Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Hoc in turpi et exsecranda laetitia, hoc in ea quae concessa et licita est, hoc in ipsa sincerissima honestate amicitiae, hoc in eo qui mortuus erat et reuixit, perierat et inuentus est: ubique maius gaudium molestia maiore praeceditur. quid est hoc, domine deus meus, cum tu aeternum tibi, tu ipse sis gaudium, et quaedam de te circa te semper gaudeant? quid est, quod haec rerum pars alternat defectu et profectu, offensionibus et conciliationibus? an is est modus earum et tantum dedisti eis, cum a summis caelorum usque ad ima terrarum, ab initio usque in finem saeculorum, ab angelo usque ad uermiculum, a motu primo usque ad extremum omnia genera bonorum et omnia iusta opera tua suis quaeque sedibus locaresl et suis quaeque temporibus ageres? ei mihi, quam excelsus j es in excelsis et quam profundus in profundis! et nusquam recedis, et uix redimus ad te.

Age, domine, fac excita et reuoca nos, accende et rape, fragra, dulcesce: amemus, curramus. nonne multi ex profun- 1 diore tartaro caecitatis quam Victorinus redeunt ad te et accedunt et inluminantur recipientes lumen, quod si qui recipiunt, accipiunt a te potestatem, ut filii tui fiant? sed si minus noti sunt populis, minus de illis gaudent etiam qui nouerunt eos. quando enim cum multis gaudetur, et in singulis uberius est gaudium, quia feruefaciunt se et inflammantur ex alterutro. deinde, quod multis noti, multis sunt auctoritati ad salutem 1 et multis praeeunt secuturis, ideoque multum de illis et qui [*](3] Luc. 15, 32. 14] cf. Ps. 112, 4. 19] cf. Io. 1, 9. 12. ) [*]( 1 execranda] in e. F, execrabili V 4 maior* (a ras.) M, maiori edd. praeciditur V1, praedicitur V m. rec., praecedit b 5 hoc om. B 6 et e om. 0 gaudent V1 7 est] e. hoc FQ1 alternant B defunctu P profatu M1 8 his GMXW 9 hima S 10 in] ad V 12 suis quaeque] suisque V 13 et om. F temporibus om. V1 hei G, heu Vmo, et W excellentius F 14 profundus] p. es BHPQWb et n. recedis om. W 16 et fac et excita BPQ, et fac exc. b 17 fragra scripsi:\\ fragla OxSV, flagra BGHMVWedd., et flagra PQ dulcisce (i ex e corr.) 0 amemus] iam a. BFPQb curramus] et c. BPb profun- i diori F 18 accendunt W 19 qui om. W 20 accipiunt om. BV1 23 inflamantur V 24 multi sunt HVW auctoritate BPW 25 prae*eunt H, praeerunt V sequuturis P, sequuturus W )

177
eos praecesserunt laetantur, quia non de solis laetantur. absit enim, ut in tabernaculo tuo prae pauperibus accipiantur personae diuitum aut prae ignobilibus nobiles, quando potius infirma mundi elegisti, ut confunderes fortia, et ignobilia huius mundi elegisti et contemtibilia et ea quae non sunt, tamquam sint, ut ea quae sunt euacuares. et tamen idem ipse minimus apostolorum tuorum, per cuius linguam tua ista uerba sonuisti, cum Paulus pro consule per eius militiam debellata superbia sub lene iugum Christi tui missus esset regis magni prouincialis effectus, ipse quoque ex priore Saulo Paulus uocari amauit ob tam magnae insigne uictoriae. plus enim hostis uincitur in eo, quem plus tenet et de quo plures tenet. plus autem superbos tenet nomine nobilitatis et de his plures nomine auctoritatis. quanto igitur gratius cogitabatur Victorini pectus, quod tam inexpugnabile receptaculum diabolus obtinuerat, Victorini lingua, quo telo grandi et acuto multos peremerat, abundantius exultare oportuit filios tuos, quia rex noster alligauit fortem, et uidebant uasa eius erepta mundari et aptari in honorem tuum et fieri utilia domino ad omne opus bonum.

