Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Affectiones quoque animi mei eadem memoria continet non eo modo, quo eas habet ipse animus, cum patitur eas, sed alio multum diuerso, sicut sese habet uis memoriae. nam et laetatum me fuisse reminiscor non laetus et tristitiam meam praeteritam recordor non tristis et me aliquando timuisse recolo sine timore et pristinae cupiditatis sine cupiditate sum memor. aliquando et e contrario tristitiam meam transactam laetus reminiscor et tristis laetitiam. quod mirandum non est de corpore: aliud enim animus, aliud corpus. itaque si praeteritum dolorem corporis gaudens memini, non ita mirum est. [*]( 1 intus BCGHMOPQVW: sensus S agnoscit V 3 quibus] quibus quos W 4 rideant Q eos non bm 5 dolebam M 6 et quomodoteneo S* in mg. add. hft et hs quoquomodo BCPQV 7 reteneo H 8 disputatur V tametsi BCGHMOPQVedd. 9 sint M\' 8. I. non est-me add. QI in mg. 11 cernere] discernere BCGHMOPQVWedd. autem om. W 12 meminisse V 18 pr. et om. Y 14 memoria Y intellegisse M 15 et] ergo et BCGHMOPQ edd., ergo V me om. CHV 16 cordabor M 19 eo] illo BOGHMOPQVWedd. 20 diuersa M 23 alt. sine] qui sine G 24 et om. CHm e om. VW 25 ab quod mirandum incipit cap. 14 GH (m. rec.) b 27 dolore W ) [*]( XXXIII. Anr. Angnstini coiiff. (Ang. 1,1). ) [*]( 16 )
Sed ecce de memoria profero, cum dico quattuor esse perturbationes animi, cupiditatem, laetitiam, metum, tristitiam, et quidquid de his disputare potuero diuidendo singula per species sui cuiusque generis et definiendo, ibi inuenio quid dicam atque inde profero, nec tamen ulla earum perturbatione perturbor, cum eas reminiscendo conmemoro; et antequam recolerentur a me et retractarentur, ibi erant; propterea inde per recordationem potuere depromi. forte ergo sicut de uentre cibus ruminando, sic ista de memoria recordando proferuntur. cur igitur in ore cogitationis non sentitur a disputante, hoc est a reminiscente, laetitiae dulcedo uel amaritudo maestitiae? an in hoc dissimile est, quod non undique simile est? quis enim talia uolens loqueretur, si quotiens tristitiam metumue nominamus, [*]( 1 uere C, quero W memoriaip W 2 uide-dicimus om. V 4 fuit] sunt H et-animo om. V elabsum CGOSTV, lapsum HM 5 animam M est] ergo V 6 animus] alius M 7 est om. V 8 memoria W ex eo -10 memoria om. V inest] non est S 10 ergo om. PQ me uentus M 11 moriae (m add. m. 2) W 12 uentre V 13 sapere nou u possunt add. 0\' in mg. potare V 16 tristitia W 17 potero BPQ . 18 difiniendo B, finiendo M 19 eorum W perturbatione* (s ras.) P 21 tractarentur V 22 potuero W 23 quur G, cum H 24 disputante (om. a) S alt. a om. V 26 quod—est add. S3 s. I., om. V 27 quoties BPQedd. numinanimus W )
Sed utrum per imagines an non, quis facile dixerit?
