Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Ex plenitudme quippe bonitatis tuae creatura tua substitit, ut bonum, quod tibi nihil prodesset nec de te aequale tibi esset, tamen quia ex te fieri potuit, non deesset. quid enim te promeruit caelum et terra, quae fecisti in principio? dicant, quid te promeruerunt spiritalis corporalisque [*](6] cf. Ps. 17, 21. 20] Gen. 1, 1. ) [*]( 1 capienda Fl desidero F quo G inspirasti 8: inspiras ei BFGMOPQVW edd., inspiras et CH 2 uocarem ,C 3 instituisti PQ o o crebescens S 4 linginquo F, lingiquo V conuertere W et uocantem] reuocantem V me] te P, ** (te ras.) Q inuocare V 5 etenim SV: tu enim BCFGHMOPQW edd. merita] ueritas H retribueris HW, re is retribues (re add. alia m.) G .6 deficiet (om. et) W 7 retribuere V, CU* *♦* CUI retribures F quibus 0 ut G 9 necce G 10 totum om. H et unde me fecisti om. H et om. F unde] cur* M me om. G 11 bonu* (s ras.) P sū add. GS s. I. quod CMPaQ 12 domine BCHbm, deus VW, domine deus PQ et om. F deus] dns VW ut] tu F 13 augendo C ne] me W 14 sic (c ex t corr.) H colã G 16 te de (te add. al. m.) G a quo-sit om. W 17 subsistit BCFGHMPQV edd. 18 prode esset V, prodest M, prodest et 0 nec] ne o 19 tamen] et tamen GM non—promeruit om. H 20 terram VXW 21 te] de te M promeruerint 0 )

346
natura, quas fecisti in sapientia tua, ut inde penderent etiam inchoata et informia quaeque in genere suo ul spiritali uel corporali euntia in immoderationem et in longinquam dissimilitudinem tuam, spiritale informe praestantius, quam si formatum corpus esset, corporale autem informe praestantius, quam si omnino nihil esset, atque ita penderent in tuo uerbo informia, . nisi per idem uerbum reuocarentur ad unitatem tuam et formarentur et essent ab uno te summo bono uniuersa bona ualde. quid te promeruerant, ut essent saltem informia, quae neque hoc essent nisi ex te?

Quid te promeruit materies corporalis, ut esset saltem inuisibilis et inconposita, quia neque hoc esset, nisi quia fecisti? ideoque te, quia non erat, promereri ut esset non poterat. aut quid te promeruit inchoatio creaturae spiritalis, ut saltem tenebrosa fluitaret similis abysso, tui dissimilis, nisi per idem uerbum conuerteretur ad idem, a quo facta est, atque ab eo inluminata lux fieret, quamuis non aequaliter et tamen conformis formae aequali tibi? sicut enim corpori non hoc est esse, quod pulchrum esse — alioquin deforme esse non posset — ita etiam creato spiritui non id est uiuere, quod sapienter uiuere: alioquin inconmutabiliter saperet. bonum [*]( 21] Ps. 72, 28. ) [*]( 1 inde dependerent V, dependerent (om. inde) H1, depraehenderent Hł. 2 incoata CG genere] tenore V 3 euntia W, enuntia S in moderationem BMW, et in moderationem V 4 spiritalem PlW, spiritali F formatum — 6 quam si om. V; add. alia m. G 6 ita ovi. V penderet V, pderent H 7 idem] diE Q1 8 in uoce formarentur desinit F alt. et] t ut G 9 promeruerunt CH (et 11) saltim BP1 informa C informia-essent om. H 10 hee V 12 neque om. 01 essent (n del.tn. 2) 0 quia nisi W 13 fecisti] fecisti eam BCFGMPQ edd., fecisti ea H te promereri quia non erat ut V 14 qd MW incoatio C * 15 saltim BCP1 habysso W tu B 16 confiteretur B id B * * * * a quo (a quo ras.) P 17 oe G et S: om. cet. et edd. 18 aequalis GM* 19 quod-deforme e corr. post ras. S1 alt. esse] ee M i i t 20 i creato spu i (corr. m. 2) V id M, id ee V quod-uiuere 21 commutabiliter G sapere W bonum—(p. 347, 1) adhaerere om. W )

347
autem illi est adhaerere tibi semper, ne quod adeptus est conuersione auersione lumen amittat et relabatur in uitam tenebrosae abysso similem. nam et nos, qui secundum animam creatura spiritalis sumus, auersi a te, nostro lumine, in ea uita fuimus aliquando tenebrae et in reliquiis obscuritatis nostrae laboramus, donec simus iustitia tua in unico tuo sicut montes dei: nam iudicia tua fuimus sicut multa abyssus.