Sed ubi mihi homo tuus Simplicianus de Victorino ista narrauit, exarsi ad imitandum: ad hoc enim et ille narrauerat. [*]( 2] cf. 1M. 2, 1. 9. 3] I Cor. 1, 27 sq. 7] I Cor. 15, 9. 8] cf. Act. 13, 7-12. 18] cf. Matth. 12, 29. 20] II Tim. 2, 21. ) [*]( 1 quia-laetantw- om. MV1 quia non de] quia plurib; congaudent unde F 4 eligis (i pr. ex e corr.) H ut-elegisti om. V1 confunderis W et-elegisti om. Q1 5 huius om. F contentibilia S 6 tamquam sint om. F sint] si sint M,. quae sint BPb, ea que st Q ea om. V *uacuares 0 7 idem om. V 8 lingua O1 tua] tuain (del. m. 1) W, tu V uerba] uera 0 palus F proconsul B2FGRi 8 MSOiPQedd. 91eni GQb iugo BGPQb 10 affectus P 11 priori V uocare F insignae S 13 plu*res (e ras.) W plus BFGHMOPQ VW: plures S superb; W 15 cogitabar F tam S: tamquam BFGHMOPQVWedd. inexpugnabili receptaculo H 16 Victorini] p u. (p add. m.2) V, et u. m linguam FGHMV . quod W telo grandi] te lucrandi 0, elucrandi W 17 perimerat BFH1PQW abuudantius] habundantius W, tanto a. mo 18 quia BFGHMOPQVW: qua S 19 honore tuo F 20 dne H 22 exarsit W ) [*]( XXXIII. Aur. Augnstini conff. (Aug. 1, 1). ) [*](12 )

178
posteaquam uero et illud addidit, quod imperatoris Iuliani temporibus lege data prohibiti sunt christiani docere litteraturam et oratoriam — quam legem ille amplexus loquacem scholam deserere maluit quam uerbum tuum, quo linguas infantium facis disertas — non mihi fortior quam felicior uisus est, quia inuenit occasionem uacandi tibi. cui rei ego suspirabam ligatus non ferro alieno, sed mea ferrea uoluntate. uelle meum tenebat inimicus et inde mihi catenam fecerat et constrinxerat me. quippe uoluntate peruersa facta est libido, et dum seruitur libidini, facta est consuetudo, et dum consuetudini non resistitur, facta est necessitas. quibus quasi ansulis sibimet innexis — unde catenam appellaui — tenebat me obstrictum dura seruitus. uoluntas autem noua, quae mihi esse coeperat, ut te gratis colere fruique te uellem, deus, sola certa iucunditas, nondum erat idonea ad superandam priorem uetustate roboratam. ita duae uoluntates meae, una uetus, alia noua, illa carnalis, illa spiritalis, confligebant inter se atque discordando dissipabant animam meam.

Sic intellegebam me ipso experimento id quod legeram, quomodo caro concupisceret aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, ego quidem in utroque, sed magis ego in eo, quod in me approbabam quam in eo, quod in me improbabam. ibi enim magis iam non ego, quia ex magna parte id patiebar inuitus quam faciebam nolens. sed tamen consuetudo aduersus me pugnacior ex me facta erat, quoniam nolens quo nollem perueneram. et quis iure contradiceret, [*]( 4] Sap. 10, 21. 20] Gal. 5, 17. ) [*]( 1 iinperatoriis M 3 scolam mss. 4 quo] qui H, quod FM infantum V 5 facit FW dissertas BFPV nom P infelicior Q\' 7 meum] mecum M 8 fecerat catemam mihi F constrixerat S, constriucxerat P 9 uoluntate] ex u. BFHMOPQVWedd. 10 alt. consuetudine P1 11 annexibus V 12 appellauit W tenebat] et t. BPQ 14 coleremj BFGHMOPQVW edd. certa iocunditas BFOPQVWb, ioc. certa G 15 suspirandam S uetustatem BFMPQVW roborabam B 16 uoluntatis F, uoluptates V nouo F 17 alt. illa] ista F 19 me] in me W qupmodo quomodo W 22 quam-improbabam om. 8 24 patieba**r (tu ras.) B 26 quo] i idquod (i Id add. m. 2) 0 uellem W1 )

