Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Et tamen, domine, sentimus interualla temporum et conparamus sibimet et dicimus alia longiora et alia breuiora. metimur etiam, quanto sit longius aut breuius illud tempus quam illud et respondemus duplum esse hoc uel triplum, illud autem simplum aut tantum hoc esse quantum illud. sed praetereuntia metimur tempora, cum sentiendo metimur; praeterita uero, quae iam non sunt, aut futura, quae nondum sunt, quis metiri potest, nisi forte audebit quis dicere metiri posse quod non est? cum ergo praeterit tempus, sentiri et metiri potest, cum autem praeterierit, quoniam non est, non potest.

Quaero, pater, non adfirmo: deus meus, praeside mihi et rege me. quisnam est, qui dicat mihi non esse tria tempora, sicut pueri didicimus puerosque docuimus, praeteritum, praesens et futurum, sed tantum praesens, quoniam illa duo non sunt? an et ipsa sunt, sed ex aliquo procedit occulto, cum ex futuro fit praesens, et in aliquod recedit occultum, cum ex praesenti fit praeteritum? nam ubi ea uiderunt qui futura cecinerunt, si nondum sunt? neque enim potest uideri id quod non est. et qui narrant praeterita, non utique uera narrarent, si animo illa non cernerent: quae si nulla essent, cerni omnino non possent. sunt ergo et futura et praeterita. [*]( 1 et om. GHO tuuc] tunc cum BGHOPQ edd. 2 quid] quicquid FV, quod mo 3 quod om. MV est om. V 4 fuerit C possint M longum (o ex u corr.) P sit] est V 8 metimus W, metitur M longius et breuius CM, breuius aut longius BPQ edd. a 9 respondimus Fuel] aut CF alt. illud J illum H 11 metitur tempora W 12 uero om. V futuro F 13 au*debit (t ras.) W, aut - *** debet F metire F posse] potest H 14 praeterit 0, praeteritum V sentire F 17 qui om. W esse] esset V 19 tantum] tam ut F illa duo (a d ex u t corr.) S 20 procedunt V 21 sit M aliquo recedet V cum] qd F 22 praesente G eam BFMPXW caecinerunt PS 23 uidere F 24 qui] quid F, quia V narrarunt W 26 possint W )

296

Sine me, domine, amplius quaerere, spes mea; non conturbetur intentio mea. si enim sunt futura et praeterita, uolo scire, ubi sint. quod si nondum ualeo, scio tamen, ubicumque sunt, non ibi ea futura esse aut praeterita, sed praesentia. nam et si ibi futura sunt, nondum ibi sunt, si et ibi praeterita sunt, iam non ibi sunt. ubicumque ergo sunt, quaecumque sunt, non sunt nisi praesentia. quamquam praeterita cum uera narrantur, ex memoria proferuntur non res ipsae, quae praeterierunt, sed uerba concepta ex imaginibus earum, quae in animo uelut uestigia per sensus praetereundo fixerunt. pueritia quippe mea, quae iam non est, in tempore praeterito est, quod iam non est; imaginem uero eius, cum eam recolo et narro, in praesenti tempore intueor, quia est adhuc in memoria mea. utrum similis sit causa etiam praedicendorum futurorum, ut rerum, quae nondum sunt, iam exsistentes praesentiantur imagines, confiteor, deus meus, nescio. illud sane scio, nos plerumque praemeditari futuras actiones nostras eamque praemeditationem esse praesentem, actionem autem, quam praemeditamur, nondum esse, quia futura est; quam cum aggressi fuerimus et quod praemeditabamur agere coeperimus, tunc erit illa actio, quia tunc non futura, sed praesens erit.

