Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Et ego dico: deus meus ubi est? ecce ubi es. respiro in te paululum, cum effundo super me animam meam in uoce exultationis et confessionis soni festiuitatem celebrantis. et adhuc tristis est, quia relabitur et ift abyssus, uel potius sentit adhuc se esse abyssum. dicit ei fides mea, quam accendisti in nocte ante pedes meos: quare tristis es, anima, et quare conturbas me? spera in domino; lucerna pedibus tuis uerbum eius. spera et perseuera, donec transeat nox, mater iniquorum, donec transeat ira domini, cuius filii et nos fuimus aliquando tenebrae, quarum residua trahimus in corpore propter peccatum mortuo, donec aspiret dies et remoueantur umbrae. spera in domino: mane astabo et contemplabor; semper confitebor illi. mane astabo et uidebo salutare uultus mei, deum meum, qui uiuificabit et mortalia corpora nostra propter spiritum, qui habitat in nobis, quia super interius nostrum tenebrosum et fluuidum misericorditer superferebatur. unde in hac peregrinatione pignus accepimus, ut iam simus lux, dum adhuc spe salui facti sumus et filii [*]( 1] I Io. 3, 2. Ps. 41, 4. 5] Ps. 41, 5. 9] Ps. 41, 6 et 42, 5. 10] Ps. 118, 105. 14] Rom. 8, 10. Cant. 2, 17. 15] Ps. 41, 6 et 12. 16] Ps. 5, 5. 17] Ps. 42, 5. 18] Rom. 8, 11. 21] II Cor. 1, 22. 22] Eph. 5, 8. Rom. 8, 24. I Thess. 5, 5. ) [*]( 1 lux* (x a m. 2 in ras.) 0 uidemus C sicut W 2 sunt] 5 W panes BPQ cum M 4 est S: es cet. et edd. 5 paulolum BM n • 6 uoce (e ex 0 corr.) M sono W, sonus CM 7 celebratis (n a m. 2) W, caelebrantis H quia* (n ras.) W 8 uel] uel quin BPQ sentit add. Q* s. l. esse se PQ, esse B, se (om. esse) 0 9 est W 10 anima] anima mea BCGHMPQV edd. lucerna-tuis add. B* in ras. 11 eius] tutl eius G 12 inquorum W 14 traimus B1 asperet P 15 remoueatur V umbrae] tenebrae G 16 astabo] asstabo V, astabo tibi BCGlHMPQb, del. G2 illi] tibi M 17] uidebo] contemplabo G 18 uiuificauit BMP1 QVWb 19 spiritus M 20 fluidum CHQ edd. v superferebater G, semper ferebatur W 21 accipimus C 22 spei M )

357
lucis et filii diei, non filii noctis neque tenebrarum, quod tamen fuimus. inter quos et nos in isto adhuc incerto humanae notitiae tu solus diuidis, qui probas corda nostra et uocas lucem diem et tenebras noctem. quis enim nos discernit nisi tu? quid autem habemus, quod non accepimus a te, ex eadem massa uasa in honorem, ex qua sunt et alia facta in contumeliam?

Aut quis nisi tu, deus noster, fecisti nobis firmamentum auctoritatis super nos in scriptura tua diuina? caelum enim plicabitur ut liber et nunc sicut pellis extenditur super nos. sublimioris enim auctoritatis est tua diuina scriptura, cum iam obierunt istam mortem illi mortales, per quos eam dispensasti nobis. et tu scis, domine, tu scis, quemadmodum pellibus indueris homines, cum peccato mortales fierent. unde sicut pellem extendisti firmamentum libri tui, concordes utique sermones tuos, quos per mortalium ministerium superposuisti nobis. namque ipsa eorum morte solidamentum auctoritatis in eloquiis tuis per eos editis sublimiter extenditur super omnia, quae subter sunt, quod, cum hic uiuerent, non ita sublimiter extentum erat. nondum sicut pellem caelum extenderas, nondum mortis eorum famam usquequaque dilataueras.

