Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Et respexi alia et uidi tibi debere quia sunt et in te cuncta finita, sed aliter, non quasi in loco, sed quia tu es omnitenens manu ueritate, et omnia uera sunt, in quantum sunt, nec quicquam est falsitas, nisi cum putatur esse quod non est. et uidi, quia non solum locis sua quaeque suis conueniunt sed etiam temporibus et quia tu, qui solus aeternus es, non post innumerabilia spatia temporum coepisti operari, quia omnia spatia temporum, quae praeterierunt et quae praeteribunt, nec abirent nec uenirent nisi te operante et manente.

Et sensi expertus non esse mirum, quod palato non sano poena est et panis, qui sano suauis est, et oculis aegris odiosa lux, quae puris amabilis. et iustitia tua displicet iniquis, nedum uipera et uermiculus, quae bona creasti, apta inferioribus creaturae tuae partibus, quibus et ipsi iniqui apti sunt, quanto dissimiliores sunt tibi, apti autem superioribus, quanto similiores fiunt tibi. et quaesiui, quid esset iniquitas, et non inueni substantiam, sed a summa substantia, te deo, detortae in infima uoluntatis peruersitatem proicientis intima sua et tumescentis foras.

Et mirabar, quod iam te amabam, non pro te phantasma, et non stabam frui deo meo, sed rapiebar ad te decore tuo moxque diripiebar abs te pondere meo et ruebam in ista cum gemitu; et pondus hoc consuetudo carnalis. sed [*]( 18] Eccli. 10, 10. ) [*]( 2 infinita BP 3 omnia tenens FW ueritate] ueritatS W, merito rte autS G 4 putaretur M, tu putat V quod] et W 5 e V 6 qui om. F 7 tempora BPQ 8 pr. quae S: et q. BFGHMOPQVW* edd., et W1 9 operante et om. S 10 expertus] et expertus sum BPbm, ex operibus tuis G 11 pr. est] esset H pr. et eras. 0; om. BFMP QWedd. 12 amabilis] a. est BPWb, est a. Q, animalibus F 13 ne*dum (c ras.) V abta F 15 quanti V similiores W sunt om. F autem apti 8 16 quis FW 17 a* (d ras.) M deo om. M 18 detortae] detorta et FS, detorte (Ii add. m. 2) M, detorta G infimam B intima mss. Ox. peruersitate FGMQVW proicientes F 19 tumescentes F 20 fantasma Q, phantasmata F 21 instabam Mbo decore tuo] de corde meo V 22 et moxque S deripiebar BMWm ruebar F 23 hocl ec F ) [*]( XTXTTI. Aur. Augustini conff. (Aug. 1,1). ) [*]( 11 )

162
mecum erat memoria tui, neque ullo modo dubitabam esse cui cohaererem, sed nondum me esse, qui cohaererem, quoniam corpus, quod corrumpitur, adgrauat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem, eramque certissimus, quod inuisibilia tua a constitutione mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque uirtus et diuinitas tua. quaerens enim, unde adprobarem pulchritudinem corporum siue caelestium siue terrestrium et quid mihi praesto esset integre de mutabilibus iudicanti et dicenti: "hoc ita esse debet, illud non ita", hoc ergo quaerens, unde iudicarem, cum ita iudicarem, inueneram inconmutabilem et ueram ueritatis aeternitatem supra mentem meam conmutabilem. atque ita gradatim a corporibus ad sentientem per corpus animam atque inde ad eius interiorem uim, cui sensus corporis exteriora nuntiaret, et quousque possunt bestiae, atque inde rursus ad ratiocinantem potentiam, ad quam refertur indicandum quod sumitur a sensibus corporis; quae se quoque in me conperiens mutabilem erexit se ad intellegentiam suam et abduxit cogitationem a consuetudine, subtrahens se contradicentibus turbis phantasmatum, ut inueniret, quo lumine aspargeretur, cum sine ulla dubitatione clamaret inconmutabile praeferendum esse mutabili, unde nosset ipsum inconmutabile — quod nisi aliquo modo nosset, nullo modo illud mutabili certa praeponeret — et peruenit [*]( 3] Sap. 9,15. 5] Rom. 1, 20. ) [*]( 1 dubitarem F, dubitatam M 2 pr. c*ohaererem (h ras.) H, herere V me om. V qui] quid PQ1, cui V 5 a] ante V constitutionem YW 8 pulcritudinem M 9 intecre W 10 iudicante et dicente F 11 pr. indicarem W cum ita iudicarem om. S 12 aeternitatem (i ex a corr.) F 13 meam om. V 14 ad sentientem BFGHPQ: sensientem S, assenad tientem MOY, ascendentem W animam (ad add. m. 2) W 15 exterior BHPQ adnuntiaret BPQ, anunciaret FH1, annuntiaret Hlbm 16 et om. Mo possum S, possent PQ 17 ad quam] atque F1 18 corporibus Ml 19 te (t ex s corr.) M adduxit 8 a om. G constitutione F 20 se] se a F fantasmatum F 21 aspergeretur FGHMOP QWedd., aspergerentur V 22 incommutabilem HIMV, incommutabili F mutabilem F 23 nosse W incommutabilem FG HI Ml V 24 certe M, certo m cPponeret F perueniret BPQb )
163
ad id, quod est in ictu trepidantis aspectus. tunc uero inuisibilia tua per ea quae facta sunt intellecta conspexi, sed aciem figere non eualui et repercussa infirmitate redditus solitis non mecum ferebam nisi amantem memoriam et quasi olefacta desiderantem, quae comedere nondum possem.

