Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Quid ergo amo, cum deum amo? quis est ille super caput animae meae? per ipsam animam meam ascendam ad illum. transibo uim meam, qua haereo corpori et uitaliter compagem eius repleo. non ea ui reperio deum meum: nam reperiret et equus et mulus, quibus non est intellectus, et est eadem uis, qua uiuunt etiam eorum corpora. est alia uis, non solum qua uiuifico sed etiam qua sensifico carnem meam, quam mihi fabricauit dominus, iubens oculo, ut non audiat, et auri, ut non uideat, sed illi, per quem uideam, huic, per quam audiam, et propria singillatim ceteris sensibus sedibus et officiis suis: quae diuersa per eos ago unus ego animus. transibo et istam uim meam; nam et hanc habet equus et mulus: sentiunt etiam ipsi per corpus.

Transibo ergo et istam naturae meae, gradibus ascendens ad eum, qui fecit me, et uenio in campos et lata praetoria memoriae, ubi sunt thesauri innumerabilium imaginum [*](9] Ps. 31, 9. ) [*]( 1 natum V uident] uidens CMV, uidenti Hmo, uide en BFPQb, cui idem W moles est] moles est enim CF, moles BPQb minor] minor est BHPQVWb, minor est et M, moles minor est 1110 2 quoniam] quia M 3 praestet F 4 uitae Ofn. BPQb 5 quod V deum] deum meum BCFGHMOPQVWedà. quis est] qui rem F 7 illam Cl uim] uiam BMlW 8 reperio] reppaereo F reperiret] repperiet B 9 pr. et om. BCFMPQVWbo tert. et] quia mo 10 quam S, quia Hl uiuent W, uiuificant B 9 s. l. eorum om. V alius F 11 pr. qua] quia FHX sed-sensifico om. W qua] quam F 12 quam] quam ego F fabricabit F et om. GM 13 ille F quam] quem M 14 audeam F propria V sedibus] sedibus suis BCFGHMOPQVW edd. alt. et om. M 15 ago] anus F transiui V 16 uiam W *equus (a ras.) M sentiunt] sentiunt enim BCFGHMOPQVWedd. 18 ergo et] etiam W istam] ista BPQV, istam uim Cedd. 19 me] mecum ea HV in lata V 20 memoriae] memoriae meae BPQb inmaginum B )

235
de cuiuscemodi rebus sensis inuectarum. ibi reconditum est, quidquid etiam cogitamus, uel augendo uel minuendo uel utcumque uariando ea quae sensus attigerit, et si quid aliud conmendatum et repositum est, quod nondum absorbuit et sepeliuit obliuio. ibi quando sum, posco, ut proferatur quidquid uolo, et quaedam statim prodeunt, quaedam requiruntur diutius et tamquam de abstrusioribus quibusdam receptaculis eruuntur, quaedam cateruatim se proruunt et, dum aliud petitur et quaeritur, prosiliunt in medium quasi dicentia: "ne forte nos sumus"? et abigo ea manu cordis a facie recordationis meae, donec enubiletur quod uolo atque in conspectum prodeat ex abditis. alia faciliter atque inperturbata serie sicut poscuntur suggeruntur et cedunt praecedentia consequentibus et cedendo conduntur, iterum cum noluero processura. quod totum fit, cum aliquid\' narro memoriter.

Ybi sunt omnia distincte generatimque seruata, quae suo quaeque aditu ingesta sunt, sicut lux atque omnes colores formaeque corporum per oculos, per aures autem omnia genera. sonorum omnesque odores per aditum narium, omnes sapores per oris aditum, a sensu autem totius corporis, quid durum, quid molle, quid calidum frigidumue, lene aut asperum, graue seu leue sine extrinsecus sine intrinsecus corpori. haec omnia recipit recolenda, cum opus est, et retractanda grandis memoriae recessus et nescio qui secreti atque ineffabiles sinus eius: [*]( h .1 huiuscemodi, OQ b, cuiusscemodi W sensibus PQV, sensi B in- uentarum 0, inuictarum W recordatum V 2 agendo V munuendo M 3 ea quae] eoq; M attingerit C\'W, satagerit M si quid] sicut F 4 sepelliuit 018 7 quibus FM 8 se cateruatim F quaeritur et C petitur V 9 ne om. V, ne (c a m. 2) M nos] non F 10 abigo W 6 mae S nubiletur (8 a m. 1) S, enubiletur illud BPQb 11 conspectu FV, conspectu meo W prodat H ex] et W 12 inturbata F 13 aecedentia M condiuntur F, consequuntur V 16 ibi BCFGHMO PQVWedd. distinctae CP, distinctim F, a distincte W 17 ingressa W 19 sapores ex odores corr. P 20 a*sensu (d ras.) P, ad sensum BQb, assensu V, ascensu W 21 callidum HV1 frigidum uel FO leue W aut] aut hi C 22 extrinsecus siue om. V siue intrinsecus om. F corporis H, corpus W 23 recepit FW colenda W retractandtl V, retractando H 24 ineffabilis S sonus V )

236
quae omnia suis quaeque foribus intrant ad eam et reponuntur in ea. nec ipsa tamen intrant, sed rerum sensarum imagines illic praesto sunt cogitationi reminiscentis eas. quae quomodo fabricatae sint quis dicit, cum appareat, quibus sensibus raptae sint interiusque reconditae P nam et in tenebris atque in silentio dum habito, in memoria mea profero, si uolo, colores, et discerno inter album et nigrum et inter quos alios uolo, nec incurrunt soni atque perturbant quod per oculos haustum considero, cum et ipsi ibi sint et quasi seorsum repositi lateant. nam et ipsos posco, si placet, atque adsunt illico, et quiescente lingua ac silente gutture canto quantum uolo, imaginesque illae colorum, quae nihilo minus ibi sunt, non se interponunt neque interrumpunt, cum thesaurus alius retractatur, qui influxit ab auribus. ita cetera, quae per sensus ceteros ingesta atque congesta sunt, recordor prout libet et auram liliorum discerno a uiolis nihil olfaciens et mei defrito, lene aspero, nihil tum gustando neque contractando, sed reminiscendo antepono.

