Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Quid ego miser in te amaui, 0 furtum meum, 0 facinus1 illud meum nocturnum sexti decimi anni aetatis meae? non enim pulchrum eras, cum furtum esses. aut uero aliquid es, ut loquar ad te? pulchra erant poma illa, quae furati sumus, quoniam creatura tua erat, pulcherrime omnium, creator omnium, deus bone, deus summum bonum et bonum uerum meum; pulchra erant illa poma, sed non ipsa concupiuit anima mea miserabilis. erat mihi enim meliorum copia, illa autem decerpsi, tantum ut furarer. nam decerpta proieci epulatus inde solam iniquitatem, qua laetabar fruens. nam et si quid illorum pomorum intrauit in os meum, condimentum ibi facinus erat. et nunc, domine deus meus, quaero, quid me in furto delectauerit, et ecce species nulla est: non dico sicut in aequitate atque prudentia, sed neque sicut in mente hominis atque memoria et sensibus et uegetante uita, neque sicut speciosa [*]( 2] Sall. Cat. 9. ) [*]( 1 gratuitu W malis 01 crudelis] add. P* vn spatio uacuo 2 torpescet Q 3 quare] quaere CGHMO, queret V, querere F quur GOxP V illa] ut illa F 4 exertitatione sceleri F orbe W imperii B, imperitia W 5 caret C1, carere V difficultates V 6 conscientia M1W nec] nam M 7 catillina V, catilena FMl utique] aut V 9 qd M 11 pulcrum Q es om. Q1 12 ad] a F fu*rati (r ras.) 0 13 creatua turaerat F erant W creator] c. cretor F 14 uerum bonum GM, b. ueri F 15 poma illa Q sed] om. V1 16 eram V enim mihi BFOxQ edd. discerpsi PQ1, descerpsi Q\' 18 sola iniquitate CM, sola iniquitate Q, sola iniquitatem F qua 0, q; F quod (o ex i corr.) M 19 pomorum] om. W, promorum P ibi] mihi GM 21 sicut]i si quid M 22 homines F 23 et uegetante] ac u. V, et uegetate W *neque (q ras.) F )

39
sunt sidera et decora locis suis et terra et mare plena fetibus, qui succedunt nascendo decedentibus; non saltem ut est quaedam defectiua species et umbratica uitiis fallentibus.

Nam et superbia celsitudinem imitatur, cum tu sis unus super omnia deus excelsus. et ambitio quid nisi honores quaerit et gloriam, cum tu sis prae cunctis honorandus unus et gloriosus in aeternum? et saeuitia potestatum timeri uult: quis autem timendus nisi unus deus, cuius potestati eripi ant subtrahi quid, quando aut ubi aut quo uel a quo potest? et blanditiae lasciuientium amari nolunt: sed neque blandius est aliquid tua caritate nec amatur quicquam salubrius quam illa prae cunctis formosa et luminosa ueritas tua. et curiositas affectare uidetur studium scientiae, cum tu omnia summe noueris. ignorantia quoque ipsa atque stultitia simplicitatis et innocentiae nomine tegitur, quia te simplicius quicquam non reperitur. quid te autem innocentius, quandoquidem opera sua malis inimica sunt? et ignauia quasi quietem appetit: quae uero quies certa praeter dominum? luxuria satietatem atque abundantiam se cupit uocari: tu es autem plenitudo et indeficiens copia incorruptibilis suauitatis. effusio liberalitatis obtendit umbram: sed bonorum omnium largitor affluentissimus tu es. auaritia multa possidere uult: et tu possides omnia. inuidentia de excellentia litigat: quid te excellentius? ira [*]( 5] cf. Dan. 3, 56 (3, 32). ) [*]( 1 sydera BV, sidecora F faetibus GV, foetibus MPW, f*etibus H, i fecibus F 2 decidentibus F non] na M saltim BFPXQ 4 ses V 5 et ambitio] et tam uitio V 7 potestum F 8 timendus] timidus M1; corr. m. 2 9 subtrai QV, suptrai F quid] quid potest BGHM OPQV edd., quis potest F, qui potest C aut qao] om. CF 10 blanditae F 11 salubrius] add. V in mg. illa F 12 cuncti W1 13 uideatur H studium] u pr. ex i corr. M* 14 et] om. V et innocentiae-simplicius] add. F* in mg. 15 tegetur F1 quiquam V 16 repperitur OQV te] om. M sua] tua ex sua corr. Px, tua l 18 luxoria PxWl sitietatem F 19 habundantiam FDiiW, habundantia V se cupit uocari] add. V in mg. es autem] es enim H, autem es m 20 incorruptibilis] et i. F suauitas** F, suauitas SW 21 afluentissimus . OlS, adflueutissimus F 23 inuidia** (ia m. 2) 0, inuidia BPQb iram OWW1 )