Quoquo modo se itaque habeat arcana praesensio futurorum, uideri nisi quod est non potest. quod autem iam est, non [*]( 1 sine-praeterita om. V 8 sunt Cl non (om. dum) G 4 non ibi] non ubi V, noui BP1, non PIQ 5 nam] non W et si S: si et cet. et edd. si et-ibi sunt om. V si et] sic W 6 ibi non H e ubicumque] quicumque V 7 praesentia] in praesentia F 8 uera C, uero B narrarentur C, numerantur V proferrentur C 10 eorum BFPQ per] pre W sensum V 11 quae iam] qua F 12 que V uere F 13 ea M, qua W praesenti] praesi W 14 causa sit F, sit causae G praedicandorum BFPQ 15 existentis W 16 praesententur CH\', praesentantur BFPQlb, prestantur Q1 confitebor F 17 plerumque om. V futura V 19 quam om. V, qua W1 praemeditantur Ql nondum] dum S 20 praemeditamur FQ1 21 quia] qua S 22 erit] est mo 23 quo F archana BFGHMVW praesentia FIM\'Jb 24 pr. est] *e (e ras.) M potest e corr. post. ras. S est, non] non est S )

297
futurum sed praesens est. cum ergo uideri dicuntur futura, non ipsa, quae nondum sunt, id est quae futura sunt, sed eorum causae uel signa forsitan uidentur, quae iam sunt: ideo non futura, sed praesentia sunt iam uidentibus, ex quibus futura praedicantur animo concepta. quae rursus conceptiones iam sunt, et eas praesentes apud se intuentur qui illa praedicunt. loquatur mihi aliquod exemplum tanta rerum numerositas. intueor auroram: oriturum solem praenuntio. quod intueor, praesens est, quod praenuntio, futurum: non sol futurus, qui iam est, sed ortus eius, qui nondum est: tamen etiam ortum ipsum nisi animo imaginarer, sicut modo cum id loquor, non eum possem praedicere. sed nec illa aurora, quam in caelo uideo, solis ortus est, quamuis eum praecedat, nec illa imaginatio in animo meo: quae duo praesentia cernuntur, ut futurus ille ante dicatur. futura ergo nondum sunt, et si nondum sunt, non sunt, et si non sunt, uideri omnino non possunt; sed praedici possunt ex praesentibus, quae iam sunt et uidentur.

Tu itaque, regnator creaturae tuae, quis est modus, quo doces animas ea quae futura sunt? docuisti enim prophetas tuos. quisnam ille modus est, quo doces futura, cui futurorum quicquam non est? uel potius de futuris doces praesentia? nam quod non est, nec doceri utique potest. nimis longe est modus iste ab acie mea; inualuit ex me, nec potero ad illum; potero autem ex te, cum dederis tu, dulce lumen occultorum oculorum meorum.

Quod autem nunc liquet et claret, nee futura sunt nec praeterita, nec proprie dicitur: tempora sunt tria, praeteritum, [*]( 23] Ps. 138, 6. 24] Ps. 37, 11. ) [*]( 7 tantarum G 8 *oriturum (m ras.) W aenuntio BFPQb 9 est om. V pronuntio BFPQ b, nuutio H futurus e corr. post ras. S 10 hortus V hortum V 11 ipsius F imaginer V 12 posse V u praedicare MPXV quamquam W 14 futuris P 15 ergo] enim GM n nondum W 17 ex] et W 18 itaque] autem H qui V 19 quo] quod W 20 futurorum] futurum BCFGHMOPQVWedd. 22 utque B 23 mea] meę F ex me] me ex me M nec] non BCFGHMOPQ tu VW edd. 25 oculorum eras. V 26 fura (tu add. m. 3) M 27 dicuntur BPQ )

298
praesens et futurum. sed fortasse proprie diceretur: tempora sunt tria, praesens de praeteritis, praesens de praesentibus, praesens de futuris. sunt enim haec in anima tria quaedam et alibi ea non uideo, praesens de praeteritis memoria, praesens de praesentibus contuitus, praesens de futuris expectatio. si haec permittimur dicere, tria tempora uideo fateorque, tria sunt. dicatur etiam: tempora sunt tria, praeteritum, praesens et futurum, sicut abutitur consuetudo; dicatur. ecce non curo nec resisto nec reprehendo, dum tamen intellegatur quod dicitur, neque id, quod futurum est, esse iam, neque id, quod praeteritum est. pauca sunt enim, quae proprie loquimur, plura non proprie, sed agnoscitur quid uelimus.