Et quaerebam uiam conparandi roboris, quod esset idoneum ad fruendum te, nec inueniebam, donec amplecterer mediatorem dei et hominum, hominem Christum Iesum, qui est super omnia deus benedictus in saecula, uocantem et dicentem: ego sum uia ueritatis et uita, et cibum, cui capiendo inualidus eram, miscentem carni, quoniam uerbum caro factum est, ut infantiae nostrae lactesceret sapientia tua, per quam creasti omnia. non enim tenebam deum meum Iesum humilis humilem nec cuius rei magistra esset eius infirmitas noueram. uerbum enim tuum, aeterna ueritas, superioribus creaturae tuae partibus supereminens subditos erigit ad se ipsam, in inferioribus autem aedificauit sibi humilem domum de limo nostro, per quam subdendos deprimeret a se ipsis et ad se traiceret, sanans tumorem et nutriens amorem, ne fiducia sui progrederentur longius, sed potius infirmarentur uidentes ante pedes suos infirmam diuinitatem ex participatione tunicae pelliciae nostrae et lassi prosternerentur in eam, illa autem surgens leuaret eos. [*]( 8] I Tim. 2, 5. 9] Rom. 9, 5. 10] Io. 14, 6. 12] Io. 1, 14. 22] cf. Gen. 3, 21. ) [*]( 1 trepidantius V aspectis H tum BFHPQVWb 2 sunt om. W 3 *ualui 0, ualui BFGHPQVbo infirmitatem W reditus V 4 solutis F mecum] me eum V 5 olfacta HiMQWedd., olefacte F1 desiderarem V necdum V posset FQ1 8 ifcm xpm PQ 9 qui est] quem W 10 ueritatis S: et ueritas BGMOPQWo, ueritas FHVbm 11 cybum W miscente F 12 est] e. et habitauit in nobis M lactisceret W, lactesceret M 13 quem PQ 14 deum] daSi BFGHPQVW edd. Iesum] iesum xpui FG in cuius M 15 eius om. G 16 superibus M tuae om. V 17 ipsa W, ipsum PQ sibi om. H 19 ipsis] ipso se V tra*iceret (h ras.) P sonans P1 timorem V 20 sua M1 21 ante pedes suos uidentes GM 22 tonicae M peliciae V, pelliceae HOWedd., pellicionae F lapsi V 23 ea F, eadem V ) [*]( 11* )

