Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

nisi forte dicetis non toto in historiae corpore allegorias has esse, ceterum partes alias esse communiter scriptas, alias uero dupliciter et ambifaria obtentione uelatas. urbana est ista subtilitas, set quibuslibet brutis patens. nam quia cuncta quae scripta sunt inexpeditissimum nobis est traducere inuertere deriuare, eligitis quaedam uestrae conuenientia uoluntati et ex ipsis optinere contenditis nothas atque adulteras lectiones interiori esse superpositas ueritati. quod tamen ut uobis ita sese habere quemadmodum dicitis adnuamus, qui scitis aut unde cognoscitis, utra pars sit sententiis historiae scripta simplicibus, utra uero sit dissonis atque, alienis significationibus tecta? potest enim fieri, ut quod uos existimatis sic esse aliter se habeat, ut quod aliter creditis conceptionibus aliis contrariisque prolatum sit. ubi enim dicitur in unius materiae corpore pars esse allegorice scripta, indubitabili altera sermone rectoque, nec inest in re signum quo differitas indicari ambiguorum [*]( 2 baabois P corr c rusticanum Sab: raaticano P rusticana Sdhn 3 signifigest P corr c1 pontio P corr c\' 8 singulis Balm: in singulis P supponere Meursius: opponere P nec ad Gel 9 alterum om Gel ad uerum Meursius in sensum add Sdkn allegoriis obscuratis Sab 10 oneratis scripsi: honestis P honestatis Hildebrandius 19 caeterum Sab: «ceterarum P 14 sed OeMerus: et P at G. Barthius 17 conuenientiae Sab corr in err 18 nothas Sab: notas P interiori Sab in err: interiores P interioris Sab 19 superpositas Sab: superposita P 23 potes P corr 24 aut Sab 26 allegarice P corr r 27 differentia Sdb indiciari P corr r iudicari Sdb ambiguiorum P corr r )

207
possit simpliciterque dictorum, tam potest quod simplex est ambiformiter dictum existimari quam quod ambigue scriptum est reclusis esse obtentionibus credi. quod quidem quo genere aut fiat aut fieri posse credatur, intellegere confitemur minime nos posse. inspiciamus enim quod dicitur hoc modo.

in nemore, inquit, Hennensi quondam flores Proserpina lectitabat uirago. integrum adhuc istud est et recta pronuntiatione prolatum; nam et nemus et flores quid sint, quid Proserpina, quid uirago, cunctis indubitabiliter notum est. emicuit Summanus e terris curru quadriiugo uectitatus. simplex et hoc aeque est; nam quadrigae, currus atque Summanus interpretationem desiderant nullam. inprouisus Proserpinam rapuit et sub terras secum auexit. seminis, inquit, abstrusio raptione in Proserpinae nuncupatur. quid accidit, quaeso, ut in aliud subito conuerteretur historia, semen Proserpina diceretur, ut quae uirago iamdudum florum in lectionibus habebatur, postquam sublata et rapta est, significationem coeperit habere sementis? Iuppiter, inquit, in taurum uersus concubitum matris suae Cereris appetiuit: ut expositum supra est, nominibus his tellus et labens pluuia nuncupatur. legem allegoricam uideo tenebrosis ambiguitatibus explicatam. irata Ceres est et exarsit et arietis proles pro poena atque ultione suscepit. hoc iterum uideo communibus in proloquiis promptum; nam et ira et [testes] satisfactio suis moribus et condicionibus dicta sunt. quid ergo hic accidit, ut ab Ioue, qui pluuia, et ab Cerere, quae appellata est terra, res transiret ad uerum Iouem atque ad [*]( 1 simpliciterquę JP . quod Sab: quam P 5 nos Salm: non P om Sab 6 Ennensi Sab . lectitabat uirago Urs: lectitabat P ad hnc uirago lectitabat Meursius 9 Summanus Sab: submanus P 11 summanus (sum in sub eorr) P interprętationem P desiderant Sab, r: desiderat P 12 terras Sab: terra P 13 abstrusio Sab, r: abstrusior P 14 alit P corr 16 sublatam P corr cl 18 concubitum Sab: coincubitum P quincubitum o caereris P appetibit P corr c\' 20 plubia P lectionem ? 21 caeres P - arietes P corr c\' 23 testes seclusit Zinkius testibus Vahlenus 24 suis scripsi: suis is P suis hic Sab nominibus Urs dictionibus Urs 25 plubia P corr 26 uerbum Meursius )

208
rerum simplicissimam dictionem?