40
uindictam quaerit: te iustius quis uindicat? timor insolita et repentina exhorrescit rebus, quae amantur, aduersantia, dum praecauet securitati: tibi enim quid insolitum? quid repentinum? aut quis a te separat quod diligis? ant ubi nisi apud te firma securitas? tristitia rebus amissis contabescit, quibus se oblectabat cupiditas, quia ita sibi nollet, sicut tibi auferri nihil potest.

Ita fornicatur anima, cum auertitur abs te et quaerit extra te ea quae pura et liquida non inuenit, nisi cum redit ad te. peruerse te imitantur omnes, qui longe se a te faciunt et extollunt se aduersum te. sed etiam sic te imitando indicant creatorem te esse omnis naturae et ideo non esse, quo a te omni modo recedatur. quid ergo in illo furto ego dilexi et in quo dominum meum uel uitiose atque peruerse imitatus sum? an libuit facere contra legem saltem fallacia, quia potentatu non poteram, ut mancam libertatem captiuus imitarer faciendo inpune, quod non liceret, tenebrosa omnipotentiae similitudine? ecce est ille seruus fugiens dominum suum et consecutus umbram. s o putredos o monstrum uitae et mortis profunditas! potuitne libere quod non licebat, non ob aliud, nisi quia non licebat?

Quid retribuam domino, quod recolit haec memoria mea et anima mea non metuit inde? diligam te, domine, et gratias agam et confitear nomini tuo, quoniam tanta dimisisti [*]( 22] cf. Ps. 115, 12 (4). 24] cf. Ps. 53, 8. ) [*]( 1 quid HlW 2 exorrescit BHIPl, exorrexit (x ex sc corr.) V, exhorrescat F1 rebusq. P1 4 a] om. Ml 5 contabescit amissis M 6 se] di om. V1 cupitas (di add. m. 2) V offerri V 9 pura] p. sunt M, supra H 10 peruersae PSVW se a] add. P* in ras. 11 aduersum] m ex s d corr. W* alt. te om. HM 12 0. creaturae M quo (d add. m. 2) M 13 furtu F 14 uitiosae a. peruersae 8 15 libuit] t m ras. 0* saltim BFM\'iłPIQl potentatu FOx, potentu V1 16 libertatem] potentatO V captibus V 17 similitudinem V 18 ab ecce incipit cap. VII in GHb consecutus V, consequutus 01 20 potuine F licebat (om. non) FM non ob—licebat] add. S* supr. lin. quia] qd: W 24 confiteor H )

41
mihi mala et nefaria opera mea. gratiae tuae deputo et misericordiae tuae, quod peccata mea tamquam glaciem soluisti. gratiae tuae deputo et quaecumque non feci mala: quid enim non facere potui, qui etiam gratuitum facinus amaui? et omnia mihi dimissa esse fateor, et quae mea sponte feci mala et quae te duce non feci. quis est hominum, qui suam cogitans infirmitatem audet uiribus suis tribuere castitatem atque innocentiam suam, ut minus amet te, quasi minus ei necessaria fuerit misericordia tua, qua donas peccata conuersis ad te? qui enim uocatus a te secutus est uocem tuam et uitauit ea, quae me de me ipso recordantem et fatentem legit, non me derideat ab eo medico aegrum sanari, a quo sibi praestitum est, ut non aegrotaret, uel potius ut minus aegrotaret, et ideo te tantundem, inmo uero amplius diligat, quia per quem me uidet tantis peccatorum meorum languoribus exui, per eum se uidet tantis peccatorum languoribus non inplicari.

