Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
sed fortasse aliquis dicet: idcirco dis hostias et cetera inpendimus munera, ut familiares quodammodo nostris supplicationibus facti res tribuant prosperas auertantque a nobis mala, cum gaudiis faciant agere nos semper, tristitias uero propellant et ex casibus [*]( 2 neluas P corr 9 rotionales P corr 10 expromunt Dudendorpius 13 pietatem uulgo 14 an add c 18 commiscuitque P 19 uix seclusi: caduerbium uix uidetur abundare aut pro nequeant legendum queant\' Urs milibus P 20 diurnorum Graemus: dierum P diariorum Urs 25 des P corr c 27 designationibus Sab 28 diis c 31 et add Sdb uex P )
postremo si tristia atque inportuna dii pellunt, si ea quae sunt laeta atque amica largiuntur: unde sunt mundo tanti tamque innumerabiles miseri, unde tot infelices lacrimabilem uitam in extrema sorte ducentes ? cur immunes a calamitatibus non sunt qui momenta per singula, qui per puncta sacrificiis onerant atque adcumulant aras? nonne alios, inquiunt, uidemus ex illis domicilia esse morborum, extinctis luminibus atque auribus obseratis, pedum carere processu, truncos sine manibus degere, incendiis, naufragiis et ruinis mergi obrui confici, patrimoniis ab ingentibus euolutos mercennario sese labore [*]( 3 aduolabit Sab: aduolauit P 5 nobis Canterus uos Vanterus 6 quidquid P corr 7 habetquae P corr 8 sint sibi scripsm: sibi P sibi sint Hildebrandius et om Gel 14 nisi quod] grauiter perturbatus uidetur esse hic locus 15 praemere P noluerint Sab 16 superuacuaneis P corr r 17 ordin.em P 29 obrui mergi Stewechius 30 mercennario sese Sab: mercennarios ee P )