Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Spes mea a iuuentute mea, ubi mihi eras et quo recesseras? an uero non tu feceras me et discreueras me a quadrupedibus et uolatilibus caeli? sapientiorem me feceras, et ambulabam per tenebras et lubricum et quaerebam te foris a me et non inueniebam deum cordis mei; et ueneram in profundum maris et diffidebam et desperabam de inuentione ueri. iam uenerat ad me mater pietate fortis, terra marique me sequens et in periculis omnibus de te secura. nam et per marina discrimina ipsos nautas consolabatur, a quibus rudes abyssi uiatores, cum perturbantur, consolari solent, pollicens eis peruentionem cum salute, quia hoc ei tu per uisum pollicitus eras. et inuenit me periclitantem quidem grauiter desperatione indagandae ueritatis, sed tamen ei cum indicassem non me quidem iam esse manichaeum, sed neque catholicum christianum, non, quasi inopinatum aliquid audierit, exiluit laetitia, cum iam secura fieret ex ea parte miseriae meae, in qua me tamquam mortuum resuscitandum tibi flebat et feretro cogitationis offerebat, ut diceres filio uiduae: iuuenis, tibi dico, surge, et reuiuesceret et inciperet loqui et traderes illum matri suae. nulla ergo turbulenta exultatione trepidauit cor [*](5] cf. Ps. 34, 6 et Es. 50, 10. 19] Luc. 7, 12 sqq. ) [*](2 mihi om. Q1 4 uolatilibus] a u. FOV, uolatibus Q 7 disperad bam (i ex e corr.) 0 inuentione* (m ras.) W 8 u*enerat a me (e ras.) V pietatis V fortes W1 terrę W1 9 im periculis B 10 marina. (m ras.) W rudes om. V 11 cum] dum V, da c\'ii M consolaris F pollicens (s ex t corr.) 0 12 eis] seni V salute W t ei] et W 13 desperanione Q 14 cum ei CF 15 catholica Fl ne 16 nou (ne add. m. rec.) V exiliuit BFHOPQVWedd., exsiliuit CM leticia* (m ras.) W 17 *** iam (iam ras.) P secura W parte (e ex u corr.) G 18 resuscitandum SW: sed resuscitandum FGHMOV edd., sed r. me BCPQ 19 efferebat BCMPQb diceris W 20 surge** (re ras.) B reuiuisceret BCMP\'QV, rereuiuisceret W, reuiuiscet G traderes 0, redderes BPQb 21 ergo] erat 01 turbolenta FM exultatione] exlletione H ) [*]( XXXIII. Aur. Angnstini conff. (Ang. 1,1). ) [*]( 8 )

114
eius, cum audisset ex tanta parte iam factum, quod tibi cotidie plangebat ut fieret, ueritatem me nondum adeptum, sed falsitati iam ereptum: inmo uero quia certa erat, quod restabat te daturum, qui totum promiseras, placidissime et pectore pleno fiduciae respondit mihi credere se in Christo, quod, priusquam de hac uita emigraret, me uisura esset fidelem catholicum. et hoc quidem mihi. tibi autem, fons misericordiarum, preces et lacrimas densiores, ut accelerares adiutorium et inluminares tenebras meas, et studiosius ad ecclesiam currere et in Ambrosi ora suspendi, ad fontem salientis aquae in uitam aeternam. diligebat autem illum uirum sicut angelum dei, quod per illum cognouerat me interim ad illam ancipitem fluctuationem iam esse perductum, per quam transiturum me ab aegritudine ad sanitatem intercurrente artiore periculo quasi per accessionem, quam criticam medici uocant, certa praesumebat.