Videamus, domine, caelos, opera digitorum tuorum: disserena oculis nostris nubilum, quo subtexisti eos. ibi est testimonium tuum sapientiam praestans paruulis. perfice, [*](3] cf. Ps. 16,3. 4] Gen.l,5. I Cor.4,7. 6] Rom. 9, 21. 9]Es.34,4. 10] cf. Ps. 103, 2. 14] cf. Gen. 3, 21. 23] Ps. 8, 4. 25] Ps. 18, 8. ) [*]( 1 dei (i a m. 2) H 2 inceto (r add. m. 2) V 5 discreuit (ernit i u add. m. 2) Q nis (i add. m. rec.) V 9 actoritatis (u add. nt. 2) B 10 plicatur G 11 scribtura S 12 cum om. V obier add. m. rec. in mg. V, obierint BQa ista BCMPQb morte BCMPQb, mortam (a ex e corr.) W mortales illi V 13 eam] etiam O1 disponsasti M ma pr. scis add. W2 s. l. alt. tu] et tu HV 15 firmentum (ma add. m. 2) M 16 ministerium mortalium 0, mortalium inortalium ministerium H 19 super] subter G cum om. V 20 ita] ista V caelum sicut pellem G 21 caelum add. B2 in ras. 24 disserentia B 25 sapientiam bis script. exhib. H, sapientia (~ add. m. rec.) V )

358
deus meus, laudem tuam ex ore infantium et lactantium. neque enim nouimus alios libros ita destruentes superbiam, ita destruentes inimicum et defensorem resistentem reconciliationi tuae defendendo peccata sua. non noui, domine, non noui alia tam casta eloquia, quae sic mihi persuaderent confessionem et lenirent ceruicem meam iugo tuo et inuitarent colere te gratis. intellegam ea, pater bone da mihi hoc subterposito, quia subterpositis solidasti ea.\'

Sunt aliae aquae super hoc firmamentum, credo, inmortales et a terrena corruptione secretae. laudent nomen tuum, laudent te supercaelestes populi angelorum tuorum, qui non opus habent suspicere firmamentum hoc et legendo cognoscere uerbum tuum. uident enim faciem tuam semper et ibi legunt sine syllabis temporum, quid uelit aeterna uoluntas tua. legunt, eligunt et diligunt; semper legunt et numquam praeterit quod legunt. eligendo enim et diligendo legunt ipsam inconmutabilitatem consilii tui. non clauditur codex eorum nec plicatur liber eorum, quia tu ipse illis hoc es et es in aeternum, quia super hoc firmamentum ordinasti eos, quod firmasti super infirmitatem inferiorum populorum, ubi suspicerent et cognoscerent misericordiam tuam temporaliter enuntiantem te, qui fecisti tempora. in caelo enim, domine, misericordia tua et ueritas tua usque ad nubes. transeunt nubes, caelum autem manet. transeunt praedicatores uerbi tui ex hac uita in aliam uitam, scriptura uero tua usque [*]( 1] Ps. 8, 8. 6] cf. Matth. 11, 29 sq. 10] cf. Ps. 148, 2-5. 13] Matth. 18, 10. 22] Ps. 85, 6. ) [*]( 1 lactentium GM edd. 2 libros] libros tuos G 3 ita om. W 4 recontiliationi W, reconciliatione GO1 7 te colere BPQ intellegebam BPQ eam M 8 haec BCMPQ edd. superpositis G 9 aliae aquae] alia eaq; W, aliae aquae quae BPQb 10 a om. W segregate G 12 suscipere Bb 14 sine om, W tua om. W 15 *legunt (g ex 1 corr.) P semper- quod legunt om. M 16 et om. W 17 incommuta tabilitem (ta add. tn. 2) G codex] qddex G1 18 plicatus W1, plicabitur BHOPQb qui (a m. 2) M et] sed H 20 inferiorem G suspicerent (pi m. 2 in ras.) B 21 et] ut H temporaliter-23 pr. tua om. V 24 nubem 01 autem] enim BPQ 25 hac] add. V18. l., ac C )

359
in finem saeculi super populos extenditur. sed et caelum et terra transibunt, sermones autem tui non transibunt, quoniam et pellis plicabitur et faenum, super quod extendebatur, cum claritate sua praeteriet, uerbum autem tuum manet in aeternum; quod nunc in aenigmate nubium et per speculum caeli, non sicuti est, apparet nobis, quia et nos quamuis filio tuo dilecti simus, nondum apparuit quod erimus. attendit per retia carnis et blanditus est et inflammauit, et currimus post odorem eius. sed cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum, sicuti est: sicuti est, domine, uidere nostrum, quod nondum est nobis.