Quod autem in primis conditionibus dixisti: fiat lux, et facta est lux, non incongruenter hoc intellego in creatura spiritali, quia erat iam qualiscumque uita, quam inluminares. sed sicut non te promeruerat, ut esset talis uita, quae inluminari posset, ita nec cum iam esset promeruit te, ut inluminaretur. neque enim eius informitas placeret tibi, si non lux fieret non existendo, sed intuendo inluminantem lucem eique cohaerendo, ut et quod utcumque uiuit et quod beate uiuit, non deberet nisi gratiae tuae, conuersa per conmutationem meliorem ad id, quod neque in melius neque in deterius mutari potest. quod tu solus es, quia solus simpliciter es, cui non est aliud uiuere, aliud beate uiuere, quia tua beatitudo es.

Quid ergo tibi deesset ad bonum, quod tu tibi es, etiamsi ista uel omnino nulla essent uel informia remanerent, quae [*]( 5] Eph. 5, 8. 6] Ps. 35, 7. 8] Gen. 1, 8. ) [*]( 1 adhaerere S: haerere cet. et edd. sempiter (te uix legitur) S ne am ademptus W .2 conuers**io (at ras.) V auersione om. W tenebrosae (am a m. 3) M 3 abyssi C 4 auersi a te] aduersitate W in ea] a S 5 tenebrae] tenebrose abysso*** G reliquis CGM 6 sumus H, scimus G in om. GH unico tuo om. G spatio uacuo relicto 7 abys- _sus multa BPQbm 8 quod-est lux add. m. saee. XlIII. s. l. H 10 spiri- 6st menti talis W uita (eet et menti add. vi. 2) M 11 te non W, non in * te BPQ1, non ante Q* 12 inluminare G posset (e ex i corr.) P ita (ta ex an corr.) P ita-esset om. W nec] ne V 13 eius om. V 15 haerendo Co pr. et om. M quodcumque (om. ut) BCMPQm, quod utcumque (ut del. m. 2) 0 alt. quod om. G beate beate G 18 commutari BPQb 19 beate] bene G es] tu es BCGHM02 pi edd. 20 ad bonum om. HW quod-es et (iamsi) om. W tu tibi om. G esset iamsi (t in s corr. m. 2) 0, es iamsi 08 21 nulla] nonnulla C )

348
non ex indigentia fecisti, sed ex plenitndine bonitatis tuae cohibens atque connertens ad formam, non ut tamquam tuum gaudium conpleatur ex eis? perfecto enim tibi displicet eorum inperfectio, ut ex te perficiantur et tibi placeant, non autem inperfecto, tamquam et tu eorum perfectione perficiendus sis. spiritus enim tuus bonus superferebatur super aquas, non ferebatur ab eis, tamquam in eis requiesceret. in quibus enim requiescere dicitur spiritus tuus, hos in se requiescere facit. sed superferebatur incorruptibilis et inconmutabilis uoluntas tua, ipsa in se sibi sufficiens, super eam quam feceras uitam; cui non hoc est uiuere, quod beate uiuere, quia uiuit etiam fluitans in obscuritate sua; cui restat conuerti ad eum, a quo facta est, et magis magisque uiuere apud fontem uitae et in lumine eius uidere lumen et perfici et inlustrari et beari.