Quem fructum habui miser aliquando in his, quae nunc recolens erubesco, maxime in illo furto, in quo ipsum furtum amaui, nihil aliud, cum et ipsum esset nihil et eo ipso ego miserior? et tamen solus id non fecissem — sic recordor animum tunc meum — solus omnino id non fecissem. ergo amaui ibi etiam consortium eorum, cum quibus id feci. non [*]( 2] cf. Eccli. 3, 17. 17] cf. Eom. 6, 21. ) [*]( t 1 mihi om. Q gratiae-mea] add. V in mg. (et 3) gratiae+uae (e t a t m. 2; & ras.) P et misericordiae-deputo] om. F misericordise+uae P 3 non] om. W 4 gratuitam H1, gratuitu W 5 confiteor M 6 quis] qui* (d ras.) V cogitans (ans in ras.) P\' 7 audeat FO\' 8 eia donas] add. V in mg. 9 quo (R m. 2) M donans F ad] a PW uocat\'a (\'a a m. 2) P 10 uitauit ea] uitabit ea Pl, uita uite M pr. me] om. BHMPQ de me ipso] in ras. pi 11 recordante F, recordante at me G rideat V, ride de (de a m. 2 in ras.) W medico] modo co W1 12 praestitum] praetium HI, pstittiu V 13 te] om. VW tantumdem GOP, tantum de W 14 me] om. F 15 meorum] om. M languoribus F, langoribus VW exui-languoribus] om. FHV1 16 peccatorum om. Q1 17 ***aliquando (ali m. 2 in ras.) 0 18 illo (om. in) 01 20 id solus F sic] si* P, si M 21 id] om. P 22 ibi] om. V eorum] reorum Hm )

42
ergo nihil aliud quam furtum amaui; inmo uero nihil aliud, quia et illud nihil est. quid est re uera? quis est, qui doceat me, nisi qui inluminat cor meum et discernit umbras eius? quid est, quod mihi uenit in mentem quaerere et discutere et considerare, quia si tunc amarem poma illa, quae furatus sum, et eis frui cuperem, possem etiam solus, si satis esset, conmittere illam iniquitatem, qua peruenirem ad uoluptatem meam, nec confricatione consciorum animorum accenderem pruritum cupiditatis meae? sed quoniam in illis pomis uoluptas mihi non erat, ea erat in ipso facinore, quam faciebat consortium simul peccantium.

Quid erat ille affectus animi? certe enim plane turpis erat nimis, et uae mihi erat, qui habebam illum. sed tamen quid erat? delicta quis intellegit? risus erat quasi titillato corde, quod fallebamus eos, qui haec a nobis fieri non putabant et uehementer nolebant. cur ergo eo me delectabat, quo id non faciebam solus? an quia etiam nemo facile solus ridet? nemo quidem facile, sed tamen etiam solos et singulos homines, cum alius nemo praesens est, uincit risus aliquando, si aliquid nimie ridiculum uel sensibus occurrit uel animo. at ego illud solus non facerem, non facerem omnino solus. ecce est coram te, deus meus, uiua recordatio animae meae. solus non facerem furtum illud, in quo me non libebat id quod furabar, sed quia furabar: quod me solum facere prorsus non [*]( 13] cf. Iob 10,15. 14] Ps. 18, 13. ) [*]( 2 quid] quis F quis] quid W 4 mente F quaerere (om. et) Q 5 si] om. MXW 6 possim PlQlW 7 committeret W 8 uoIu*lptatem (p ras.) O, uolumtatem V, uoluntatem Q confricationem MV consociorum FGM1 9 accederem FP1, accendere W jpritu V 10 erat alt. om. 01 11 consortium faciebat V 12 affectus ille V 18 qui] b. quia M habeam B illam H 14 qct ante quasi add. M* titillato] tit in ras. V, tantillo M; corr., sed rtvrsus eras. in mg. 15 corde***** 0 quod] del. Ml fieri om. Ql 16 me delectabat eo F eo om. Q1 17 quo] quod CGPQm quia] qui F facile] facere F solus FMXQXV 19 aliis (corr. m. 2) M 20 occurrerit BPQVb 21 e*go (r ras.) W, ergo Q alt. non facerem om. M 22 deus] dñê deus 0 23 illum F 24 sed-furabar] om. F me] om. P solum] om. O1, solum soltt F )

