nisi forte dicetis, conuentionis huiusmodi coeptum genus uitat atque execratur humanum, apud deos incesta sunt nulla. et cur mater acerrime pugnabat inferenti uim filio? cur ab illius amplexibus tamquam inlicitos uitans refugiebat adtactus? nam si nihil esset in re mali, tam gerere illa morem sine ulla retractione debuerat quam uolebat hic cupide [*]( 1 genetrix, tum Meursius obrepere Sab: obriperet P 2 eniius Sab 8 defuit Salm: depuit P despuit Sab praesidi Gel: praesidii P nec Gel: ne P 9 utut Urs: ut P 11 tepidus Sdb 13 palpabat Sab: pellabat P pallabat c 14 dormitionis scripsi: dormientis P matris et Urs 15 foedi Sab 17 obreptionis Urs:. obieCtioniB P oblectationis Meursius 18 quoniam Urs: quam P 22 diiunciit P deuinxit Sab 23 conuentiones Urs coetum \'sed glossema uidetur uocis conuentiones\' Urs 24 uitat Sab: uitam P 25 repugnabat Sab 28 cupide Meursiiis: cupidę P cupitae Urs, )
183
adpetitionis suae inritamente complere. et sane hoc loco frugalitatis magnae uiri et circa res etiam flagitiosi operis parciores, ne sancta illa semina frustra uideantur effusa, silex, inquitis, ebibit Iouialis incontinentiae foeditatem. quid deinde, quaeso, consecutum est? dicite. in sinu medio lapidis atque in illa cotis duritie informatus atque animatus est infans, Iouis magni futura progenies. non est facile contradicere tam prodigiosis conceptionibus tamque miris. cum enim genus humanum ex lapidibus apud uos ortum procreatumque dicatur, necesse est credere et receptacula lapides habuisse genitalia et iaculatam conbibisse sementem et completis temporibus sustinuisse aluos graues et ad postremum peperisse feminei moris difficultate conixos. illud nostram subigit curiositatem requirere: cum post decem menses redditum esse dicatis partum, illo tempore quo in utero lapidis fuit clausus quibus alimoniis inrigatus est, quibus sucis, uel ex rigore quae saxeo nutricia potuit ducere, ut est fetibus sollemne de matribus ? nondum, inquit, contigerat lucem et tonitrus patrios iam mugiens imitatus referebat: et postquam illi datum est caelum diemque conspicere , obuia quaeque uastabat incursans atque ipsos sibi spondebat deos caeli posse ab regione detrudere. o cauta et prouida deum \' mater, quae ne nati inuidiam tam insolentis subiret aut mugiens fetus somnis suis officeret aut interpellaret quietem, sub- \' traxit se ipsam et seminis illud nocentissimum uirus transmisit ab se longe et saxorum asperitatibus propinauit.
aestuatum est in conciliis deorum, quibusnam modis posset intractabilis illa feritas edomari, et cum uia nulla superesset, ad opem concursum est unicam, ut mero madidaretur multo et uirilibus spoliaretur abscisis. \'quasi uero adfecti corporalibus his damnis 3 semina P inquitis Rigaltius: inquit P 4 iouialis P 6 duritiae P 11 sustinuisse scripsi: sustulisse P tulisse Meursius 17 festibus P corr solemne P corr c\' 18 imitatus scripsi: imitatusque P imitabatur atque Urs imitus intusque Salm minitatusque Bigaltius 21 a Sab regione Sab: religione P 22 sub- iret P 23 officeret Sab: sufficeret P interpellaret Sab: interpellare P 26 posset Sab in err: esset P -27 faeritas P edomari Sab: edominari P 28 adidaretur P corr c multo om Sab 29 abscissis Sab
184
fiant languidioris audaciae, et non cotidie uideamus eos qui sibi demessuerint has partes maioris petulantiae fieri atque omnibus postpositis pudoris et uerecundiae frenis in obscenam prorumpere uilitatem flagitiorum confessione uulgata. uellem tamen uidere, si esset mihi his nasci temporibus datum, patrem illum Liberum debellatorem ferocitatis Agdestiae, post deorum angustissimas curias caeli ab culminibus lapsum, peniculamenta decurtantem cantheriorum, innectentem laqueos mobiles, aquarum innoxias puritates multa sauciantem ui meri, et postquam ebrietas potum mersit, inseruisse caute manus, contrectauisse uirilia dormientis, atque ut omnia cingerent circumpositi laqueorum morsus, artificii curas tum rebus adhibuisse perituris.