Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Iubes certe, ut contineam a concapiscentia carnis et concupiscentia oculorum et ambitione saeculi. iussisti a concubitu et de ipso coniugio melius aliquid, quam concessisti, monuisti. et quoniam dedisti, factum est et antequam dispensator sacramenti tui fierem. sed adhuc uiuunt in memoria mea, de qua multa locutus sum, talium rerum imagines, quas ibi consuetudo mea fixit, et occursantur mihi uigilanti quidem carentes uiribus, in somnis autem non solum usque ad delectationem sed etiam usque ad consensionem factumque simillimum. et tantum ualet imaginis illius inlusio in anima mea in carne mea, ut dormienti falsa uisa. persuadeant quod uigilanti uera non possunt. numquid tunc ego non sum, domine deus meus? et tamen tantum interest inter me ipsum et me ipsum intra momentum, quo hinc ad soporem transeo uel huc inde transeo! ubi est tunc ratio, qua talibus suggestionibus resistit uigilans et, si res ipsae ingerantur, inconcussus manet? numquid clauditur cum oculis? numquid sopitur cum sensibus corporis? et unde saepe etiam in somnis resistimus . nostrique propositi memores atque in eo castissime permanentes nullum talibus inlecebris adhibemus adsensum? et tamen tantum interest, ut, cum aliter accidit, euigilantes ad conscientiae requiem redeamus ipsaque distantia reperiamus nos non fecisse, quod tamen in nobis quoquo modo factum esse doleamus. [*]( -1] I Io. 2,16. 3] cf. I Cor. 7, 88. ) [*]( 1 continentiam CF, continentia W 2 pr. et] a H concupiscen- . hnlna tiam CFU . saeculi M 3 concubitu] abstinere add. m. rec. V 4 monuisti om. F 5 uiuit F 6 multo G 7 ibi] sibi 0 finxit F occursant OPW\'bm 9 delectationem-ad om. H etiam om. O1 10 illius om. BCFGHMOPQVW Eug. edd. 11 in carne] et in carne BCFGHM*PQVedd. persuadeant om. S 12 uera om. V alt. non om. W, non ego F 13 inter] in F 14 quod FGHM, quoquo V1 saporem piS transeat W 15 uel om. W transeo S: retranseo cet. et edd. ratio] illa ratio GM quae BCHMOPQV*Wedd., qui V1 sugetionibus F 16 ingenerantur W inconcusus G, inconcussa o 17 maneo BPQWbm 18 et om. V 20 tantum om. Q1 21 accedit W auigilantes W requiest F 22 ipsamque F distantiam F, substantia M 23 quoquo] quo CXF. ) [*]( XXXIII. Anr. Augustini conff. (Aug. 1,1). ) [*]( 17 )
Numquid non potens est manus tna, deus omnipotens, sanare omnes languores animae meae atque ibundantiore gratia tua lasciuos motus etiam mei soporis extinguere? augebis, domine, magis magisque in me munera tua, ut anima mea sequatur me ad te concupiscentiae uisco expedita, ut non sit rebellis sibi atque ut in somnis etiam non solum non perpetret istas corruptelarum turpitudines per imagines animales usque ad carnis fluxum, sed ne consentiat quidem. nam ut nihil tale uel tantulum libeat, quantulum possit nutu cohiberi etiam in casto dormientis affectu non tantum in hac uita, sed etiam in hac aetate, non magnum est omnipotenti, qui uales facere supra quam petimus et. intellegimus. nunc tamen quid adhuc sim in hoc genere mali mei, dixi bono domino meo exultans cum tremore in eo, quod donasti mihi, et lugens in eo, quod inconsummatus sum, sperans perfecturum te in me misericordias. tuas usque ad pacem plenariam, quam tecum habebunt interiora et exteriora mea, cum absorpta fuerit mors in uictoriam.