Itaque cum ad memorias sanctorum, sicut in Africa solebat, pultes et panem et merum adtulisset atque ab ostiario prohiberetur, ubi hoc episcopum uetuisse cognouit, tam pie atque oboedienter amplexa est, ut ipse mirarer, quam facile accusatrix potius consuetudinis suae quam disceptatrix illius [*]( 10] Io. 4,14. 11] Gal. 4, 14. ) [*]( t 1 ex] et ex CM tibi om. V 2 plangebam 0 ueritate W nondum] non BPQ 3 falsitate F quod S: et quod BCFGHMOPQV W edd. 4 qui] quia 0 5 se credere BQ xpñi BPQb 6 de hac om. W1 uitae V uisura (a ex u corr.) C, uisuram H esse H catholicam FV 7 miseriordiarum F 8 adcelerares GHXM, haccelerares F adiutorium] a. tuum BCGHOPQV edd., a. tu F, a. meum M 9 studiosus B1, studiosa BI currerem FGMV ambrosii BCFGHM OPQW\'b, Ambrosium mo 10 suspenderer FIG, suspenderet F1 aquae ex aquam corr. TFS 11 uirum illum Q 12 cognoueram W1 accipitem W1, ancipientem F 14 intercurrente om. F, intercurrentg W ar**tiore V, acriore b 15 accensionem F creticam BHO*PQSVWb certo F praesumebailt F 17 Itaque-solebat add. 81 in mg. infer. memoriam QW sicuti G affrica FHIQVW 18 hostiario GHXMXQW 19 proiberetur FW1 20 obaudienter V ipsa Q miraretur BPQ b 21 su*e (a ras.) P )

115
prohibitionis effecta sit. non enim obsidebat spiritum eius ninnlentia eamque stimulabat in odium ueri amor uini, sicut plerosque mares et feminas, qui ad canticum sobrietatis sicut ad potionem aquatam madidi nausiant: sed illa cum attulisset canistrum cum sollemnibus epulis praegustandis atque largiendis, plus etiam quam unum pocillum pro suo palato satis sobrio temperatum, unde dignationem sumeret, non ponebat, et si multae essent quae illo modo uidebantur honorandae memoriae defunctorum, idem ipsum unum, quod ubique poneret, circumferebat, quo iam non solum aquatissimo, sed etiam tepidissimo cum suis praesentibus per sorbitiones exiguas partiretur, quia pietatem ibi quaerebat, non uoluptatem. itaque ubi conperit a praeclaro praedicatore atque antistite pietatis praeceptum esse ista non fieri nec ab eis qui sobrie facerent, ne ulla occasio se ingurgitandi daretur ebriosis, et quia illa quasi parentalia superstitioni gentilium essent simillima, abstinuit se libentissime et pro canistro pleno terrenis fructibus plenum purgatioribus uotis pectus ad memorias martyrum afferre didicerat, ut et quod posset daret egentibus et sic communicatio dominici corporis illic celebraretur, cuius passionis imitatione immolati et coronati sunt martyres. sed tamen uidetur mihi, domine deus meus — et ita est in conspectu tuo de hac re cor meum — non facile fortasse de hac amputanda consuetudine matrem meam fuisse cessuram, si ab alio [*]( 1 proibitionis FW obsistebat W spiritum-stimnlabat om. F uiuolentia BCFGH\'MO\'P edd., uonolentia P1 2 *odium (h ras.) H ueri] ue F uini] meri Gomperz 4 po**tionem (si ras.) F 5 praegustantis W1 6 pugillum FG, potillum b 7 indignationem B sua mere F 8 si multa C, simulata P, simulatae Q 9 memorie M de- O functyrum M, defuctorum F eundem V ubi G ponere W 10 quo Q, quod CV aquatissimum F tepidissimum F 11 patiretur M1 12 querebant F 13 antistite* (m ras.) W, antestite F 14 esse] est M1 15 se om. CFHV 16 superstitione BFP gentillium F abstenuit P1 17 fluctibus W 18 purgatoribus Ml memoriam O1 19 ut et] et ut BCGHMOPQVb, et id F possit F et sic-celebra(retur) add. P* in spatio uacuo sic] si CFGHMOSVWb 20 celebretur B 21 et om. F 23 amputandam W 24 consuetudinem G matre G censuram W, cessaturam HV si (i ex a corr.) P ) [*]( 8* )
116
prohiberetur, quem non sicut Ambrosium diligebat. quem propter salutem meam maxime diligebat, eam uero ille propter eius religiosissimam conuersationem, qua in bonis operibus tam feruens spiritu frequentabat ecclesiam, ita ut saepe erumperet, cum me uideret, in eius praedicationem gratulans mihi, quod talem matrem haberem, nesciens, qualem illa filium, qui dubitabam de illis omnibus et inueniri posse uiam uitae minime putabam.