43
liberet nec facerem. o nimis inimica amicitia, seductio mentis inuestigabilis, ex ludo et ioco nocendi auiditas et alieni damni appetitus nulla lucri mei, nulla ulciscendi libidine, sed cum dicitur: "eamus, faciamus" et pudet non esse impudentem.

Quis exaperit istam tortuosissimam et inplicatissimam nodositatem? foeda est; nolo in eam intendere, nolo eam uidere. te uolo, iustitia et innocentia, pulchra et decora honestis luminibus et insatiabili satietate. quies est apud te ualde et uita inperturbabilis. qui intrat in te, intrat in gaudium domini sui et non timebit et habebit se optime in optimo. defluxi abs te ego et erraui, deus meus, nimis deuius ab stabilitate tua in adulescentia et factus sum mihi regio egestatis.

LIBER TERTIVS.

Veni Karthaginem et circumstrepebat me undique sartago llagitiosorum amorum. nondum amabam et amare amabam et secretiore indigentia oderam me minus indigentem. quaerebam quid amarem, amans amare, et oderam securitatem et [*]( 9] Matth. 25, 21. ) [*]( 2 inuestigabiles G1 ex] & W iogo W dampni GO\'QV 3 lucui (h ras.) H, lucra V nulla] om. F 5 exaperet G, exaperit Q et implicatissimam add. 0\' nodositatem et inplic. F 6 feda HS in] om. FV 7 iustitia W 8 saciabili F quies] qui MXW 9 alde F 10 domini] om. C1 obtimo F 11 de*ui*us H 12 ab] a HQ edd. adolescentia C\'iłpV, aduliscentia PW, adolescentia mea G EXPLIC LIB II CONFESSIONY. INCIPIT LIBER TERTIVS EIVSDEM 8, Explicit confessionfl liber II. Incipit confessiontl liber III G, Explicit liber secundus. Incipit liber III CHV, Explicit liber secundus confessionū. Incipit liber III. OW, Confessionum liber explicit secundus. Incipit liber III P, Explicit liber secundus. Incipit liber III confessipnum scl aug. M, explicit secundus. incipit tertius Q, om. F 15 *eni F carthaginem CFHO, cartaginem QV, kartaginem B, charthaginem W, kartagine M circumstrepebant V undique] om. B sarthago FH1 16 flagitiorum VW, flagiosorum 01 amari CFMOgl 18 quid] quod mo amae F amare] amarem W )

44
uiam sine muscipulis, quoniam famis mihi erat intus ab interiore cibo, te ipso, deus meus, et ea fame non esuriebam, sed eram sine desiderio alimentorum incorruptibilium, non quia plenus eis eram, sed quo inanior, fastidiosior. et ideo non bene ualebat anima mea et ulcerosa proiciebat se foras, miserabiliter scalpi auida contactu sensibilium. sed si non, haberent animam, non utique amarentur. amare et amari dulce mihi erat magis, si et amantis corpore fruerer. uenam igitur amicitiae coinquinabam sordibus concupiscentiae candoremque eius obnubilabam de tartaro libidinis, et tamen foedus atque inhonestus, elegans et urbanus esse gestiebam abundanti uanitate. rui etiam in amorem, quo cupiebam capi. deus meus, misericordia mea, quanto felle mihi suauitatem illam et quam bonus aspersisti, quia et amatus sum et perueni ad uinculum fruendi et conligabar laetus aerumnosis nexibus, ut caederer uirgis ferreis ardentibus zeli et suspicionum et timorum et irarum atque rixarum.