179
cum peccantem iusta poena sequeretur? et non erat iam illa excusatio, qua uideri mihi solebam propterea me nondum contemto saeculo seruire tibi, quia incerta mihi esset perceptio ueritatis: iam enim et ipsa certa erat. ego autem adhuc terra obligatus militare tibi recusabam et inpedimentis omnibus sic timebam expediri, quemadmodum inpediri timendum est.

Ita sarcina saeculi, uelut somno assolet, dulciter premebar, et cogitationes, quibus meditabar in te, similes erant conatibus expergisci uolentium, qui tamen superati soporis altitudine remerguntur. et sicut nemo est, qui dormire semper uelit, omniumque sano iudicio uigilare praestat. differt tamen plerumque homo somnum excutere, cum grauis torpor in membris est, eumque iam displicentem carpit libentius, quamuis surgendi tempus aduenerit: ita certum habebam esse melius tuae caritati me dedere quam meae cupiditati cedere; sed illud placebat et uincebat, hoc libebat et uinciebat. non enim erat quod tibi responderem dicenti mihi : surge qui dormis et exsurge a mortuis, et inluminabit te Christus, et undique ostendenti uera te dicere, non erat omnino, quid responderem ueritate conuictus, nisi tantum uerba lenta et somnolenta: "modo", "ecce modo", "sine paululum". sed "modo et modo" non habebat modum et "sine paululum" in longum ibat. frustra condelectabatur legi tuae secundum [*]( 17] Eph. 5,14. 23] Rom. 7, 22-25. ) [*]( 1 poenam H1 illa] ulla BOPQb, nulle V 2 qua] quę 0, quia FI V nondum me BFG PQ b m contento S 3 seruiret V preceptio F, pen*tio V 4 enim] e. mihi F 6 expedire F 7 adsoluet ex exsoluet corr. F premebatur B1 9 expergesci H1 uolentibjjjja 0 suporati V superatis operis P 10 demerguntur F 11 praesta W1, praestet PQ 12 somnum om. M; sumnum P1, somnium W1 15 meae] mae S, mea H1 credere M 16 illa F uincebat] non u. G alt. uiueebat BFM 17 dicentem F 18 exsurge] resurge W 19 undique] ubi u. F ostendendi F te uera F docere B resonderem F 20 conecce uinctus W, coniunctus F 21 modo (etee add. m. 2) M (et 22) paulolum BMl 22 et modo om. W non] et non B habebant Gmo longinquum F 23 condelectabar BFGHMOPQVW edd. ) [*]( 12* )

180
interiorem hominem, eum alia lex in membris meis repugnaret legi mentis meae et captiuum me duceret in lege peccati, quae in membris meis erat. lex enim peccati est uiolentia consuetudinis, qua trahitur et tenetur etiam inuitus animus eo merito, quo in eam uolens inlabitur. miserum ergo me quis liberaret de corpore mortis huius nisi gratia tua per Iesum Christum, dominum nostrum?