Nec iam ingemescebam orando, ut subuenires mihi, sed ad quaerendum intentus et ad disserendum inquietus erat animus meus ipsumque Ambrosium felicem quendam hominem secundum saeculum opinabar, quem sic tantae potestates honorarent: caelibatus tantum eius mihi laboriosus uidebatur. quid autem ille spei gereret, aduersus ipsius excellentiae temtamenta quid luctaminis haberet quidue solaminis in aduersis, et occultum os eius, quod erat in corde eius, quam sapida gaudia de pane tuo ruminaret, nec conicere noueram nec expertus eram. nec ille sciebat aestus meos nec foueam periculi mei. non enim quaerere ab eo poteram quod uolebam, sicut nolebam, secludentibus me ab eius aure atque ore cateruis negotiosorum hominum, quorum infirmitatibus seruiebat: cum quibus quando non erat, quod perexiguum temporis erat, aut corpus reficiebat necessariis sustentaculis aut lectione animum. sed cum legebat, oculi ducebantur per paginas et cor intellectum rimabatur, uox autem et lingua quiescebant. saepe, [*]( .4] cf. Act. 18, 25 et Rom. 12, 11. 7] Ps. 15, 11 et Act. 2, 28. ) [*]( 1 pr. quem] qae F alt. quem-diligebat om. B que F 3 religio- sissimam eius M qua MV 5 praedicatione BFMiPQW 6 filium SW: me me f. BGFGHMOPQ edd., f. meum V 7 inuenire MW 9 ingemi- scebam B CGMQ 10 pr. ad] at F intentus] intus M 12 potestatis F 13 eius tantum V, tamen eius Q laboriosos Fl uidebar 01 14 quid (i ex 0 corr.) P aduersus] et aduersus CFGHMOV edd. exellentiae V1, x um eccellentiae Q 16 occult? V 18 aestos W 20 sedcludentibus CM1 me om. M aurib; (ib; ex e corr.) G hore F 21 negotiorum CFG HaMOSVW 22 tempore W 23 substentaculis B, sustentasei F 24 elegebat W 25 rimabat Q quiescebat W saepe] s. autem M )

117
cum adessemus — non enim uetabatur quisquam ingredi aut ei uenientem nuntiari mos erat — sic eum legentem uidimus tacite et aliter numquam sedentesque in diuturno silentio — quis enim tam intento esse oneri auderet? — discedebamus et coniectabamus eum paruo ipso tempore, quod reparandae menti suae nanciscebatur, feriatum ab strepitu causarum alienarum nolle in aliud auocari et cauere fortasse, ne auditore suspenso et intento, si qua obscurius posuisset ille quem legeret, etiam exponere esset necesse aut de aliquibus difficilioribus dissertare quaestionibus atque huic operi temporibus inpensis minus quam uellet uoluminum euolueret, quamquam et causa seruandae uocis, quae illi facillime obtundebatur, poterat esse iustior tacite legendi. quolibet tamen animo id ageret, bono utique ille uir agebat.

