Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Et nimirum haec terra erat inuisibilis et inconposita et nescio qua profunditas abyssi, super quam non erat lux, quia nulla species erat illi: unde iussisti, ut scriberetur, quod tenebrae erant super abyssum; quid aliud quam lucis absentia? ubi enim lux esset, si esset, nisi super esset eminendo et inlustrando? ubi ergo lux nondum erat, quid erat adesse tenebras nisi abesse lucem? super itaque erant tenebrae, quia super lux aberat, sicut sonus ubi non est, silentium est. et quid est esse ibi silentium nisi sonum ibi non esse? nonne [*](8] Ps. 113,16. 16] Gen. 1, 2. ) [*]( 1 quaerens] qui quaerit HM inuenit CHMOmo 2 qui W1 timeat] metuat PlQ 3 cum om. V promittat H1 4 altitudine baec P1 W1 6 terramque] terram V, et terram C terra (haec add. m. 2) H, terra haec C 7 caeli-psalml om. Q1 domino BPQ\' 8 uocem CV terra V 9 hominis M es] est BCGHMOPQVWedd. non] nos S 10 cui-cernimus om. S 11 totum om. Q1 ita om. V coepit BG. u MPQ, accepit HVmo 12 cui b 13 utr*mque (i ? ras.) H, utrum M e 14 absurdi W at BH illū V 16 terra haec V erat ovi. B 17 quae CH*MQ*Wedd. habyssi W; sic semper 18 n lux W n 19 erat (n add. 111. 2) H 21 ergo] enim H qui V 23 lux super bm ab*era*t H 6 silentium (5 add. m. 2) 0, e. silentium (om. est seq.) W 24 pr. ibi] sibi S alt. ubi S )

312
tu, domine, docuisti hanc animam, quae tibi conStetur? nonne tu, domine, docuisti me, quod priusquam istam informem materiam formares atque distingueres, non erat aliquid, non color non figura, non corpus, non spiritus? non tamen omnino nihil: erat quaedam informitas sine ulla specie.