Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Deinde quae illi in scripturis tuis reprehenderant defendi posse non existimabam, sed aliquando sane cupiebam cum aliquo illorum librorum doctissimo conferre singula et experiri, quid inde sentiret. iam enim Elpidii cuiusdam aduersus eosdem manichaeos coram loquentis et disserentis sermones etiam apud Carthaginem monere me coeperant, cum talia de scripturis proferret, quibus resisti non facile posset. et inbecilla mihi responsio uidebatur istorum; quam quidem non facile palam promebant, sed nobis secretius, cum dicerent scripturas noni testamenti falsatas fuisse a nescio quibus, qui Iudaeorum legem inserere Christianae fidei noluerunt, atque ipsi incorrupta exemplaria nulla proferrent. sed me maxime captum et offocatum quodam modo deprimebant corporalia cogitantem moles illae, sub quibus anhelans in auram tuae ueritatis liquidam et simplicem respirare non poteram. [*]( 1 possim F, posset V uanitati M, uanitatem V 2 nosci F posse* (t ras.) F 3 carni* (s ras.) P 4 quoinquinari W, inquinari BCFG HMOPQV edd. talem GHMV 5 incarnatū* (s ras.) V, in carne b natum BCFGMOPQ edd. nec CxOW 7 si as (h add. m. 2) W confusiones (i. q. errores) SW: confessiones BCFGHMOPQV edd. sed] & V 8 re***henderant 0, reprehenderent F, reprehendebant G 9 non posse GM exestimabam F, extimabam CIV 10 conferre] confessore V n et om. V 11 sentire*t G helpidii BFPQ edd., helpidi G, elpidii C, heluidii MW 12 eosdem om. V; eos de W1 curam M 13 cartaginem W, karthaginem BPQV coeperam W 14 facile non edd. facili F inbecilla* (m ras.) V, imbecillis Q 16 scripturis W 17 infalsatas V an nescio W, a nescio a (corr. m. 2) M qui] qui* (b; ras.) B, q: F 18 inferre B fidaei S 19 inulla W 21 hanelans S, anelans F, anhelant M iA in V aurem CXSW )
Sedulo ergo agere coeperam, propter quod ueneram, ut docerem Romae artem rhetoricam, et prius domi congregare aliquos, quibus et per quos innotescere coeperam. et ecce cognosco alia Romae fieri, quae non patiebar in Africa. nam re uera illas euersiones a perditis adulescentibus ibi non fieri manifestatum est mihi: "sed subito" inquiunt "ne mercedem magistro reddant, conspirant multi adulescentes et transferunt se ad alium, desertores fidei et quibus prae pecuniae caritate iustitia uilis est." oderat etiam istos cor meum quamuis non perfecto odio. quod enim ab eis passurus eram, magis oderam fortasse quam eo, quod cuilibet inlicita faciebant. certe tamen turpes sunt tales et fornicantur abs te amando uolatica ludibria temporum et lucrum luteum, quod cum adprehenditur manum inquinat, et amplectendo mundum fugientem, contemnendo te manentem et reuocantem et ignoscentem redeunti ad te meretrici humanae animae. et nunc tales odi prauos et distortos, quamuis eos corrigendos diligam, ut pecuniae doctrinam ipsam, quam discunt, praeferant, ei uero te deum ueritatem et ubertatem certi boni et pacem castissimam. sed tunc magis eos pati nolebam malos propter me, quam fieri propter te bonos uolebam.
