Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
aut igitur debent allegorico genere omnia esse scripta et posita demonstrandaque uniuersa nobis, aut genere isto conscriptum est nihil, quoniam esse quod concretum quasi parte ex historia sit parte ex allegoria non uidetur. allegorico genere scripta sunt haec omnia. minime istud uidetur certum. qua quaeritis ratione, qua causa? quia omne quod gestum est et in alicuius operis euidentia constitutum conuersionem non potest in allegoricam duci; neque enim potest infectum esse quod factum est aut rei gestae natura in alienam potest degenerare naturam. numquid bellum Iliacum in Socraticam uerti condemnationem potest, aut pugna illa Cannensis proscriptio fieri crudelitasque Syllana? potest quidem proscriptio, quemadmodum Tullius ludit, pugna dici appellarique Cannensis, sed quae gesta est dudum pugna, pugna esse non potest eademque proscriptio; neque enim quod gestum est potest aliud ut dixi quam id esse quod gestum est, aut in alienam migrare substantiam id quod in ui propria atque in sui generis qualitate defixum est.
unde igitur probamus historias has omnes rerum esse gestarum conscriptiones? ex sollemnibus scilicet sacris atque initiorum mysteriis, uel quae statis fiunt temporibus ac diebus uel quae in abdito tradunt gentes moris proprii perpetuitate seruata. neque enim credendum est sine suis originibus haec esse, frustra atque inaniter fieri nec habere coniunctas primis institutionibus causas. pinus illa, sollemniter quae in matris infertur sanctum deum, nonne illius imago est arboris, sub qua sibi Attis uirum demessis genitalibus abstulit et quam memorant diuam in solatium sui consecrauisse maeroris? phallorum illa fascinorumque subrectio, [*]( 13 Cic. pro Rosc. Amer. 89 . ) [*]( 1 rerum] Cererem Meursim 2 demonstrandaquę P corr 4 concretum scripsi: creditur P historia scripsi: historiae P sit parte ex allegoria addidi 6 qua quaeritis Oehlerus: quaeritis P quaeritis qua Sab 7 constutum P corr c\' constitutum est Sab 8 conuersione Urs allegoriam Urs 14 pugna, pugna Urs: pugna P 15 eademque Sab: eadem eademque P 21 gentes (uel initiatis) Urs: genitis P traduntur initiatis ScAm 23 inaniter Urs: inaia P inania Sab, r 25 deum Meursius: deae P 27 me- Morant. P 28 phallorum Salm: fallorum P ithyphallorum Sab )