Intus haec ago, in aula ingenti memoriae meae. ibi enim mihi caelum et terra et mare praesto sunt cum omnibus, quae in eis sentire potui, praeter illa, quae oblitus sum. ibi mihi et ipse occurro meque recolo, quid, quando et ubi egerim quoque modo, cum agerem, affectus fuerim. ibi sunt omnia, quae siue experta a me siue credita memini. ex eadem copia etiam similitudines rerum uel expertarum uel ex eis, quas expertus [*]( 1 intrant om. V 2 inmagines B 3 illi F reminisoenti BCFGH MOP9Vedd. 4 sunt HM 6 memoriam meam V 7 alios om. M 8 oculos (om. per) M austum CFW 9 ipsi add. H* s. l. reposite F, sepositi V 10 posco si placet ipsos Q pasco Ml placent W ilico BCFGHMOPQV 11 canto] eanto W 12 nihil- U hominus HI VW 13 thesauris M ab om. V, in M 15 filiorum (1 alt. ex b corr.) H 16 nihil olfalciens S, nihilo faciens F defrito** W, U defrito C, defricto G, defruto edd., amaro Q* s. I. tunc GHMV edd., tam 0 17 contrectando BCFGHMOPQVWedd. 18 ingentis V, in gestis BPQ 19 qui F 20 sentire] sunt ire V 21 pr. et om. F et ipse mihi bm et quando F et] uel H ubi] tibi W quoquo V 22 fuerim] sim F 23 et aperta (om. a me) H etiam om. M 24 similitudinem C ex om. M )

237
sum, creditarum alias atque alias et ipse contexo praeteritis atque ex his etiam futuras actiones et euenta et spes, et haec omnia rursus quasi praesentia meditor. "faciam hoc et illud" dico apud me in ipso ingenti sinu animi mei pleno tot et tantarum rerum imaginibus, et hoc aut illud sequitur. „o si esset hoc aut illud!" "auertat deus hoc aut illud": dico apud me ista et, cum dico, praesto sunt imagines omnium quae dico ex eodem thesauro memoriae, nec omnino aliquid eorum dicerem, si defuissent.

Magna ista uis est memoriae, magna nimis, deus, penetrale amplum et infinitum. quis ad fundum eius peruenit? et uis est haec animi mei atque ad meam naturam pertinet, nec ego ipse capio totum, quod sum. ergo animus ad habendum se ipsum angustus est, ut ubi sit quod sui non capit. numquid extra ipsum ac non in ipso? quomodo ergo non capit? multa mihi super hoc oboritur admiratio, stupor adprehendit me. et eunt homines mirari alta montium et ingentes fluctus maris et latissimos lapsus fluminum et Oceani ambitum et gyros siderum et relinquunt se ipsos nec mirantur, quod haec omnia cum dicerem, non ea uidebam oculis, nec tamen dicerem, nisi montes et fluctus et flumina et sidera, quae uidi, et Oceanum, quem credidi, intus in memoria mea uiderem spatiis tam ingentibus, quasi foris uiderem. nec ea tamen uidendo absorbui, [*]( 1 contexto MV 2 ex is FM1 etiam om. V 3 et] aut BCPQ edd. 4 sunu P1 5 aut] ad F sequetur BCFGO*PQV edd., sequeretur M 6 pr. ad F auertat-illud add. S1 a. I. apud] ad F 7 *om*nium (h et i ras.) P 8 nec omnino (nec om a m. 1 in ras.) 8 10 uis est ista G deus] deus meus BCFGHMOPQVedd. penetrare C, penetrabile F 11 ei F 12 atque] ad me W meam] eam W 13 animushabitandam angustus est om. W adhibendum M 14 augustus F est om. V ut] et CHmo, sed Ms s. l. ubi C sit] est M\' a. l. sui C, fuit F capiat BPQb 15 multi C1 16 aboritur M 17 admirari BPQ edd. 18 labsus GOS ciros W 19 relinquunt] relinquunt homines F quod] cfi Y cum dioerem haec omnia PQ. 20 non ea-dicerem om. W nisi] si F 21 quae] quem W uide F 22 quem] quae V uidissem Q* 8. 1. tamen BPQ 23 tamen ea M )

238
quando uidi oculis, nec ipsa sunt apud me, sed imagines eorum, et noui, quid ex quo sensu corporis inpressum sit mihi.

