Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

s o domine, ego seruus tuus, ego seruus tuus et filius ancillae tuae. disrupisti uincula mea; tibi sacrificabo hostiam laudis. laudet te cor meum et lingua mea, et omnia ossa mea dicent: domine, quis similis tibi? dicant, et responde mihi et dic animae meae: salus tua ego sum. quis ego et qualis ego? quid non mali aut facta mea aut, si non facta, dicta mea aut, si non dicta, uoluntas mea fuit? tu autem, domine, bonus et misericors et dextera tua respiciens profunditatem mortis meae et a fundo cordis mei [*]( 2] cf. Ps. 21, 28. 4] Ps. 29, 12. 9] Ps. 115, 16 sq. 12] Ps. 34, 10. 13] Ps. 34, 3. ) [*]( 1 miserabilibusq; F, miserabilibus eius BPQ b flebilibusque om. F, q; fletibus et M, fletibus V 2 gemitibus V ut] et Fl 3 nec] ne W istans S 4 ei] et W 6 clarius H cautius F EXPLC: LIB: VIII. CONFESSIONV INCIPIT • LIBER • NONVS • EIVSDEM ■ SCI • AVGVSTINI ■ CONFESSIONV S,_ EXP LIB • VIII. INCP . LIB. VIIII: BHOPQV, AMEN EXPLICIT LIB OCTAVVS. INCIPIT LIBER NO- NVS C, EXPLICIT LIB. CONFESSION VIII INCIPIT LIBER CON- FES SCI AVG. VIllI. M, EXPLICIT CONFESSIONVM LIBER OC- TAVVS INCIPIT LIBER NONVS IN ADIVTORIO DM G, EXPLICIT ni LIB CONFESSIONV OCTAVVS INCIPIT LIB VIIII IN XPO IНV DNO NRO W, VIIII add. m. post. subscr. om. F 10 dirupisti HV, dirrupisti 0, disrupisti dñe M 11 hostiam] sacrificium Mm laudat W 12 dicent] dicant BCFGHMOPQVWedd. 14 qualis ego] qualis ego aut quantus ego G mali] mali ego BPQb 15 alt. dicta] dicta mea W 17 respiciens ** (s ex tes corr.) V )

197
exhauriens abyssum corruptionis. et hoc erat totum nolle quod uolebam, et uelle quod uolebas. sed ubi erat tam annoso tempore et de quo imo altoque secreto euocatum est in momento liberum arbitrium meum, quo subderem ceruicem leni iugo tuo et umeros leni sarcinae tuae, Christe Iesu, adiutor meus et redemptor meus? quam suaue mihi subito factum est carere suauitatibus nugarum, et quas amittere metus fuerat, iam dimittere gaudium erat. eiciebus enim eas a me, uera tu et summa suauitas, eiciebus et intrabas pro eis omni uoluptate dulcior, sed non carni et sanguini, omni luce clarior, sed omni secreto interior, omni honore sublimior, sed non sublimibus in se. iam liber erat animus meus a curis mordacibus ambiendi et adquirendi et uolutandi atque scalpendi scabiem libidinum, et garriebam tibi, claritati meae et diuitiis et saluti meae, domino deo meo.

Et placuit mihi in conspectu tuo non tumultuose abripere, sed leniter subtrahere ministerium linguae meae nundinis loquacitatis, ne ulterius pueri meditantes non legem tuam, non pacem tuam, sed insanias mendaces et bella forensia mercarentur ex ore meo arma furori suo. et opportune iam paucissimi dies supererant ad uindemiales ferias, et statui tolerare illos, ut sollemniter abscederem et redemtus a te iam non redirem uenalis. consilium ergo nostrum erat coram te, coram [*](4] cf. Matth. 11, 30. 5] Ps. 18,15. 18] Ps. 118, 70. ) [*]( 1 exauriens CiYW, exahuriens F habyssum W 2 ualebam (u ex n corr.) P, uolebus H\'Q (m. rec.) b nolebus HVb sed] et G U 3 himo S, i*mo (m ras.) H euocatem F, et uacuatum W im momento MW 4 quo] quo da M 5 humeros BCFMPQYW, humeras G, humero H 7 amittere] ammittere MPQ 8 meas F 9 uoluntate V 10 carne et sanguine F sed omni] sed non omni S sedinterior om. F 13 pr. et om. CF adquiren V uoluptandi B, uo- U luntandi F scabie W libidinem F 14 diuitiis S: diuitiis meis BG FGHMOPQVW edd. saluti* (s ras.) S, salutati P post meae ras. ram 20 litt. V 16 arripere GMO, abripere Q 17 subtrahere P, subtraere 8 F, subtraere V laquacitatis F 19 forinsia F 20 furore F opor- 11 tunc mss. 21 uindimiales P1, uimdemiales Q 22 solemniter BCHM, solempniter W )