Dixi ergo paulo ante, quod praetereuntia tempora metimur, ut possimus dicere duplum esse hoc temporis ad illud simplum aut tantum hoc quantum illud et si quid aliud de partibus temporum possumus renuntiare metiendo. quocirca., ut dicebam, praetereuntia metimur tempora, et si quis mihi dicat: "unde scis?" respondeam: scio, quia metimur, nec metiri quae non sunt possumus, et non sunt praeterita uel futura. praesens uero tempus quomodo metimur, quando non habet spatium? metitur ergo cum praeterit, cum autem praeterierit, non metitur; quid enim metiatur, non erit. sed unde et qua et quo praeterit, cum metitur? unde nisi ex futuro? qua nisi per praesens? quo nisi in praeteritum? ex illo ergo, quod nondum est, per illud, quod spatio caret, in illud, quod iam non est. quid autem metimur nisi tempus in aliquo spatio? neque enim dicimus simpla et dupla et tripla et aequalia et si quid hoc modo in tempore dicimus nisi spatia temporum. in quo [*]( de 1 praesens ** praeteritum et f. (de ras.; um ex is corr.) M 2 pr. gt praesentibus praeteritis (om. praes. de) W 3 tria in anima 0 tria om. H 5 expectio F 6 permittimus B, permittitur M, permittuntur Q1 12 agnomar 10 scitur (mur add. m. 3) 0, agnoscimur H 13 tempora F 14 possumus MlV 15 de om. W 19 pr. sunt om. W1, possunt C 21 metimur M 22 me*titur (n ras.) P quod GV metiatur] metitur W1 24 per om. W 25 caret] caperet S alt. illum BFP 27 et dupla et tripla om. S 28 spatia] inter spatia BFPQb, p spatia Wl )

299
ergo spatio metimur tempus praeteriens? utrum in futuro, unde praeterit? sed quod nondum est, non metimur. an in praesenti, qua praeterit? sed nullum spatium non metimur. an in praeterito, quo praeterit? sed quod iam non est, non metimur.

Exarsit animus meus nosse istuc inplicatissimum aenigma. noli claudere, domine deus meus, bone pater, per Christum obsecro, noli claudere desiderio meo ista et usitata et abdita, quominus in ea penetret et dilucescant allucente misericordia tua, domine. quem percontabor de his? et cui fructuosius confitebor inperitiam meam nisi tibi, cui non sunt molesta studia mea flammantia uehementer in scripturas tuas? da quod amo: amo enim, et hoc tu dedisti. da, pater, qui uere nosti data bona dare filiis tuis, da, quoniam suscepi cognoscere et labor est ante me, donec aperias. per Christum obsecro, in nomine eius sancti sanctorum nemo mihi obstrepat. et ego credidi, propter quod et loquor. haec est spes mea; ad hanc uiuo, ut contempler delectationem domini. ecce ueteres posuisti dies meos et transeunt, et quomodo, nescio. et dicimus tempus et tempus, tempora et tempora:. ,,quamdiu dixit hoc ille", "quamdiu fecit hoc ille" et: "quam longo tempore illud non uidi" et: "duplum temporis habet haec syllaba ad illam simplam breuem." dicimus haec et audiuimus haec et intellegimur et intellegimus. manifestissima et usitatissima sunt, et eadem rursus nimis latent et noua est inuentio eorum. [*]( 13] Matth. 7,11. 14] Ps. 72,16. 16] Ps. 115,1. 17] Ps. 26,4. Ps. 38, 6. ) [*]( 2 praeteriit M metitur BFPQb 3 que V 4 quo] quod OV praeteriit GM metitur C 5 istud CFG09P\'QV; om. M 6etl nili M ne 7 usitata (om. pro et) F 8 peteret (ne add. m. 2) CF dilucescant (escant m. 1 e corr. post ras.) S, delucescant W, dil. et dulcescant FPQ, dulcescant et dil. B allucente W 9 percunctabor FHMl 10 confitear C, confitebar F 11 flammanti W 13 bona data M cognoscere] cognoscere te FP\'Qb 15 sanctis BM\'W 17 delectationes BFPQh 18 ueteris W 19 et tempus om. V 20 alt. quamdiu] et quamdiu G 21 ille F 22 pr. haec om. G at illa simpla G 23 audimus BCGHM OPQVWedd. et intellegimur om. BFGPQ manifestassima W, post manifestissima ras. 14-16 litterarum H )

