Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
aut ingrati esse dicendi sunt caelites, si, cum habeant iura prohibendi, patiuntur infelix genus tot poenis et calamitatibus implicari. set fortasse aliquid dicant magnum nec quod auribus debeat frustratoriis, leuibus et contemnentibus sumi. quas tamen nos partes, quia res nimium longi est multique sermonis, inexplicatas transcurrimus atque intactas, solum illud posuisse contenti, inhonestas uos famas adiungere diis uestris, si eos aliter negatis praestare quae bona sunt atque inimica transuertere, nisi prius empti capellarum fuerint atque ouium sanguine et ceteris quae admouentur altaribus. indignum enim primum est, ut illa uis numinum subliinitasque caelestium beneficia credatur sua habere uenalla, prius sumere atque ita praestare; tum quod foedius multo est, nisi acceperint, prodesse nulli perpetique miserrimos discriminum subire fortunas, cum prohibere possint ac subuenire. si ex duobus facientibus res sacras nocens unus set locuples, alter angusto lare sed innocentia fuerit et probitate laudabilis, centum ille caedat boues totidemque cum agniculis suis matres, thus pauper exiguum et odoris alicuius unam concremet glebulam: nonne erit consequens, ut debeat credi, si modo nihil numina nisi praemiis antecedentibus praestant, ut fauorem suum commodent locupleti, auertant a pauperculo [*]( 6 eluctabili P corr c 7 confiunt Canterus: conficiunt P praescriptus Gel: perscriptus P 8 perficitur scripsi: perficit P celites P corr r . 10 implicari. sfed r, Salm: implicarfS et P implicari. et 800 11 nec Sab: ne P 15 iungere P corr c 16 tranuertere P empi P corr c 19 sublimitasqude P corr 20 uenali P corr c 21 miserrimus P corr \' 22 fortunas S\'ab, r: fortuna (f ex p)\' P \' \' 28 nocens Hauptius: hoc est P honestus Sab scelestus Oehlertls sed Oehlerus\':1 et P \'. \'25 cedat P 29 faborem P corr m s XV suum et auxilium Shb 1 \' )
satis ut opinor ostendimus frustra diis immortalibus hostias rebus cum consequentibus admoueri, quod neque alantur his neque ullam percipiant uoluptatem, neque ut iras aut animos ponant neque ut res tribuant faustas neque ut abigant auerruncentque contrarias. sequitur ut illam quoque inspiciamus partem quae ab nonnullis consueta est adseri et causis caerimonialibus adplicari. aiunt enim sacra haec honorandis esse instituta caelestibus, et ea quod faciant, honoris ergo facere et his numinum potentias auctitare. [*]( 5 indecorae Sab in err: indecore P 9 utraque P corr m al 15 cessebunt P eorr 19 aeoeptione Urs - - ) 22f fauores et Hildebrandius: fabore (b in n corr m s XV) sed P fauorem et Sab 23 nendLttare P 26 ut iras scripsi:. iras P 27 aberruncentque P 28 que P )