aut igitur debent allegorico genere omnia esse scripta et posita demonstrandaque uniuersa nobis, aut genere isto conscriptum est nihil, quoniam esse quod concretum quasi parte ex historia sit parte ex allegoria non uidetur. allegorico genere scripta sunt haec omnia. minime istud uidetur certum. qua quaeritis ratione, qua causa? quia omne quod gestum est et in alicuius operis euidentia constitutum conuersionem non potest in allegoricam duci; neque enim potest infectum esse quod factum est aut rei gestae natura in alienam potest degenerare naturam. numquid bellum Iliacum in Socraticam uerti condemnationem potest, aut pugna illa Cannensis proscriptio fieri crudelitasque Syllana? potest quidem proscriptio, quemadmodum Tullius ludit, pugna dici appellarique Cannensis, sed quae gesta est dudum pugna, pugna esse non potest eademque proscriptio; neque enim quod gestum est potest aliud ut dixi quam id esse quod gestum est, aut in alienam migrare substantiam id quod in ui propria atque in sui generis qualitate defixum est.

unde igitur probamus historias has omnes rerum esse gestarum conscriptiones? ex sollemnibus scilicet sacris atque initiorum mysteriis, uel quae statis fiunt temporibus ac diebus uel quae in abdito tradunt gentes moris proprii perpetuitate seruata. neque enim credendum est sine suis originibus haec esse, frustra atque inaniter fieri nec habere coniunctas primis institutionibus causas. pinus illa, sollemniter quae in matris infertur sanctum deum, nonne illius imago est arboris, sub qua sibi Attis uirum demessis genitalibus abstulit et quam memorant diuam in solatium sui consecrauisse maeroris? phallorum illa fascinorumque subrectio, [*]( 13 Cic. pro Rosc. Amer. 89 . ) [*]( 1 rerum] Cererem Meursim 2 demonstrandaquę P corr 4 concretum scripsi: creditur P historia scripsi: historiae P sit parte ex allegoria addidi 6 qua quaeritis Oehlerus: quaeritis P quaeritis qua Sab 7 constutum P corr c\' constitutum est Sab 8 conuersione Urs allegoriam Urs 14 pugna, pugna Urs: pugna P 15 eademque Sab: eadem eademque P 21 gentes (uel initiatis) Urs: genitis P traduntur initiatis ScAm 23 inaniter Urs: inaia P inania Sab, r 25 deum Meursius: deae P 27 me- Morant. P 28 phallorum Salm: fallorum P ithyphallorum Sab )

209
quos ritibus annuis adorat et concelebrat Graecia, nonne illius facinoris similitudinem refert quo se ab debito Liber liberauit? , Eleusinia illa mysteria et sacrorum reconditi ritus cuius memoriam continent? nonne illius erroris quo in filiae conquisitione Ceres, fessa oras ut uenit ad Atticas, triticeas attulit fruges, Nebridarum familiam pellicula cohonestauit hinnulae et illud spectaculum maximum Baubonis in inguinibus risit? aut si alia causa est, nihil ad nos istud, dummodo e causa cuncta ista confiant. neque enim credibile est nullis antecedentibus causis suscepta haec esse, aut insanire iudicandum est Atticos, qui sibi ritum religionis adfinxerint conflatum rationibus nullis. quod si liquet et constat, id est si e rebus actis mysteriorum causae atque origines effluunt, in allegoricas species nulla possunt conuersione traduci. quod enim factum, gestum est, infectum non potest fieri rerum prohibente natura.

et tamen ut uobis ita se habere adsentiamur res istas, id est ut historiae aliud uerbis sonent, nescio quid aliud more hariolantium dicant, ita non animaduertitis, non uidetis, quanta istud dicatur et * cum ignominia fieri contumeliaque diuorum ? an iniuria grauior ulla potis est reperiri, quam terram et pluuiam uel quodlibet aliud — nihil enim refert quae fiat interpretatione conuersio — Iouis et Cereris dicere atque appellare concubitum et cum deorum criminibus labem imbris e caelo et telluris significare madorem? potest inreligiosius quippiam uel existimari uel credi quam semina terris mersa uel quodlibet aliud — nihil enim similiter refert — raptum Proserpinae dicere et cum nota Ditis patris rei rusticae de opere proloqui ? nonne milies optatius fuit elinguem fieri atque [*]( 1 qos P corr *ritibus P 2 a Sab Liber add Sab 5 caeres P tritticias P corr & iritriceas Sab 6 nebridiantium ? pelliculam P corr \' hinnulea Urs 8 e causa scripsi: causa P om iSdlm 11 rium Pcorr affinierint Meursius: adflierint P 12 e rebus Urs: rebus P . 13 efflunt P corr 15 infestum Pcorr & 16 ita Sab, r: ista P itas P corr 18 animad»uer»tis P corr inpietate uel similem uocem ante quanta intercidisse putat Zinbius 19 lacunam signaui: intercidit u. c. insinuetur 20 potes P corr 21 interprętatione P 22 caereris P 24 madorem P 25 seminia P corr 27l)itis Sob, r: diti P de opere r: de operi P dei Sab ) [*]( IV. ) [*]( 14 )

210
mutum, quam scaturriginem istam uocis et strepitum foedae loquacitatis emittere, quam deorum nominibus res appellare, turissimas, quinimmo turpibus deorum factis negotia significare uolgaria?