164

Ego uero aliud putabam tantumque sentiebam de domino Christo meo, quantum de excellentis sapientiae uiro, cui nullus posset aequari, praesertim quia mirabiliter natus ex uirgine ad exemplum contemnendorum temporalium prae adipiscenda immortalitate diuina pro nobis cura tantam auctoritatem magisterii meruisse uidebatur. quid autem sacramenti haberet uerbum caro factum, ne suspicari quidem poteram. tantum cognoueram ex his, quae de illo scripta traderentur, quia manducauit et bibit, dormiuit, ambulauit, exhilaratus est, contristatus est, sermocinatus est, non haesisse carnem illam uerbo tuo nisi cum anima et mente humana. nouit hoc omnis,; qui nouit incommutabilitatem uerbi tui, quam ego iam noue- j ram, quantum poteram, nec omnino quicquam inde dubitabam. etenim nunc monere membra corporis per uoluntatem, nunc non mouere, nunc aliquo affectu affici, nunc non affici, nunc proferre per signa sapientes sententias, nunc esse in silentio propria sunt mutabilitatis animae et mentis. quae si falsa de illo scripta essent, etiam omnia periclitarentur mendacio neque in illis litteris ulla fidei salus generi humano remaneret. quia itaque uera scripta sunt, totum hominem in Christo agnoscebam, non corpus tantum hominis aut cum corpore sine mente animum, sed ipsum hominem, non persona ueritatis, sed magna quadam naturae humanae excellentia et perfectiore participatione sapientiae praeferri ceteris arbitrabar. [*]( 7] Io. 1,14. ) [*]( 1 uero] autem F 2 ipo dntf V, xpo de dntf H1 3 possid F quia] quam W 4 contempnendorum HHXMP, contemplandorum V pro BBMPQ edd. 5 adipiscendam immortalitatem V cura] curata W tantum PV auctoritate V 6 uideatur V 7 factum] f. est FQ, f. 5 et habitauit in nobis W suspicare F 8 iis m illa Ml scriptura V 9 dormiuit] et d. V ambulauit] et a. FV exilaratus FHlP, et exh. V 10 et contristatus V esisse F 12 incommutabilem FS iam] i. nOn,F de 13 in (de add. m. 2) PV dubitarem F1 14 nunc non mouere om. W 15 nunc non affici om. VW 16 per om. F sapientis F nunc esse in silentio om. S silentium (om. in) F 17 mente W qua si W 18 essent scripta F 19 ullo W fidaei 8 21 cognoscebam F non] nunc 01 cum] dum O1 23 quaedam FPQV excellentiae W 24 participationis W praeferre MVW1 )

165
Alypius autem deum carne indutum ita putabat credi ą catholicis, ut praeter deum et carnem non esset in Christo anima, mentemque hominis non existimabat in eo praedicari. et quoniam bene persuasum tenebat ea, quae de illo memoriae mandata sunt, sine uitali et rationali creatura non fieri, ad ipsam Christianam fidem pigrius mouebatur. sed postea haereticorum Apollinaristarum hunc errorem esse cognoscens catholicae fidei conlaetatus et contemperatus est. ego autem aliquanto posterius didicisse me fateor, in eo quod uerbum caro factum est quomodo catholica ueritas a Fotini falsitate dirimatur. inprobatio quippe haereticorum facit eminere, quid ecclesia tua sentiat et quid habeat sana doctrina. oportuit enim et haereses esse, ut probati manifesti fierent inter infirmos.

Sed tunc lectis Platonicorum illis libris posteaquam inde admonitus quaerere incorpoream ueritatem inuisibilia tua per ea quae facta sunt intellecta conspexi et repulsus sensi, quid per tenebras animae meae contemplari non sinerer, certus esse te et infinitum esse nec tamen per locos finitos infinitosue diffundi et uere te esse, qui semper idem ipse esses, ex nulla parte nulloque motu alter aut aliter, cetera uero ex te esse omnia, hoc solo firmissimo documento, [*]( 12] I Cor. 11,19. 16] Rom. 1, 20. ) [*]( 1 alipius FPQV, alippius B carng G a om. W (et 10) catolicis V 2 esse BPQ animam BGOPQSVW 3 mentemque] et mentem V extimabat V 4 memoriaa W mandate F1 5 et] B W 6 heredicorum Fl 7 appollinaristarum HW, apolinaristarum V errorem hunc M esse errorem G esse om. V agnoscens F 8 fidaei S conlactatus H aliquando F 9 didicissi 8 10 fatoni M s 11 quod QV, qui JB1 13 et om. F minifesti M fiant F 15 *lectis (e ras.) P literis B 16 ammonitus BGHMO, amonitus W, admonitus sum V quaererem BGHPQWb, quaere F 17 conpexi G ta tibl 18 qui-W contemplare SV 19 esse te] esset H, esse me G et finitum W (Ubl add. m. rec.) 20 infinitos add. S1 8. 1. uere te] uerecte F semper idem] pridem V, semper M 21 ipsesses S, ipse es HW alter] 1 aliter FGMOQV edd. aut] ab W alter (I add. m. 2) W 22 ex] non ex S; fort. scrib. non (ita, sed) ex )