Sed non ea sola gestat immensa ista capacitas memoriae meae. hic sunt et illa omnia, quae de doctrinis liberalibus percepta nondum exciderunt, quasi remota interiore loco, non loco; nec eorum imagines, sed res ipsas gero. nam quid sit litteratura, quid peritia disputandi, quot genera quaestionum, quidquid horum scio, sic est in memoria mea, ut non retenta imagine rem foris reliquerim aut sonuerit aut praeterierit, sicut uox inpressa per aures uestigio, quo recoleretur, quasi sonaret, cum iam non sonaret, aut sicut odor dum transit et uanescit in uentos, olfactum afficit, unde traicit in memoriam imaginem sui, quam reminiscendo repetamus, aut sicut cibus, qui certe in uentre iam non sapit et tamen in memoria quasi sapit, aut sicut aliquid, quod corpore tangendo sentitur, quod etiam separatum a nobis imaginatur memoria. istae quippe res non intromittuntur ad eam, sed eorum solae imagines mira celeritate capiuntur et miris tamquam cellis reponuntur et mirabiliter recordando proferuntur.\'

At uero, cum audio tria genera esse quaestionum, an sit, quid sit, quale sit, sonorum quidem, quibus haec uerba confecta sunt, imagines teneo et eos per auras cum strepitu transisse ac iam non esse scio. res uero ipsas, quae illis significantur sonis, neque ullo sensu corporis attigi neque uspiam uidi praeter animum meum et in memoria recondidi non [*]( -1 earum CF 2 inpresum F 3 eas F 4 hinc BPQb omnia illa F 5 praecepta VW excederunt F, exiderunt V interiori F 6 non.loca C 7 quot] quod FGOPSV 8 orum F sic] sic hic o ut] aut W 9 imaginem M relinquerim HI MP, relinquerem V sonuerim W aut praeterierit] et praeterierit BCFHPQVedd., et petierit M sicut] sic V 10 auris F, auras V quo] colere W recoletur Mi, coleretur W 11 cum-sonaret add. S1 s. Z. non om. F personaret M dum] cum F, eum V transiit B euanescit GHMQ edd., uanescit et S 12 uento OxP, uentus F *olfactum (s ras.) OP imagini F 13 suam W 14 uentrg V 15 sicut] si quid M aliqct V sentitur] separatur Q1 17 intromittur F earum B CFGHMOPQVedd. 18 rapiuntur VW 21 quid sit om. F 22 aures BCFPQb con F 24 attingi* VW 25 memoriam HV recondi W . )

239
imagines earum, sed ipsas: quae unde ad me intrauerint dicant, si possunt. nam percurro ianuas omnes carnis meae nec inuenio, qua earum ingressae sint. quippe oculi dicunt: "si coloratae sunt, nos eas nuntiauimus"; aures dicunt: "si sonuerunt, a nobis indicatae sunt"; nares dicunt: "si oluerunt, per nos transierunt"; dieit etiam sensus gustandi: "si sapor non est, nihil me interroges"; tactus dicit: "si corpulentum non est, non contrectaui, si non contrectaui, non indicaui": unde et qua haec intrauerunt in memoriam meam? nescio quomodo; nam cum ea didici, non credidi alieno cordi, sed in meo recognoui et aera esse approbaui et conmendaui ei tamquam reponens, unde proferrem, cum ueHern. ibi ergo erant et antequam ea didicissem, sed in memoria non erant. ubi ergo aut quare, cum dicerentur, agnoui et dixi: "ita est, uerum est", nisi quia iam erant in memoria, sed tam remota et retrusa quasi in cauis abditioribus, ut nisi admonente aliquo eruerentur, ea fortasse cogitare non possem?

Quocirca inuenimus nihil esse aliud discere ista, quorum non per sensus haurimus imagines, sed sine imaginibus, sicuti sunt, per se ipsa intus cernimus, nisi ea, quae passim atque indisposite memoria continebat, cogitando quasi colligere atque animaduertendo curare, ut tamquam ad manum posita in ipsa memoria, ubi sparsa prius et neglecta latitabant, iam familiari [*]( 1 unde om. W intrauerunt F dicam Cb 2 possum CsMb, posi sim C1 ad ianuas M carnes V 3 que FVW harum V ingressa BPQ sint] sunt FGQ 4 nuntiabimus (bi ex ba corr.) F 5 si *oluerunt (u ras.) B, soluerunt (om. si) F 6 dicet iam F si om. V U nihil--non est om. F 7 corpolentum C contrectaui (e in ras.) S, B tractaui F 8 unde] uide unde H 9 memoria mea C 10 aliono M u 11 approbabi V 12 uelle F 13 memoriam HV 14 diceretur V uerum] et uerum PQb, uerum et (om. est) W 15 pr. in] in me F quasi t in] que sunt W caueis CFHMQ* edd., cabiis G*, cauis (ё a m. 2) V, doncauis W 18 discere ex disserere corr. m. 1 S 19 per] p W aurimus HW sine om. W 21 indissipate V continebat (a e corr.) S 22 anima aduertendo V, animaduertanto W1 manu W1 in om. CF 28 neclecta 8 latitabat V )

240
intentioni facile occurrant. et quam multa huius modi gestat memoria mea, quae iam inuenta sunt et, sicut dixi, quasi ad manum posita, quae didicisse et nosse dicimur. quae si modestis temporum interuallis recolere desiuero, ita rui sus demerguntur et quasi in remotiora penetralia dilabuntur, ut denuo uelut noua excogitanda sint indidem iterum — neque enim est alia regio eorum — et cogenda rursus, ut sciri possint, id est uelut ex quadam dispersione colligenda, unde dictum est cogitare. nam cogo et cogito sic est, ut ago et agito, facio et factito. uerum tamen sibi animus hoc uerbum proprie uindicauit, ut non quod alibi, sed quod in animo colligitur, id est cogitur, cogitari proprie iam dicatur.