Ecce apparet mihi in aenigmate trinitas, quod es, deus meus, quoniam tu, pater, in principio sapientiae nostrae, quod est tua sapientia de te nata, aequalis tibi et coaeterna, id est in filio tuo, fecisti caelumetterram. et multa diximus de caelo caeli et de terra inuisibili et inconposita et de abysso tenebrosa secundum spiritalis informitatis uagabunda deliquia, nisi conuerteretur ad eum, a quo erat qualiscumque uita, et inluminatione fieret speciosa uita et esset caelum caeli eius, quod inter aquam et aquam postea factum est. et tenebam iam patrem in dei nomine, qui fecit haec, et filium in [*](6] Gen. 1, 2. 7] cr. Es. 11,82. 13] Ps. 35,10. 15] cf. I Cor. 13, 12. 22] Ps. 113, 16._ ) [*]( m 1 ex om. G indigentia (in add. m. 2) H 4 perficiatur V 4 placeantperfectione om. H placeat V 5 perficiantur (om. sis) H 8 tuus] e tuus bonus BCMOS (in mg.) PQ edd. hoc G requiscere (e add. m. 3) M ci 10 suffiens (ci m. 2) G faceres W 11 est hoc Mm, hoc esset C, hoc ee M 12 et conuerti W eum] dm M 13 magisque (a ex u corr.) V et in-eius add. W in mg. 14 beatificari W 15 ecce-trinitas bis scripta exhib. G es] 5 M 16 sapientiae nostrae om. BPQ 19 pr. et om. o ut V, add. P1 s. 1. 20 infirmitatis M deliquia (i del. m. 3) M 21 qualiscumque (ut add. m. 2) G uitae (om. et) G 23 quod-haec otn. H 24 patrem om. B que (i add. m. 3) M et filium-haec om. G alt. . atria in om. W principio H, principi (atris a m. 3) M )

349
principii nomine, in quo fecit haec, et trinitatem credens deum meum, sicut credebam, quaerebam in eloquiis sanctis eius, et ecce spiritus tuus superferebatur super aquas. ecce trinitas deus meus, pater et filius et spiritus sanctus, creator uniuersae creaturae.

Sed quae causa fuerat, o lumen ueridicum, tibi admoueo cor meum, ne me uana doceat, discute tenebras eius et dic mihi, obsecro te per matrem caritatem, obsecro te, dic mihi, quae causa fuerat, ut post nominatum caelum et terram inuisibilem et inconpositam et tenebras super abyssum tum demum scriptura tua nominaret spiritum tuum? an quia oportebat sic eum insinuari, ut diceretur superferri? non posset hoc dici, nisi prius illud conmemoraretur, cui superferri spiritus tuus posset intellegi. nec patri enim nec filio superferebatur nec superferri recte diceretur, si nulli rei superferretur. prius ergo dicendum erat, cui superferretur, et deinde ille, quem non oportebat aliter conmemorari, nisi ut superferri diceretur. cur ergo eum aliter insinuari non oportebat, nisi ut superferri diceretur?

Hinc sequatur qui potest intellectu apostolum tuum dicentem, quia caritas tua diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, et de spiritalibus docentem et demonstrantem supereminentem uiam caritatis et flectentem genua pro nobis ad te, ut cognoscamus supereminentem scientiam caritatis Christi. ideoque ab [*]( 21] Rom. 5, 5. 23] I Cor. 12, 1 et 31. 24] cf. Eph. 3, 14 et 19. ) [*]( 1 nomine] in homine H 2 sicuti BCPQ edd. eius] tuis M 3 feret batur B super aquas (corr. tlł. 3) M 4 meus add. W. s. 1. 6 ueridictum W ammoueo HOS, amoneo W 8 post alt. mihi ras. 9 litt. P (eras., ut uidetur, quae causa) 9 et add. Ml s. l. inuisibilem et incompositam (in del. m. 2) M 10 alt. et] ut W tenebre V 11 tua a om. B nominare W qui (a add. m. 2) G 12 non GOSVW: et non BCHMPQ edd. 13 commemoratur W 16 superferetur W ille om. B 17 nisi-oportebat om. V 18 cur] cum H aliter eum BCGHMOPQ VW edd. 19 deceretur M 20 hinc S: iam hinc cet. et edd., iam m hinc M qui potest sequatur V potem (sic) W intellectum BPQ habere e apostolum (habere add. m. 3) M 24 ad] a M 25 idoque C )

350
initio supereminens superferebatur super aquas. cui dicam, quomodo dicam de pondere cupiditatis in abruptam abyssum et de subleuatione caritatis per spiritum tuum, qui superferebatur super aquas? cui dicam? quomodo dicam? neque enim loca sunt, quibus mergimur et emergimus. quid similius et quid dissimilius? affectus sunt, amores sunt, inmunditia spiritus nostri defluens inferius amore curarum et sanctitas tui attollens nos superius amore securitatis, ut sursum cor habeamus ad te, ubi spiritus tuus superferebatur super aquas, et ueniamus ad supereminentem requiem, cum pertransierit anima nostra aquas, quae sunt sine substantia.