nomino quippe lapidem, nomino solem, cum res ipsae non adsunt sensibus meis; in memoria sane mea praesto sunt imagines earum. nomino dolorem corporis, nec mihi adest, dum nihil dolet; nisi tamen adesset imago eius in memoria mea, nescirem quid dicerem, nec eum in disputando a uoluptate discernerem. nomino salutem corporis, cum saluus sum corpore; adest mihi res ipsa; uerum tamen nisi et imago eius esset in memoria mea, nullo modo recordarer, quid huius nominis significaret sonus, nec aegrotantes agnoscerent salute nominata, quid esset dictum, nisi eadem imago ui memoriae teneretur, quamuis ipsa res abesset a corpore. nomino numeros, quibus numeramus: en assunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi. nomino imaginem solis, et haec adest in memoria mea; neque enim imaginem imaginis eius, sed ipsam recolo: ipsa mihi reminiscenti praesto est. nomino memoriam et agnosco quod nomino. et ubi agnosco nisi in ipsa memoria? num et ipsa per imaginem suam sibi adest ac non per se ipsam? [*]( 1 toties BPQ edd. eo V 3 inpsas V a om. BOGHPQVbm, e o corporis sensibus V 4 inuenerimus V1 6 suorum W1 7 commendatam 0 8 per om: GMI quis] quis ea V 10 alt. sunt] asunt CO1, addunt M 11 dum-adessėt om. S cum HV 12 nisi] et nisi G mea] ma (del. m. rec.) V 13 in] a 8 in uoluptatem S 14 saluo BPQ 15 mihi] mihi quidem BCGHMOPQWedd. esset] inesset BCGHMOPQV edd. 17 agnoscerint W 19 qua*uis (s ras.) V numerus V1 20 en] et Hm as sunt (ante sunt spat. uacuum 1 litt.) 8 mea] mea non imago eius G 22 eius**** (eius ras.) V 23 mihi om. V es W 24 et ubi] unde M alt. agnosco] agnoscerem M memoriam V ) [*]( 16* )
Quid, cum obliuionem nomino atque itidem agnosco quod nomino, unde agnosco rem, nisi meminissem? non eundem sonum nominis dico, sed rem, quam significat; quam si oblitus essem, quid ille ualeret sonus, agnoscere utique non ualerem. cum memoriam memini, per se ipsam sibi praesto est ipsa memoria; cum uero memini obliuionem, et memoria praesto est et obliuio, memoria, ex qua meminerim, obliuio, quam meminerim. sed quid est obliuio nisi priuatio memoriae? quomodo ergo adest, ut eam meminerim, quando cum adest meminisse non possum? at si quod meminimus memoria retinemus, obliuionem autem nisi meminissemus, nequaquam possimus audito isto nomine rem, quae illo significatur, agnoscere, memoria retinetur obliuio. adest ergo, ne obliuiscamur, quae cum adest, obliuiscimur. an ex hoc intellegitur non se per ipsam inesse memoriae, cum eam meminimus, sed per imaginem suam, quia, si per se ipsam praesto esset obliuio, non ut meminissemus, sed ut obliuisceremur, efficeret? et hoc quis tandem indagabit? quis conprehendet, quomodo sit?
Ego certe, domine, laboro hic et laboro in me ipso: factus sum mihi terra difficultatis et sudoris nimii. neque enim nunc scrutamur plagas caeli aut siderum interualla demetimur uel terrae libramenta quaerimus: ego sum, qui memini, ego animus. non ita mirum, si a me longe est quidquid ego non sum: quid [*]( 20] cf. Gen. 8,17 sqq. ) [*]( 1 id idem MWb, idem H 2 agnosco rem S: agnoscerem BCGHMO PQVWedd. 5 cum] ergo cum BCGHMOPQWedd., cum ergo V ipsa—6 praesto est om. V1 7 pr. obliuio] obliuionem W ex qua] qua BCGHOPQW edd., qua V, quia M quam] qua n V meminerem Ml 9 ut] ute uero ut F alt. adest] est F meminisse W 10 at] aut M, ad W 11 meminiscesemus W possemus BCGHMOPQVWedd. 12 signid ficatur] significatur sono BPQ b 13 retinet F abest C 14 abest P, non adest (non add. m. 2) B obliuiscamur F per se ipsam BCFGHMOPQVW edd. 15 ea FO meminibus P, meminemus W 16 si om. V1 ipsa 0 V 1 W 17 indigauit F, indicauit V 18 comprehendit BFXPQ 19 pr. laboro om. V ipsum VW 21 interualla] inter flagella Ml demetimur (t ex d corr.) 0, dimetimur GPQVbo 23 ita] tam PQb, tam B si a me] nam e F )