Rapiebant me spectacula theatrica plena imaginibus miseriarum mearum et fomitibus ignis mei. quid est, quod ibi homo uult dolere luctuosa et tragica, quae tamen pati ipse nollet? et tamen pati uult ex eis dolorem spectator et dolor [*]( 1] Sap. 14, 11. ) [*]( 1 fames BCGHMOPQV edd. 2 ipsfl W esuritebam (g ras.) M 3 sed-eis eram] om. F erat W incorruptibilium] add. G* in mg. 4 fastidiosior] fastidior V, eo fastidiosior C%M*0%Q edd. 5 ualeba W1, uolebat F proiecebat M 6 auida] a alt. in ras. P*, auido BQ 7 habeetiam ret W1 8 erat mihi F si et] si etiam BFPQ b, si. et (enam m. 2) 0 fruerer (r pro et er in ras.) Oa 9 quoinquinabam FHOW 10 thartaro libidinis H, tarta 1. F, tartarea libidine b fedus HIS 11 eligans o IFMO 1 et] om. V habundanti O\'iłQV, abundante M 12 uanitati a a Ol, unitate (a m. 2) M amore GW quo V 13 meus eras. G 14 aspersisti* (s ras.) F quia] om. W sum] om. H perueni ad] p. occulte ad BCFGHMOPQ edd., p. occulte usque ad V 15 conlibebar M1 **erumnosis 0 ut] om. F; add. 0* in ras. 16 cederet V ardentis (s ex b; corr.) M 18 rapiabant M teatrica HV 19 ab quid incipit cap. II in GHb quid] qui V quod est V 20 hibi W homo ibi uult Ob, i. u. homo M dolore BOIHI luctuosa SW: cum spectat 1. BC DFGHMOPQV edd. et] atque C edd. tracica O1, tragoca P1, thraguica F, tragita W, gratica Y ipse om. Q1 )

45
ipse est uoluptas eius. quid est nisi miserabilis insania? nam eo magis eis monetur quisque, quo minus a talibus affectibus sanus est, quamquam, cum ipse patitur, miseria, cum diis compatitur, misericordia dici solet. sed qualis tandem misericordia in rebus fictis et scenicis? non enim ad subueniendum prouocatur auditor, sed tantum ad dolendum innitatur et auctori earum imaginum amplius fauet, cum amplius dolet. et si calamitates illae hominum uel antiquae uel falsae sic agantur, ut qui spectat non doleat, abscedit inde fastidiens et reprehendens; si autem doleat, manet intentus et gaudens.