Item continet memoria numerorum dimensionumque rationes et leges innumerabiles, quarum nullam corporis sensus inpressit, quia nec ipsae coloratae sunt aut sonant aut olent aut gustatae aut contrectatae sunt. audiui sonos uerborum, quibus significantur, cum de his disseritur, sed illi alii, istae autem aliae sunt. nam illi aliter graece, aliter latine sonant, istae uero nec graecae nec latinae sunt nec aliud eloquiorum genus. uidi lineas fabrorum uel etiam tenuissimas, sicut filum araneae; sed illae aliae sunt, non sunt imagines earum, quas mihi nuntiauit carnis oculus: nouit eas quisquis sine ulla [*]( 1 intentione BOIS currant C gesta BPQV, degestat F 3 pr. bI quae] qua S, quae et BPQ b quae si-desiuero om. F modestis C* add. tn. 2) Q, modo de istis HV* 4 desi*ero (u raa.) M 5 penetrabilia F ut] et HlV 6 excogitande W in idem BCGHPQVWb, id idem O, . ***** in eide M, in id est F 7 alia BCFGHMOPQVW, aliqua S cog<jnda Q scire W id est] id M 8 ex] et V quidam F unda F 9 nam] iam V actito BPQb flcio C 10 facito FMVW uendicauit M\'Yq 11 animo] anno Q1 12 cogituri S, cogitaiv CFH 13 dimentionumi que S, dimensionum V 14 quorum V nulla F 15 inpressat F ipsae] ipsae res W aut sonant-sunt add. Q* in mg. aut olent om. F 16 olet V contractae M audiui] aut diuisos V, aut W sonus W 17 de om. V is deseritur F, his disserit W 18 illa W graece om. V 19 istae-sunt om. S istae - p. 244, 9 ergo adest om. F uero] uero a u res BPQb 21 fil*um (i ras.) M a.ręneae H 22 oculis M noui* (t ras.) M )

241
cogitatione qualiscumque corporis intus agnouit eas. sensi etiam numeros omnibus corporis sensibus, quos numeramus; sed illi alii sunt, quibus numeramus, nec imagines istorum sunt et ideo ualde sunt. rideat me ista dicentem, qui non eos uidet, et ego doleam ridentem me.

Haec omnia memoria teneo et quomodo ea didicerim memoria teneo. multa etiam, quae aduersus haec falsissime disputantur, audiui et memoria teneo; quae tamenetsi falsa sunt, tamen ea meminisse me non est falsum; et discreuisse me inter illa uera et haec falsa, quae contradicuntur, et hoc memini aliterque nunc uideo cernere me ista, aliter autem memini saepe me discreuisse, cum ea saepe cogitarem. ergo et intellexisse me saepius ista memini, et quod nunc discerno et intellego, recondo in memoria, at postea me nunc intellegisse meminerim. et meminisse me memini, sicut postea, quod haec reminisci nunc potui, si recordabor, utique per uim memoriae recordabor.

Affectiones quoque animi mei eadem memoria continet non eo modo, quo eas habet ipse animus, cum patitur eas, sed alio multum diuerso, sicut sese habet uis memoriae. nam et laetatum me fuisse reminiscor non laetus et tristitiam meam praeteritam recordor non tristis et me aliquando timuisse recolo sine timore et pristinae cupiditatis sine cupiditate sum memor. aliquando et e contrario tristitiam meam transactam laetus reminiscor et tristis laetitiam. quod mirandum non est de corpore: aliud enim animus, aliud corpus. itaque si praeteritum dolorem corporis gaudens memini, non ita mirum est. [*]( 1 intus BCGHMOPQVW: sensus S agnoscit V 3 quibus] quibus quos W 4 rideant Q eos non bm 5 dolebam M 6 et quomodoteneo S* in mg. add. hft et hs quoquomodo BCPQV 7 reteneo H 8 disputatur V tametsi BCGHMOPQVedd. 9 sint M\' 8. I. non est-me add. QI in mg. 11 cernere] discernere BCGHMOPQVWedd. autem om. W 12 meminisse V 18 pr. et om. Y 14 memoria Y intellegisse M 15 et] ergo et BCGHMOPQ edd., ergo V me om. CHV 16 cordabor M 19 eo] illo BOGHMOPQVWedd. 20 diuersa M 23 alt. sine] qui sine G 24 et om. CHm e om. VW 25 ab quod mirandum incipit cap. 14 GH (m. rec.) b 27 dolore W ) [*]( XXXIII. Anr. Angnstini coiiff. (Ang. 1,1). ) [*]( 16 )

242
hic uero cum animus sit etiam ipsa memoria — nam et cum mandamus aliquid, ut memoriter habeatur, dicimus: "uide, ut illud in animo habeas", et cum obliuiscimur, dicimus: "non fuit in animo" et "elapsum est animo", ipsam memoriam uocantes animum — cum ergo ita sit, quid est hoc, quod cum tristitiam meam praeteritam laetus memini, animus habet laetitiam et memoria tristitiam laetusque est animus ex eo, quod inest ei laetitia, memoria uero ex eo, quod inest ei tristitia, tristis non est? num forte non pertinet ad animum? quis hoc dixerit? nimirum ergo memoria quasi uenter est animi, laetitia uero atque tristitia quasi cibus dulcis et amarus: cum memoriae conmendantur, quasi traiecta in uentrem recondi illic possunt, sapere non possunt. ridiculum est haec illis similia putare, nec tamen sunt omni modo dissimilia.