Magna uis est memoriae, nescio quid horrendum, deus meus, profunda et infinita multiplicitas; et hoc animus est, et [*]( u ^ 1 propinquas C 2 comprehenditurS (om. a me) W cum aut W in 3 sim M 4 obliuione FM non esse—sum om. H 5 esse (iD add. m. 1) S, esse V 6 mea om. C absordissimum F 7 pactum F 8 ea F 11 imago illa W ulla imago F sic] si W karthaginis PQ, O kartaginis BM, cartaginis F, carthagines W 18 ceterarum Q sensum V nuntiatas C, nuntiatos M, nuntiatis F sic - 15 praesentes om. F ipsius] inpius V 14 coepit BCPQSV 15 qua V 16 reminiscerem F sic W 17 ipsam] ipsa V 20 iam om. FV notatum] n factum V 21 iste modus CF 22 inexplicabiles W, inexemplicabilis F ipsam] etiam ipsam BCFGHMOPQVW edd. quia HV 24 uis] uis ista BPQ, ista uis b memoria W quod W orrendum F 25 multiplicatas F, multiplicata V pro et] sed V est om. F. )
Perdiderat enim mulier drachmam et quaesiuit eam cum lucerna et, nisi memor eius esset, non inueniret eam. cum enim esset inuenta, unde sciret, utrum ipsa esset, si memor eius non esset? multa memini me perdita quaesisse atque inuenisse. inde istuc scio, quia, cum quaererem aliquid eorum et diceretur mihi: "num forte hoc est?" "num forte illud"? tamdiu dicebam: "non est", donec id offerretur quod quaerebam. cuius nisi memor essem, quidquid illud esset, etiamsi mihi offerretur, non inuenirem, quia non agnoscerem. et semper ita fit, cum aliquid perditum quaerimus et inuenimus. uerum tamen si forte aliquid ab oculis perit, non a memoria, ueluti corpus quodlibet uisibile, tenetur intna imago eius et quaeritur, donec reddatur aspectui. quod cum inuentum fuerit, ex imagine, quae intus est, recognoscitur. nec inuenisse nos dicimus quod perierat, si non agnoscimus, nec agnoscere possumus, si non meminimus: sed hoc perierat quidem oculis, memoria tenebatur.
Quid? cum ipsa memoria perdit aliquid, sicut fit, cum obliuiscimur et quaerimus, ut recordemur, ubi tandem quaerimus nisi in ipsa memoria? et ibi si aliud pro alio forte offeratur, respuimus, donec illud occurrat quod quaerimus. et cum occurrit, dicimus: "hoc est"; quod non diceremus, nisi [*]( 3] cf. Luc. 15, 8. ) [*]( 1 ab si praeter incipit cap. XVIII in GHb me memoriam W inmemor tui] in mortui W 2 et quomodo-tui add. 82 a. I. et in mg. iam ofn. V te inueniam M te om. F 3 dragmam codd., dragma W 4 non-enim esset om. W inuenisset BGPQb 5 unde] ut de F sciretur V 6 ei F me minime P 7 uenisse F istud CGMQV edd. 8 pr. num] numquid HV alt. num] nam W 9 quod] quo H1 quaerebam] cupiebam Ql 10 essem] esset W 11 offeretur F cognoscerem M 12 aliquid om. V 15 aspectu F, aspectus G 16 quo<J sceremMtt15aspectuF,aspectus016qu94 (corr. m. 2) 0 17 possimus P 18 sedj et CF quidem perierat V, perierat quod est F 21 ut] at C, et M 22 in om. W forte pro nh alio V alia Fl 23 \\illad C 24 oecurrerit BPQVb, «oc occurrerit F agnosceremur F )
Quomodo ergo te quaero, domine? cum enim te, deum meum, quaero, uitam beatam quaero. quaeram te, ut uiuat anima mea. uiuit enim corpus meum de anima mea et uiuit anima mea de te. quomodo ergo quaero uitam beatam? quia non est mihi, donec dicam: "sat, est illic". ubi oportet ut dicam, quomodo eam quaero, utrum per recordationem, tamquam eam oblitus sim oblitumque me esse adhuc teneam, an per appetitum discendi incognitam, siue quam numquam scierim siue quam sic oblitus fuerim, ut me nec oblitum esse meminerim. nonne ipsa est beata uita, quam omnes uolunt [*]( 1 agnoscerimus F enim obliti] ergo obliti BCFGHOPQVWedd., obliti ergo M 2 quae] qua BOGHMPQVeild., quia F 3 qui asene siebat S, quia sentiabat P, q. sentiaebat G moria F 4 solebat] soluebat H, uoluebat V 5 deerat (e alt. e corr. post ras.) S flatigabat Y 6 nutus V1, mutus V m. rec. pr. siue] si V 7 occurerit V, recurrit M 8 illa C cogitare FV ideoqui F, ideo V conspuitur W 9 adquiescat] assuescat MV 10 unde PQ 12 esse] 5 M 14 reminiscimus C obliti sumus adhuc V 15 uel] uel iam m oblitus W esse] se W amissam H1, admissum V 16 fueramus F 17 deum] dnfii V 18 bonam M 19 uiuit enim-mea add. S* s. I. 20 quaera M 21 satis W 22 quomodo] at ubi G in mg. 24 cognitam S qua W sciuerim 0 26 qua S )
