Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

hocine de diis quisquam uel exigua dixerit eorum opinione pollutus? aut si talibus occupati sunt negotiis cogitationibus curis, quisquam eos sapiens aut deos esse crediderit aut inmortalium saltem in numero conputauerit? Agdestis iste, oro, cuius obscenitas amputata securitatem fuerat inlatura caelestibus, ex terrenis animantibus unus fuit an deorum aliquis et inmortalitatis praeditus honore? si enim nostrae sortis et condicionis habebatur humanae, cur terrorem tantum numinibus inferebat? deus autem si fuerat, qui potuit decipi aut diuino aliquid ex corpore desecari? sed quaestionem mouemus parte in hac nullam; fuerit licet de diuino genere uel ex nobis aliquis, si hoc rectius existimabitis dici: lentene fluore de sanguinis et ex genitalibus amputatis arbor mali enata est punici, an tum quando uis illa telluris cooperta est gremio solum [*]( 3 postfpositis P 5 illis Urs 6 illum P acdestiae P 7 peniculamenta Urs, Scaliger: peniculantem P 8 decurtantem Urs, , Scaliger: decurtamtam P decuramenta Sab \' cantheriorum Gel: cantherios P 9 multa. P posquam P 10 potum mersit scripei: potu emersit P 12 curas Sab: cura si P curam sic Salm 14 pqUutos P corr c\' polluctus Salm 15 immortalium Urs: mortalium P 16 acdestis P 19 immortalitatis Sab: inmortalitate P honore Sab: honori P honoris Zinkius conditionis P 20 terrorem Sab, r: terrore P 21 diuino Salm: de diuino P 22 ex om Gel ei Urs questionem P , 23 uino P corr e ge_ nere P 24 lentene scripsi: etiamne P fluore Sab: luore P 25 mali enata Sab: alienata P 26 an tum quando scripsi: an tum que quando P an tum cum Sab tantum quod Bigaltius actutumque quando Oehlerus res Meursius )

185
radice complexa est, in stipitis exiliuit robur, oneratos fudit balaustiis ramos et in puncti spatio poma extulit mitia, perfectionis propriae maturitate completa ? \'et quia de rubro exorta sunt haec sanguine, idcirco illis color est purpurei luminis suffectione subluteus; addite huc etiam idcirco esse uuida, idcirco uinosa, quod ex sanguine uino saburrati genus ducant, et fabulam conuenienter implestis. o Abdera, Abdera, dares quantas uias mortalibus inridendi, talis si apud te esset fabula ita conflata! discunt eam cuncti patres et superciliosae perlegunt ciuitates. et esse tu fatua et stoliditatis frigidissimae iudicaris. per sinum, inquit, Nana filium concepit ex pomo.

sequitur scilicet ratio: ubi enim cautes et saxa pariunt dura, ibi poma necesse est suriant. glandibus atque ficis alebat Berecyntia religatam. conuenienter et recte: pomis enim debuerat uiuere quae mater fuerat facta de pomo. postquam fetus emissus est, longe iussus est ab Sangario proici: quem conceptum diuinitus credidit esse iamdudum, dedignatus est subolem sui pignoris nuncupari. lacte infans educatus hirquino est. o fabulam sexui inimicam semper atque infestissimam masculino, in qua secus uirile non solum homines ponunt, sed pecudes etiam fiunt ex maribus matres. pulcritudine inclita et praedicabili fuit in signitus decore. admirabilis res satis, quod non illum fetor uitabilem reddidit fugiendumque caprinus. Mater eum dilexit [*](1 exiliuit Sab: exili ut P oneratos Sab: honeratus ex oneratus P 2 puncti spatio Urs: punctis ratio P punctistitio Gel 4 illis.. P 5 offectione Salm 6 «uinosa P uino add Zinkius saburrati Oehiems: saburratio P saburrato Gel 7 impletis Sab dares add Salm quantas uias] quam fias Gel quam fieres Urs in mg R 8 irridenda Gel 9 conflata Sab: conplata P discunt Urs: dicunt P 10 factua P corr iudicares c\' 11 inquid P scilicet Meursius: se P 12 ibi Sab: ubi P poma ibi Sab 13 suriant Urs: surgant P glandibus Sab: blandibus P 14 relegatam Meursius 17 dedignatus Stewechius: designatus P et si gnatus Sab esset Sab 18 ist P corr 19 secus uirile . Ulmenhorstius: se secus uirile P sexus uiriles Sab 21 matres Urs, r: mares P inclyta P 22 foetor Sab faetor r; faeto P 23 uitabilem Sab, r: uitabile P )

186
Magna. si nepotem ut auia, res simplex, sin theatra ut percrepant, infamis et flagitiosa dilectio est. diligebat et Agdestis uenatoriis eum muneribus locupletans. ab semiuiro quidem nullum esse poterat periculum castitatis, sed quid Midas horruerit, non est facile suspicantibus aestimare? ipsis Mater est ingressa cum moenibus. admiramur quidem in hac parte uires et fortitudinem numinis, sed culpamus neglegentiam rursus, quod cum legis meminisset et fati, patefecerit hostibus minus prouida ciuitatem. nuptialia celebrantibus uota furias Agdestis insaniamque subiecit. si Midas rex offenderat, qui uxore adulescentulum uinciebat, quid admiserat Gallus, quid pelicis filia, ut ille se uiro, haec mammarum honestate priuaret? tibi habe haec, inquit, propter quae res tantas animorum sub- \'uersionibus concitasti. nesciremus adhuc omnes, quid in adulti corpore furor desiderasset Agdestius, nisi puer abscisa satiatus obiecisset offenso.