Defluxit angelus, defluxit anima hominis et indicauerunt abyssum uniuersae spiritalis creaturae in profundo tenebroso, nisi dixisses ab initio: fiat lux, et facta esset lux, et inhaereret tibi omnis oboediens intellegentia caelestis ciuitatis tuae et requiesceret in spiritu tuo, qui superfertur inconmutabiliter super omne mutabile. alioquin et ipsum caelum caeli tenebrosa abyssus esset in se; nunc autem lux est in domino. nam et in ipsa misera inquietudine defluentium spirituum et indicantium tenebras suas nudatas ueste luminis tui satis ostendis, quam magnam rationalem creaturam feceris, cui nullo modo sufficit ad beatam requiem, quidquid te minus est, ac per hoc nec ipsa sibi. tu enim, deus noster, inluminabis tenebras nostras: ex te oriuntur uestimenta nostra, et tenebrae nostrae sicut meridies erunt. da mihi te, deus [*]( .11] Ps. 128, 5. 18] Eph. 5, 8. 24] Ps. 17, 29. 25] Ps. 138, 12. ) [*]( i 1 (et 4) sGper aquas (corr. m. 2) M 4 neque] mergimur et emergimus neque BPQbm 5 loca] in loco S mergimur (e ex u corr.) P emergimus] mergimus V, te mergimus W 7 sanctitatis BMPQ1 8 tua\' Wb, tuae BMPQ1, sps tui Q m. post. ausum 0\' SVl 9 cor om. G g habemus M ad] a Hl superfertur BCHMOPQVW edd., superferretur G 13 spiritales (e ex i corr.) H profunda S 14 dixisse W est BGGMPQW 15 intellegentiae H 16 superferebatur 0 17 mutabile om. V spatio uacuo relicto 19 in om. BGPQV 21 creaturam rationalem bm 22 cui] cu V quid H 23 nec om. M sibi] ipsi B )

351
meus, et redde mihi te: en amo et, si parum est, amem ualidius. non possum metiri, ut sciam, quantum desit mihi amoris ad id quod sat est, ut currat uita mea in amplexus tuos nec auertatur, donec abscondatur in abscondito uultus tui. hoc tantum scio, quia male mihi est praeter te non solum extra me sed et in me ipso, et omnis mihi copia, quae deus meus non est, egestas est.

Numquid aut pater aut filius non superferebatur super aquas? si tamquam loco sicut corpus, nec spiritus sanctus; si autem inconmutabilis diuinitatis eminentia super omne mutabile, et pater et filius et spiritus sanctus superferebatur super aquas. cur ergo tantum de spiritu tuo dictum est hoc? cur de illo tantum dictus est quasi locus, ubi esset, qui non est locus, de quo solo dictum est, quod sit donum tuum? in dono tuo requiescimus: ibi te fruimur. requies nostra locus noster. amor illuc attollit nos et spiritus tuus bonus exaltat humilitatem nostram de portis mortis. in bona uoluntate tua pax nobis est. corpus pondere suo nititur ad locum suum. pondus non ad ima tantum est, sed ad locum suum. ignis sursum tendit, deorsum lapis. ponderibus suis aguntur, loca sua petunt. oleum infra aquam fusum super aquam attollitur, aqua supra oleum fusa infra oleum demergitur: ponderibus suis aguntur, loca sua petunt. minus ordinata inquieta sunt: ordinantur et quiescunt. pondus meum amor meus; eo feror, [*]( .4] Ps. 30, 21. 14] Act. 2, 38. 16J Ps. 9, 15. 17] cf. Luc. 2,14. ) [*]( 1 pr. et S: om. cet. et edd. te mihi Hm, mihi (om. te) M en] om. 0, te enim Hm amem] amen W 2 me*tiri (n ras.) B ut - 4 uultus tui om. H 3 tuus W1 4 euertatur W donec (e ex o corr.) M 5 mala G 7 egesta (s add. m. 3) W, *egestas (a ras.) H\' est om. G1 9 si] sicut V 10 omne* (m ras.) W 12 hoc -14 dictum est om. W 13 quur GS dictus S: dictum BCGHMOPQW edd., om. V ubi GS: ibi cet. et edd. 14 solo om. H quod] quid M in] et in BPQb no 15 do noP tuo om. B 16 attulit W 18 tua S: om. cet. et edd. 19 pondus-suum om. W 20 lapis deorsum V 21 pr. aqua B super] supra BGMOPQVWbm 22 supra] super Ho dimergitur MW ponderibus (o ex u corr.) P 23 aguntur add. P* in mg. ordinatur W sunt (s ex t corr.) 0 24 meum (m ex s corr.) C furor W1 )