Sed ecce de memoria profero, cum dico quattuor esse perturbationes animi, cupiditatem, laetitiam, metum, tristitiam, et quidquid de his disputare potuero diuidendo singula per species sui cuiusque generis et definiendo, ibi inuenio quid dicam atque inde profero, nec tamen ulla earum perturbatione perturbor, cum eas reminiscendo conmemoro; et antequam recolerentur a me et retractarentur, ibi erant; propterea inde per recordationem potuere depromi. forte ergo sicut de uentre cibus ruminando, sic ista de memoria recordando proferuntur. cur igitur in ore cogitationis non sentitur a disputante, hoc est a reminiscente, laetitiae dulcedo uel amaritudo maestitiae? an in hoc dissimile est, quod non undique simile est? quis enim talia uolens loqueretur, si quotiens tristitiam metumue nominamus, [*]( 1 uere C, quero W memoriaip W 2 uide-dicimus om. V 4 fuit] sunt H et-animo om. V elabsum CGOSTV, lapsum HM 5 animam M est] ergo V 6 animus] alius M 7 est om. V 8 memoria W ex eo -10 memoria om. V inest] non est S 10 ergo om. PQ me uentus M 11 moriae (m add. m. 2) W 12 uentre V 13 sapere nou u possunt add. 0\' in mg. potare V 16 tristitia W 17 potero BPQ . 18 difiniendo B, finiendo M 19 eorum W perturbatione* (s ras.) P 21 tractarentur V 22 potuero W 23 quur G, cum H 24 disputante (om. a) S alt. a om. V 26 quod—est add. S3 s. I., om. V 27 quoties BPQedd. numinanimus W )

243
totiens maerere uel timere cogeremur? et tamen non ea loqueremur, nisi in memoria nostra non tantum sonos nominum secundum imagines inpressas a sensibus corporis sed etiam rerum ipsarum notiones inueniremus, quas nulla ianua carnis accepimus, sed eas ipse animus per experientiam passionum suarum sentiens memoriae conmendauit aut ipsa sibi haec etiam non conmendata retinuit.

Sed utrum per imagines an non, quis facile dixerit?

nomino quippe lapidem, nomino solem, cum res ipsae non adsunt sensibus meis; in memoria sane mea praesto sunt imagines earum. nomino dolorem corporis, nec mihi adest, dum nihil dolet; nisi tamen adesset imago eius in memoria mea, nescirem quid dicerem, nec eum in disputando a uoluptate discernerem. nomino salutem corporis, cum saluus sum corpore; adest mihi res ipsa; uerum tamen nisi et imago eius esset in memoria mea, nullo modo recordarer, quid huius nominis significaret sonus, nec aegrotantes agnoscerent salute nominata, quid esset dictum, nisi eadem imago ui memoriae teneretur, quamuis ipsa res abesset a corpore. nomino numeros, quibus numeramus: en assunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi. nomino imaginem solis, et haec adest in memoria mea; neque enim imaginem imaginis eius, sed ipsam recolo: ipsa mihi reminiscenti praesto est. nomino memoriam et agnosco quod nomino. et ubi agnosco nisi in ipsa memoria? num et ipsa per imaginem suam sibi adest ac non per se ipsam? [*]( 1 toties BPQ edd. eo V 3 inpsas V a om. BOGHPQVbm, e o corporis sensibus V 4 inuenerimus V1 6 suorum W1 7 commendatam 0 8 per om: GMI quis] quis ea V 10 alt. sunt] asunt CO1, addunt M 11 dum-adessėt om. S cum HV 12 nisi] et nisi G mea] ma (del. m. rec.) V 13 in] a 8 in uoluptatem S 14 saluo BPQ 15 mihi] mihi quidem BCGHMOPQWedd. esset] inesset BCGHMOPQV edd. 17 agnoscerint W 19 qua*uis (s ras.) V numerus V1 20 en] et Hm as sunt (ante sunt spat. uacuum 1 litt.) 8 mea] mea non imago eius G 22 eius**** (eius ras.) V 23 mihi om. V es W 24 et ubi] unde M alt. agnosco] agnoscerem M memoriam V ) [*]( 16* )

244

Quid, cum obliuionem nomino atque itidem agnosco quod nomino, unde agnosco rem, nisi meminissem? non eundem sonum nominis dico, sed rem, quam significat; quam si oblitus essem, quid ille ualeret sonus, agnoscere utique non ualerem. cum memoriam memini, per se ipsam sibi praesto est ipsa memoria; cum uero memini obliuionem, et memoria praesto est et obliuio, memoria, ex qua meminerim, obliuio, quam meminerim. sed quid est obliuio nisi priuatio memoriae? quomodo ergo adest, ut eam meminerim, quando cum adest meminisse non possum? at si quod meminimus memoria retinemus, obliuionem autem nisi meminissemus, nequaquam possimus audito isto nomine rem, quae illo significatur, agnoscere, memoria retinetur obliuio. adest ergo, ne obliuiscamur, quae cum adest, obliuiscimur. an ex hoc intellegitur non se per ipsam inesse memoriae, cum eam meminimus, sed per imaginem suam, quia, si per se ipsam praesto esset obliuio, non ut meminissemus, sed ut obliuisceremur, efficeret? et hoc quis tandem indagabit? quis conprehendet, quomodo sit?