Nam sicut omnino tu es, tu scis solus, quoniam es inconmutabiliter et scis inconmutabiliter et uis inconmutabiliter, et essentia tua scit et uult inconmutabiliter et scientia tua est et uult inconmutabiliter et uoluntas tua est et scit inconmutabiliter, nec uidetur iustum esse coram te, ut, quemadmodum se scit lumen inconmutabile, ita sciatur ab inluminato conmutabili. ideoque anima mea tamquam terra sine aqua tibi, quia sicut se inluminare de se non potest, ita se satiare de se non potest. sic enim apud te fons uitae, quomodo in lumine tuo uidebimus lumen.

Quis congregauit amaricantem societatem unam? idem namque illis finis est temporalis et terrenae felicitatis, propter [*]( 1] Matth. 24, 35. S] Es. 40, 6-S. 6] 1 Cor. 13, 12. 7] I 10. 8, 2. 8] cf. Cant. 2, 9 et 1, 6. 19] Ps. 142, 6. 21] Ps. 35, 10. ) [*](1 pr. et om. MV 2 terra C ras.) 0 5 tunc M 6 sicut OV i i 7 filio tuo] et filio tuo W, filio tuo V dilecti* simus (s ras.) P sumus BCMOW quod erimus om. W 9 curremus M, cucurrimus mo odorem ordinem (odorem add. m. 2) Q 10 eum om. V sicuti] sic M 11 sicuti est om. GS 12 nobis] da nobis b 13 sicuti V quoniam es] quoniam (om. es) S, qui es cet. et edd. 14 et scis-uis inconmutabiliter] et uoluntas tua est V 15 tert. et om. GHMV scientia-scit inconmutabiliter om. HV, del. m. 2 G 16 et uoluntas-inconmutabiliter om. M 18 inconmutabile] conmutabile S 19 conmutabili] incommutabili BPQ tamquam] sicut BPQb 20 ita-potest om. H 21 potem W sic] si V aenim P 23 congregabit C amaricantem S: amaricantes in cet. et edd. )

360
quam faciunt omnia, quamuis innumerabili uarietate curarum fluctuent. quis, domine, nisi tu, qui dixisti, ut congregarentur aquae in congregationem unam et appareret arida sitiens tibi, quoniam tuum est mare, et tu fecisti illud, et aridam terram manus tuae formauerunt? neque enim amaritudo uoluntatum, sed congregatio aquarum uocatur mare. tu enim coherces etiam malas cupiditates animarum et figis limites, quousque progredi sinantur aquae, ut in se comminuantur fluctus earum, atque ita facis mare ordine imperii tui super omnia.

At animas sitientes tibi et apparentes tibi alio fine distinctas a societate maris occulto et dulci fonte irrigas, ut et terra det fructum suum: et dat fructum suum et te iubente, domino deo suo, germinat anima nostra opere misericordiae secundum genus, diligens proximum in subsidiis necessitatum carnalium, habens in se semen secundum similitudinem, quoniam ex nostra infirmitate conpatimur ad subueniendum indigentibus similiter opitulantes, quemadmodum nobis uellemus opem ferri, si eodem modo indigeremus, non tantum in facilibus tamquam in herba seminali, sed etiam in protectione adiutorii forti robore, sicut lignum fructiferum, id est beneficium ad eripiendum eum, qui iniuriam patitur, de manu potentis et praebendo protectionis umbraculum ualido robore iusti indicii. [*]( 8] Gen. 1, 9. 4] Ps. 94, 5. 7] cf. Iob 38,10 sq. 11] cf. Ps. 62, 2. 13] Gen. 1, 12. ) [*]( 1 innumerabilia S 3 congregatione CGMO1 un5 (a ex u corr.) V, una CGM apparet (re am. 2) M arida (a alt. ex u corr.) V 4 mare SWl: et mare cet. et edd. 5 firmauerunt B 6 uoluptatum 0 7 coerces C, co*erces H, quoherces P 8 progredi* (t ras.) G sinantur aquae SV: sina utq; W, sinantur atque cet. et edd. se] seculo (corr. m. 2) 0 u comminatur (u add. m. 2) G 9 facis om. M, fecisti W 11 ad GSVW scitieutes W 12 alt. et om. M 13 et dat-suum om. BPQb 14 germinet B opere S: opera cet. et edd. misericordiae] m. suae M 17 ex] et V infirmitate] similitudine G 19 uelemus CW 20 seminalis W. * e seminalia V 21 aiutori V forte pI V fructifera C 22 benificium Q, beneficum CGHOWmo 23 prauendo V )