Est alia malitia diei, quae utinam sufficiat ei. reficimus enim cotidianas ruinas corporis edendo et bibendo, priusqutam escas et uentrem destruas, cum occideris indigentiam satietate mirifica et corruptibile hoc indueris incorruptione sempiterna. nunc autem suauis est mihi necessitas, et aduersus istam suauitatem pugno, ne capiar, et cotidianum bellum gero in ieiuniis, saepius in seruitutem redigens [*]( .. 11] Eph.3,20. 14] Ps. 2,11. 17] ICor. 15,54. 19] Matth, 6; 34. 21] cf. I Cor. 6,13. 22] I Cor. 15,53. 25] cf. II Cor. 6,5. I Cor. 9,27. ) [*]( 1 es (om. manus tna) 0 2 habundantiore W 3 meis operis C*VJF1 6 ut om. H 7 ista M 8 carnes P1 9 tantillum edd. libebat F quantum M cohibere FlV 10 hac] ac F 11 magna F1 ualSs W 13 qui M, in quid 0 dixi mali mei F domino] do V domino bono fflo 14 in eo] meo B 15 consummatus V et sperans BPQb 16 me om. 8 . 17 dum V absorta mss. 18 uictoria FGMQVb ..* , 19 militia M 20 corpori* (s ras.) W 21 aesca M distruas W cum] et cum F indigentia F, indigentiam meam BPQVedd. 22 incorruptionem sempiternam C 24 cottianum B 25 bello BIOI. iegu- ..i .. niis F, geiuniis M saepe V seruitutfc V redigen**s (te ras.) C )
Hoc me docuisti, ut quemadmodum medicamenta sic alimenta sumpturus accedam. sed dum ad quietem satietatis ex indigentiae molestia transeo, in ipso transitu mihi insidiatur laqueus concupiscentiae. ipse enim transitus uoluptas est, et non est alius, qua transeatur quo transire cogit necessitas. et cum salus sit causa edendi ac bibendi, adiungit se tamquam pedisequa periculosa iucunditas et plerumque praeire conatur, ut eius causa fiat, quod salutis causa me facere uel dico uel uolo. nec idem modus utriusque est: nam quod saluti satis est, delectationi parum est, et saepe incertum fit, utrum adhuc necessaria corporis cura subsidium petat an uoluptaria cupiditatis fallacia ministerium suppetat. ad hoc incertum hilarescit infelix anima et in eo praeparat excusationis patrocinium gaudens non adparere, quod satis sit moderationi ualetudinis, ut obtentu salutis obumbret negotium uoluptatis. his temptationibus cotidie conor resistere et inuoco dexteram tuam et ad te refero aestus meos, quia consilium mihi de hac re nondum stat.
Audio nocem iubentis dei mei: non grauentur corda uestra in crapula et ebrietate. ebrietas longe est a me: [*](. 23] Luc. 21, 84. ,.,) [*](1 doloris M uoluntate F fames (e ex i ? corr.) S, lamia FW, et fames U 3 es C 4 consulatione W, conlatione M 5 terra* (e ras.) P calamitatis B, calamitates b diliciae PW 6 medicina M 7 accedamus F ad quietem] aliqui et S F ex om. V 8 modesta F a insidiatur mihi BPQ 9 non eet W 10 aliu Q\' qua] qui PlY, quod Q* quo] quam quo Mlb agit W 11 ac] et BFGMPQedd. et adiungit CMW pedissequa BFHQb 12 iocunditas BFOOPQV U Wb cogatur S et C 14 pr. est ovi. C delectatini M 15 corporis-uoluptaria om. W 16 petat om. V an-suppetat om. F uoluntaria CGMU 17 ad om. W 18 praeparationis excusat F 19 quod] quid BCFGHMOPQVW Eug. edd. moderatione F ualitudinis BC FHMPQVW 21 tuam] tuam ad salutem meam BPQbm actus MXW 22 istat S 28 uocem add. P* 24 in om. HV\'. ) [*]( 17* )
Docuisti me, pater bone: omnia munda mundis, sed malum esse homini qui per offensionem manducat; et omnem creaturam tuam bonam esse nihilque abioiendum, quod cum gratiarum actione percipitur; et quia esca nos non conmendat deo, et ut nemo nos iudicet in cibo aut potu; et ut qui manducat non manducantem non spernat, et qui non manducat, manducantem non iudicet. didici haec, gratias tibi, laudes tibi, deo meo, magistro ineo, pulsatori aurium mearum, inlustratori cordis mei: eripe me ab omni temptatione. non ego inmunditiam obsonii timeo, sed inmunditiam cupiditatis. scio Noe omne carnis genus, quod cibo esset usui, manducare permissum, Elian cibo carnis refectum, Iohannem mirabili abstinentia praeditum animalibus, hoc est lucustis in escam cedentibus, non fuisse [*]( 4] I Cor. 1,31. 