Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Inde sermo eius deuolutus est ad monasteriorum greges et mores suaueolentiae tuae et ubera deserta heremi, quorum nos nihil sciebamus. et erat monasterium Mediolanii plenum bonis fratribus extra urbis moenia sub Ambrosio nutritore, et non noueramus. pertendebat ille et loquebatur adhuc, et nos intenti tacebamus. unde incidit, ut diceret nescio quando se et tres alios contubernales suos, nimirum apud Treueros, cum imperator pomeridiano circensium spectaculo teneretur, exisse deambulatum in hortos muris contiguos atque illic, ut forte combinati spatiabantur, unum secum seorsum et alios duos itidem seorsum pariterque digressos; sed illos uagabundos inruisse in quandam casam, ubi habitabant quidam serui tui spiritu pauperes, qualium est regnum caelorum, et inuenisse ibi codicem, in quo scripta erat uita Antonii. quamlegere coepit unus eorum et mirari et accendi et inter legendum meditari arripere talem uitam et relicta militia saeculari seruire tibi. erant autem ex eis, quos dicunt agentes in rebus. tum subito repletus amore sancto et sobrio pudore iratus sibi coniecit oculos in amicum et ait illi: "dic, quaeso te, omnibus istis laboribus nostris quo ambimus peruenire? quid quaerimus? cuius rei causa militamus? maiorne esse poterit spes nostra in palatio, quam ut amici imperatoris simus? et ibi quid non fragile plenumque periculis? et per quot pericula peruenitur ad grandius periculum? et quando istuc erit? [*]( 18] Matth. 5, 3. ) [*]( 1 monastheriorum S graeges S 2 deserte P1 3 monastherium S mediolani OGHMOQVWedd., mediolano F 7 tria C1 alios tres M apud om. V treberos GOSW, triberos F, triueros C1 8 promeridiano mss. cercensium Ml exspectaculo BPQ 9 ortos BPW moris F contiguus F, contiguis H 10 conuinati C1, conuinatis O, conuinatus V patiabantur V, patiebantur FI01 11 itidem] ut idem Ml degressos P, digressus Ml WI illos] alios M 12 quadam Wl hubi W quidem P1, quondam F 16 uitam] mili Q1 17 seruiret C erant-rebus om. V1 erat Plb agentis W 18 tunc BFGHM PQVWedd. 21 cui O1 maior nec B 22 imperatori M, inpectoris P1 23 et] ei V quod FHMPSV 24 quando] quamdiu BM* PQb istud FM*QVbo )

183
amicus autem dei, si noluero, ecce nunc fio". dixit hoc et turbidus parturitione nouae uitae reddidit oculos paginis: et legebat et mutabatur intus, ubi tu uidebas, et exuebatur mundo mens eius, ut mox apparuit. namque dum legit et noluit fluctus cordis sui, infremuit aliquando et discreuit decreuitque meliora iamque tuus ait amico suo: "ego iam abrupi me ab illa spe nostra et deo seruire statui et hoc ex hac hora, in hoc loco aggredior. te si piget imitari, noli aduersari". respondit ille adhaerere se socium tantae mercedis tantaeque militiae. et ambo iam tui aedificabant turrem sumptu idoneo relinquendi omnia sua et sequendi te. tum Ponticianus et qui cum eo per alias horti partes deambulabant, quaerentes eos deuenerunt in eundem locum et inuenientes admonuerunt, ut redirent, quod iam declinasset dies. at illi narrato placito et proposito suo, quoque modo in eis talis uoluntas orta est atque firmata petiuerunt, ne sibi molesti essent, si adiungi recusarent. isti autem nihil mutati a pristinis fleuerunt se tamen, ut dicebat, atque illis pie congratulati sunt et conmendauerunt se orationibus eorum et trahentes cor in terra abierunt in palatium, illi autem affigentes cor caelo manserunt in casa. et habebant ambo sponsas: quae posteaquam hoc audierunt, dicauerunt etiam ipsae uirginitatem tibi. [*]( 10] cf. Luc. 14, 28. 11] cf. Luc. 5, 11. 28. . ee ) [*](1 uoluero] u. M2 turbidos FMl, turbitus B 2 reddit V legebat] leuabat F 3 exuaebatur P 4 soluit V 5 fluctum V, fructus BP et discreuit aliquando M discreuitque (om. decreuit) W 6 iamque tuus] iam iamque tuus Mb, iam quietus CV ait add. 81 s. I. amicis suis W1 abrumpi B, arripui V 7 hora hac b m 8 adgrediar C 9 adhaere GW socio BM%PQb, otium W 10 turrem] turrim BH*M%V* edd., urbem S sumtu CFOV 11 relinquendo PQ, relinquentes V tunc CGHMQVW pontianus F 12 orti FH deambulabat HOIPVW 13 loqum G ammouerunt H1 14 quod iam] quo M, quod bm 15 talis om. V horta Ml orta esset BCF GHM\'iłPQVWedd., esset orta 0 16 si] sed P recordarent M1 m 17 nihil] nihilo BCFGMOPQVedd., nichil hominus W putati P, commutati H se] set F 18 decebat CFG gratulati V 19 terram FMVW habierunt FV 20 in caelo (in add. tn. 2 in P) PQ, in caelum V anserunt F 21 ambo habebant bm 22 ipsae add. Q\'-)