Numquid ita, ut memini Carthaginem qui uidi? non; uita enim beata non uidetur oculis, quia non est corpus. numquid sicut meminimus numeros? non; hos enim qui habet in notitia, non adhuc quaerit adipisci, uitam uero beatam habemus in notitia ideoque amamus et tamen adhuc adipisci eam uolumus, ut beati simus. numquid sicut meminimus eloquentiam? non: quamuis et hoc nomine audito recordentur ipsam rem qui etiam nondum sunt eloquentes multique esse cupiant — unde apparet eam esse in eorum notitia — tamen per corporis sensus alios eloquentes animaduerterunt et delectati sunt et hoc esse desiderant — quamquam nisi ex interiore notitia non delectarentur neque hoc esse uellent, nisi delectarentur - beatam uero uitam nullo sensu corporis in aliis experimur. numquid sicut meminimus gaudium? fortasse ita. nam gaudium meum etiam tristis memini sicut uitam beatam miser, neque umquam corporis sensu gaudium meum uel uidi uel audiui uel odoratus sum uel gustaui uel tetigi, sed expertus sum in animo meo, quando laetatus sum, et adhaesit eius notitia memoriae meae, ut id reminisci ualeam aliquando cum aspernatione, aliquando cum desiderio pro earum rerum diuersitate, de quibus me gauisum esse memini. nam et de turpibus gaudio quodam perfusus sum, quod nunc recordans detestor atque exsecror, aliquando de bonis et honestis, quod desiderans recolo, tametsi forte non assunt, et ideo tristis gaudium pristinum recolo. [*]( 1 meminit BCFGHMOPQVedd. karthaginem Q, kartaginem BMP uidi scripsi: uidit codd. et edd. non uita] non ita uita G, nouit (Ot\'ł. enim) F 4 notitiam G 5 notitiam CFGHlS amamus] amamus eam BPQbm adhuc om. Co 6 beatissimus W sumus Pl meminimus] meminimus cum meminimus HIV 7 et hoc] enim et hoc BC GOPQVWbo, enim hoc Hm, enim F recordantur V 8 nondum] non 0 cupiamus F 9 eam] etiam M notitiam CFH1 per] p W 10 anima aduerterunt V delegati S 11 hoc om. M quamqua.m] quam BPQ nisi om. G 12 beata uero uita B 13 exprimitur B 14 num W 16 uel audiui om. S 17 in animo-sum om. S 18 laetus V eius] ei F notitia] memoria notitiae V me meae F 19 aspiratione F 21 perfusus sum quodam G 22 detestator W 23 tam et (om. si) M, ** nõ & si V 24 adsunt BFHMPQ et ideo tristis B* in ras. )
Vbi ergo et quando expertus sum uitam meam beatam, ut recorder eam et amem et desiderem? nec ego tantam aut cum paucis, sed beati prorsus omnes esse uolumus. quod nisi certa notitia nossemus, non tam certa uoluntate uellemus. sed quid est hoc? quid? si quaeratur a duobus, utrum militare uelint, fieri possit, ut alter eorum uelle se, alter nolle respondeat: si autem ab eis quaeratur, utrum esse beati uelint, uterque se statim sine dubitatione dicat optare, nec ob aliud ille uelit militare, non ob aliud iste nolit, nisi ut beati sint. num forte quoniam alius hinc, alius inde gaudet? ita se omnes beatos esse uelle consonant, quemadmodum consonarent, si hoc interrogarentur, se uelle gaudere atque ipsum gaudium uitam beatam uocant. quod etsi alius hinc, alius illinc assequitur, unum est tamen, quo peruenire omnes nituntur, ut gaudeant. quae quoniam res est, quam se expertum non esse nemo potest dicere, propterea reperta in memoria recognoscitur, quando beatae uitae nomen auditur.