5] Eccli. 23,6. 7] Rom. 14,20. 9] I Tim. 4,4. 11] I Cor. 8, 8. Col. 2, 16. 12] Rom. 14, 3. 17] cf. Gen. 9, 2 sq. 18] cf. m Reg. 17, 6. 19] cf. Matth. 3, 4. ) [*]( 1 aflatum V adamauit F posstl#* (nt ras.) M inquit possum H inquit om. F 2 conforta] in qb; conforta F ut omnia possim b 3 confortetur F 4 pr. gloriatur] gloriętur W alt. gloriatur] glorietur HMlPQV*W 5 a me inquit BCFGHMOPQWedd., a me (om. inquit) V uentris eras. W 6 deus] deus meus BGFGHMOPQVW Eug. edd. quod cum fit imperas fieri V, quod cum imperas fieri fit U fieri ex imperi corr. S\' 8 ofifendiculum C 9 bona G 10 cum om. P1 11 ut om. b 12 potu SU: in potu cet. et edd. ut om. BPQ manducat-qui om. V non om. SW 13 pr. non-manducantem om. M 14 diiudicet F laudes (om. tibi) W 15 pulsatori - p. 266, 12 transgredientibus om. F 16 me om. HVW temptione V immunditia W 17 inmunditia S cupiditas W noe eras. W carnes Pl 18 heliam BCGMOPQVWb, eliam Hmo. 19 carnis] capitur H 20 locustis BCGHMQUVW edd. esca V )
In his ergo temptationibus positus certo cotidie aduersus concupiscentiam manducandi et bibendi: non enim est quod semel praecidere et ulterius non attingere decernam, sicut de concubitu potui. itaque freni gutturis temperata relaxatione et constrictione tenendi sunt. et quis est, domine, qui non rapiatur aliquantum extra metas necessitatis? quisquis est, magnus est, magnificet nomen tuum. ego autem non sum, quia peccator homo sum. sed et ego magnifico nomen tuum, et interpellat te pro peccatis meis qui uioit saeculum, numerans me inter infirma membra corporis sui, quia et inperfectum eius uiderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur.
De inlecebra odorum non satago nimis: cum absunt, non requiro, cum assunt, non respuo, paratus eis etiam semper carere. ita mihi uideor; forsitan fallar. sunt enim et istae plangendae tenebrae, in quibus me latet facultas mea, quae in me est, ut animus meus de uiribus suis ipse se interrogans non facile sibi credendum existimet, quia et quod inest plerumque occultum est, nisi experientia manifestetur et nemo securus esse debet in ista uita, quae tota temptatio nominatur, utrum qui fieri potuit ex deteriore melior, non fiat etiam ex [*]( 1] cf. Qen. 26, 84. 2] cf. II Reg. 23,15 sqq. 3] of. Matth. 4, 3. 4] of. Num. 11,1 sqq. 14] Rom. 8, 84. Io. 16, 33. 15] Ps. 138,16. 25] Iob 7, 1. ) [*]( • 0 1 concupiscenti? M 2 ipsa P 3 de carne et de pane BGFGHM OPQVW Eug., ecZd. esse temptatum BCPQedd. 4 desidorauit P1 n 5 dm C 7 concupiscentias F 8 prg.dere W 9 concubitui G 11 aliquantulum edd. necessitates G 1 12 magnus (est om.) G Evg. 16 eius] meum GMb 17 scribuntur F 19 etiam eis bm 20 fortasse mo fallor M edd. 22 se om. V 26 utrum qui] utrunq. F ex] et W fiet M ex] de U,. )
Voluptates aurium tenacius me inplieauerant et subiugauerant, sed resoluisti et liberasti me. nunc in sonis, quos animant eloquia tua, cum suaui et artificiosa uoce cantantur, fateor, aliquantulum adquiesco, non quidem ut haeream, sed ut surgam, cum uolo. attamen cum ipsis sententiis quibus uiuunt ut admittantur ad me, quaerunt in corde meo nonnullius dignitatis locum, et uix eis praebeo congruentem. aliquando enim plus mihi uideor honoris eis tribuere, quam decet, dum ipsis sanctis dictis religiosius et ardentius sentio moueri animos nostros in flammam pietatis, cum ita cantantur, quam si non ita cantarentur, et omnes affectus spiritus nostri pro sui diuersitate habere proprios modos in uoce atque cantu, quorum nescio qua occulta familiaritate excitentur. sed delectatio carnis meae, cui mentem eneruandam non oportet dari, saepe me fallit, dum rationi sensus non ita comitatur, ut patienter sit posterior, sed tantum, quia propter illam meruit admitti, etiam praecurrere ac ducere conatur. ita in his pecco non sentiens et postea sentio.