361

Ita, domine, ita, oro te, oriatur, sicuti facis, sicuti das hilaritatem et facultatem, oriatur de terra ueritas et iustitia de caelo respiciat, et fiant in firmamento luminaria. frangamus esurienti panem nostrum et egenum sine tecto inducamus in domum nostram, nudum uestiamus et domesticos seminis nostri non despiciamus. quibus in terra natis fructibus uide, quia bonum est, et erumpat temporana lux nostra, et de ista inferiore fruge actionis in delicias contemplationis uerbum uitae superius obtinentes appareamus sicut luminaria in mundo cohaerentes firmamento scripturae tuae. ibi enim nobiscum disputas, ut diuidamus inter intellegibilia et sensibilia tamquam inter diem et noctem uel inter animas alias intellegibilibus, alias sensibilibus deditas, ut iam non tu solus in abdito diiudicationis tuae, sicut antequam fieret firmamentum, diuidas inter lucem et tenebras, sed etiam spiritales tui in eodem firmamento positi atque distincti manifestata per orbem gratia tua luceant super terram et diuidant inter diem et noctem et significent tempora, quia uetera transierunt, ecce facta sunt noua, et quia propior est nostra salus, quam cum credidimus, et quia nox praecessit, dies autem adpropinquauit et quia benedicis coronam anni tui, mittens operarios in messem tuam, in qua seminanda alii [*]( 2] Ps. 84, 12. 3] Gen. 1, 14. 4] Es. 58, 7 sq. 10] Philipp. 2,15. 17] Gen. 1, 14. 19] II Cor. 5, 17. 20] Rom. 13, 11 sq. 22] Ps. 64, 12. Matth. 9, 38. 23] Io. 4, 38. ) [*]( 2 *ilaritatem (h ras.) C ueritas om. V 6 dispiciamus W 7 bouum S temporanea BCGHMQ* edd. 8 inferiori GHQ edd., inferiora P actiones W dilicias W 10 luminaria (a alt. ex o corr.) 0 choherentes M firmamentum PQ 11 scribturae CS di*uidamus (a ex o ? corr.) 0 12 intellegibia B inter add. S1 s. l. 13 debitas M non 14 non iam V, iam DOD(non add. m. 2) 0 abscondito W 16 spiritales iti (e ex i corr.) M firmamentū W posuis G 18 inter] in B 19 ecce] et ecce W 20 proprior CGIOSW, prior H 21 adpropinquabit MW 22 bene dices \'BPQb coronam (o alt. ex a corr.) V operarios] benignitatis operarios o ex mss. Oxon. 23 seminandi M )

362
laborauerunt, mittens etiam in aliam sementem, cuius messis in fine est. ita das uota optanti et benedicis annos iusti, tu autem idem ipse es et in annis tuis, qui non deficiunt, horreum praeparas annis transeuntibus. aeterno quippe consilio pro-

priis temporibus bona caelestia das super terram, quoniam quidem alii datur per spiritum sermo sapientiae tamquam luminare maius propter eos, qui perspicuae ueritatis luce delectantur tamquam in principio diei, alii autem sermo scientiae secundum eundem spiritum tamquam luminare minus, alii fides, alii donatio curationum, alii operationes uirtutum, alii prophetia, alii diiudicatio spirituum, alteri genera linguarum, et haec omnia tamquam stellae. omnia enim haec operatur unus atque idem spiritus, diuidens propria unicuique prout uult et faciens apparere sidera in manifestatione ad utilitatem. sermo autem scientiae, qua continentur omnia sacramenta, quae uariantur temporibus tamquam luna, et ceterae notitiae donorum, quae deinceps tamquam stellae conmemorata sunt, quantum differunt ab illo candore sapientiae, quo gaudet praedictus dies, tantum in principio noctis sunt. his enim sunt necessaria, quibus ille prudentissimus seruus tuus non potuit loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, ille, qui sapientiam loquitur inter perfectos. animalis autem homo tamquam paruulus [*]( 1] cf. Matth. 18, 39. 2] cf. Ps. 55, 12. Ps. 101, 28. 6] I Cor. 12, 7—11. 7] Gen. 1, 16. 22] I Cor. 3, 1. 23] I Cor. 2, 6 et 14. ) [*]( 0 1 etiam] autem H 2 das uota] desuota H optandi 01 benedices BPQ anno V 3 anni tui (om. in) HV qui om. HO1 deficient H 4 conscilio W 5 cele | celestia M 7 qui] quippe V perspicue S 9 spiritum] dmfi śprñ W 10 curationum] c. et cetera (om. alii-stellae) Q 11 uirtutem W prophetatio M iudicatio CV1 12 spitu eras.) V i altera GO 18 stillae W onnia P enim om. 0 15 sydera B manifestatione V 16 continetur W 18 cetera BPQW notitia BPQ, enotitiae W stillae W 19 commemoratae C 20 tantum] tamquam H a I principia BCG1 PQ*VWo, principipio (a a m. 2) Q . nocti (s add. m.2) C )