Absit, domine, absit a corde serui tui, qui conStetur tibi, absit, ut quocumque gaudio gaudeam beatum me putem. est enim gaudium, quod non datur inpiis, sed eis, qui te gratis colunt, quorum gaudium tu ipse es. et ipsa est beata uita, gaudere de te, ad te, propter te: ipsa est et non est altera. [*]( 20] ef. Es. 48, 22. ) [*]( 1 beatam meam F 2 recordar (om. eam) W 3 quod-nossemus om. V 4 tam] tamen V certe M 5 quid si] quod si BCFGHMOP QVWbm utrum - 7 quaeratur om. M 6 posset m responderet V 7 beati esse bm uelint] uelint fieri possit ut BCPm, uelint fieri possit Q statim se BPQbm, statim HV 8 sine] sine ulla BOFGH MOPQVWedd. dicant H ille uelit-nolit om. H uelit ille BCFG MOPQ edd., uelit se esse ille Y 9 militare V non] nec BCFGHM OPQVWedd. sunt P num] nam Qm 10 beatos omnes beatos F 11 uelle] uelle oms M quaeadmodum P sonarent W 13 si et V . ei\' hic Fl V illic MlV, illic . F 15 se] se esse S; fort. scrib. sese expertussum P non om. M1 19 ut] ut si G 20 impius M1 21 es] e (om. et) W ab et ipsa incipit (oZ. 54 r. S, quod ita madore corruptum est, ut multa uerba aegre legi possmt 22 de te (e te uix leguntur) S ad te de te B CFGHMOPQ VW edd. )
Non ergo certum est, quod omnes esse beati nolunt, quoniam qui non de te gaudere uolunt, quae sola uita beata est, non utique uitam beatam uolunt. an omnes hoc uolunt, sed quoniam caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, ut non faciant quod uolunt, cadunt in id quod ualent eoque contenti sunt, quia illud, quod non ualent, non tantum uolunt, quantum sat est, ut ualeant? nam quaero ab omnibus, utrum malint de ueritate quam de falsitate gaudere: tam non dubitant dicere de ueritate se malle, quam non dubitant dicere beatos esse se uelle. beata quippe uita est gaudium de ueritate. hoc est enim gaudium de te, qui ueritas es, deus, inluminatio mea, salus faciei meae, deus meus. hanc uitam beatam omnes nolunt, hanc uitam, quae sola beata est, omnes uolunt, gaudium de ueritate omnes uolunt. multos expertus sum, qui uellent fallere, qui autem falli, neminem. ubi ergo nouerunt hanc uitam beatam, nisi ubi nouerunt etiam ueritatem? amant enim et ipsam, quia falli nolunt, et cum amant beatam uitam, quod non est aliud quam de ueritate gaudium, utique amant etiam ueritatem nec [*]( 7] Gal. 5, 17. 15] cf. Io. 14, 6. Ps. 26, 1 et 41, 12. ) [*]( 1 putat F sec**ntur S 2 gaudit W uolunt** ****m S 3 auertitur euanuit S 4 non] nam G 5 non de om. V1, sine add. m. rec. qui et de te et quae euanuerunt S beata uita 0 6 es V beatam uitam BGOQ, uitam bea*** S an euanuit S 7 et om. GFW1 8 spiritus autem C car*** ** (ut om.) S 9 cadent F eoque-ualent om. V sunt euanuit S 10 uolunt] ualent V sa* *st S 11 n*m q***ro S malunt V ueritate ex uertite corr. H, uer***te S 12 ***dere *** (om. tam) S de uaeritate dicere F m*lle q*** S 13 beatus W esse ** (om. se) S, se esse FVW 14 pr. gaudium] gaud**m S **ritate S enim est M alt. gaudium] gau**** ** (de om.) S 15 me* ***** (salus om.) S meae] me** S 16 h*** ***** b**tam S ali. , hanc-de ueritate omnes uolunt om. V 17 qu** so** S p,...omn** S ***unt S gaudium euanuit S uaeritate F 18 uellint P, uelint BQ fal**** *** **tem S 19 ubi nouerunt euanuerunt S 20 etiam ras. Y quia] qui GW fall* n*lunt S 21 amant euanyit 8 be**am S )
Cur autem ueritas parit odium et inimicus eis factus est homo tuus uerum praedicans, cum ametur beata uita, quae non est nisi gaudium de ueritate, nisi quia sic amatur ueritas, ut quicumque aliud amant, hoc quod amant uelint esse ueritatem, et quia falli nollent, nolunt conuinci, quod falsi sint? itaque propter eam rem oderunt ueritatem, quam pro ueritate amant. amant eam lucentem, oderunt eam redarguentem. quia enim falli nolunt et fallere uolunt, amant eam, cum se ipsa indicat, et oderunt eam, cum eos ipsos indicat. inde retribuet eis, ut, qui se ab ea manifestari nolunt, et eos nolentes manifestet et eis ipsa non sit manifesta. sic, sic, etiam sic animus humanus, etiam sic caecus et languidus, turpis atque indecens latere uult, se autem ut lateat aliquid non uult. contra illi redditur, ut ipse non lateat ueritatem, ipsum autem ueritas lateat. tamen etiam sic, dum miser est, ueris mauult gaudere quam falsis. beatus ergo erit, si nulla interpellante molestia de ipsa, per quam uera sunt omnia, sola ueritate gaudebit.