198
hominibus autem nisi nostris non erat. et conuenerat inter uos, ne passim cuiquam effunderetur, quamquam tu nobis in conualle plorationis ascendentibus et cantantibus canticum graduum dederas sagittas acutas et carbones uastatores aduersus linguam subdolam uelut consulendo contradicentem et, sicut cibum assolet, amando consumentem.

Sagittaueras tu cor nostrum caritate tua, et gestabamus uerba tua transfixa uisceribus et exempla seruorum tuorum, quos de nigris lucidos et de mortuis uiuos feceras, congesta in sinum cogitationis nostrae urebant et absumebant grauem torporem, ne in ima uergeremus, et accendebant nos ualide, ut omnis ex lingua subdola contradictionis flatus inflammare nos acrius posset, non extinguere. uerum tamen quia propter nomen tuum, quod sanctificasti per terras, etiam laudatores utique haberet uotum et propositum nostrum, iactantiae simile uidebatur non opperiri tam proximum feriarum tempus, sed de publica professione atque ante oculos omnium sita ante discedere, ut conuersa in factum meum ora cunctorum intuentium, quam uicinum uindemialium diem praeuenire noluerim, multa dicerent, quod quasi appetissem magnus uideri. et quo mihi erat istuc, ut putaretur et disputaretur de animo meo et blasphemaretur bonum nostrum?

Quin etiam quod ipsa aestate litterario labori nimio pulmo meus cedere coeperat et difficulter trahere suspiria [*]( 2] Ps. 83, 6 sq. 3] Ps. 119,1. 120,1. 4] Ps. 119, 3 sq. 14] cf. Ezech. 36, 23. 21] Rora. 14, 16. ) [*]( 1 nostras M 2 in S: a BOFGHMOPQYWedd. 3 cantantibus] cantantes F 5 dolosam V 6 sibum F adsolit W consumantem B 7 cor om. W et] et le W iestabamus F 8 de nigris] dirigridis M1 9 sinu VW 10 assumebant M, abaorbebaut V 11 hima S uergen remur BP, mergerentur Q ualde b 12 agrius F 14 quo C lau- W datoris F 15 habere W lactantiae C 16 operiri FHXQ, opperi 0 17 atque om. V sita] si ita H discederem BGPQV, discere FM1 i 19 uindimialium PrQ puenire M multa H 21 istud GGPQVW edd. 28 liberario (r alt. in 1 mut.) 0 labore VW 24 dificulter F \'traere F )

199
doloribusque pectoris testari se saucium uocemque clariorem productioremue recusare, primo perturbauerat me, quia magisterii illius sarcinam paene iam necessitate ponere cogebat aut, si curari et conualescere potuissem, certe intermittere. sed ubi plena uoluntas uacandi et uidendi, quoniam tu es dominus, oborta mihi est atque firmata — nosti, deus meus — etiam gaudere coepi, quod haec quoque suberat non mendax excusatio, quae offensionem hominum temperaret, qui propter liberos suos me liberum esse numquam uolebant. plenus igitur tali gaudio tolerabam illud interuallum temporis, donec decurreret — nescio utrum uel uiginti dies erant — sed tamen fortiter tolerabantur, quia recesserat cupiditas, quae mecum solebat ferre graue negotium, et ego premendus remanseram, nisi patientia succederet. peccasse me in hoc quisquam seruorum tuorum, fratrum meorum, dixerit, quod iam pleno corde militia tua passus me fuerim uel una hora sedere in cathedra mendacii. at ego non contendo. sed tu, domine misericordissime, nonne et hoc peccatum cum ceteris horrendis et funereis in aqua sancta ignouisti et remisisti mihi?