352
quocumque feror. dono tuo accendimur et sursum ferimur; inardescimus et imus. ascendimus ascensiones in corde et cantamus canticum graduum. igne tuo, igne tuo bono inardescimus et imus, quoniam sursum imus ad pacem Hierusalem, quoniam iucundatus sum in his, qui dixerunt mihi: in domum domini ibimus. ibi nos conlocabit uoluntas bona, ut nihil uelimus aliud quam permanere illic in aeternum.

Beata creatura, quae non nouit aliud, cum esset ipsa aliud, nisi dono tuo, quod superfertur super omne mutabile, mox ut facta est attolleretur nullo interuallo temporis in ea uocatione, qua dixisti: fiat lux, et fieret lux. in nobis enim distinguitur tempore, quod tenebrae fuimus et lux efficiemur: in illa uero dictum est, quid esset, nisi inluminaretur, et ita dictum est, quasi prius fuerit fluxa et tenebrosa, ut appareret causa, qua factum est, ut aliter esset, id est ut ad lumen indeficiens conuersa lux esset. qui potest, intellegat, a te petat. ut quid mihi molestus est, quasi ego inluminem ullum hominem uenientem in hunc mundum?

Trinitatem omnipotentem quis intelleget? et quis non loquitur eam, si tamen eam? rara anima, quaecumque de illa loquitur, scit quod loquitur. et contendunt et dimicant, et nemo [*]( 2] Ps. 83, 6. 3] Ps. 119,1. 4] Ps. 121, 6 et 1. 11] Gen. 1, 3. 12] Eph. 5, 8. 17] lo. 1, 9. ) [*]( 1 accendimus V (et 4) susum OlSV ferimus S inardiscimus P1 2 imeus W 3 gradu V alt. igne tuo om. V, del. Q* bono add. Q.\' 8. I. 4 quoniam] quo iam PQ pacem] pacem tuam 0 hyerusalem OW 5 iocundatus BCIGOQVW sum om. G quę M1V 6 conlocauit at BGMOPQVWedd. 8 cum-aliud om. CG 9 nisi (ut a m. 2) Q n ba superferretur 0 10 mox (n a m. 2) M attoleretur (ba m. 2) M interdU uallo Q* s. I., uerbo Q1 11] fieret] facta est BPQb 12 tinguitur (dis add. m. 2) H quo BPQb efficimur BC*GHOPQVWedd., effim citur M 13 esset] ea H 14 prius] sps M fluia et tenebrosa] lux intenebrosa W 15 quae P factum] dictum BPQb 16 intellegat mss.: intellegat qui non potest C* s. l., intellegat et qui non potest bm 17 ullum om. C, illum W, omnem m hominem om. CG 19 omnipotentis VW intellegit CGHMW edd. 20 si tamen] si euanuit S, tametsi add. M* s. I. eam raro W, rara eam Q quaecumque] quae Cum Obm, quae dum CHo 21 sciat b quid bm loquatur b et contendunt-dimicant add. B* in lit. )