363
in Christo lactisque potator, donec roboretur ad solidum cibum et aciem firmet ad solis aspectum, non habeat desertam noctem suam, sed luce lunae stellarumque contentus sit. haec nobiscum disputas sapientissime, deus noster, in libro tuo, firmamento tuo, ut discernamus omnia contemplatione mirabili, quamuis adhuc in signis et in temporibus et in diebus et in annis.

Sed prius lauamini, mundi estote, auferte nequitiam ab animis uestris atque a conspectu oculorum meorum, ut appareat arida. discite bonum facere, iudicate pupillo et iustificate uiduam, ut germinet terra herbam pabuli et lignum fructiferum, et uenite, disputemus, dicit dominus, ut fiant luminaria in firmamento caeli, ut luceant super terram. quaerebat diues ille a magistro bono, quid faceret, ut uitam aeternam consequeretur: dicat ei magister bonus, quem putabat hominem et nihil amplius — bonus est autem, quia deus est — dicat ei, ut, si uult uenire ad uitam, seruet mandata, separet a se amaritudinem malitiae atque nequitiae, non occidat, non moechetur, non furetur, non falsum testimonium dicat, ut appareat arida et germinet honorem matris et patris et dilectionem proximi. feci, inquit, haec omnia. unde ergo tantae spinae, si terra fructifera est? uade, extirpa siluosa dumeta auaritiae, uende quae possides et implere frugibus dando pauperibus et habebis thesaurum in caelis et [*]( 1] cf. I Cor. 8, 1 sq. 6] cf. Gen. 1, 14. 8] Es. 1, 16-18. 13] Gen. 1,14 sq. 15] Matth. 19, 16-22. ) [*]( 1 putator W1 3 luce lunae] lucernae 0, luce lucernae G stillarumque W contemptus V 4 noster] meus H 5 continentia H 6 alt. in add. Fs s. Z. 8 esto V nequi**iam (a ras.) P 10 discite (sci in ras. llł. 2) B facere add. P* 8. 1. 11 et om. GM 12 pabuli ex U pariui corr. P, papuli M 13 et P 14 ut S: et cet. et edd. 15 ut « add. Ps s. 1. 18 siparet HI, sepaiat M 19 mechaetur P 20 non furetur—testimonium add. B* in ras. ut in ras. V 21 patris et matris BPQV edd. 22 fecit M 23 extyrpa P, extirpo C1 24 dumeta ex •e dureta corr. H, dum et VW unde (e add. m. 2) H fructibus H )

364
sequere dominum, si uis esse perfectus, eis sociatus, inter quos loquitur sapientiam ille, qui nouit, quid distribuat diei et nocti, ut noris et tu, ut fiant et tibi luminaria in firmamento caeli: quod non fiet, nisi fuerit illic cor tuum; quod item non fiet, nisi fuerit illic thesaurus tuus, sicut audisti a magistro bono. sed contristata est terra sterilis, et spinae suffocauerunt uerbum.