Macerabatur anxitudine Verecundus de isto nostro bono, quod propter uincula sua, quibus tenacissime tenebatur, deseri se nostro consortio uidebat. nondum Christianus coniuge fideli ea tamen ipsa artiore prae ceteris conpede ab itinere, quod aggressi eramus, retardabatur nec christianum esse alio modo se uelle dicebat quam illo, quo non poterat. benigne tamen obtulit, [*]( 5] Ps. 45, 11. ) [*]( 3 deponere BCGHMOPQVW edd., me ponere F cogebar V, cogitabar H 4 intermitterem BFMPQ 5 uidendi] uendendi B 6 obhorta F est mihi M 7 hoc M1 8 libros W1 9 uolebam F 10 decurrerit W, decurrerent M 12 cupiditas (i alt. ex o corr.) F 13 remanserSt V 14 fratrum tuorum C meorum] tuorum fratrum meorum M .15 cordo F 16 una] in una G sedere] me sedere V, sidere Ml ego] ego dne V 18 ceteris] de ceteris M orrendis Hl 20 anxietudine BGHMQ edd. bono nostro F 22 nostro] a nostro FM* coniu*ge (n ras.) M 23 ea om. W ipsa tamen BCFGHMOPQV n W edd. ab itinere] ab initinere P, ab ititjere Q quo V 24 agressi CV se om. V 25 quo] q W poteram 01 tamen SW: sane BC FGHMOPQVedd. )

200
ut, quamdiu ibi essemus, in re eius essemus. retribues illi, domine, in retributione iustorum, quia iam ipsam sortem retribuisti ei. quamuis enim absentibus nobis, cum Romae iam essemus, corporali aegritudine correptus et in ea Christianus et fidelis factus ex hac uita emigrauit. ita misertus es non solum eius sed etiam nostri, ne cogitantes egregiam erga nos amici humanitatem nec eum in grege tuo numerantes dolore intolerabili cruciaremur. gratias tibi, deus noster, tui sumus. indicant hortationes et consolationes tuae: fidelis promissor reddis Yerecundo pro rure illo eius Cassiciaco, ubi ab aestu saeculi requieuimus in te, amoenitatem sempiternae uirtutis paradisi tui, quoniam dimisisti ei peccata super terram in monte incaseato, monte tuo, monte uberi.

Angebatur ergo tunc ipse, Nebridius autem conlaetabatur. quamuis enim et ipse nondum Christianus in illam foueam perniciosissimi erroris inciderat, ut ueritatis filii tui carnem phantasma crederet, tamen inde emergens sic sibi erat, nondum imbutus ullis ecclesiae tuae sacramentis, sed inquisitor ardentissimus ueritatis. quem non multo post conuersionem nostram et regenerationem per baptismum tuum ipsum etiam fidelem catholicum castitate perfecta atque continentia tibi seruientem in Africa apud suos, cum tota domus eius per eum christiana facta esset, carne soluisti. et nunc ille uiuit in sinu [*]( 1] cf. Luc. 14,14. 2] cf. Ps. 124, 3. 12] Ps. 67, 16. 23] Luc. 16, 22. ) [*]( 1 ut om. C, in F in-essemus add. S1 s. l. re] rure bm retri- bue HV 2 retributione] resurrectiono BCFGMOPQVWedd. ipsa W 4 eam C 5 migrauit BGHPQ 6 ei F nec FMl erga] circa BPQ 7 grege tuu F enumerantes V 9 reddes BG MPQ b m 10 cassitiaco MIW, cassiaco Bpi Vb, cassiato ptQ 11 amoenitate BPQ sempiterne FHMOQ edd. uirtutis] uirentis BCFGHMOPQVW edd. n paradysi BFGMS 12 incasseato P 13 huberi F 14 augebatur Q ergo] tamen 0 nibrydius S 16 pernetiosissimi B 17 fantasma G HV erant 0 18 imbutus post sacramentis exhibent Mb m ullus P1, illius Q 19 nostram om. Q1 21 catholicau W continentiam G 22 affrica Q cum] postquam BPQ 23 esset facta F habraham 0, habraam Wf abrahae G )