353
sine pace uidet istam uisionem. uellem, ut haec tria cogitarent homines in se ipsis. longe aliud sunt ista tria quam illa trinitas, sed dico, ubi se exerceant et probent et sentiant, quam longe sunt. dico autem haec tria: esse, nosse, uelle. sum enim et scio et uolo: sum sciens et uolens et scio esse me et uelle et uolo esse et scire. in his igitur tribus quam sit inseparabilis uita et una uita et una mens et una essentia, quam denique inseparabilis distinctio et tamen distinctio, uideat qui potest. certe coram se est; adtendat in se et uideat et dicat mihi. sed cum inuenerit in his aliquid et dixerit, non iam se putet inuenisse illud, quod supra ista est inconmutabile, quod est inconmutabiliter et scit inconmutabiliter et uult • inconmutabiliter: et utrum propter tria haec et ibi trinitas, an in singulis haec tria, ut terna singulorum sint, an utrumque miris modis simpliciter et multipliciter infinito in se sibi fine, quo est et sibi notum est et sibi sufficit inconmutabiliter id ipsum copiosa unitatis magnitudine, quis facile cogitauerit? quis ullo modo dixerit? quis quolibet modo temere pronuntiauerit?

Procede in confessione, fides mea; dic domino tuo: sancte, sancte, sancte, domine deus meus, in nomine tuo [*]( 20] cf. Es. 6, 3. I Cor. 1, 15. ) [*]( 1 uidit BPQWb 2 aliud] ad aliud PQb, ad illud B iste P1 3 probant Q1 4 sum—uolo bis scripta exhib. B 5 scio] noui BHO PQ edd. 6 uelle] uelle ut sim BCMPQVWb, uelle ut scim G 7 et una uita om. SW 8 et tamen distinctio om. M 9 pote* (m ras.) W potest-coram add. B* in ras. 10 inuenerit-his ali(quid) B* in ras. aliquis H 11 se iam 0 12 post pr. inconmutabiliter add. CM: pater fili (filius M) et sps sancte (scs M) in nomine tuo baptizamus et scituult inconmutabiliter om. V et uult inconmutabiliter om. M 13 utrum tri add. JBaFa in ras. propterea (tri a m. 2) 0 ibit W 14 ut] aut Gl sit V, sunt H utrorumque BPQb 15 meris W in se sibi] insensibili BPQb, in se sine W, in se ubi M finem H, sine b 16 quod ta in BPQV alt. sibi om. Wpr. incommubiliter (ta add. m. 2) B id ipsum (in m. 3) M 17 copiosam V, cupiosa W unitas M magni- O tuding V 18 illo PQ m (do B quis add. -ViS. l. 19 confessionem . in confeuione GMW dic] dic. Q I domino S: domino deo cet. et edd. 20 in nomine—354,1 sancte add. QS in mg. ) [*]( XXXIII. Anr. Augustini conff. (Ang. 1, 1). ) [*]( 23 )

354
baptizati sumus, pater et fili et spiritus sancte, in nomine tuo baptizamus, pater et fili et spiritus sancte, quia et apud nos in Christo suo fecit deus caelum et terram, spiritales et carnales ecclesiae suae, et terra nostra antequam acciperet formam doctrinae, inuisibilis erat et inconposita, et ignorantiae tenebris tegebamur, quoniam pro iniquitate erudisti hominem, et iudicia tua multa abyssus. sed quia spiritus tuus superferebatur super aquam, non reliquit miseriam nostram misericordia tua, et dixisti: fiat lux; paenitentiam agite, appropinquauit enim regnum caelorum. paenitentiam agite; fiat lux. et quoniam conturbata. erat ad nos ipsos anima nostra, conmemorati sumus tui, domine, de terra Iordanis et de monte aequali tibi, sed paruo propter nos, et displicuerunt nobis tenebrae nostrae, et conuersi sumus ad te, et facta est lux. et ecce fuimus aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino.