166
quia sunt, certus quidem in istis eram, nimis tamen infirmus ad fruendum te. garriebam plane quasi peritus et, nisi in Christo, saluatore nostro, uiam tuam quaererem, non peritus, sed periturus essem. iam enim coeperam uelle uideri sapiens plenus poena mea et non flebam, insuper autem inflabar scientia. ubi enim erat illa aedificans caritas a fundamento humilitatis, quod est Christus Iesus? aut quando illi libri me docerent eam? in quos me propterea, priusquam scripturas tuas considerarem, credo uoluisti incurrere, ut inprimeretur memoriae meae, quomodo ex eis affectus essem et, cum postea in libris. tuis mansuefactus essem et curantibus digitis tuis contrectarentur uulnera mea, discernerem atque distinguerem, quid interesset inter praesumptionem et confessionem, inter uidentes, quo eundum sit, nec uidentes qua, et uiam ducentem ad beatificam patriam non tantum cernendam sed et habitandam. nam si primo sanctis tuis litteris informatus essem et in earum familiaritate obdulcuisses mihi et post in illa uolumina incidissem, fortasse aut abripuissent me a solidamento pietatis, aut si in affectu quem salubrem inbiberam perstitissem, putarem etiam ex illis libris eum posse concipi, si eos solos quisque didicisset.

Itaque auidissime arripui uenerabilem stilum spiritus tui et prae ceteris apostolum Paulum, et perierunt illae quaestiones, in quibus mihi aliquando uisus est aduersari sibi et [*]( 5] cf. I Cor. 8, 1. 6] cf. I Cor. 3, 11 et 8,1. ) [*]( 2 plane] tamen V, p. tamen F 4 periturus] peritus (d add. m. 2) M uidere Ml 5 plenus] plus 0 fieuam 8 autem S: et BFGHMOPQ VWmo, om. b inflebar F 6 illa om. V 7 ipl itu V in me P tul 8 docerent me mo 10 affectus ex eis M effectus F 11 mansue factus (to add. m. rec.) H 13 praesumtionem 0 et om. B 14 bis ycSi uidentis F qua et uiam] qui et u. M, que tu iam W 15 dicentem W 16 et om. FV inhabitandam BPQb litteris tuis M 17 familiaritatem FS obdocuisses V postea BPQ edd. 18 aut om. V arripuissent FGW 19 affectum BSVW 20 perstitisse B, prestitissem F, superstitionem V posse om. M conspici G V 21 si] et si G quisquam BPQ edd. dixisset ex didicisset corr. W 22 audissime W stillum M1 24 auersari H )