201
Abraham. quidquid illud est, quod illo significatur sinu, ibi Nebridius meus uiuit, dulcis amicus meus, tuus autem adoptiuus ex liberto filius: ibi uiuit. nam quis alius tali animae locus? ibi uiuit, unde me multa interrogabat homuncionem inexpertum. iam non ponit aurem ad os meum, sed spiritale os ad fontem tuum et bibit, quantum potest, sapientiam pro auiditate sua sine fine felix. nec eum sic arbitror inebriari ex ea, ut obliuiscatur mei, cum tu, domine, quem potat ille, nostri sis memor. sic ergo eramus, Verecundum consolantes tristem salua amicitia de tali conuersione nostra et exhortantes ad fidem gradus sui, uitae scilicet coniugalis, Nebridium autem opperientes, quando sequeretur. quod de tam proximo poterat et erat iam iamque facturus, cum ecce euoluti sunt dies illi tandem. nam longi et multi uidebantur prae amore libertatis otiosae ad cantandum de medullis omnibus: tibi dixit cor meum, quaesiui uultum tuum; uultum tuum, domine, requiram.

Et uenit dies, quo etiam actu soluerer a professione rhetorica, unde iam cogitatu solutus eram. et factum est, eruisti linguam meam, unde iam erueras cor meum, et benedicebam tibi gaudens profectus in uillam cum meis omnibus. ubi quid egerim in litteris iam quidem sentientibus tibi, sed adhuc superbiae scholam tamquam in pausatione anhelantibus testantur libri disputati cum praesentibus et cum ipso me solo coram te; quae [*]( 15] Ps. 26, 8. ) [*]( 1 est] est quod illud est BPQ sinu* (m ras.) F nybridius S, nibridius W 2 autem S: autem domine BCFGHMOPQVWedd. adobtiuus FW 4 me om. V 5 pr. *os (h ras.) H frontem M 6 et] se F bibit ex uiuit corr. S1, bibet 0 sapientia C 7 sic O eum bm ea ut] se aut F 8 putat GW; a quo potatur M2 s. l. memor] memento F 9 cosolantes V 10 conuersatione BFMPQb et om. G exortantes FHOW, exorantes V sue B 11 nibridium S 12 poteraa (om. et) F et erat om. W 13 uoluti FIW nam] iam BPQ 14 longe FM 15 dixi W 17 quo] in quo BPQbm, qifi F 18 rethoriea mss. iam] etiam F cogitatus oblutus W eruisti] et eruisti BPQbm 19 linguam] animam Q1 iam] etiam F benedicam MSW 20 meis] eis MS ibi BCFGHMOPQVWedd. 21 superbiaa V 22 scolam BFG HMPQ VW in pausationem HV, inflatione W hanelantibus S, anelantibus F )

202
autem cum absente Nebridio, testantur epistulae. et quando mihi sufficiat tempus conmemorandi omnia magna erga nos beneficia tua in illo tempore praesertim ad alia maiora properanti? reuocat enim me recordatio mea, et dulce mihi fit, domine, confiteri tibi, quibus internis me stimulis perdomueris et quemadmodum me conplanaueris humilitatis montibus et collibus cogitationum mearum et tortuosa mea direxeris et aspera lenieris quoque modo ipsum etiam Alypium, fratrem cordis mei, subegeris nomini unigeniti tui, domini et saluatoris nostri Iesu Christi, quod primo dedignabatur inseri litteris nostris. magis enim eas uolebat redolere gymnasiorum cedros, quas iam contriuit dominus, quam salubres herbas ecclesiasticas aduersas serpentibus.

