Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
nisi forte dicetis non toto in historiae corpore allegorias has esse, ceterum partes alias esse communiter scriptas, alias uero dupliciter et ambifaria obtentione uelatas. urbana est ista subtilitas, set quibuslibet brutis patens. nam quia cuncta quae scripta sunt inexpeditissimum nobis est traducere inuertere deriuare, eligitis quaedam uestrae conuenientia uoluntati et ex ipsis optinere contenditis nothas atque adulteras lectiones interiori esse superpositas ueritati. quod tamen ut uobis ita sese habere quemadmodum dicitis adnuamus, qui scitis aut unde cognoscitis, utra pars sit sententiis historiae scripta simplicibus, utra uero sit dissonis atque, alienis significationibus tecta? potest enim fieri, ut quod uos existimatis sic esse aliter se habeat, ut quod aliter creditis conceptionibus aliis contrariisque prolatum sit. ubi enim dicitur in unius materiae corpore pars esse allegorice scripta, indubitabili altera sermone rectoque, nec inest in re signum quo differitas indicari ambiguorum [*]( 2 baabois P corr c rusticanum Sab: raaticano P rusticana Sdhn 3 signifigest P corr c1 pontio P corr c\' 8 singulis Balm: in singulis P supponere Meursius: opponere P nec ad Gel 9 alterum om Gel ad uerum Meursius in sensum add Sdkn allegoriis obscuratis Sab 10 oneratis scripsi: honestis P honestatis Hildebrandius 19 caeterum Sab: «ceterarum P 14 sed OeMerus: et P at G. Barthius 17 conuenientiae Sab corr in err 18 nothas Sab: notas P interiori Sab in err: interiores P interioris Sab 19 superpositas Sab: superposita P 23 potes P corr 24 aut Sab 26 allegarice P corr r 27 differentia Sdb indiciari P corr r iudicari Sdb ambiguiorum P corr r )
in nemore, inquit, Hennensi quondam flores Proserpina lectitabat uirago. integrum adhuc istud est et recta pronuntiatione prolatum; nam et nemus et flores quid sint, quid Proserpina, quid uirago, cunctis indubitabiliter notum est. emicuit Summanus e terris curru quadriiugo uectitatus. simplex et hoc aeque est; nam quadrigae, currus atque Summanus interpretationem desiderant nullam. inprouisus Proserpinam rapuit et sub terras secum auexit. seminis, inquit, abstrusio raptione in Proserpinae nuncupatur. quid accidit, quaeso, ut in aliud subito conuerteretur historia, semen Proserpina diceretur, ut quae uirago iamdudum florum in lectionibus habebatur, postquam sublata et rapta est, significationem coeperit habere sementis? Iuppiter, inquit, in taurum uersus concubitum matris suae Cereris appetiuit: ut expositum supra est, nominibus his tellus et labens pluuia nuncupatur. legem allegoricam uideo tenebrosis ambiguitatibus explicatam. irata Ceres est et exarsit et arietis proles pro poena atque ultione suscepit. hoc iterum uideo communibus in proloquiis promptum; nam et ira et [testes] satisfactio suis moribus et condicionibus dicta sunt. quid ergo hic accidit, ut ab Ioue, qui pluuia, et ab Cerere, quae appellata est terra, res transiret ad uerum Iouem atque ad [*]( 1 simpliciterquę JP . quod Sab: quam P 5 nos Salm: non P om Sab 6 Ennensi Sab . lectitabat uirago Urs: lectitabat P ad hnc uirago lectitabat Meursius 9 Summanus Sab: submanus P 11 summanus (sum in sub eorr) P interprętationem P desiderant Sab, r: desiderat P 12 terras Sab: terra P 13 abstrusio Sab, r: abstrusior P 14 alit P corr 16 sublatam P corr cl 18 concubitum Sab: coincubitum P quincubitum o caereris P appetibit P corr c\' 20 plubia P lectionem ? 21 caeres P - arietes P corr c\' 23 testes seclusit Zinkius testibus Vahlenus 24 suis scripsi: suis is P suis hic Sab nominibus Urs dictionibus Urs 25 plubia P corr 26 uerbum Meursius )