Aliquando autem hanc ipsam fallaciam inmoderatius canens erro nimia seueritate, sed ualde interdum, ut melos omnes cantilenarum suauium, quibus Dauiticum psalterium frequentatur; ab auribus meis remoueri uelim atque ipsius ecclesiae, tutiusque mihi uidetur, quod de Alexandrino episcopo Athanasio [*]( 1 firma om. W 3 implicauerunt U 4 subiugauerat W, subiugauerunt U me om. U somnis M 6 ut haeream] adhaeream M 7 ac tamen W 8 ut om. V amittantur MW 10 amplius BPQ b honoris mihi uideor eis G, eis mihi uideor honoris M tribuere] praebere V cum V 11 ipsi 01 relegiosius P, religiosus M1 12 flamma BGPQW 13 et om. W omnis S pro] non pro C sui] suaui BPQbo 14 atque add. M s. l. 15 exitentur V1, exercentur C 16 operet W 17 rationis C, rationem edd. 19 dicere V 20 et] sed BCPQWbm 21 hac W 22 omne BCHOPQUW edd., omni V £ 3 cantelinarum S suarum V dauiticum] canticum dauiticum M, dauidicum H 25 tutiusque* (m ras.) P, totiusque C1 W1, tutius V uidetur] t uideretur G in Mg. tana«io W )
Restat uoluptas oculorum istorum carnis meae, de qua loquor confessiones, quas audiant aures templi tui, aures fraternae ac piae, ut concludamus temptationes concupiscentiae carnis, quae me adhuc pulsant ingemescentem et habitaculum meum, quod de caelo est, superindui [*]( 17] Ps. 6, 8. 24] II Cor. 5, 2. ) [*]( e1 1 mihi dictum B CGHOPQ VWedd., mihi dictum est M qui* (d ras.) P tam modo (DW m. rec.) V 2 pronuntiati MxWl 4 cantus C ecclesiae] ecclesiae tuae BCGHMPQedd. 5 ipso Q* edd. quod moueor] oum moueor BMOQ\'U, cum mouear G, commoueor CPQlVWb, moueor H 6 a liquida Eug. 7 cantatur V magna W 9 retractabilem VW1 fententiam S 10 adprobare* (m ras.) H ecclesiam V 11 assurgit V 15 boni om. W unde-agitis om. V 17 respice (om. pr. et) BCGHMOPQVEug. edd. uide (om. et) V 18 mihi] mei M 19 langor VWI, languos W1 20 tuorum M1 21 loquar BCHOPQ m. Wbm audient B OPQ Vb 22 conclaudamus W 23 quem (me a m. 3) W, quae (om. me) V adhuno P )
0 lux, quam uidebat Tobis, cum clausis istis oculis filium docebat uitae uiam et ei praeibat pede caritatis nusquam errans; aut quam uidebat Isaac praegrauatis et opertis seneetute carneis luminibus, cum filios non agnoscendo benedicere, sed benedicendo agnoscere meruit; aut quam uidebat Iacob, cum et ipse prae grandi aetate captus oculis in filiis praesignata futuri populi genera luminoso corde radiauit. et nepotibus suis ex Ioseph diuexas mystice manus, non sicut pater eorum foris corrigebat, sed sicut ipse intus discernebat, imposuit. ipsa est lux, una est et unum omnes, qui uident et amant eam. at ista corporalis, de qua loquebar, inlecebrosa ac periculosa dulcedine condit uitam saeculi caecis amatoribus. cum autem et [*]( 3] Gen. 1, 31. 12] cf. Tob. 4, 2 sqq. 14] cf. Gen. 27. 16] cf. Gen. 48 et 49. ) [*]( t 2 teneaf W 3 haec fecit PQ 4 tangunt] et tangunt BCGHMO PQVW, Eug., edd. uigillantem V 5 mihi - datur a om. S canori*s (i ras.) P 6 oculorum CG, cflorum W 7 ubi HW 8 adlabsu 0XS, adlapsum HP1 egendi F ad eam] eam BCGHOPQV WEug. edd., iam M 9 aduertendi V \' ita om. V 10 contristant V, contristet PIQ 12 tobias GIM\'PIQ edd. oculis istis edd., oculis (istis om.) W docebat filium V 14 quam] quando b isaac -1.16 uidebat om. M et opertis om. W 15 benediceret CGSUxVb 17 captis C in filiis om. W, in filios V 18 futuri add. 81 a. I. 19 deuexas G, diuex has H, diues has W 21 una est] una est et alia non % est BPQb 28 condit uit W uitem C cum OSIJ: qui cet. et edd. autem om. V )