167
non congruere testimoniis legis et prophetarum textus sermonis eius, et apparuit mihi una facies eloquiorum castorum, et exultare cum tremore didici. et coepi et inueni quidquid illae uerum legeram, hac cum conmendatione gratiae tuae dici, ut qui uidet non sic glorietur, quasi non acceperit, non solum quod uidet, sed etiam ut uideat — quid enim habet quod non accepit? — et ut te, qui es semper idem, non solum admoneatur ut uideat, sed etiam sanetur ut teneat, et qui de longinquo uidere non potest, uiam tamen ambulet, qua ueniat et uideat et teneat, quia, etsi condelectetur homo legi dei secundum interiorem hominem, quid faciet de alia lege in membris suis repugnante legi mentis suae et se captiuum ducente in lege peccati, quae est in membris eius? quoniam iustus es, domine; nos autem peccauimus, inique fecimus, inpie gessimus, et granata est super nos manus tua, et iuste traditi sumus antiquo peccatori, praeposito mortis, quia persuasit uoluntati nostrae similitudinem uoluntatis suae, qua in ueritate tua non stetit. quid faciet miser homo? quis eum liberabit de corpore mortis huius nisi gratia tua per Iesum Christum dominum nostrum, quem genuisti coaeternum et creasti in principio uiarum tuarum, in quo princeps huius mundi non inuenit quicquam morte dignum, et occidit eum; et [*]( 3] Ps. 2, 11. 5] I Cor. 4, 7. 7] cf. Ps. 101, 28. 11] Rom. 7, 22 sq. 14] Dan. 3, 27 et 29. 15] Ps. 31, 4. 18] Io. 8, 44. 19] Rom. 7, 24 sq. 21] Prou. 8, 22. 22] Io. 14, 30. 23] Col. 2, 14. ) [*]( 1 non add. S1 a. l. congrueret H1 et] ex H1 2 aparuit BM, paparuit F 3 coepi] cepi BF, perier Q 4 illuc F, illa H hac cum] *ac c. 0, atq. c. V, ad *** (d ex c corr.) H commendationem H 5 didici BGMPQVb sic] si V 6 quod S: id quod BFGHMOPQ VW edd. uidet] uidit F 7 te] a te G 8 admoneatur] id admonetur V uideatur S 9 qui de] quid W, quid de V 10 qua] qu*a (i ras.) H condelectatur V 11 faciat F1 12 repugnantem OIp lege BH suae] meae P1 13 ducentem FHIMOIPQW, ducente*** V legi 0 15 iniquum V inpie] inique m iessimus F 16 nos] me V 17 mortis ex motus corr. H 18 similitudine G qua] quia GV tua add. Q* 19 eum] enim W 21 ienuisti F quoaeternum P, coaeternum tibi F 23 morti F uacuatum V )
168
euacuatum est chirografum, quod erat contrarium nobis? hoc illae litterae non habent. non habent illae paginae uultum pietatis illius, lacrimas confessionis, sacrificium tuum, spiritum contribulatum, cor contritum et humiliatum, populi salutem, sponsam ciuitatem, arram spiritus sancti, poculum pretii nostri. nemo ibi cantat: nonne deo subdita erit anima mea? ab ipso enim salutare meum: etenim ipse deus meus et salutaris meus, susceptor meus: non mouebor amplius. nemo ibi audit uocantem: uenite ad me, qui laboratis. dedignantur ab eo discere, quoniam mitis est et humilis corde. abscondisti enim haec a sapientibus et prudentibus et reuelasti ea paruulis. et aliud est de siluestri cacumine uidere patriam pacis et iter ad eam non inuenire et frustra conari per inuia circum obsidentibus et insidiantibus fugitiuis desertoribus cum principe suo leone et dracone, et aliud tenere uiam illuc ducentem cura caelestis imperatoris munitam, ubi non latrocinantur qui caelestem militiam deseruerunt; uitant enim eam sicut supplicium. haec mihi inuiscerabantur miris modis, cum minimum apostolorum tuorum legerem, et consideraueram opera tua et expaueram. [*]( 3] Ps. 50, 19. 5] Apoc. 21, 2. II Cor. 5, 5. 6] Ps. 61, 2 sq. 9] Matth. 11,28 sq. 11] Matth. 11,25. 16] cr. Ps. 90, 13. 19] cf. I Cor. 15,9. 1 chyrografum S, cyrographum HMP, cyrografum BQVW, cirografum F 2 alt. non habent om. W paginae] litterae F uultus M 3 huius BFGHMOPQVWedd. confessione W 4 sps contribulatus H humilatum M 5 populi salutem] populis aut H 6 cantant Q nonne] nomen F subiecta FGHMQW 8 ipse] i. est BPQWbo 6 10 laboratis] laborasti W, 1. & honorati estis V dedignatur V, dedignanter W 11 es W haec om. V 12 et prudentibus om. M 13 uidere-inuenire add. V* in mg. patriam patriam W 14 inueniri F inuiam F circu V 16 drachone S 17 cura mss.: curia mo ti latrocinanter W 18 maliam W deserunt W 19 moris (om. modis) W 21 Explc. lib. VII. confessionum. Incp. lxlx VIII. eiusdem S, Explicit liber septimus. Incipit liber (om. OQ) octauus BHOPQV, Confessionum aAugustini liber VII expl. Incipit liber VIII. do gratias G, Explicit lib. VII. Incip lib. VIII. confes. SCl. aug. epl. M, Explicit lib. septimus confessionfl in xpo ihu dno nro. Incipit lib. octauus W, s VIII L F m. post.-)
169