Ecce quantum spatiatus sum in memoria mea quaerens te, domine, et non te inueni extra eam. neque enim [*]( 4] Io.l2,35. 7] Ter.Andr.68. 8] cf. Io. 8, 40. 13] cf. Io. 5, 85 et 3, 20. ) [*](1 essent F notatia P1 3 eos om. V 4 beatus P1 me miserunt W 5 ambulent ne OnJ. V ne] ne eos BCFO*PQ edd. 6 conprehendant] conprehendant eos GM 7 et om. W ei factus est S, factus est eis H 8 tuus euanuit S *erum S praedicans uerum 0 uita om. P1 9 pr. nisi om. CF d* ue**tate S 10 hoc quod amant om. W 11 falli] falsi F nolent P1, nolint Q, nolunt GMmo sunt CV 14 falsi F fallare W ipsa se CF, se ipsam Mb, ipsam V indicant V, indicaret (om. et) 0 15 ipsa V indicant 0 retrilmt (e add. m. 1) S, retribuit CGMW 16 uolunt F 18 langidus B 19 se—uult add. FS in mg. alt. ut] et 0 20 ueritate V, ueritati FH lateat ueritas M 21 ueris mauult] uerissima uult FV1, uerissimis uult C falsi F 25 alt. te om. M )
Sed ubi manes in memoria mea, domine, ubi illic manes? quale cubile fabricasti tibi? quale sanctuarium aedificasti tibi? tu dedisti hanc dignationem memoriae meae, ut maneas in ea, sed in qua eius parte maneas, hoc considero. transcendi enim partes eius, quas habent et bestiae, cum te recordarer, quia non ibi te inueniebam inter imagines rerum corporalium, et ueni ad partes eius, ubi conmendaui affectiones animi mei, nec illic inueni te. et intraui ad ipsius animi mei sedem, quae illi est in memoria mea, quoniam sui quoque meminit animus, nec ibi tu eras, quia sicut non es imago corporalis nec affectio uiuentis, qualis est, cum laetamur, contristamur, cupimus, metuimus, meminimus, obliuiscimur et quidquid huius modi est, ita nec ipse animus es, quia dominus deus animi tu es, et conmutantur haec omnia, tu autem inconmutabilis manes super omnia et dignatus es habitare in memoria mea ex quo te didici. et quid quaero, quo loco eius habites, quasi uero loca ibi sint? habitas certe in ea, quoniam tui memini ex quo te didici, et in ea inuenio, cum recordor te. [*](1 inueni BCFGHMOPQUVWedd. ex] & F dici W 2 ex quod dicit (om. te) W sum] solum Ml 3 pr. ueritate W drfffi V 4 pr. quo] quo in te G non-didici o»:. F didici teBPQbm manes] anis W 6 haeae G, haec BaCFU deliciae meae sanctae M 7 tua] meaM raeam add.MS 8 sed] sub S 9 pr. quale] quale illic G tibi] illic tibi BPQbm alt. quale] qua H 10 tibi om. W 11 eam FV alt. in om. W1 eius om. F, eis W 12 transcendisti M 13 te] te n W 14 eius om. F 15 necmei add. F in mg. 16 illic F meminet P1 17 quia] qm W 18 contristamur om. H 20 uiusmodi F, huiuscemodi G est om. M es] 5 W deus add. S2 s. I. 21 comotantur V 22 es] e W 23 ex] et W habitas F 24 uera CsM9W9 eam SV 25 ea] ea te V, ea te BCFGHMOPQW Eug. edd. te recordor F )
Vbi ergo te inueni, ut discerem te? neque enim iam eras in memoria mea, priusquam te -discerem. ubi ergo te inueni, ut. discerem te, nisi in te supra me? et nusquam locus, et recedimus et accedimus, et nusquam locus. ueritas, ubique praesides omnibus consulentibus te simulque respondes omnibus diuersa consulentibus. liquide tu respondes, sed non liquide omnes audiunt. omnes unde uolunt consulunt, sed non semper quod uolunt audiunt. optimus minister tuus est, qui non magis intuetur hoc a te audire quod ipse uoluerit, sed potius hoc nelle quod a te audierit.
