Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Domine deus meus, quis ille sinus est alti secreti tui et quam longe inde me proiecerunt consequentia delictorum meorum? sana oculos meos, et congaudeam luci tuae. certe si est tam grandi scientia et praescientia pollens animus, cui cuncta praeterita et futura ita nota sint, sicut mihi unum canticum notissimum, nimium mirabilis est animus iste atque ad horrorem stupendus, quippe quem ita non lateat quidquid peractum et quidquid relicum saeculorum est, quemadmodum me non latet cantantem illud canticum, quid et quantum eius abierit ab exordio, quid et quantum restet ad finem. sed absit, ut tu, conditor uniuersitatis, conditor animarum et corporum, absit, ut ita noueris omnia futura et praeterita. longe tu, longe mirabilius longeque secretius. neque enim sicut nota cantantis [*]( 10] cf. Ps. 148, 8. Philipp. 3,13. ) [*]( 1 in te om. Q1 ueritate] atq. u. V 2 neque B 5 ante W 7 qui] quid Q, quod mo 8 nulla BPQ tempora B 9 creatura] c. tua BPQb 10 ipsam BPQ in ea om. Ppr. 15 dilectorum H1. 16 et] ut V luci] leticie Q1 17 grandis ClHMV praesentia BV ta 18 p***erita S non G 19 nimirum 13G2PQb nimiu* *irabilis S 20 ad] ab 8 latebat B 21 peractum et quidquid om. S reliquum CGHMOQIVW, relictum BPQlb 22 illud om. G, illu V1 23 ab om. V et quid W 24 conditor uniuersitatis add. 01 in mg. 25 tu . cantan om. H 26 longesque V nota. ntes (CMlta11 m. post.) G, nota canticis M )