Quam innumerabilia uariis artibus et opificiis in uestibus, calciamentis, uasis et cuiuscemodi fabricationibus, picturis etiam diuersisque figmentis atque his usum necessarium atque moderatum et piam significationem longe transgredientibus addiderunt homines ad inlecebras oculorum, foras sequentes quod faciunt, intus relinquentes a quo facti sunt et exterminantes quod facti sunt. at ego, deus meus et decus meum, etiam hinc tibi dico hymnum et sacrifico laudem sacrificatori meo, quoniam pulchra traiecta per animas in manus artificiosas ab illa pulchritudine ueniunt, quae supra animas est, cui suspirat anima mea die ac nocte. sed pulchritudinum exteriorum operatores et sectatores inde trahunt adprobandi modum, non autem inde trahunt utendi modum. et ibi est et non uident eum, ut non eant longius et fortitudinem suam ad te custodiant nec eam spargant in deliciosas lassitudines. ego autem haec loquens atque discernens etiam istis pulchris [*]( 1] cf. p. 222, 15. 5] Ps. 24,15. 7] Ps. 120,4. 22] Ps. 58,10. ) [*]( 1 nolunt V 2 eam om. G pr. in om. V ymno BMPIQS tuo om. M absumuntur GOPQVWedd. suo] tuo QIWl 6 enellis BC GHMPQVWedd. 7 in om. HV quoniam] i quaqua G* in mg. 8 dormiens W israhel BGU, ifil HO 9 artibus om. V 10 huiuscemodi BHM*Ob, *uiuscemodi V 11 hiis W 12 addiderant V 14 et om. V 15 at] et V meum] meus M 16 dico tibi CMVm ymnum BFM P*QSV sacrificabo M sanctificatori BFOPQVW Eug. b 17 in manus per animas V artificiosis G 18 quae] qlfi W supra] super BCGHMOPQVW Eug. edd. anima UV1, anima V* 19 pulchritudinem F1 20 et sectatores om. Q1 adprobandi] utendi M non-\' modum add. 0% in mg. 21 utendi} uiuendi M\' s. l. 22 ut] et W 24 haec] eo O1.. )
Huc accedit alia forma temptationis multiplicius pericusa. praeter enim concupiscentiam carnis, quae inest in delectatione omnium sensuum et uoluptatum, cui seruientes depereunt qui longe se faciunt a te, inest animae per eosdem sensus corporis quaedam non se oblectandi in carne, sed experiendi per carnem uana et curiosa cupiditas nomine cognitionis et scientiae palliata. quae quoniam in appetitu noscendi est, oculi autem sunt ad noscendum in sensibus principes, concupiscentia oculorum eloquio diuino adpellata est. ad oculos enim uidere proprie pertinet. utimur autem hoc uerbo etiam in ceteris sensibus, cum eos ad cognoscendum intendimus. neque enim dicimus: audi quid rutilet, aut: olefac quam niteat, aut: gusta quam splendeat, aut: palpa quam fulgeat: uideri enim dicuntur haec omnia. dicimus autem non solum: uide quid lucet, quod soli oculi sentire possunt, sed etiam: uide quid sonet, uide quid oleat, uide quid sapiat, uide quam durum sit. ideoque generalis experientia sensuum concupiscentia, sicut dictum est, oculorum uocatur, quia uidendi [*]( 1] Ps. 25, 8. 9] of. Ps. 39, 12. 14] I Io. 2, 16.