteretque uindictam. itaque posteaquam ille et matri obtemperans et curans familiae disciplinam et concordiae suorum consulens proditas ad prodentis arbitrium uerberibus cohercuit, promisit illa talia de se praemia sperare debere, quaecumque de sua nuru sibi, quo placeret, mali aliquid loqueretur, nullaque iam audente memorabili inter se beniuolentiae suauitate uixerunt.