Quas tibi, deus meus, uoces dedi, cum legerem psalmos Dauid, cantica fidelia, sonos pietatis excludentes turgidum spiritum, rudis in germano amore tuo, catechumenus in uilla cum catechumeno Alypio feriatus, matre adhaerente nobis muliebri habitu, uirili fide, anili securitate, materna caritate, christiana pietate! quas tibi uoces dabam in psalmis illis et quomodo in te inflammabar ex eis et accendebar eos recitare, si possem, toto orbi terrarum aduersum tyfum generis humani! et tamen toto orbe cantantur, et non est qui se abscondat a calore tuo. quam uehementi et acri dolore indignabar manichaeis et miserabar eos rursus, quod illa sacramenta, illa medicamenta [*]( 6] cf. Es. 40, 4 et Luc. 3, 4 sq. 11] Ps. 28, 5. 22] Ps. 18, 7. ) [*]( 1 nibridio S epistolae BFGHMQ edd. 2 ergo FS 6 conplanaueras W humiliatis BCFG*HO*QVedd. et collibus om. W 8 linieris FG quoque] quo CFM etiam ipsum F, et ipsum etiam W i 9 nomine H domine PQ 11 uolebat eos F redolore F quam S iam om. M 12 salubris F aduersus SW 14 quas-fidelia add. WS inmg. dauit M 15 sonos] et sonos BPQ edd., et sonus F, sono V excludentis F, et claudentes W 16 catecuminus et catecumino BGM PS, cathecuminus Wb, cathecumenus 0, caticuminus CF uilla (om. cum) V 17 aderente V mulieri HM 18 anilli W, anelans F 20 accedebar V possim BPQ 21 orbe BFGHMOPQVWedd. aduersus BCGHMOPQVW edd. typhum GHW, tifum CF, alypium M 22 cantatur B V 23 uehmenti S agri F 24 mirabar FV, miserebar b ilia medicamenta om. 8 )

203
nescirent et insani essent aduersus antidotum, quo sani esse potuissent! uellem, ut alicubi iuxta essent tunc et me nesciente, quodv ibi essent, intuerentur faciem meam et audirent uoces meas, quando legi quartum psalmum in illo tunc otio, quid de me fecerit ille psalmus: cum inuocarem te, exaudisti me, deus iustitiae meae; in tribulatione dilatasti mihi. miserere mei, domine, et exaudi orationem meam: audirent ignorante me, utrum audirent, ne me propter se illa dicere putarent, quae inter haec uerba dixerim, quia et re uera nec ea dicerem nec sic ea dicerem, si me ab eis audiri uiderique sentirem, nec, si dicerem, sic acciperent, quomodo mecum et mihi coram te de familiari affectu animi mei.

Inhorrui timendo ibidemque inferbui sperando et exultando in tua misericordia, pater. et haec omnia exibant per oculos et uocem meam, cum conuersus ad nos spiritus tuus bonus ait nobis: filii hominum, quousque graues corde? ut quid diligitis uanitatem et quaeritis mendacium? dilexeram enim uanitatem et quaesieram mendacium. et tu, domine, iam magnificaueras sanctum tuum, suscitans eum a mortuis et collocans ad dexteram tuam, unde mitteret ex alto promissionem suam, paracletum, spiritum ueritatis. et miserat eum iam, sed ego nesciebam. miserat eum, quia iam magnificatus erat resurgens a mortuis et ascendens in caelum. ante [*]( 5] Ps. 4, 2. 16] Ps. 4, 3. 19] Ps. 4, 4. Eph. 1, 20. 20] cf. Luc. 24, 49. 21] Io. 14, 16 sq. cf. Act. 2, 1 sqq. ) [*]( 1 anthidotum CS 2 ajlicubi P tunc] ignorante (em O1) me utrum audirent (om. M) tunc CFMOb, tunc ign. me utrum audirent BPQ et me—essent om. CM nescieute* (m ras.) 0 3 ibi] sibi V uoce mea V 4 otio] initio M 5 te om. CFGHMOVedd. exaudiuit CF GHMOVWmo 6 meae ** (ds- ras.) M 8 alt. audirent] adirent V 10 pr. dicerem] didicerem W nec sic-dicerem om. S alt. dicerem] dicere P si me-dicerem om. W 13 inorrui FH1 inferbui BCF GHMOSPQY: inferuui OIS, inferi iui W 14 exiebant BPVW, exigebant Q oculos] oculos meos BCPQ edd. 16 usquequo FV graui F 17 dilexeram-mendacium add. S1 s. l., om. V 19 illum V 20 altao W 21 paraclitum BCFHOSPQW, paraclytum GMV 22 pr. iam] quia iam W miserat] et miserat F alt. iam om. G 23 ascendit (om. et) F )