Ego certe, domine, laboro hic et laboro in me ipso: factus sum mihi terra difficultatis et sudoris nimii. neque enim nunc scrutamur plagas caeli aut siderum interualla demetimur uel terrae libramenta quaerimus: ego sum, qui memini, ego animus. non ita mirum, si a me longe est quidquid ego non sum: quid [*]( 20] cf. Gen. 8,17 sqq. ) [*]( 1 id idem MWb, idem H 2 agnosco rem S: agnoscerem BCGHMO PQVWedd. 5 cum] ergo cum BCGHMOPQWedd., cum ergo V ipsa—6 praesto est om. V1 7 pr. obliuio] obliuionem W ex qua] qua BCGHOPQW edd., qua V, quia M quam] qua n V meminerem Ml 9 ut] ute uero ut F alt. adest] est F meminisse W 10 at] aut M, ad W 11 meminiscesemus W possemus BCGHMOPQVWedd. 12 signid ficatur] significatur sono BPQ b 13 retinet F abest C 14 abest P, non adest (non add. m. 2) B obliuiscamur F per se ipsam BCFGHMOPQVW edd. 15 ea FO meminibus P, meminemus W 16 si om. V1 ipsa 0 V 1 W 17 indigauit F, indicauit V 18 comprehendit BFXPQ 19 pr. laboro om. V ipsum VW 21 interualla] inter flagella Ml demetimur (t ex d corr.) 0, dimetimur GPQVbo 23 ita] tam PQb, tam B si a me] nam e F )

245
autem propinquius me ipso mihi? et ecce memoriae meae uis non conprehenditur a me, cum ipsum me non dicam praeter illam. quid enim dicturus sum, quando mihi certum est meminisse me obliuionem? an dicturus sum non esse in memoria mea quod memini ? an dicturus sum ad hoc inesse obliuionem in memoria mea, ut non obliuiscar? utrumque absurdissimum est. quid illud tertium? quo pacto dicam imaginem obliuionis teneri memoria mea, non ipsam obliuionem, cum eam memini? quo pacto et hoc dicam, quandoquidem cum inprimitur rei cuiusque imago in memoria, prius necesse est, ut adsit res ipsa, unde illa imago possit inprimi? sic enim Carthaginis memini, sic omnium locorum, quibus interfui, sic facies hominum, quas uidi, et ceterorum sensuum nuntiata, sic ipsius corporis salutem siue dolorem: cum praesto essent ista, cepit ab eis imagines memoria, quas intuerer praesentes et retractarem animo, cum illa et absentia reminiscerer. si ergo per imaginem suam, non per se ipsam in memoria tenetur obliuio, ipsa utique aderat, ut eius imago caperetur. cum autem adesset, quomodo imaginem suam in memoria conscribebat, quando id etiam, quod iam notatum inuenit, praesentia sua delet obliuio? et tamen quocumque modo, licet sit modus iste inconprehensibilis et inexplicabilis, ipsam obliuionem meminisse me certus sum, qua id quod meminerimus obruitur.

Magna uis est memoriae, nescio quid horrendum, deus meus, profunda et infinita multiplicitas; et hoc animus est, et [*]( u ^ 1 propinquas C 2 comprehenditurS (om. a me) W cum aut W in 3 sim M 4 obliuione FM non esse—sum om. H 5 esse (iD add. m. 1) S, esse V 6 mea om. C absordissimum F 7 pactum F 8 ea F 11 imago illa W ulla imago F sic] si W karthaginis PQ, O kartaginis BM, cartaginis F, carthagines W 18 ceterarum Q sensum V nuntiatas C, nuntiatos M, nuntiatis F sic - 15 praesentes om. F ipsius] inpius V 14 coepit BCPQSV 15 qua V 16 reminiscerem F sic W 17 ipsam] ipsa V 20 iam om. FV notatum] n factum V 21 iste modus CF 22 inexplicabiles W, inexemplicabilis F ipsam] etiam ipsam BCFGHMOPQVW edd. quia HV 24 uis] uis ista BPQ, ista uis b memoria W quod W orrendum F 25 multiplicatas F, multiplicata V pro et] sed V est om. F. )

246
hoc ego ipse sum. quid ergo sum, deus meus? quae natura sum? uaria, multimoda uita et inmensa uehementer. ecce in memoriae meae campis et antris et cauernis innumerabilibus atque innumerabiliter plenis innumerabilium rerum generibus siue per imagines, sicut omnium corporum, siue per praesentiam, sicut artium, siue per nescio quas notiones uel notationes, sicut affectionum animi — quas et cum animus non patitur, memoria tenet, cum in animo sit quidquid est in memoria per haec omnia discurro et nolito hac illae, penetro etiam quantum possum, et finis nusquam: tanta uis est memoriae, tanta uitae uis est in homine uiuente mortaliter! quid igitur agam, tu uera mea uita, deus meus? transibo et hanc uim meam, quae memoria uocatur, transibo eam, ut pertendam ad te, dulce lumen. quid dicis mihi? ego ascendens per animum meum ad te, qui desuper mihi manes, transibo et istam uim meam, quae memoria uocatur, uolens te attingere, unde attingi potes, et inhaerere tibi, unde inhaereri tibi potest. habent enim memoriam et pecora et aues, alioquin non cubilia, non nidos suos repeterent, non alia multa, quibus assuescunt; neque enim et assuescere ualerent ullis rebus nisi per memoriam. transibo ergo et memoriam, ut attingam eum, qui separauit me a quadrupedibus et uolatilibus caeli sapientiorem me fecit. transibo et memoriam, ut ubi te inueniam, uere bone et secura suauitas, ut ubi [*]( 1 hoc om. C ipse ego G, ego (om. ipse) F quae] qui G naturum F 2 multimodo F 3 cauernis (om. et) V 4 numerabiliter Y 6 uel notationes add. S* s. I., uel nationes V, uel quas notationes F 7 animi sicut affectionum F quas-sit quid (quid) om. G partitur V 8 pr. in om. F quidquid est] quid quidem F 9 hac] hac atque BPQb illuc F 10 numquam V 11 uis est uitae F 12 uita mea H hanc] isti M 13 perueniam BPQWb 14 quis M1 ego] ecce ego BCGHMOPQVW edd., ecce (ego om.) F 15 meum OWl. V 17 potes] potest V unde] unde & V inhaerere FHMVm tibi om. Q 18 non nidos suos scripsi: non nidosue 8, nidosue cet. et edd. 19 enim et om. BPQ 20 illis F 21 memoriam] p memoriam F segregauit CF 22 a uolatilibus BOPQV, uolatibus F sapientiore Y, sapientior est F 23 pr. ut ubi HMxO, ut ibi S, et ubi BCFPQW edd. ut-inueniam om. V uera BPQ bone] bona BCFGPQVmo et Oil. HOW secure M alt. ut ubi HOV, ut ibi S, et ubi B CFPQ edd., ubi W )
247
te inueniam? si praeter memoriam meam te inuenio, inmemor tui sum. et quomodo iam inueniam te, si memor non sum tui?