Sero te amaui, pulchritudo tam antiqua et tam noua, sero te amaui! et ecce intus eras et ego foris et ibi te quae- rebam et in ista formosa, quae fecisti, deformis inruebam. mecum eras, et tecum non eram. ea me tenebant longe a te, quae si in te non essent, non essent. uocasti et clamasti et rupisti surditatem meam, coruscasti, splenduisti et fugasti caecitatem meam, fragrasti, et duxi spiritum et anhelo tibi, gustaui et esurio et sitio, tetigisti me, et exarsi in pacem tuam.
Cum inhaesero tibi ex omni me, nusquam erit mihi dolor et labor, et uiua erit uita mea tota plena te. nunc autem quoniam quem tu imples, subleuas eum, quoniam tui plenus nondum sum, oneri mihi sum. contendunt laetitiae meae flendae cum laetandis maeroribus, et ex qua parte stet uictoria nescio. ei mihi, domine, miserere mei! contendunt maerores mei mali cum gaudiis bonis, et ex qua parte stet uictoria nescio. [*]( 1 pr. te om. V inuenio F (et 3) discerim W 2 discerem] inuenirem U inueni te edd. 3 super H et] ei C 4 ubique ueritas bm 5 praesidens F, praesedes U te-consulentibus om. H omnibus] omnibus etiam BCFGHMOPQVWEug. edd. 6 bis liquido M9 9 a te] add. S2 8. I.; om. B 10 ad te W, ipse a te V 12 pr. te om. W eras] es V 15 alt. non] omnino non F pr. et om. V 16 erupiste (om. et) V plenduisti V 17 fraglasti P2SV, flagrasti BCFGHMOP1 QWb eduxisti (om. et) V spu 0 hanelo SVW, anelo G 18 sitio] scio te F 19 ex omni me] et omnino V, ex omni me omnino H tuta 20 uiua] uita (tuta add. m. 3) M 22 nondum] non BCFGHMOPQ VW Eug. edd. honeri V 23 memoribus V istet S 24 ei-mei om. GFGMOVW contendunt - p. 256,1 miserere mei om. S mero-\' ris F, memores H 25 qua add. TT\' 8. I. )
Et tota spes mea non nisi in magna misericordia tua. da quod iubes et iube quod uis. imperas nobis continentiam. et cum scirem, ait quidam, quia nemo potest esse continens nisi deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cuius esset hoc donum. per continentiam quippe colligimur et redigimur in unum, a quo in multa defluximus. minus enim te amat qui tecum aliquid amat, quod non propter te amat.s o amor, qui semper ardes et numquam extingueris, caritas, deus meus, accende me! continentiam iubes: da quod iubes et iube quod uis. [*]( 3] Iob 7, 1. 17] Sap. 8, 21. ) [*](1 pr. ei] hei G, heu MV, et W misserere F alt. ei] hei G, heu MV ecce om. W 2 pr. es] 5 W1 4 qui V uelis F difficultates] difficultates pati b tolerare FHQSVb eas Cm 5 etiamsi G tollerari F 6 esse] e W 7 desiderio F prospera (sc. fortuna) S: prosperis BCFGHMOPQVW Eug. edd. 8 non om. PQ humanae uitae BFGPVb, uitae humanae Q 9 aduersitates C1, aduersatis P, auersitatis B 10 coruptela V aduersitatibus] jsperitatibus M 11 a om. FV desiderio om. F 12 ne frangat] non frangat 0, naufragat HV m tolerantia CFna 15 magna] magna ualde BCFGHOPQ VW Eug. edd. 16 imperans B 17 potes F, poterat U 18 hoc om. C sapientia H 20 pr. in om. OxQl 21 minus] magne minus H 22 ardes] ades OS 24 quod uis eras. F )