Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Quod autem in primis conditionibus dixisti: fiat lux, et facta est lux, non incongruenter hoc intellego in creatura spiritali, quia erat iam qualiscumque uita, quam inluminares. sed sicut non te promeruerat, ut esset talis uita, quae inluminari posset, ita nec cum iam esset promeruit te, ut inluminaretur. neque enim eius informitas placeret tibi, si non lux fieret non existendo, sed intuendo inluminantem lucem eique cohaerendo, ut et quod utcumque uiuit et quod beate uiuit, non deberet nisi gratiae tuae, conuersa per conmutationem meliorem ad id, quod neque in melius neque in deterius mutari potest. quod tu solus es, quia solus simpliciter es, cui non est aliud uiuere, aliud beate uiuere, quia tua beatitudo es.

Quid ergo tibi deesset ad bonum, quod tu tibi es, etiamsi ista uel omnino nulla essent uel informia remanerent, quae [*]( 5] Eph. 5, 8. 6] Ps. 35, 7. 8] Gen. 1, 8. ) [*]( 1 adhaerere S: haerere cet. et edd. sempiter (te uix legitur) S ne am ademptus W .2 conuers**io (at ras.) V auersione om. W tenebrosae (am a m. 3) M 3 abyssi C 4 auersi a te] aduersitate W in ea] a S 5 tenebrae] tenebrose abysso*** G reliquis CGM 6 sumus H, scimus G in om. GH unico tuo om. G spatio uacuo relicto 7 abys- _sus multa BPQbm 8 quod-est lux add. m. saee. XlIII. s. l. H 10 spiri- 6st menti talis W uita (eet et menti add. vi. 2) M 11 te non W, non in * te BPQ1, non ante Q* 12 inluminare G posset (e ex i corr.) P ita (ta ex an corr.) P ita-esset om. W nec] ne V 13 eius om. V 15 haerendo Co pr. et om. M quodcumque (om. ut) BCMPQm, quod utcumque (ut del. m. 2) 0 alt. quod om. G beate beate G 18 commutari BPQb 19 beate] bene G es] tu es BCGHM02 pi edd. 20 ad bonum om. HW quod-es et (iamsi) om. W tu tibi om. G esset iamsi (t in s corr. m. 2) 0, es iamsi 08 21 nulla] nonnulla C )

348
non ex indigentia fecisti, sed ex plenitndine bonitatis tuae cohibens atque connertens ad formam, non ut tamquam tuum gaudium conpleatur ex eis? perfecto enim tibi displicet eorum inperfectio, ut ex te perficiantur et tibi placeant, non autem inperfecto, tamquam et tu eorum perfectione perficiendus sis. spiritus enim tuus bonus superferebatur super aquas, non ferebatur ab eis, tamquam in eis requiesceret. in quibus enim requiescere dicitur spiritus tuus, hos in se requiescere facit. sed superferebatur incorruptibilis et inconmutabilis uoluntas tua, ipsa in se sibi sufficiens, super eam quam feceras uitam; cui non hoc est uiuere, quod beate uiuere, quia uiuit etiam fluitans in obscuritate sua; cui restat conuerti ad eum, a quo facta est, et magis magisque uiuere apud fontem uitae et in lumine eius uidere lumen et perfici et inlustrari et beari.

Ecce apparet mihi in aenigmate trinitas, quod es, deus meus, quoniam tu, pater, in principio sapientiae nostrae, quod est tua sapientia de te nata, aequalis tibi et coaeterna, id est in filio tuo, fecisti caelumetterram. et multa diximus de caelo caeli et de terra inuisibili et inconposita et de abysso tenebrosa secundum spiritalis informitatis uagabunda deliquia, nisi conuerteretur ad eum, a quo erat qualiscumque uita, et inluminatione fieret speciosa uita et esset caelum caeli eius, quod inter aquam et aquam postea factum est. et tenebam iam patrem in dei nomine, qui fecit haec, et filium in [*](6] Gen. 1, 2. 7] cr. Es. 11,82. 13] Ps. 35,10. 15] cf. I Cor. 13, 12. 22] Ps. 113, 16._ ) [*]( m 1 ex om. G indigentia (in add. m. 2) H 4 perficiatur V 4 placeantperfectione om. H placeat V 5 perficiantur (om. sis) H 8 tuus] e tuus bonus BCMOS (in mg.) PQ edd. hoc G requiscere (e add. m. 3) M ci 10 suffiens (ci m. 2) G faceres W 11 est hoc Mm, hoc esset C, hoc ee M 12 et conuerti W eum] dm M 13 magisque (a ex u corr.) V et in-eius add. W in mg. 14 beatificari W 15 ecce-trinitas bis scripta exhib. G es] 5 M 16 sapientiae nostrae om. BPQ 19 pr. et om. o ut V, add. P1 s. 1. 20 infirmitatis M deliquia (i del. m. 3) M 21 qualiscumque (ut add. m. 2) G uitae (om. et) G 23 quod-haec otn. H 24 patrem om. B que (i add. m. 3) M et filium-haec om. G alt. . atria in om. W principio H, principi (atris a m. 3) M )

349
principii nomine, in quo fecit haec, et trinitatem credens deum meum, sicut credebam, quaerebam in eloquiis sanctis eius, et ecce spiritus tuus superferebatur super aquas. ecce trinitas deus meus, pater et filius et spiritus sanctus, creator uniuersae creaturae.