Lacrimae ergo amantur et dolores. certe omnis homo gaudere uult. an cum miserum esse neminem libeat, libet tamen esse misericordem, quod quia non sine dolore est, hac una causa. amantur dolores? et hoc de illa uena amicitiae est. sed quo uadit? quo fluit? ut quid decurrit in torrentem picis bullientis, aestus inmanes taetrarum libidinum, in quos ipsa mutatur et uertitur per nutum proprium de caelesti serenitate detorta atque deiecta? repudietur ergo misericordia? nequaquam. ergo amentur dolores aliquando. sed caue inmunditiam, anima mea, sub tutore, deo meo, deo patrum nostrorum et laudabili et superelato in omnia saecula, caue inmunditiam. [*]( 20] cf. Dan. 3, 52 (8, 32). ) [*]( 1 mirabilis CFHOPQVW 2 eis] eius C, eo V quo] co W a s talibus] om. F 3 cum] cum (corr. m. 1) M miseria MV miseriacompatitur] om. W 4 tandem] d ex t corr. M\' 5 schenicis SW, senicis F subueniendo F1 6 actori BOHOPQlmo 7 eorum F fabet W 8 calamitatis F1 9 abscedit-doleat] om. F abscedat M 10 maneat H 11 Lacrimae ergo B09PQSW: lacrimat. Ergo CDFGH, lacrimat*. Ergo O1, lacrimatur. ergo Vedd., lacrimator. ergo M 12 gaudere] g. et amare G miseri F esse nemine* W, neminem esse edd. 13 hac] hec M1 14 hoc] hec F, hac V amicitiae uena V, uana amititia F 15 quo* uadit (d ras.) 0 in torrentem om. Q1 piIj.lcis C 16 **estus (es ras.) F, exttus V inmanis (is ex es corr.) 0, inmaneils a F, in manus P\' ipse (g a m. 2) C, ipse F 17 emutatur F reuertitur V nudum W 18 deiecta] d ex r corr. S misericordia. (m i ras.) F 19 ergo] om. F 20 alt. deo] om. V; deu W1 21 laudabile Q superelato S: superexaltato BCDFGHMOPQVWedd. )

46
neque enim nunc non misereor, sed tunc in theatris congaudebam amantibus, cum sese fruebantur per flagitia, quamuis haec imaginarie gererent in ludo spectaculi, cum autem sese amittebant, quasi misericors contristabar; et utrumque delectabat tamen. nunc uero magis miseror gaudentem in flagitio quam uelut dura perpessum detrimento perniciosae uoluptatis et amissione miserae felicitatis. haec certe uerior misericordia, sed non in ea delectat dolor. nam etsi adprobatur officio caritatis qui dolet miserum, mallet tamen utique non esse quod doleret, qui gormanitus misericors est. si enim est maliuola beniuolentia, quod fieri non potest, potest et ille, qui ueraciter sineeriterquc miseretur, cupere esse miseros, ut misereatur. nounullus itaque dolor adprobandus, nullus amandus est. hoc enim tu, domine deus, qui animas amas, longe alteque purius quam nos et incorruptibilius misereris, quod nullo dolore saueiaris. et ad haec quis idoneus?

At ego tunc miser dolere amabam et quaerebam, ut esset quod dolerem, quando mihi in aerumna aliena et falsa et saltatoria ea magis placebat actio histrionis meque alliciebat uehementius, qua mihi lacrimae excutiebantur. quid autem mirum, cum infelix pecus aberrans a grege tuo et inpatiens custodiae tuae turpi scabie foedarer? et inde erant dolorum amores, non quibus altius penetrarer — non enim amabam talia [*]( 16] II Cor. 2, 16. ) [*]( 1 uoufj om. M1 congaudebat CF, gaudebam V 3 imaginaria V gerout MIS, gererentur CGb, generent Y, generentur F, geunt W expectaculi M so Ml 4 coutristabatur C 5 miseror SW: misereor BCFGHMOPQV edd. 6 uelut] uult Ml detrimentum W pernetiosae B uoluptas F, uoluntas V 7 amissionem W uereor FO1 8 delectat dolorj delectatur cor BPQb probatur F 9 esse* (t ras.) HO 10 germaititas F 11 et] om. CF 12 miseratur C miseros] miseriores G, imsericors CM, misertis F 13 itaque-enim tu] om. F 14 deus] d. meus V alteque] lateque CVmo 16 et] om. G 17 ad S, nut F dolore B 18 doleret HlW, dolorem FMl 19 istrionis FGV* in mg., strionis MV1 alieciebat W, allicebat H, alliciebant G 20 quam G 22 scabiae BGMOIPSV fedarer CFHS et inde (et inde erant ros.) H 23 artius V penetarer P )

47
perpeti, qualia spectare — sed quibus auditis et fictis tamquam in superficie raderer: quos tamen quasi ungues scalpentium feruidus tumor et tabes et sanies horrida consequebatur. talis uita mea numquid uita erat, deus meus?