Perdiderat enim mulier drachmam et quaesiuit eam cum lucerna et, nisi memor eius esset, non inueniret eam. cum enim esset inuenta, unde sciret, utrum ipsa esset, si memor eius non esset? multa memini me perdita quaesisse atque inuenisse. inde istuc scio, quia, cum quaererem aliquid eorum et diceretur mihi: "num forte hoc est?" "num forte illud"? tamdiu dicebam: "non est", donec id offerretur quod quaerebam. cuius nisi memor essem, quidquid illud esset, etiamsi mihi offerretur, non inuenirem, quia non agnoscerem. et semper ita fit, cum aliquid perditum quaerimus et inuenimus. uerum tamen si forte aliquid ab oculis perit, non a memoria, ueluti corpus quodlibet uisibile, tenetur intna imago eius et quaeritur, donec reddatur aspectui. quod cum inuentum fuerit, ex imagine, quae intus est, recognoscitur. nec inuenisse nos dicimus quod perierat, si non agnoscimus, nec agnoscere possumus, si non meminimus: sed hoc perierat quidem oculis, memoria tenebatur.

Quid? cum ipsa memoria perdit aliquid, sicut fit, cum obliuiscimur et quaerimus, ut recordemur, ubi tandem quaerimus nisi in ipsa memoria? et ibi si aliud pro alio forte offeratur, respuimus, donec illud occurrat quod quaerimus. et cum occurrit, dicimus: "hoc est"; quod non diceremus, nisi [*]( 3] cf. Luc. 15, 8. ) [*]( 1 ab si praeter incipit cap. XVIII in GHb me memoriam W inmemor tui] in mortui W 2 et quomodo-tui add. 82 a. I. et in mg. iam ofn. V te inueniam M te om. F 3 dragmam codd., dragma W 4 non-enim esset om. W inuenisset BGPQb 5 unde] ut de F sciretur V 6 ei F me minime P 7 uenisse F istud CGMQV edd. 8 pr. num] numquid HV alt. num] nam W 9 quod] quo H1 quaerebam] cupiebam Ql 10 essem] esset W 11 offeretur F cognoscerem M 12 aliquid om. V 15 aspectu F, aspectus G 16 quo<J sceremMtt15aspectuF,aspectus016qu94 (corr. m. 2) 0 17 possimus P 18 sedj et CF quidem perierat V, perierat quod est F 21 ut] at C, et M 22 in om. W forte pro nh alio V alia Fl 23 \\illad C 24 oecurrerit BPQVb, «oc occurrerit F agnosceremur F )

248
agnosceremus, nec agnosceremus, nisi meminissemus. certe enim obliti fueramus. an non totum exciderat, sed ex parte, quae tenebatur, pars alia quaerebatur, quia sentiebat se memoria non simul uoluere, quod simul solebat, et quasi detruncata consuetudine claudicans reddi quod deerat flagitabat? tamquam si homo notus sine conspiciatur oculis siue cogitetur et nomen eius obliti requiramus, quidquid aliud occurrerit non conectitur, quia non cum illo cogitari consueuit ideoque respuitur, donec illud adsit, ubi simul adsuefacta notitia non inaequaliter adquiescat. et unde adest nisi ex ipsa memoria? nam et cum ab alio conmoniti recognoscimus, inde adest. non enim quasi nouum credimus, sed recordantes adprobamus hoc esse, quod dictum est. si autem penitus aboleatur ex animo, nec admoniti reminiscimur. neque enim omni modo adhuc obliti sumus quod uel oblitos nos esse meminimus. hoc ergo nec amissum quaerere poterimus, quod omnino obliti fuerimus.

Quomodo ergo te quaero, domine? cum enim te, deum meum, quaero, uitam beatam quaero. quaeram te, ut uiuat anima mea. uiuit enim corpus meum de anima mea et uiuit anima mea de te. quomodo ergo quaero uitam beatam? quia non est mihi, donec dicam: "sat, est illic". ubi oportet ut dicam, quomodo eam quaero, utrum per recordationem, tamquam eam oblitus sim oblitumque me esse adhuc teneam, an per appetitum discendi incognitam, siue quam numquam scierim siue quam sic oblitus fuerim, ut me nec oblitum esse meminerim. nonne ipsa est beata uita, quam omnes uolunt [*]( 1 agnoscerimus F enim obliti] ergo obliti BCFGHOPQVWedd., obliti ergo M 2 quae] qua BOGHMPQVeild., quia F 3 qui asene siebat S, quia sentiabat P, q. sentiaebat G moria F 4 solebat] soluebat H, uoluebat V 5 deerat (e alt. e corr. post ras.) S flatigabat Y 6 nutus V1, mutus V m. rec. pr. siue] si V 7 occurerit V, recurrit M 8 illa C cogitare FV ideoqui F, ideo V conspuitur W 9 adquiescat] assuescat MV 10 unde PQ 12 esse] 5 M 14 reminiscimus C obliti sumus adhuc V 15 uel] uel iam m oblitus W esse] se W amissam H1, admissum V 16 fueramus F 17 deum] dnfii V 18 bonam M 19 uiuit enim-mea add. S* s. I. 20 quaera M 21 satis W 22 quomodo] at ubi G in mg. 24 cognitam S qua W sciuerim 0 26 qua S )