184

Narrabat haec Ponticianus. tu autem, domine, inter uerba eius retorquebus me ad me ipsum, auferens me a dorso meo, ubi me posueram, dum nollem me adtendere, et constituebas me ante faciem meam, ut uiderem, quam turpis essem, quam distortus et sordidus, maculosus et ulcerosus. et uidebam et horrebam, et quo a me fugerem non erat. et si conabar a me auertere aspectum, narrabat ille quod narrabat, et tu me rursus opponebus mihi et inpingebus me in oculos meos, ut inuenirem iniquitatem et odissem. noueram eam, sed dissimulabam et cohibebam et obliuiscebar.

Tunc uero quanto ardentius amabam illos, de quibus audie- bam salubres affectus, quod se totos tibi sanandos dederant, tanto exsecrabilius me conparatum eis oderam. quoniam multi mei anni mecum effluxerant — forte duodecim anni — ex quo ab undeuicensimo anno aetatis meae lecto Ciceronis Hortensio excitatus eram studio sapientiae et differebam contemta felicitate terrena ad eam inuestigandam uacare, cuius non inuentio, sed uel sola inquisitio iam praeponenda erat etiam inuentis thesauris regnisque gentium et ad nutum circumfluentibus corporis uoluptatibus. at ego adulescens miser ualde, miserior in exordio ipsius adulescentiae, etiam petieram a te castitatem et dixeram: "da mihi castitatem et continentiam, sed noli modo". timebam enim, ne me cito exaudires et cito [*]( 9] cf. Ps. 35, 3. ) [*]( 1 pontianus F, potitianus M1 2 ad me-constituebus me Otn. V1 a me ipso W 4 turbis F 6 orrebam FXG 7 auertere a me CG H OVW, a me uertere F 8 pr. me om. Q1 impigebus V me om. 01 9 iniquitatem S: i. meam BCFGHMOPQVW edd. odissem] o. eam F 10 eam] eciam W et cohibebam] et coibebam G, et conhibebam HOo, n et cotibebam P, et conibebam BQ, et coniuebam V; om. F, et conniuebam m 11 tum G audiebam om. H 12 quod se] quos et V tibi om. Q1, sibi M1 sandos F 14 anni mei F efluxerant V, effluxerunt B, affluxerant F annis V 15 hab W undeuicesimo BCFG HMO*PQVW edd. ortensio CFV 16 contenta CGS 17 non om. Q, iam non F 19 inuentis] in uestib; M tesauris FM1 20 corporum V at] et M miser del. 0 m. post. 21 miserior SW: miser BCFGHMOPQVedd. in adulescentiae V 22 sed] et M 23 mod W cito ue me F )

185
sanares a morbo concupiscentiae, quem malebam expleri quam exstingui. et ieram per uias prauas superstitione sacrilega, non quidem certus in ea, sed quasi praeponens eam ceteris, quae non pie quaerebam, sed inimice oppugnabam.