Et de uinculo quidem desiderii concubitus, quo artissimo tenebar, et saecularium negotiorum seruitute quemadmodum exemeris narrabo et confitebor nomini tuo, domine, adiutor meus et redemptor meus. agebam solita crescente anxitudine et cotidie suspirabam tibi, frequentabam ecclesiam tuam, quantum uacabat ab eis negotiis, sub quorum pondere gemebam. mecum erat Alypius otiosus ab opere iuris peritorum post assessionem tertiam, expectans, quibus iterum consilia uenderet, sicut ego uendebam dicendi facultatem, si qua docendo praestari potest. Nebridius autem amicitiae nostrae cesserat, ut omnium nostrum familiarissimo Yerecundo, Mediolanensi et ciui et grammatico, subdoceret, uehementer desideranti et familiaritatis iure flagitanti de numero nostro fidele adiutorium, quo indigebat nimis. non itaque Nebridium cupiditas conmodorum eo traxit — maiora enim posset, si uellet, de litteris agere — sed officio beniuolentiae petitionem nostram contemnere noluit amicus dulcissimus et mitissimus. agebat autem illud prudentissime cauens innotescere personis [*](10] Ps. 18,15. ) [*]( m 1 lex alia bm 2 et captiuum-erat om. Q in legem Bm 4 quj (coir. m. 2) P 5 eo] et F eam] ea MV, eo F 6 liberaret BF GHMOPQW: liberet SV 7 dno rTFo 0\' 9 teneba**r (tu ras.) B seruitutem MV 10 exemeris PS: me ex. BGHMOQVW edd., me eximeris F 11 pro meus om. V anxietudiue BFG HMOtPQW edd. 12 cottidie MV frequentabam] et fr. V 15 assensionem BP, ascensionem OQ 16 dicenti W1, dicenda Q1 qua] quando 0 17 nibridins S cessarat O1 18 firoru 0, nos C 19 et ante ciui om. Gm grammatico (om. et) G subduceret W1, subderet BPQ 20 familiaris F flagitandi F, flagranti MS fldeli H1 21 quod FW1 utique B nibridium S 24 contempnere BHMW 25 innoscere F )

181
secundum hoc saeculum maioribus, deuitans in eis omnem inquietudinem animi, quem uolebat habere liberum et quam multis posset horis feriatum ad quaerendum aliquid uel legendum uel audiendum de sapientia.

Quodam igitur die — non recolo causam, qua erat absens Nebridius — cum ecce ad nos domum uenit ad me et Alypium Ponticianus quidam, ciuis noster, in quantum Afer, praeclare in palatio militans: nescio quid a nobis uolebat. et consedimus, ut conloqueremur. et forte supra mensam lusoriam, quae ante nos erat, adtendit codicem: tulit, aperuit, inuenit apostolum Paulum, inopinate sane; putauerat enim aliquid de libris, quorum professio me conterebat. tum uero arridens meque intuens gratulatorie miratus est, quod eas et solas prae oculis meis litteras repente conperisset. Christianus quippe et fidelis erat et saepe tibi, deo nostro, prosternebatur in ecclesia crebris et diuturnis orationibus. cui ego cum indicassem illis me scripturis curam maximam inpendere, ortus est sermo ipso narrante de Antonio Aegyptio monacho, cuius nomen excellenter clarebat apud seruos tuos, nos autem usque in illam horam latebat. quod ille ubi conperit, inmoratus est in eo sermone insinuans tantum uirum ignorantibus et admirans eandem nostram ignorantiam. stupebamus autem audientes tam recenti memoria et prope nostris temporibus testatissima mirabilia tua in fide recta et catholica ecclesia. omnes mirabamur, et nos, quia tam magna erant, et ille, quia inaudita nobis erant. [*]( a 2 librum H1 3 possit CF horis posset M 5 que W, quam F nybridius S 6 uenit domum 0 et] et ad V, ad F t alypius FWl 7 quide conciiys nfe F affer HXMX praeciare (clarę add. \'In. 2) V 9 ut] et F men*sam (s ras.) W lutoriam V1, luxoriam W, lusoliam CIMI 10 era*t (n ras.) H 12 professio me] professione GW1 tunc FGV 13 gratularier M eas et] et eas et W, eas CM prae] quae V 14 et om. V 15 erat] e. eis V deo nostro] dño V prosternabatur B ecclesiam V 16 diurnis QIW indicasset W1 17 hortus S 18 aegytio P manacho M 19 non utem (n alt. in a corr.) F illa hora GV, illa ora F 21 insunuans G 23 memorie (om. et) W testatissimam F 24 tua om. V catholica] in c. W 25 et ille om. Wy, et illae F quia] qui co W1. )

182