Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Et stabo atque solidabor in te, in forma mea, ueritate tua, nec patiar quaestiones hominum, qui poenali morbo plus sitiunt, quam capiunt, et dicunt: "quid faciebat deus, antequam faceret caelum et terram?" aut "quid ei uenit in mentem, ut aliquid faceret, cum antea numquam aliquid fecerit?" da illis, domine, bene cogitare, quid dicant, et inuenire, quia non dicitur numquam, ubi non est tempus. qui ergo dicitur numquam fecisse, quid aliud dicitur nisi ; nullo tempore fecisse? uideant itaque nullum tempus esse posse sine creatura et desinant istam uanitatem loqui. extendantur etiam in ea, quae ante sunt, et intellegant te ante omnia tempora aeternum creatorem omnium temporum neque ulla tempora tibi esse coaeterna nec ullam creaturam, etiamsi est aliqua supra tempora.