Et tamen adhuc per fidem, nondum per speciem. spe enim salui facti sumus. spes autem, quae uidetur, non est spes. adhuc abyssus abyssum inuocat, sed iam in uoce cataractarum tuarum. adhuc et ille qui dicit: non potui uobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, etiam ipse nondum se arbitratur conprehendisse, [*]( 6 Ps. 38, 12. 7] Ps. 35, 7. Gen. 1, 2. 9] Matth. 3, 2. 4,17. 11] Ps. 41, 7. 15] Eph. 5, 8. 17] II Cor. 5, 7. 1SJ Rom. 8, 24. 19] Ps. 41, 8. 21] I Cor. 3, 1. ) [*]( 1 filii W in nomine-sancte om. GXV in] et in G" 2 baptizati sumus B fili* (i ras.) W sanctae H quia et 1/ et B 4 suae] deus V 7 multa abyssus S: sicut multa abyssus BCGHOVW edd., sicut abyssus multa PQ, sicut multa abyssus * * * * * * M 8 aquas V reliquid serUm GH1 OW, relinquit C1 V miseriam nostram] mTf nra (corr. m. rec.) V, miseriam nostram misericordia nfBi M 9 misericordie tue W dixit V lux] lux et facta est lux M paenitentia V 10 appropiri- quabit BGHMPQV Wb 11 lux] lux et facta est lux BPQb 12 erat] isoerant est V ipsos om. H 13 pr. de om. W 14 depluerunt (icuerunt add. m. 2) Q 15 alt. et om. V et ecce-Iux om. M 17 adhuc] nondum adhuc V per fidem noudum add. G" s. l. 20 iam om. Gm, iam non BPQlb uoce* (m ras.) 0 catharactarum 02 MOS, catharacterum G1 a 22 carnibus C arbitra*tur (n ras.) H conpraeenda se (a in i corr. m. 2) G )

355
et quae retro oblitus, in ea, quae ante sunt, extenditur et ingemescit grauatus, et sitit anima eius ad deum uiuum, quemadmodum cerui ad fontes aquarum, et dicit: quando ueniam? habitaculum suum, quod de caelo est, superindui cupiens, et uocat inferiorem abyssum dicens: nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in nouitate mentis uestrae, et: nolite pueri effici mentibus, sed malitia paruuli estote, ut mentibus perfecti sitis, et: o stulti Galatae, quis uos fascinauit? sed iam non in uoce sua; in tua enim, qui misisti spiritum tuum de excelsis per eum, qui ascendit in altum et aperuit cataractas donorum suorum, ut fluminis impetus laetificarent ciuitatem tuam. illi enim suspirat sponsi amicus, habens iam spiritus primitias penes eum, sed adhuc in semet ipso ingemescens, adoptionem expectans, redemptionem corporis sui. illi suspirat — membrum est enim sponsae — et illi zelat — amicus est enim sponsi — illi zelat non sibi, quia in uoce cataractarum tuarum, non in uoce sua inuocat alteram abyssum, cui zelans timet, ne sicut serpens Euam decepit astutia sua, sic et eorum sensus corrumpantur a castitate, quae est in sponso nostro, unico tuo. quae est illa speciei [*](1] Philipp. 3,13. 2] cf. II Cor. 5, 4. 3] Ps. 41, 2 sq. 4] II Cor. 5, 2. 5] Rom. 12, 2. 7] I Cor. 14, 20. 9] Gal. 3, 1. 10] cf. Act. 2, 2 sqq. 11] Ps. 67, 19. Mal. 3, 10. 12] Ps. 45, 5. 13] Io. 3, 29. 14] Rom. 8, 23. 17] Ps. 41, 8. 19] II Cor. 11, 3. ) [*]( aant 1 quae retro] quaero S, quae retro G oblitus fuero M 2 ingemiscit BCMQ, inlegemescit G 3 quemadmodum] sicut Q ceruus BGHPQ* (in mg.) edd. ceruus-aquarum add. Q* in mg. 4 ueniat B td. habitaculum (ad add. m. 2) G 5 inuocat BCHPQV edd., induocat 0 6 confirmari H1 SV 7 et om. W sensibus CV 8 sensibus CH 9 galathae BH2 MQV quid W 10 tua] sua G1 enim om. M exelsis V 11 apperuit V catharactas GMOS 12 laetificaret BGMOI PQV edd. 13 sponai-16 suspirat om. M sponsi] spIT. si S 14 primitias penes eum sps V eorum H met (om. se) V ingemiscens BQ 16 illi *aspirat (s ras.) H 17 amicus-zelat om. B zelat (z ex c corr.) V 18 catharactarum GMOS suarum V 19 aeuam B decipit B 20 sua astutia sua Q 21 spetiei P ) [*]( 23* )
356
lux, cum uidebimus eum, sicuti est, et transierint lacrimae, quae mihi factae sunt panis die ac nocte, dum dicitur mihi cotidie: utii est deus tuus?