Sed certe mihi nulla dabatur copia sciscitandi quae cupiebam de tam sancto oraculo tuo, pectore illius, nisi cum aliquid breuiter esset audiendum. aestus autem illi mei otiosum eum ualde, cui refunderentur, requirebant nec umquam inueniebant. et eum quidem in populo uerbum ueritatis recte tractantem omni die dominico audiebam, et magis magisque mihi confirmabatur omnes uersutarum calumniarum nodos, quos illi deceptores nostri aduersus diuinos libros innectebant, posse dissolui. ubi uero etiam conperi ad imaginem tuam hominem a te factum ab spiritalibus filiis tuis, quos de matre [*]( 19] H Tim. 2,15. 28] Gen. 9, 6. ) [*]( I 1 uetebatur MV1 2 uenientes G mos erat nuntiari M, mos erat nuntiari (ñ add. m. 2) Q uidemus F 3 numquam aliter M duturno F 4 honeri FMIV et om. F 5 paruum V mentis BOIPQV e 6 nasciscebatur O1, nantiscebatur F feriatii* (s ras.) M, feriatus BPQ 8 obs*curius (e ras.) M potuisset BSVW quam M\' 9 esse necesse W, n. esset edd. difficiliorioribus F dissertare] disceptare BP edd., disceptari* (b; eras.) Q 10 atque-temporibus add. S1 8. I. 11 euelleret M1 12 facillimae S 13 legende H1 id om. W1 agerent C bonum FV ille om. Ml 15 sciscitanti M1 capiebam SW 18 re- V C funderetur W1 19 populo] p. tuo W uerbo H 20 trantantem F domico F 21 mihi om. Q1 corfirmabatur G nodus F 22 diuie nos om. V1 innectabant C 23 ibi V 24 a] ad F ab] a GQ edd. )

118
catholica per gratiam regenerasti, non sic intellegi, ut humani corporis forma determinatum crederent atque cogitarent, quamquam quomodo se haberet spiritalis substantia, ne quidem tenuiter atque aenigmate suspicabar, tamen gaudens erubui non me tot annos aduersus catholicam fidem, sed contra carnalium cogitationum figmenta latrasse. eo quippe temerarius et inpius fueram, quod ea quae debebam quaerendo discere, accusando dixeram. tu autem, altissime et proxime, secretissime et praesentissime, cui membra non sunt alia maiora et alia minora, sed ubique totus es et nusquam locorum es, non es utique forma ista corporea, tamen fecisti hominem ad imaginem tuam, et ecce ipse a capite usque ad pedes in loco est.

Cum ergo nescirem, quomodo haec subsisteret imago tua, pulsans proponerem, quomodo credendum esset, non insultans opponerem, quasi ita creditum esset. tanto igitur acrior cura rodebat intima mea, quid certi retinerem, quanto me magis pudebat tam diu inlusum et deceptum promissione certorum puerili errore et animositate tam multa incerta quasi certa garrisse. quod enim falsa essent, postea mihi claruit. certum tamen erat, quod incerta essent et a me aliquando pro certis habita fuissent, cum catholicam tuam caecis contentionibus [*]( 4] cf. I Cor. 13, 12. 11] cf. Gen. 1, 26. ) [*]( 1 intellegi] in te i. Q 2 determinatum] determinato F, te terminatum mo crederem a. cogitarem F 3 quoquo modo M habere F substantia W nec HV 4 atque] ad F aenigmate sW: in aenigmate JBCFGHMOPQV edd. 5 annos] ad nos V aduersos Fl 6 figmentafueram om. M latrasse] narrasse F, at narrasse H s. l. 7 discere] discerem W, dicere CFGHMOPQVo 8 autem SW: enim BGFGHMOP a QV edd. 10 et alia minora om. F minore P to**tus V 11 feci***sti (sti ras.) W 14 subsiteret M1, substiterit C 15 pulsansque b 16 ita om. Q1 ita credendum BM, ita credendum ai ita creditum in mg. G, credendum ita essent F cura acrior M, acriore c. 8, agriorae c. W 17 certim W 18 promissionem MIOl ceterorum BPQ 19 pueri*li P anomisitate S **certa (in ras.) V 20 garrisse* (t ras.) M, garruisse G 21 a me] tamen W 22 tuam om. Q b; cetis W contentionis V )

119
accusarem, etsi nondum conpertam uera docentem, non tamen ea docentem, quae grauiter accusabam. itaque confundebar et conuertebar et gaudebam, deus meus, quod ecclesia unica, corpus unici tui, in qua mihi nomen Christi infanti est inditum, non saperet infantiles nugas neque hoc haberet in doctrina sua sana, quod te creatorem omnium in spatium loci quamuis summum et amplum, tamen undique terminatum membrorum humanorum figura contruderet.