Et putaueram me propterea differre de die in diem contemta spe saeculi te solum sequi, quia non mihi apparebat certum aliquid, quo dirigerem cursum meum. et uenerat dies, quo nudarer mihi et increparet in me conscientia mea: "ubi est lingua mea? nempe tu dicebas propter incertum uerum nolle te abicere sarcinam uanitatis. ecce iam certum est, et illa te adhuc premit umerisque liberioribus pinnas recipiunt, qui neque ita in quaerendo adtriti sunt nec decennio et amplius ista meditati". ita rodebar intus et confundebar pudore horribili uehementer, cum Ponticianus talia loqueretur. terminato autem sermone et causa, qua uenerat, abiit ille, et ego ad me. quae non in me dixi? quibus sententiarum uerberibus non flagellaui animam meam, ut sequeretur me conantem post te ire? et renitebatur, recusabat et non se excusabat. consumpta erant et conuicta argumenta omnia: remanserat muta trepidatio et quasi mortem formidabat restringi a fluxu consuetudinis, quo tabescebat in mortem.

Tum in illa grandi rixa interioris domus meae, quam fortiter excitaueram cum anima mea in cubiculo nostro, corde [*]( 18] cf. Ier. 7, 9 et Luc. 21, 8. ) [*]( 1 quam CMedd., que 01 explere F, expleri potius M 2 hieram H1 superstitionis sacrilege F 3 non quidem] numquid PQ eam] ea M 4 obpugnauera V 5 differe C contenta S 6 apparebat mihi M 7 quo om. Ml diligerem W 8 in om. B C2 M2 PQ b 9 es BCFM*bo lingua W mea S: om. BOFGHMOPQVWedd. 10 et om. F 11 humerisque BCHMQV\'Wedd., humeris qui F liberioriq; bus (o; add. m. 2) M pennas jBCFGHO*PQV*Wedd., pennis M 12 in quaerendo] inquirendo BCFGHPQVWedd. 14 pontianus F talia] ista F 15 quo H1 habiit W 18 pos te BFW renitebantur H1, renitebar P1, retibatur C1, retinebatur BFb recusasabat PQ 19 uicta V1 20 morte 0 reformidabat BCFGHMOPQVWedd. 21 in mortem om. M 23 exitaueram V cubiculo Q, cubili F cordi F )

186
meo, tam uultu quam mente turbatus inuado Alypium, exclamo: "quid patimur? quid est hoc, quod audisti? surgunt indocti et caelum rapiunt, et nos cum doctrinis nostris ecce ubi uolutamur in carne et sanguine! an quia praecesserunt, pudet sequi et non pudet nec saltem sequi?" dixi nescio qua talia, et abripuit me ab illo aestus meus, cum taceret attonitus me intuens. neque enim solita sonabam. plus loquebantur animum meum frons, genae, oculi, color, modus uocis quam uerba, quae promebam. hortulus quidam erat hospitii nostri, quo nos utebamur sicut tota domo: nam hospes ibi non habitabat, dominus domus. illuc me abstulerat tumultus pectoris, ubi nemo impediret ardentem litem, quam mecum aggressus eram, donec exiret qua tu sciebas, ego autem non: sed tantum insanibam salubriter et moriebar uitaliter, gnarus, quid mali essem, et ignarus, quid boni post paululum futurus essem. abscessi ergo in hortum et Alypius pedem post pedem. neque enim secretum meum non erat, ubi ille aderat. et quando me sic affectum desereret? sedimus quantum potuimus remoti ab aedibus. ego fremebam spiritu indignans indignatione turbulentissima, quod non irem in placitum et pactum tecum, deus meus, in quod eundum esse omnia ossa mea clamabant et in caelum tollebant laudibus: et non illuc ibatur [*]( 3] cf. Matth. 11, 12. 20] cf. Ezech. 16, 8. 21] Ps. 34, 10. ) [*]( 1 exclamo] et e. BFGMsPQVbm 2 quod] quid COPQWmo 3 rapiunt caelum FGM nostris S: n. sine corde BCFGHMOPQVW edd. 5 saltim BCIFGHMlPQ qua] quae BCM*W\'2 edd., qui GPQ 6 abrupit M aestus] exitus V 7 intuens me bm plusque CMedd. allequebantur CMbo 8 uoces F 9 hortulis Ml 10 domu HI V ubi H, *bi S habitabat] erat F, habitabat at BPQ1, habitabat aut Q* 12 lite C 13 era* (t ras.) M non] quieui M\'J add. in mg., non sciebam b 14 insanibam (m a m. post. obducta) S: insaniebam BCFOPQ VWedd. moliebar PQ ignarus CGHMOPQV 15 mala B quod B paulolum BM1 futuru W1 essem post paul. futurus G 16 ortum FW, hortos V pr. pedem] pede CFGH*MOVmo post pedem om. V n 17 non erat om. Ml et] aut BFGHMOPQVWedd., ad C quanta Ml 19 turbolentissima BFM turbulentissima indignatione bm 20 et om. V 21 quo V eundem S esset MOV, erat F ossa add. S1 s. I. 22 tollebat Y illuc ibatur (i alt. ex e corr.) W )
187
nauibus aut quadrigis aut pedibus, quantum saltem de domo in eum locum ieram, ubi sedebamus. nam non solum ire uerum etiam peruenire illuc nihil erat aliud quam uelle ire, sed uelle fortiter et integre, non semisauciam hac atque hac uersare et iactare uoluntatem parte adsurgente cum alia parte cadente luctantem.