204
autem spiritus nondum erat datus, quia Iesus nondum erat clarificatus. et clamat prophetia: quousque graues corde? ut quid diligitis uanitatem et quaeritis mendacium? et scitote, quoniam dominus magnificauit sanctum suum. clamat quousque, clamat scitote, et ego tamdiu nesciens uanitatem dilexi et mendacium quaesiui et ideo audiui et contremui, quoniam talibus dicitur, qualem me fuisse reminiscebar. in phantasmatis enim, quae pro ueritate tenueram, uanitas erat et mendacium. et insonui multa grauiter et fortiter in dolore recordationis meae. quae utinam audissent qui adhuc usque diligunt uanitatem et quaerunt mendacium: forte conturbarentur et euomuissent illud, et exaudires eos, cum clamarent ad te, quoniam uera morte carnis mortuus est pro nobis, qui te interpellat pro nobis.

Legebam: irascimini et nolite peccare, et quomodo mouebar, deus meus, qui iam didiceram irasci mihi de praeteritis, ut de cetero non peccarem, et merito irasci, quia non alia natura gentis tenebrarum de me peccabat, sicut dicunt qui sibi non irascuntur et thesaurizant sibi iram in die irae et reuelationis iusti iudicii tui. nec iam bona mea foris erant nec oculis carneis in isto sole quaerebantur. uolentes enim gaudere forinsecus facile uanescunt et effunduntur in ea, quae uidentur et temporalia sunt, et imagines eorum famelica cogitatione lambiunt. et o si fatigentur inedia et dicant: quis ostendet nobis [*]( 1] Io. 7, 39. 2] Ps. 4, 3 sq. 13] Rom. 8, 34. 15] Ps. 4, 5. 19] Rora. 2, 5. 23] cf. II Cor. 4, 18. 24] Ps. 4, 6 sq. ) [*]( 1 erat datus] eratatus F 2 gfificatus Q clamabat FHMVm propheta CFMbo quousque-mendacium et om. Q graui F* 4 et om. V magnificauit dominus GM, mirificauit dominus Q 5 et scitote et F 7 dicetur W 8 in] iam W phantasmatibus B*CFMQ2edd. enim] autem F quae QS: quas libri 9 pr. et om. G multa om. Q1 10 et] ac BCFHOPQVWo 11 qui] quia H ad hoc V e usque eras. P 12 ouomuissent M 13 at CFl 16 qui] quia F 17 irasceba F 18 peccapat F 19 tesaurizant BF 20 tui] di FV nec] hec F 22 uaniscunt W, euanescunt BCHPQV edd. uiuidentur M 23 familica CIW lambunt CIG M2 edd. 24 0 si fatigentur] osificatigentur W, offagentur F inaedia COPS dicunt F ostendent S, ostendit BCMQVW_ )

205
bona? et dicamus, et audiant: signatum est in nobis lumen uultus tui, domine. non enim lumen nos sumus, quod inluminat omnem hominem, sed inluminamur a te, ut, qui fuimus aliquando tenebrae, simus lux in te. o si uiderent internum aeternum, quod ego quia gustaueram, frendebam, quoniam non eis poteram ostendere, si afferrent ad me cor in oculis suis foris a te et dicerent: quis ostendit nobis bona? ibi enim, ubi mihi iratus eram, intus in cubili, ubi conpunctus eram, ubi sacrificaueram mactans uetustatem meam et inchoata meditatione renouationis meae sperans in te, ibi mihi dulcescere coeperas et dederas laetitiam in corde meo. et exclamabam legens haec foris et agnoscens intus nec uolebam multiplicari terrenis bonis et deuorans tempora et deuoratus temporibus, cum haberem in aeterna simplicitate aliud frumentum et uinum et oleum.