-) [*](1 pr. euellis BOGHMOPQVWedd. alt. euelles] euellis BCFGHMO PQUVW edd. 2 ego] et ego m 3 euelles S: euellis cet. et edd. sensientem S, sentiente V 4 suspensus SW: suspensius cet. et edd. alt. ui* (a ras.) V 5 iam om. W, iã cum V 6 accidit V temptationes Wl 7 praeter] praetereo V, praeter eam H m 8 delectationem C 9 se longe V 10 quidam W 11 per (er e corr. post ras. m. 1) S uane (om. et) W curiosa] cupiosa V 12 in om. F, et in BPQb 13 cognoscendum BPQ edd. 14 appellata (ta ex tur corr.) P 15 uidere proprie S: proprie uidere cet. et edd. repertinet W hec W 16 sensibus] in sensibus S ad] de W 11 audi quid rutilet dicimus G quod M utilet H1, rutile W1 olfac HIMQ edd. quam] quod M, quia V 19 autem] sane V 20 luceat BFGHPQVWedd. 21 pr. quid] quod F alt. uide om. W 22 concupiscentia* (m ras.) 0 23 quia]. quod V audiendi V )
Ex hoc autem euidentius discernitur, quid uoluptatis, quid curiositatis agatur per sensus, quod uoluptas pulchra, canora, suauia, sapida, lenia sectatur, curiositas autem etiam his contraria temptandi causa non ad subeundam molestiam, sed experiendi noscendique libidine. quid autem uoluptatis habet uidere in laniato cadauere quod exhorreas? et tamen sicubi iaceat, concurrunt, ut contristentur, ut palleant. timent etiam, ne in somnis hoc uideant, quasi quisquam eos uigilantes uidere coegerit aut pulchritudinis ulla fama persuaserit. ita et in ceteris sensibus, quae persequi longum est. ex hoc morbo cupiditatis in spectaculis exhibentur quaeque miracula. hinc ad perscrutanda naturae, quae praeter nos non est, operata proceditur, quae scire nihil prodest et nihil aliud quam scire homines cupiunt. hinc etiam, si quid eodem peruersae scientiae fine per artes magicas quaeritur. hinc etiam in ipsa religione deus temptatur, cum signa et prodigia flagitantur non ad aliquam salutem, sed ad solam experientiam desiderata.
In hac tam immensa silua plena insidiarum et periculorum ecce multa praeciderim et a meo corde dispulerim, sicuti donasti me facere, deus salutis meae; attamen quando audeo dicere, cum circumquaque cotidianam uitam nostram tam multa [*]( 1 ceteri] in ceteris F sens**us (ib ras.) P sibi om. -W 2 de similitudine sibi Q cum-explorant om. S cognotionis P1 5 sapida] sapienda F, splendida M sectantur ClF 6 causam M ad om. MV di suendam V sed] sed ad V experienda F 7 libine G, libidinem BF : HMPQb autem S: enim cet. et edd. habet M 8 uidere] habere M* laniato om. M, laniat* (0 euanuit) S exorreas FMl 9 iaceat (a alt. ex i corr.) S et contristantur V 10 quisq. P 11 coegerit uidere M, u. quo egerit W, u. cogerit FH1 12 ceteris add. V in mg. quae] qm W persequi] per se S ex] et ex BPQWb hoc om. C modo M 18 in om. V exibentur G 14 perscrutanda natura V, perscrutanda naturae secreta b *praeter (cP ras.) M, p V non est S: est cet. et edd. operta CFHMOVWmo, opera BQ*, operam Q1 15 potest V 16 quid] quidem V 17 maicas F in om. C 19 desideratam F 21 multa] tam multa BPQb dispuerim S sicut CHVW 22 & tamen Y 28 cum om. M )