Denique tam multa faciebam corpore in ipsis cunctationis aestibus, quae aliquando nolunt homines et non ualent, si aut ipsa membra non habeant aut ea uel conligata uinculis uel . resoluta languore uel quoquo modo impedita sint. si uulsi capillum, si percussi frontem, si consertis digitis amplexatus sum genu, quia uolui, feci. potui autem uelle et non facere, si mobilitas membrorum non obsequeretur. tam multa ergo feci, ubi non hoc erat uelle quod posse: et non faciebam, quod et inconparabili affectu amplius mihi placebat et mox, ut uellem, possem, quia mox, ut uellem, utique uellem. ibi enim facultas ea, quae uoluntas, et ipsum uelle iam facere erat; et tamen non fiebat, faciliusque obtemperabat corpus tenuissimae uoluntati animae, ut ad nutum membra mouerentur, quam ipsa sibi anima ad uoluntatem suam magnam in sola uoluntate perficiendam.

Ynde hoc monstrum? et quare istuc? luceat misericordia tua, et interrogem, si forte mihi respondere possint latebrae poenarum hominum et tenebrosissimae contritiones 216 filiorum Adam. unde hoc monstrum? et quare istuc? imperat [*](1 aut quadrigis-pedibus om. F saltim B Cl FHMl PQ domu V 2 eram V ire uerum] reuera W 3 illuc om. F nihil] n. enl M, non F 4 semesauciam S.W, semisauda F 5 uersari F pr. parte V\' b adsurgentem GFMVb 6 cadente] cadentem F, cadentem alibi iacente H, iacentem V denique luctantem G 7 cunctationib; M1 8 exitibus V si aut] sic M 10 languorem V quoquo] quo FW sunt F1 euulsi capilli V 11 fronte V consertis] conplexis V 12 genua F 13 ego M 16 pr. uellem] uelle V possem-ut uellem om. FW alt. uellem] uelle W 17 ea quae] eaq; BFPSV 18 era*t (n ras.) H faciebat HW 19 nutum] nutum mentis GMm 20 magna CMV, mag F 21 sola] sua BPQ perficienda CM 22 istud CFMQlVbm 23 responderS W1 possent V 25 istud CFMQV edd. imperat- p. 188,6 istuc om. M )

188
animus corpori, et paretur statim: imperat animus sibi, et resistitur. imperat animus, ut moueatur manus, et tanta est facilitas, ut uix a seruitio discernatur imperium: et animus animus est, manus autem corpus est. imperat animus, ut uelit animus, nec alter est nec facit tamen. unde hoc monstrum? et quare istuc? imperat, inquam, ut uelit, qui non imperaret, nisi uellet, et non facit quod imperat. sed non ex toto uult: non ergo ex toto imperat. nam in tantum imperat, in quan- - tum uult, et in tantum non fit quod imperat, in quantum non uult, quoniam uoluntas imperat, ut sit uoluntas, nec alia, sed ipsa. non itaque plena imperat; ideo non est quod imperat. nam si plena esset, nec imperaret ut esset, quia iam esset. non igitur monstrum partim uelle, partim nolle, sed aegritudo animi est, quia non totus assurgit ueritate subleuatus, consuetudine praegrauatus. et ideo sunt duae uoluntates, quia una earum tota non est et hoc adest alteri, quod deest alteri.