Yos autem, genus electum in firmamento mundi, qui dimisistis omnia, ut sequeremini dominum, ite post eum et confundite fortia, ite post eum, speciosi pedes, et lucete in firmamento, ut caeli enarrent gloriam eius diuidentes inter lucem perfectorum, sed nondum sicut angelorum, et tenebras paruulorum, sed non desperatorum: lucete super omnem terram, et dies sole candens eructet diei uerbum sapientiae et nox, luna lucens, annuntiet nocti uerbum scientiae. luna et stellae nocti lucent, sed nox non obscurat eas, quoniam ipsae inluminant eam pro modulo eius. ecce enim tamquam deo dicente: fiant luminaria in firmamento caeli, factus est subito de caelo sonus, quasi ferretur flatus uehemens, et uisae sunt linguae diuisae quasi ignis, qui et insedit super unumquemque illorum, et facta sunt luminaria in firmamento caeli uerbum uitae [*]( 2] I Cor. 2, 6. 4] Matth. 6, 21. 7] Matth. 13, 7. 8] I Petr. % 9. 9] cf. Marc. 10, 28 et Matth. 19, 27. 10] I Cor. 1, 27. Es. 52, 7. 11] Ps. 18, 2 sq. 19] Act. 2, 2 sq. 22] I Io. 1, 1. ) [*]( 1 uis] quis H esse add. W* s. l. 2 loquimur V sapientia M . mento c quid] qui P 3 flrma (mento add. m. 2) P 4 illi (c m. 2) C 5 tesaurus V, thesaur(us) P* in ras. 6 sterelis W 7 offocauerunt BCHOQWmo, effocauerunt P 8 in firmamento S: infirma cet. et edd. 9 sequerimini Pet-post eum om. HW 11 narrent C, enarraent P 12 perfectorem S 13 despectorum CHMmo 14 terram omnem G cadens B 15 luna-scientiae add. F2 in mg. lucens] candens G annuntiat V 16 nocti lucent-po 374, 25 terram om. Q; m. 3 in mg. add.: luna et stellae et cetera sequentia usq. materia simul 17 inluminet M modulo (ulo in ras.) V 19 sonus de caelo V ferretur flatus] decurrens sps C, decurrens sps uehemaps ferretur flatus H 20 diuisae (ui in litura) S 22 lumina M )

365
habentia. ubique discurrite, ignes sancti, ignes decori. uos enim estis lumen mundi nec estis sub modio. exaltatus est, cui adhaesistis, et exaltauit uos. discurrite et innotescite omnibus gentibus.

Concipiat et mare et pariat opera uestra, et producant aquae reptilia animarum uiuarum. separantes enim pretiosum a uili facti estis os dei, per quod diceret: producant aquae non animam uiuam, quam terra producet, sed reptilia animarum uiuarum et uolatilia uolantia super terram. repserunt enim sacramenta tua, deus, per opera sanctorum tuorum inter medios fluctus temptationum saeculi ad imbuendas gentes nomine tuo in baptismo tuo. et inter haec facta sunt magnalia mirabilia tamquam coeti grandes et uoces nuntiorum tuorum uolantes super terram iuxta firmamentum libri tui praeposito illo sibi ad auctoritatem, sub quo uolitarent, quocumque irent. neque enim sunt loquellae neque sermones, quorum non audiantur uoces eorum, quando in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum, quoniam tu, domine, benedicendo multiplicasti haec.

Numquid mentior aut mixtione misceo neque distinguo lucidas cognitiones harum rerum in firmamento caeli et opera [*]( 1] Matth. 5,14 sq. 5] Gen. 1,20. 7] Ier. 15,19. 16J Ps. 18,4sq. ) [*]( 1 ubique (ti m. 2) G pr. ignis W, o ignes V alt. ignis W 2 estis (e ex i corr.) P momodio W exaltatus (a pr. ex u corr.) H 3 exal- It tauit H 6] uiuarum] uiuarum et uolatilia uolantia super terram V sperantes W 7 quod] quos BCGHPo dicerent GM, dicere*t V li 8 producit BCGHMP edd. 9 uolatia (li a m. 2) P 10 sanctorum tuorum] seruorum tuorum W, seruorum sanctorum tuorum Pb, seruorum tuorum sanctorum B 11 fructus M 12 inbuendum C nomine] in nomine BCHPWo, nomini MVb 13 mirabilia magnalia G, magna mirabilia BCWb caete grandia CMb, caete grandia caeli grandes H 88 14 uolitantes BCGHMedd., uolitant P firmamentu* W 15 ad auctoritatem] adhuc caritate C 16 loquelae BCHMVW, loquaelae G 17 neque add. WI 8. I. 18 terra* V fine V 19 orbis (s ex t corr.) P 21 mixtionem CVW distiugo P 22 cogitationes BCMPV, cogitationes cogitationes H )

366
corporalia in undoso mari et sub firmamento caeli? quarum enim rerum notitiae sunt solidae et terminatae sine incrementis generationum tamquam lumina sapientiae et scientiae, earundem rerum sunt operationes corporales multae ac uariae, et aliud ex alio crescendo multiplicantur in benedictione tua, deus, qui consolatus es fastidia sensuum mortalium, ut in cognitione animi res una multis modis per corporis motiones figuretur atque dicatur. aquae produxerunt haec, sed in uerbo tuo: necessitates alienatorum ab aeternitate ueritatis tuae populorum produxerunt haec, sed in euangelio tuo, quoniam ipsae aquae ista eiecerunt, quarum amarus languor fuit causa, ut in tuo uerbo ista procederent.