Verum tamen in quam multis minutissimis et contemtibilibus rebus curiositas cotidie nostra temtetnr et quam saepe labamur, quis enumerat? quotiens narrantes inania primo quasi toleramus, ne offendamus infirmos, deinde paulatim libenter aduertimus. canem currentem post leporem iam non specto, cum in circo fit; at uero in agro, si casu transeam, auertit me fortassis et ab aliqua magna cogitatione atque ad se conuertit illa uenatio, non deuiare cogens corpore iumenti, sed cordis inclinatione, et nisi iam mihi demonstrata infirmitate mea cito admoneas aut ex ipsa uisione per aliquam considerationem in te adsurgere aut totum contemnere atque transire, uanus hebesco. quid cum me domi sedentem stelio muscas captans [*]( DS 3 sa S1, sanae B, sana MW teathra GS nosset W 4 umquam] hunc quam W 5 a] ad BW 6 ac] hac W 7 suggessionum F ait F 8 petat V 9 iherusalem FV, ihrt H simplicem add. S\' s. I. longe est a me GV 10 ad om. BGPQ edd., ab CIFM, at V confensione M, confessione F semper] sed p V 11 cum om. W defferens F 12 facientem BCOPQW edd. quo W 15 nostra cotidie FY temptatur BCFMPQVedd. labimur V 16 quoties BPQmo 17 offendimus B 18 laporem G specto] expecto HS, excepto F 19 circum W ad W si casu. in agro F casu ut W auerti SV 20 et om. V aliqua] illa qui V . 21 corpore] corripere V iumentis CF \' cordis] mentis F 23 admoneas G aut] ut W\' per aliqua consideratione F 24 uanos W ebesco M1 25 sthelio S, stellio C*FM*P edd., stilio GM1 muscas] mulcans F. )
Numquid etiam hoc inter contemnenda deputabimus aut aliquid nos redducet in spem nisi nota misericordia tua, quoniam coepisti mutare nos? et tu scis, quanta ex parte mutaueris, qui me primitus sanas a libidine uindicandi me, ut propitius fias etiam ceteris omnibus iniquitatibus meis et sanes omnes languores meos et redimas de corruptione uitam meam et corones me in miseratione et misericordia et saties in bonis desiderium meum, qui conpressisti a timore tuo superbiam meam et mansuefecisti iugo tuo ceruicem meam. et nunc porto illud, et lene est mihi, quoniam sic promisisti et fecisti; et uere sic erat et nesciebam, quando id subire metuebam. ( [*]( 16] Ps. 102, 3 sqq. 21] cf. Matth. 11, 80. ) [*]( 1 arenea 01 inhaerente* 0 me S: otri. cet. et edd. 2 num quia ex numquam eorr. V parua] per arua F idoneo W 3 ad] aut F laudanda W mirificum om. M 4 inde esse intentus BCFHMOPQ Wo, intentus inde esse V 5 alt. est om. V 6 una] uana 8 7 in huiusmodi rebus BPQb sit 11 noatrum] meum W 8 copiose S, cupiosae W orationis Wl 10 ad om. V tuas onl. B uoce BCP QVb, uoces W 12 hoc] inter hoc F deputauimus MP, dubitabimus F 13 reducet BCFGHMOPQVWedd. nota] uota O1, tota Q edd. 14 mutaberis F 15 primitus me M libine F 16 oeterib; F 17 sanas P langores BFVW de] a F 18 me] mee F misericordia et (in add. AI) miseratione MQV 19 tuum F quia BCPQb 20 inansuetam fecisti FGW1 22 pr. sic] si H uera F 23 id om. H*1\' )
Sed nuraquid, domine, qui solus sine tyfo dominaris, quia solas uerus dominas es, qui non habes dominam, numquid hoc quoque tertiam temtationis genas cessauit a me aut cessare in hac tota uita potest, timeri et amari uelle ab hominibus, non propter aliud, sed ut inde sit gaudium, quod non est gaudium? misera uita est et foeda iactantia. hinc fit uel maxime non amare te nec caste timere te, ideoque tu superbis resistis, humilibus autem das gratiam et intonas super ambitiones saeculi, etcontremunt fandamenta montium. itaque nobis, quoniam propter quaedam humanae societatis officia necessariam est amari et timeri ab hominibus, instat