300

Audiui a quodam homine docto, quod solis et lunae ac siderum motus ipsa sint tempora, et non adnui. cur enim non potius omnium corporum motus sint tempora? an uero, si cessarent caeli lumina et moueretur rota figuli, non esset tempus, quo metiremur eos gyros et diceremus aut aequalibus moralis agi, aut si alias tardius, alias uelocius moueretur, alios magis diuturnos esse, alios minus? aut cum haec diceremus, non et nos in tempore loqueremur aut essent in uerbis nostris aliae longae syllabae, aliae breues, nisi quia illae longiore tempore sonuissent, istae breuiore? deus, dona hominibus uidere in paruo communes notitias rerum paruarum atque magnarum. sunt sidera et luminaria caeli in signis et in temporibus et in diebus et in annis. sunt uero; sed nec ego dixerim circuitum illius ligneolae rotae diem esse, nec tamen ideo tempus non esse ille dixerit.

Ego scire cupio uim naturamque temporis, quo metimur corporum motus et dicimus illum motum uerbi gratia tempore duplo esse diuturniorem quam istum. nam quaero, quoniam dies dicitur non tantum mora solis super terram, secundum quod aliud est dies, aliud nox, sed etiam totius eius circuitus ab oriente usque orientem, secundum quod dicimus: "tot dies transierunt". cum suis enim noctibus dicuntur tot dies, nec extra reputantur spatia noctium. quoniam ergo dies expletur motu solis atque circuitu ab oriente usque ad orientem, quaero, utram motus ipse sit dies an mora ipsa, quanta peragitur, an [*]( 12] cf. Gen. 1, 14. ) [*]( 1 homine W 2 ac] et H non] nil Hmo adnui] annui HMOV Wmo, abnui G, anni BCFPQ, animi b 3 sit F 4 lumina caeli V, caeli luminaria Mx esse 0 5 et non diceremus F 7 hoc B CFH PQW edd. 8 et] ut B 9 illae om. F longior et S 10 ista S deus] deus meus G 11 magnarum] paruarum H 12 sidera] et sidera BFPQ edd. temporibus (om. in) FG 13 in annis et in diebus BCF PQ edd. 14 igneolae G, linguęole V erotae W nec—non esse om. S 15 illa B 16 corporeum W 17 motis U 19 morula BP Qb, moras F, morulas V 20 totus BPQb, motus W eiusj e F 21 usque ad BCFGHPQV edd. 22 dies] dies transieruntP 24 oriente] horiente F; sic semper ad om. CO 25 sit om. B quanta] qua F )

301
utrumque. si enim primum dies esset, dies ergo esset, etiamsi tanto spatio temporis sol cursum illum peregisset, quantum est horae unius. si secundum, non ergo esset dies, si ab ortu solis usque in ortum alterum tam breuis mora esset, quam est horae unius, sed uiciens et quater circuiret sol, ut expleret diem. si utrumque, nec ille appellaretur dies, si horae spatio sol totum suum gyrum circumiret, nec ille, si sole cessante tantum temporis praeteriret, quanto peragere sol totum ambitum de mane in mane adsolet. non itaque nunc quaeram, quid sit illud, quod uocatur dies, sed quid sit tempus, quo metientes solis circuitum diceremus eum dimidio spatio temporis peractum minus quam solet, si tanto spatio temporis peractus esset, quanto peraguntur horae duodecim, et utrumque tempus conparantes diceremus illud simplum, hoc duplum, etiamsi aliquando illo simplo, aliquando isto duplo sol ab oriente usque orientem circuiret. nemo ergo mihi dicat caelestium corporum motus esse tempora, quia et cuiusdam uoto cum sol stetisset, ut uictoriosum proelium perageret, sol stabat, sed tempus ibat. per suum quippe spatium temporis, quod ei sufficeret, illa pugna gesta atque finita est. uideo igitur quandam esse distentionem. sed uideo? an uidere mihi uideor? tu demonstrabis, lux, ueritas.