Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Confitetur altitudini tuae humilitas linguae meae, quoniiam tu fecisti caelum et terram, hoc caelum, quod uideo, terramque, quam calco, unde est haec terra, quam porto. tu fecisti. sed ubi est caelum caeli, domine, de quo audiuimus in uoce psalmi: caelum caeli domino: terram autem dedit filiis hominum? ubi es, caelum, quod non cernimus, cui terra est hoc omne, quod cernimus? hoc enim totum corporeum non ubique totum ita cepit speciem pulchram in nouissimis, cuius fundus est terra nostra, sed ad illud caelum caeli etiam terrae nostrae caelum terra est. et hoc utrumque magnum corpus non absurde terra est ad illud nescio quale caelum, quod domino est, non filiis hominum.