Itaque posteaquam missum est a Mediolanio Romam ad praefectum urbis, ut illi ciuitati rhetoricae magister [*]( 10] Ps. 138, 22. 12] Ps. 72, 27. ) [*]( 1 ergo om. M 2 rethoricam libri congregarem V 3 innotescete S 4 affrica QV 5 adolescentibus BOiFGQW ibi om. V 6 manifestum M mercede W magistro mercedem Q 7 conspi**rant (ce ras.) M adolescentis W1 8 se om. W alius W prae ex p corr. M, ae W (et 17) paecuniae S, peccuniae FW 9 uiris F istos etiam M 10 perfacto G passus F ma*gis V 11 eo del. MI e\' quilibet M 12 turpes sunt] turpescunt B1, turp sus F 13 adprenditur W 14 manu F fugiende V1 16 ad te] atque V animae hnmanae BCGHMOPQV edd., a. umanae F odi tales H odii V 18 ipsa W praeferam 0, praeferunt W ei] et G 19 et ubertatem om. V 20 eos magis M edd. nolebam M1 quam om. V1 21 bonos propter te M te om. W uole*bam V 22 missu* (s ras.) V est] ae****** F a] ad W mediolano OFIMP edd., mediolanium W 23 pfecto F rethoricae libri. )
Cum enim non satagerem discere quae dicebat, sed tantum quemadmodum dicebat audire — ea mihi quippe desperanti ad te uiam patere homini inanis cura remanserat — ueniebant in animum meum simul cum uerbis, quae diligebam, res etiam, quas neglegebam. neque enim ea dirimere poteram. et dum cor aperirem ad excipiendum, quam diserte diceret, pariter intrabat et quam uera diceret, gradatim quidem. nam primo etiam ipsa defendi posse mihi iam coeperunt uideri et fidem catholicam, pro qua nihil posse dici aduersus oppugnantes manichaeos putaueram, iam non inpudenter asseri existimabam, maxime audito uno atque altero et saepius aenigmate soluto de scriptis ueteribus, ubi, cum ad litteram acciperem, occidebar. spiritaliter itaque plerisque illorum librorum locis expositis iam reprehendebam desperationem meam illam dumtaxat, qua credideram legem et prophetas detestantibus atque irridentibus resisti omnino non posse. nec tamen iam ideo mihi catholicam uiam tenendam esse sentiebam, quia et ipsa poterat habere doctos adsertores suos, qui copiose et non absurde obiecta [*]( 14] cf. II Cor. 3, 6. ) [*]( 1 pectoribus F qualis] qui at F tunc aderam —!. 3 enim non om. F 2 propinquabat M, propinquabat V nesciui b 3 satagarem P qu*e (a ras.) P 4 au*di**re (t et ce ras.) F eam mihi H, eam hi W desperanti] iam d. BOFGHMOPQVedd. 5 inani* (s ras.) 0 cura] cultura V, alibi cultura H a. d. 6 ueniebant] sed u. BGHPQVb animo meo F uerbis qu*e (a ras.) P quem ligebam V1 7 res—neglegebam om. V neclegebam S, neglebam F poterat W 8 expiendum V disserte BP disceret F 9 intrabat om. M, intrabar F uere BCF GHMOPQVeàd. dicere W gradatū G 10 coepemntBHOaPQVedd. 11 obpignantes V 12 iam om. F adseri FG, aseri V1 13 alteru W in enigmate W saluto F 14 scribtis CO, scripturis BPQb, aii scripturis H 8. l. ueteribus] u. de spiritali intellectu G ubi cum] ubicunq. V acciperer W occidebat VW 15 expositis locis BPQ edd. a 16 reprehendebar W illum B quae VW, qu*e (a ras.) P, quam Q 18 possem V mihi om. M catholica. B 19 uiam] uitam SW esse tenendam GM 20 doctores HV assertoresque H, asertoresque V obiacta SW, abiecta FH1 )
Tunc uero fortiter intendi animum, si quo modo possem certis aliquibus documentis manichaeos conuincere falsitatis. quod si possem spiritalem substantiam cogitare, statim machinamenta illa omnia soluerentur et abicerentur ex animo meo: sed non poteram. uerum tamen de ipso mundi huius corpore omnique natura, quam sensus carnis attingeret, multo probabiliora plerosque sensisse philosophos magis magisque considerans atque comparans iudicabam. itaque Academicorum more, sicut existimantur, dubitans de omnibus atque inter omnia fluctuans manichaeos quidem relinquendos esse decreui, non arbitrans eo ipso tempore dubitationis meae in illa secta mihi permanendum esse, cui iam nonnullos philosophos praeponebam: quibus tamen philosophis, quod sine salutari nomine Christi essent, curationem languoris animae meae conmittere omnino recusabam. statui ergo tamdiu esse catechumenus in catholica ecclesia mihi a parentibus conmendata, donec aliquid certi eluceret, quo cursum dirigerem. [*]( 1 refallerent PXSW 2 defessionis F aequebantur VW 4 tum BCFGMOPW 5 aliquid F 6 statim om. V 7 abicierentur 0 ex] ex ea corr. V 9 omnique] omnia que V multa HMPQVmo 10 sensisse* (m ras., sisse in ras.) B philosofos BP, philosophus W magis om. B 11 atque comparans om. SW achademicorum CGHM OPQSV, ahcadeinicorum B, achademichorum F, achademorum W 12 existimatur FM, existimant BPQb 13 relinquendo W 14 s**cta H 15 esse] 5 F nullos F philosofos B, philosophus W praeponebam -philosophis om. Q 1 16 phylosophis C salutaris nomine F, n. salutaris BPQb, nomine salutari mo 17 langoris V, languores W 18 Sstatui V, statu W esse] e. miH W cathecuminus BCFGMO*SW, ca- thecumenus 01 V, caticuminus HQ1, catecumenus P1, catecuminus PiQI 19 catholica om. HV apparentibus F 20 quod W Explicit liber quintus. Incipit liber sextus BCHSVW, E. 1. q. i. sextus 0, E. 1. q. i. sextus liber Q, E. 1. confessionum q. incipit 1. confessionum s. G, finit 1. q. i. 1. VI. confes i aug epi M, Incipit liber sextus P, VI. L. F m. post. in spatio uacuo )