249
et omnino qui nolit nemo est? ubi nouerunt eam, quod sic uolunt eam? ubi uiderunt, ut amarent eam? nimirum habemus eam nescio quomodo. et est alius quidam modus, quo quisque cum habet eam, tunc beatus est, et sunt, qui spe beati sunt. inferiore modo isti habent eam quam illi, qui iam re ipsa beati sunt, sed tamen meliores quam illi, qui nec re nec spe beati sunt. qui tamen etiam ipsi nisi aliquo modo haberent eam, non ita uellent beati esse: quod eos uelle certissimum est. nescio quomodo nouerunt eam ideoque habent eam in nescio qua notitia, de qua satago, utrum in memoria sit, quia, si ibi est, iam beati fuimus aliquando, utrum singillatim omnes, an in illo homine, qui primus peccauit, in quo et omnes mortui sumus et de quo omnes cum miseria nati sumus, non quaero nunc, sed quaero, utrum in memoria sit beata uita. neque enim amaremus eam, nisi nossemus. audiuimus nomen hoc et omnes rem, omnes nos adpetere fatemur; non enim solo sono delectamur. nam hoc cum latine audit Graecus, non delectatur, quia ignorat, quid dictum sit; nos autem delectamur, sicut etiam ille, si graece hoc audierit, quoniam res ipsa nec graeca nec latina est, cui adipiscendae Graeci Latinique inhiant ceterarumque linguarum homines. nota est igitur omnibus, qui una uoce si interrogari possent, utrum beati esse uellent, sine ulla dubitatione uelle responderent. quod non fieret, nisi res ipsa, cuius hoc nomen est, eorum memoria teneretur. [*]( 12] cf. I Cor. 15, 22. ) [*]( a 1 nolint V sic] si W 2 uiderunt C 3 quod V 4 quis (om. spe) W1 5 inferiore-ipsa beati sunt om. SV inferiori G quam] quo Ml 6 meliore HW illi om. C 7 alii quomodo W habent V 9 nouerent F 10 si ibi] sibi F 12 pr. in om. V . et om. B 13 de (om. et) F 15 audimus BOFGtHMOPQWedd. 16 omnes rem omnes] omnes rem ipsam BOFGHMOPQVWflw, rem ipsam omnes b solo sono scripsi: solo S, sono BCFGHMOPQVWedd. 17 nam-delectamur om. M non-ignorat om. S 18 sit] est Fl 19 quoniam] quod V 20 graeca] graece V 22 possint S 23 sine - eorum me (moria) add. B* in ras. uelle] uel W fierent OS, fuerit W )
250

Numquid ita, ut memini Carthaginem qui uidi? non; uita enim beata non uidetur oculis, quia non est corpus. numquid sicut meminimus numeros? non; hos enim qui habet in notitia, non adhuc quaerit adipisci, uitam uero beatam habemus in notitia ideoque amamus et tamen adhuc adipisci eam uolumus, ut beati simus. numquid sicut meminimus eloquentiam? non: quamuis et hoc nomine audito recordentur ipsam rem qui etiam nondum sunt eloquentes multique esse cupiant — unde apparet eam esse in eorum notitia — tamen per corporis sensus alios eloquentes animaduerterunt et delectati sunt et hoc esse desiderant — quamquam nisi ex interiore notitia non delectarentur neque hoc esse uellent, nisi delectarentur - beatam uero uitam nullo sensu corporis in aliis experimur. numquid sicut meminimus gaudium? fortasse ita. nam gaudium meum etiam tristis memini sicut uitam beatam miser, neque umquam corporis sensu gaudium meum uel uidi uel audiui uel odoratus sum uel gustaui uel tetigi, sed expertus sum in animo meo, quando laetatus sum, et adhaesit eius notitia memoriae meae, ut id reminisci ualeam aliquando cum aspernatione, aliquando cum desiderio pro earum rerum diuersitate, de quibus me gauisum esse memini. nam et de turpibus gaudio quodam perfusus sum, quod nunc recordans detestor atque exsecror, aliquando de bonis et honestis, quod desiderans recolo, tametsi forte non assunt, et ideo tristis gaudium pristinum recolo. [*]( 1 meminit BCFGHMOPQVedd. karthaginem Q, kartaginem BMP uidi scripsi: uidit codd. et edd. non uita] non ita uita G, nouit (Ot\'ł. enim) F 4 notitiam G 5 notitiam CFGHlS amamus] amamus eam BPQbm adhuc om. Co 6 beatissimus W sumus Pl meminimus] meminimus cum meminimus HIV 7 et hoc] enim et hoc BC GOPQVWbo, enim hoc Hm, enim F recordantur V 8 nondum] non 0 cupiamus F 9 eam] etiam M notitiam CFH1 per] p W 10 anima aduerterunt V delegati S 11 hoc om. M quamqua.m] quam BPQ nisi om. G 12 beata uero uita B 13 exprimitur B 14 num W 16 uel audiui om. S 17 in animo-sum om. S 18 laetus V eius] ei F notitia] memoria notitiae V me meae F 19 aspiratione F 21 perfusus sum quodam G 22 detestator W 23 tam et (om. si) M, ** nõ & si V 24 adsunt BFHMPQ et ideo tristis B* in ras. )

251