aduersarius uerae beatitudinis nostrae ubique spargens in laqueis "euge, euge", ut dum auide colligimus, incaute capiamur et a ueritate gaudium nostrum deponamus atque in hominum fallacia ponamus, libeatque nos amari et timeri non propter te, sed pro te, atque isto modo sui similes factos secum habeat non ad concordiam caritatis, sed ad consortium supplicii qui statuit sedem suam ponere in aquilone, ut te peruersa et distorta uia imitanti tenebrosi frigidique seruirent. nos autem, domine, pusillus grex tuus ecce sumus, tu nos posside. praetende alas tuas, et fugiamus sub eas. gloria nostra tu esto; propter te amemur et timeamur in nobis. qui laudari uult ab hominibus uituperante te, non defenditur ab hominibus [*]( 7] I Petro 5, 5 (Iac. 4, 6). 8] Ps. 17, 14 et 8. 18] cf. Es. 14, 13 sqq. \' 20] Luc. 12,32.r. ) [*]( 1 typho GHM, tifo YW, tipo F 2 uerus es dominus M, ds es uerus V quia V domnumquid W 3 cessabit GH .4 ab timeri incipit § 59 m uel W omnibus MlW 5 inde] de S 7 nec] et ne F 8 dat ex das corr. W 9 super-contremunt om. W ambitione V contremescunt GM (e alt. in i corr. MI) 11 timere F hominibus] omnibus W 13 auidim Q 14 ueritate S: ueritate tua cd. et edd. 17 alt. ad om. F 18 aquilonem BFMPQVb ut] et S te] de BPQb 19 imitandi M, imitati BF, in tanti (I add. m, rec.) V n tenebrosa F 20 domine om. F pusillis C, pusillius W rex F 21 sub eis G Y, ab eis M 22 amemor W et timeamur S: et uerbum tuum timeatur cet. et edd. in] a b 23 uituperante-hominibus bis seripta exhibet 8, con-iudicante te om. VW defendetur CFGHMOQ edd.\'\' )
Temtamur his temtationibus cotidie, domine, sine cessatione temtamur. cotidiana fornax nostra est humana lingua. imperas nobis et in hoc genere continentiam: da quod iubes et iube quod uis. tu nosti de hac re ad te gemitum cordis mei et flumina oculorum meorum. neque enim facile colligo, quam sim ab ista peste mundatior, et multum timeo occulta mea, quae norunt oculi tm, mei autem non. est enim qualiscumque in aliis generibus temtationum mihi facultas explorandi me, in hoc paene nulla est. nam et a uoluptatibus carnis et a curiositate superuacuanea cognoscendi uideo quantum assecutus sim posse refrenare animum meum, cum eis rebus careo uel uoluntate uel cum absunt. tunc enim me interrogo, quam magis minusue mihi molestum sit non habere. diuitiae uero, quae ob hoc expetuntur, ut alicui trium istarum cupiditatium uel duabus earum uel omnibus seruiant, [*]( 1] Ps. 10, 3 (9, 24). 10] cf. Prou. 27, 21. 15] cf. Ps. 18,13. cf. Ps. 89, 8., ) [*]( 1 eripiet W non peccator] non peccator non S 2 nec] et nec G, non M 3 ierit F benedicetur FOS bonum FMV 4 ad W laudare FW 5 bonum F 6 meliora (iam om.) V laudat V iste] istae O1, ille HM, ille sit G 7 enim om. M homine] nobis H huic] huic enim F 9 temtatur S, temptantur M cotie S 10 temt tamur] dampnamur H cotidiana (c et t a m. 2) 0 est om. V 11 in om. V 12 iubes] iube F gemitus C 14 mundatior] purgatior V 15 occulta ea W nouerunt M 17 est om. M . 18 superuacanea BFGHMOPQVWedd. 19 adsequutiis GP 20\' **liintate F, uoluptate MS alt. uel om. F assunt V 21 mihi om. P1 molestus F 22 istarum trium Gbm 28 cupiditat*um (i ras.) 0, cupiditatwn BCF GHMPQVWedd. omniu V. )